Pauli Iouii Nouocomensis ... Vitæ illustrium virorum tomis duobus comprehensæ, & proprijs imaginibus illustratæ

발행: 1577년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

16 DE VITA LEONIS T

ctibus aggrederetur, interque tumultuantes&trepidos senatores erumpetudo praetorianos falleret.Fertur etiam, eum in venatione incautius diu agen tem praetorianis passim dispersis, adoriri voluisse: quas omnes cogitationes propter inauditi sceleris infantiam vitaeque periculum penitus abiecit. Itaq; adstruendaς subtiliores insidias conuersus,Vercellium circumforaneum chirurgum admirandis quibusdam experimentis clarum, sibiq; intima coniunctum familiaritate, maximis pollicitationibus perpulit, ut in necem ponti fi cis operam praestaret, si curandae fistulae quae illi in ima sede nata erat, exesu so Uetere medico vocaretur quando tum facile seret nihil verentem linamentis venenato medicamine intinctis alisque ulla tanti sceleris suspicione protianus enecare : In hanc spem Alsonsus Vercelli a peritiam atque felicitatem Ia dando per Iulium Blancium cubicularium Sc cardinales gratia familiaritem

valentes assidue commendabat, iamque exturbato vetere medico, locus Vercellio erat patefacitus, nisi Leo cunctis aduersantibus salutari quadam verecu. dia, minime se nouo medico aperiendum esse iudicasset. Et per se quidem Vercellius homo erat impurus, crudelis, fallacissimusque veterator, sed qui ingenio expeduo.& singulari digitorum argutia supra caeteros eius artis ex celleret. De tegi tur autem res intercepta epistola, quam ad Antonium Niniuscribam suum in Urbe commorantem Alsonsus et a tio perscribebat. Erat Gnim per eos dies fama edita in vulgus, FeItrium insesto exercitu ab Umbria Senas deflexurum, ut Lactantium Petructum Suanensem episcopum AIsonia si patruelem in patriam, b aphaele expulsio, reduceret, atque inde per agrum Florentinum euagaretur. Ea consili js Alfonsi agi pontifex existimans,omne curam & diligentiam his rebus cognoscendis intenderat. Itaque Antonius scriba cum scriniis epistolarum capitur,subiectus quaestioni,literas ignorabis

Iibus ac arbitrhq notis coia scriptas tessera prolata interpretari coὴitur. VercelIium qui tum erat Florentiae specie curandi Gallici morbi, quo Gorius Reip. negocii praesectus laborabat. uberrimo proposito quaestu distinent: obseristiant iii hominem dissimulanter, ne fuga arriperet i periculum alicunde prs sensisset. Interim Leo per idoneos homines spe iacit Alsonso coponendarii reru, veluti reuocato Raphaele ipsum certa coditione patris redditurus.Nee Alsonsus cupiditate patrie ac exili j tedio adductus accepta fide aduentu differt

admirantib. cunctis leuitate incauti iuuenis,aces laser ridenti b.tiaq; contemptis amicoru praecipuis, qui ne iret, suadebat, in exteriore Leonis cubiculo capitur, in arcemq, deducitur. Coprehenditur Sc cu eo Saulius cardinalis,qui H lsonsum pecunia iuuerat, R cum eo de V ercelli j opera, de futurisque comitiis ambitiosiusquam par esIet,consociata voluntate fuerat collocutus .Per sco autem fisci praesecto peracerbe quaestionem habente, tormentis totius consilia veritas exprimitur. Aliquot etiam cardinales iracundiae,&decreti sui participes nominat Altansius, quos varias de causis in Pontificem alieno a nimo es Ie, atque eius interitum expectare intelligebat. ad hos potissimum iniuriae acceptae quereIas deferre erat solitus vultusque saepe furoris pleno,ae

immanibus verbis tanquam ingratum atque maleficum execrabatur.Iur

hatque flagrantibus oculis se aliquando despecti&servientis senatus libera torem fore, Ut pro iniqui sis imo Pontifice alius mox ex eo seniorum globo ad rerum fastigi um evehere tur,qui suffragiorum & totius comitialis operat gratiam

82쪽

tiam liberali animi gratitudine esset relaturus. Erant ia Raphael Riarius,Franciscus Soderinus, Hadrianus Cornetanus, S ipse Saulius, qui iuuenem effre nate loquentem cum risu et ioco castigaban t utpote qui eum ingenio parum constantem,ac Uenationi, amatoriisque leuitatibus deditum tantum facinus

nunquam aggressiirum rebantur: quanquam ipsi animis ambitione atque odio corruptis, nihil magis expetere viderentur, quam Ut ille in ma prae ceps id scelus vi aperta,aut occultis insidiis perpetraret. Riarius enim vetustate honoris ac opibus facile senatus princeps, proximis comiti jsiuniorum fraude seniorumque socordia pontificatum sibi ereptum fuisse existimabat, seque tum amplissimis fortunae muneribus fretum, si pontifex ab humanis excede ret,in summaminiperii sedem facile euasurum arbitrabatur. Insigni siquideardium magnificenti epularum sumptu,decoresamiliae,& nobilissimo de

ducentium comitatu, quum veras virtutes cunctis adulantibus minus neces sarias putaret, in se unum inanis populi studia conuerterat. Soderinum rece

tes iniuriae plurimum incitabant quod Petrus frater Mediceorum vi summi magistratus honore deiectus & patria pulsus extitisset. Erat ei ingenium graue, perspicax, optimisque literis egregie excultum, sed sordidis auaritiae ma culis, &lubricae fidei spectatis probris magnopere deturbatum. Hadrianus vero nulla malauolentia, sed vana regnandi cupidine inducitus Leonis moristem expe stabat: certam enim spem adipiscendi pontificatus conceperat ex oraculo fatidicae mulieris, quae quum pleraque iampridem interroganti de sua S publica rerum fortuna exactissimi praedixisset: constan ter e tiam assi rirnarat fore, ut Leoni immatura morte sublato succederet vir senex nomine Hadrianu obscuro natus loco,itterarum studias insignis, qui sacros honores gradatim sola nixus virtute, sine ulla maiorum commendatione meruisset. haec omnia sibi uni aperte congruere videban tur.Nam Corneto infami Tu scorviri orae oppido,nmilia tenui & prope sordida ortus, uno bonarum lite

rarum beneficio, singulas sacrorum ordinum dignitates fuerat consecutus.

Neque vetulae oraculum fidem sesellii: Nam Hadrianus senex Batauus ege ni opificis filius,doctrina illustris post Leonem prodigiosa felicitate pontificatu ni est adeptus. SauIio etiam mathematici complures quaestu in adulatio nem proni supremum fortunae fastigi una destitiabant. Sed is quanquam a Leone propter suauitatem morum& elegantis vitae modestiam intersami liarissimos estet ascitus,sese tamen occulte a ponti ficis amicitia certis offensionibus auerterat. Nam Leo initio pontificatus facerdotia, quae suis studiosis et sustragatoribus veluti de se benemeritis ex occasione collaturum promississet, plerunque summis precibus expugnatus, aut consanguineiς,aut nouis hominabus concedere cogebatur. ob id plerique Cardinales, ea quae pontifex liberali ter non dedissset, inique sibi erepta fuisse querebantur. In his intemperantior Saulius est inuentus, adeo ut in petitione Massiliensis sacerdotii, tu lium Medicem cardinalem summa tum maximis in rebus authoritate potentem, indigne sibi praelatum: neque eam iniuriam animo unquam depositu turum apud incertae fidei amicos praedicaret. Igitur Vercellii,scribaeque An tonii indiciis,qui diu torti cumsta fuerant consessi, Alsonsus in torme latis conti incitur: Saulius tortoris aspectum vix sustineti eo modo tabulis totius

quaestionis ordine conscriptis, Leo senatum cogit: marium sellae impositu

83쪽

s DE VITA LEONIS L

in arcem deduci iubet: caeteris metu pallentibus, graui habita oratione que ritur suam lenitatem,beneficentiam, comitatem acerbissimis iniuriis remurnerari: & quod esset inauditum, parari sibi nefaria crudelitate insidias, scele stique eius consilii aliquos esse conscios,qui in senatu essent,quibus venia sin cera fide esset daturus, si sponte crimina saterentur, quod si pernegando id sacere disterrent,nequaquam postea captis &conuietis vllum veniae locum suturum. Nec mora, Soderinus et Hadrianus adtribunal accedunt,suplicesque veniam impet ant,mul stantur tamen decemilibus aureis. Soderinus in Fundanum agrum libero exilio secessit. Hadrianus autem trepido suspicaciq; in genio vir, Leonis clementiae dissidens,ab urbe messoris habitu prosectus,vcque ad vitae exitum nullo persequente latebras mutaui: Riario saluti sui tartatis honor, veteris inimicitiae respectius : ne Leopatris vulnera patruique caedem, cui Riarius interfuerat, confidio nouo crimine ulcisci videretur: ee tum in milibus aureis muletatus est,restituto pilei honore, ei secessus ad Neapolim, ubi demum interiat liberaliter est permissus. At Alsonsius &Saulius

damnati exutit purpurei galeri dignitate,in subterraneos carceres tenebris ac odore tetro maxime horribiles separatim detrudun tur.De Vercellio auteae Antonio scriba acerbissime supplicium impium, ade6 ut curru per urbe circumducit, carptimque discerpti candentium forcipu morsibus, ac ad ex tremum strangulati in frusta secarentur. Ea seueritate pontifex magnu terro. rem omnibus incusserat. plerici; enim in decernenda plena mitiorem sententiam dixerant: nonnulli etiam liberius postulabant,ut qui stioni atque iudi cio reorum cardinaltu senatori j ordinis duo iudices adhiberentur, quod in dignum esset viros sacratos, tand nocturnos lares,prssecti rerum capitalium acerbitate atq, sicuitia violari. allia consengi ea crimina, falsoq; damnari insontes viros, ut pecunia in sumptus bellicos iniquissima ratione pararetur: Quo niam magis ac magis exardente in Umbria Fel triano bellos omae atque Florentiae aerarhs penitus exhaustis,pontifex contra naturam suam metu fisus, ac inopia rapax evasisse dicereturiadeo ut nemo sere optimi beneficetissimi aque pontificis vicem doleret,qui immanitate Alson si de caeterorum,qui ne faria ambition e praecip ites insanierant, perfidiosa taciturnitate pene opprecsus ex tulisset. His de causis ira atq; indignitate permotus,alio sibi senatu opus esse iudicauit, si principe nequaquam incautum contemptioneq; ridiculum, sed sibi maxime sapientem sortemq; agere vellet. Itaq; incredibili ac inusitata liberalitate,vno atque triginta cardinalibus senatum repleuit, Patribus plane despectis, atque his contracto pallore mussantibus.In his suere odio Romani, quorum princeps extitit Pompeius Columna, aliquot post annos ab immoderato studio Caesaris,&ob ut patriae excidio insignis. Creatus est&ante alios Hadrianus e Batauia,qui Leoni ipsi in pontificatu successit. Fuit

autem is nouus maxime repentinus tot senatorum deleetus, non modo Ur

hi, Romanaeque aulae, sed prouinciis omnibus longe gratissimus. Nam incredibili fretus iudicio,ex omni prope na tione,doctrina,nobilitateque clarissi mos extulerat, ita ut omnis generis homines Mediceae familiae incomparabili eo beneficio in omnem temporum fortunam obligare velle videretur. Obscurauit tamen in magnanimo viro eximiae liberalitatis laudem quo

stuosa nonnullorum ambitio,qui necessitate urgentis belli ad ancipitiaco

silia

84쪽

silia adactum, opportune pecunia iuuerant: nemo tamen paulo virtute claxior pecuniae subsidi js indiguit,quum mediocribus aliqua ex parte prosccis sent. Caeterum iri omnem laetitiam ad gratulandum effusa ciuitate. quum epulum in Vaticano nouis patribus daretur, Alsonsus in carcere Ortando a thiope strangulante necatus interisse. Saulio vitam impetrauit Franciscus cCiboasamilia sororis Leonis maritus: ei quoque mox honorem pilei cumulata benignitate restituit, quum eum auribus tantis, non atroci voluntate peccauisse iudicaret. Sed is aliquanto post, quum ad Eretum exularet, pre muni contraxit morbum: atque ita placato iam ponti fice, impetratoque re ditu, in Urbe defunctus est. Dum haec Romae sunt, in castris pontificiis o mnia eda obuenerant. Legatum Bibiennam seditio militaris afflixerat: nam Germani Italique,& Hispani simul ac Vascones ad calonuru rixam e citato tumul tu mult isque intersediis prope more militiae conflixerant, adeo ut preserente crucis signum Legato S in medios intra volitantia tela depre cantis habitu procurrente vix dirempta sit pugna .Ex ea seditione unaquae q: natio militum, veluti dissicaal ins,ira S timore consternata, seorsum factis ex cubης tetendit: qtiae res licut lucum ipsiusque Legati authoritatem inimi nuerar, ita sublato metu pudoreque petulantis militari viam aperuit,adeo ut cunctis in proxima castella ad praedam dilabentibus totus propc exercitus flagitiosissime solueretur. Vascones etiam supra eius detrimenti calamita tem,magno pontificiorum incommodo, ad Fel trium Ambra, Sc Carbone ducibus transfugerunt. Ipsi veror Rentius atque Vitellius in tanta rerum deformitate contempti a suis,& ab hostibus irrist, ut in aduerso rerum successasspe accidit,omnem administrandi belli rationem amiserant. Itaque Leo inis genti semper spiritu aduersi sortunae obuiam ire assuetus, ex recenti pecunia copias instaurat, a regibus auxilia mittuntur, Gallicum equitatum Sisseius adducit: venit & Potentianus regulus e Neapoli cum trecentorum cataphractorum ala ornatissima. Helvetiae quoque cohortes, adducen te Gaspare prs toria noruni praesecto, Ariminum perueniunt. His rebus cognitis Felirius e Piceno regreditur: superioribus enim diebus eam regionem infesti popula tione percurrerat, delatusque Pisaurum, pontificios ad Imperialem collem castra habentes, nocturno prstio superat. Itaque ad opprimendos Helvetios

ingenti celeritate Ariminum contendit. Uenerat enim in spem potiundae urbis,explorato occultiore aditu ad eam partem, qua marmoreus pons antiqui operis urbi committi tur. Sede uiri subter fornices audacter ingressum, atque amnem vado se transire posse existimantem, maris aestus,quo amnis ea sorte hora plenius intumuerat, importune sesellit: ita ut milites aegre pectoribus extarent.Pugnatum est tamen cum Helueti js, qui in suburbanis tectis consederant,ptatio ancipiti& maxime cruento: Na&ipse Ga arcum sortissimis suoru cecidit.Uerum signiferi, quana angusto atque difficili loco pugnare. tur, mira costantia sustinc lo illata undiq; Uulnera, Sc tuendo aditu, egregie sese defenderat.Felirius ipse selope ito thorace ictus viis periculii adiit. Boetolus pili bea pila vulneratus est Ualastichinus Hispanus, si nautaris prompti

tudinis stlopellariora presectus, et Guinea ccturio insignis cecidere. Arimi no frustra ictato, Felirius percoualles Apennini in Hetruria se couertit non

loge ab Anglaria in Floret inorii finib.ca stra ponit,planesi: victor inde Peru

85쪽

so DE VITA LEONIS X.

sinis,Tifernatibus,Senensibusque terrorem insert. Sed antequam expedire consilia S promouere castra pollet, ab Hispanis desti tuitur. Nam Leo duces

ac centuriones omnes effuse largitione corruperat.cohortibus triplex stipendium fuerat pollicitus. dabatque auidissimae genti aliquanto maiora prsmiasi Felirium desererent,quam illi sibi, psis ex optima victoria poposcissenti Intelligebant etiam non insani acutique homines, sibi cum validissimis copiis esse confligendum,neq; vllam omnino spem misericordiar ab iratis hostibus sibi superesse,si aliquo insigni accepto incomodo vincerentur. Vgo quoque Moncata Caroli regis nomine apud cohortes Hi sipanorum concione habita fuerat contestatus,eos contra rempublica®is imperia faeluros, subinde. que futuros in Hispania reos maiestatis, si pro Felirio contra Pontificem a ma serre pexseuerarent. Quas ob res in non dubiam sulatis suspicione addu ritus Felirius, sese uniuersis nequaquam dem illo animo c5mendat: grcgario rum etiam militum implorat fidem, prsclare ostendit ipsos ignominia inis expiabili notatos iri, si sede ipsisoptime merituna, in ea spe summae vi storiae Prodidistent, proinde si sacramenti militaris obliuisci vellent, ut Caroli regis iussis obsequerentur,debere eos nequaquam priuato paucorum arbitrio, sed Publico cohortium omnium ac alarum conlilio pacisci,ut sibi honestissima conditio, de salu te, sortunisque omnibus caueretur: nec uti plane deserto asiis ac immerita necessitate circumuento spes omnes ad tolerandum exilium sibi ereptae scelerata conspiratione viderentur. Acclamauere milites ut opti

me speraret, ipsos enim dc de pudore suo,& de ipsius salute magnopere solli ci tos nequaqua conimissuros esse,ut traduci vel decipi a quoqua posset. Nec multo post quum de compositione pensitatis A exaequatis utrinque condi tionibus tabulae scriberentur,diserte apposi tum est,ut Fel trio Vmbria excedenti,secum tormenta aenea suppellectilemq; omnem & bibliotheca, quam Federicus auus insigni cum laude condiderat auehere liceret: atq; ita post Oetauum mensem grauissimo bello finis est impositus, tanta cum laetitia pontificis,ut magno metu magnoque periculo liberatus, nihil octingentis mili bus aureis tot enim in belli sumptus impenderat omnino comoueretur.Duhec geruntur Selimus Turcarum imperator,Campsone Gauro Memphiti co rege ad Alepum acie caeso, Syriam imperio suo adiecit: progressusque ad Memphim,d om umbeium, qui post Campsone imperium ceperat, aliquot praelias superatum ac demit ab AEgyptiis proditione traditum necauit, in ipsa Memphi laborioso ac ancipiti pugns genere Mam aluchis omnibus trucidatis: adeo ut ab Amano mole ad Rubri maris angustias,atq; ite a Cyrenaicis finibus ad Arabum solitudines & Euphratem late omnia in potestatein redegerit. Contuderat hiennio ante Persarum arma vicito in Calderanis cani pis Hysmaele Sopho. Is Parthorum Sc Medorum copiis ac studi js fretus ad mirabili celer itate Assyriae& Persidis maiorisq; Armeniae regna sibi uni pa rere coegerat. Quibus de causis Leo pontifex, qui Turcarum potentiam fini timis undique iubaetis in immensum excrescentem maxime formidandam esse existimabat,supplicationes per Urbem indixi ipse insigni concepta pietate discalciatus ad Mineruae templum profectus est, ut reipublicae Claristianae incolumitatem Deiparae virgini commendaret. Exinde ad toti is Europae reges e Cardinalibus virtute ac eloquentia insignes Legatos misit,

ut subtra

86쪽

luscipiendi bellipr tam maxime studium magnificis pollicitationib. oste

tarent, nequaquam tamen, ut in Unum Voluntate ac opibulliungerentur,ad.

duci potuerunt. Gerendi autem belli ratio sic a Leone adhibitis inconsilium peritissimis ducibus fit erat constituta,ut Maximilianus Caesar Germaniae ro hora in legiones conscriberet: Pannonio autem &Sermatico equitatu ma xime uteretur,&secundo amne Danubio in Mysiam, atque inde in Thracia recta contenderet. Franciscus vero Gallorum rex cum florentissimis Gallieae Italiae copηs a Brundusio in Epirum traiiceret. Hispani Lusitaniq; ac Britanni, comparata classe ducen tarum nautis ad Byzantium usque naui arent.

Ipse pontifex verae t audis regloriaecupidissimus,cum cen tum rostrati: naui,

buste ab Ancona contestim nauigaturum pollicebatur. Erat enim in summa spe trahendi Veneti senatus in partem belli: nam eos tacitis votis nihil maois exoptare in telligebat, quam ut Christiana arma in Turcas veros δύ proprios

hostes ingenti omnium consensu,atque apparatu Uerterentur. Sed mox fatali

socordia nostroru principum, quit quisit; aliensjoriginuideret, ea consilia

decoris, pietatis loge plenissinia perierunt. Nec multo post Maximilianus Elar, quum febre laboraret, Sc parum opportune pharmacum sempsisset, 'et tu in Noricis montibus est defuncstus. Eo mortuo adpetendum Romani imperii honorem nonnulli candidati prodierunt.Noniam enim Caesares, ut antiquis mos fuit,a militibus creantur: quum inueterata consuetudine septeregulorum suffragi j x fiant. Eκ his tres sunt secrati amplissimarum orbium se cerdotiis insignes,Coloniensis, Moguntinus, Treuerensis,& totidem militares nobilissimi Germaniae reguli, Saxonum dux, Comes Palatinus,&Maris chio Hrandeburgensis: septim i vero suffragii praerogatiuam obtinet rex Boemiar,ut si ex equo dissideant, ipse ad maturandam elemonem superante sus fragio,inquam voluerit partem, accedat. Petebant ante alios Francisicus& arolus Chri itianorum longe maximi ac opulentissimi reges. huic tanquam praeclara indole auitam hereditatem adeunti Germaniae studia non deerant: illum vero mirifica virtus & bellicae laudis specimen, atq; item ingentes opes ad tuendum imperin nomen hauddubie pares vehementissime comendab1t. I ple Leo Franciscaria magnis innixum Iargitionibus, in ea contentione fouerdum adiuuandumq; susceperat, Robertumq; Ursinum ad id in Germaniam legatum miserat. Sed postquam animaduertit nonnullorum procerum aua ritia vel amplissimis donis expleri nequiuisse,&vigere ingeniis Germairomvetera odia aduersus Gallos, Francisco suadere conatus est, Ut pro se petere desisteret: amicorum vero opera uteretur ad subleuandum Brandeburoensem regulum, ne Carolus imperio potiretur. Praevidebat enim uni ei ad maxima quaeque audenda incredibilis potentiae iacultates parari, adeo ut Galliae pariter. Italiaeque, & pontificio praesertim nomini non temere metuendus

esse videretur. Sed Franciseus immoderata spe sua inductus utpote qui nihil de eorum studio dubitaret,quorum sustragia optima fide vendi tari exi-itina abat, in decreto ambitiosius & perseuerantius quam oporteret perstitit. At Leo comitiorum eueu tum minime expectadum ratus,i ta Gallo fauere

87쪽

s: DE VITA LEONIS X.

desint ut Carolum hauddubie gratia su perantem sussragatoribus commendare videretur. Atque ita Franciscus dum estusa largitione pro seipso vehemen. tius colendisinihil earum rerum,uti magnopere cupiebat, est consecutus na& ipse inprimis repulsam tulit, consternatis metu Germaniae proceribuS, ne ad Gallos imperium turpissima licitatione transferretur: & Carolum demis, quem Unum maxime exclusum volebasiconuersis omnium sustragi js ad summi honoris fastigium proueetum vidit. Eo nuntio pontificem nequaquam uti praeserebat, sincera lallaritate laetatum serunt, quanquam prioris studinsui inuidiam postremo conuersa commendatione detersisset. Diuino siqui dem ingenio,cum tot regna in unum collata conspiceret, nimiam Caesarum potentiam veluti fatali distensione pontificiae dignitati semper infestam vehemen tisii me formidabat: SI antiqui quoque vatis carmina eum iuuenem non obscuris sormae ac ingeni j lineamentis expimere videbantur,qui a septetrione toti Italiae,Romaeque praesertim,& prin ripi sacrorum summas clades ellet illaturus. Sub id tempus quo Maximilianus Caesar excessit e vita habitisque in Germania comiti js,Carolus eius nepos imperator est salutatus. Laurentius Medices ab iuuenili intemperantia concepto lethali morbo Florentis interiit. Is uxorein duxerat e Gallia regiae cognationis: erat enim e familia Bolonia in Ambianorum finibus ad Oceanum valde illustri.Nam Fel trio expulso recuperatoque Urbino,Laurentius se totum insigni cupiditate ad Franci sti regis amicitiam contulerat, Hispanos maxime perosus. qui recenti bello Mediceam domum in extrema salutis&dignitatis pericula coniecissent. Leo quoque perlibenter cognationem morte Iuliani fratris intercisam cum florentissimo regerenouandam existimauerat. Haec noua nupta incredibili apparatu Florentiae suscepta, post decimum sere mensem maritum ad vitae exitum ultro festinantem quinque diebus antecessit, insit premo morbi impetu puellam enixa, quam hodie Francisci regis nurum conspicimus. Erat Laurentius corpore ad equitandum gestandaque arma peridoneo atque habili, vultu vero admodum a troci,& in eain speciem superbe saepe composito: nam adulatione corruptus supra naturae vim & serus & militaris videri volebat: defuit ei ingenium ciuile & temperatum, unde illi nullae Iachrymae ab civibus,quum insigni pompa suneris efferretur. Erat enim fama edita in vulgus, eum Lucenses 5 Senenses subigere, Florentinorum ceruicibus muniti L. siniam arcem imponere, Sc denique ab insero mari ad superum Iate prolatis sinibus regnum condere cupiuisie,ut ipse Porsenae exemplo, adiuuantibus Gallis, Hetruscorum rex appellare tuta quibus consili is uti nimis ambitiose: temereque susceptis ipse Leo S Iulius cardinalis, moderando ac disterendo obuiam semper luissent. Laurentio vita sisneto, pontifex Iulium cardinalem Florentiam nil sit, ut ad clauum reipublicae sederet. Is incredibili humanitate atque munificentia singulos omnium ordinum ciues complexus, ita rempublicam constituit, ut aequissimae libertatis status, renouataselici illa veterum temporum conditione,reductus esse diceretur. Florebat S tum maxime Roma incredibili rerii omnium ubertate,lstitiaq; omnis generis hominii. Nam pontifex quietis atque ocη studio Romanorum inimicitias capitalis odi 3 conciliatione edidioq; sustulerat. Tradebatur enim posteris dira animorum Obstinatione memoria iniuriarii, adeo ut affines inuo traicti in causam metu

88쪽

LIBER I I I I. 33

mortis publico carere cogerentur. Peregrinos vero immunitate multarum rerunt, S perbeata illa si culi securitate undique ad incolendam augendamq; Urbem inuitabat. Nam ab Insubribus atq; Cenomanis Circumpadanisq; populis ingens multitudo exagitata diuturnis barbarorum vexationibus sortu nas sitas Romam auidissime transferebat, adeo ut ad campum Martium ex tructis domibus peramplam colonianicodere videretur. Nam ficu ti extimis artibus spectatus honor, ita mediocribus opifici js certa merces non deerat. Cuncti enim pro fortuna sua aedificando ornandoq; domos & villas,elegan tiar magnopere studebant. Censebantur eo tempore ciuium S in quilinoris octuaginta quinque milia: ut hinc quoque clades nostras non iniqua aestimatione defleamus, quum ad triginta duo milia capitum urbem redactam pro ximi censores in annonae caritate repererint.Dabat item operam diligenter, ut in prouinciis omnia pacata & laeta praesectorii vigilantia & seueritate te: nerentur: & qud esset natura leni ssim us,saepissime patientiam abrumpebat, si renouatis improborum iniurris post primani telicti veniam contumeliose Igderetur.Paulum ante alios Baleonum claris militis honoribus functum, Scerga Mediceam domum studio ac operibus insignem, e Perusia Romani vo catum, eius* lenitati impense confidentem,quin capitali supplicio assiceret, vel deprecantibus Ursinis exorari non potuit. Vir enim impotens factio

sus apud Perusinos cruentam maxime&rapinis insanie despectis pontifici 1 sepistolis tyrannidem exercebat.Est&laqueo suspensus Amadeus Recinatiutyrannus,rerum nouarum author. Itemq; e Fabriano Piceni oppido nobili 2 ibicli ius, qui turbulentissimis concionib. passim liabitis exules et oberatos ad arma concitarat. Luit & capite poenas apud Beneuentanos Hector Seue rianus,Vir sanguinarius, factione potens,8 virium robore insignis. Verum

ab initio pon tificatus singularem strenui expeditique ingenii laudem est consecutus,uencio Mancino nobilissinis stirpis Romans ciue in arce securi per

cusso. Is ab immani audacia trunculentus affinem suum Cornet anum in tem pIo Mineruae confoderat, & vecordi impetu cunctis minitari, magistratus imperia despicere, vexare denique omnes vel in media urbe consueuerat. Ab exercitu Veneto, in quo alam sagittariorum equitum ductabat cum ignomi nia quondam eicctus,quod turmalem suum de fuga cogitante deligatu arbo ri totius alae sagittis crudelissime tranfixisset.Exercuit& supra naturae consuetudine sumntulus in damnandis, qui falsos libello ipsius subseribentis manu mentiti in iudicris protulis Ien Cadeo ut Sebastianii Tarui sinum tu in gymna fio Romano leges profitentem,S alioqui ea calamitate indignum in campo

Florae concremarit.In caeteris criminibus puniendis eum ciuilis animi tenorem semper obtinuit, ut ad clementiae laudem avide properare remissa seue ri tate diceretur. Caeteriim nulla in re ardentius & effusius,quam ad theralitatis gloriam anhelauit eos principe loco indignos existimans, qui nequaqua benefica manu Fortunae muneribus uterentur. Nemo vel ciuis,vel peregri nus, qui paulo nobilioris artis famam teneret: nemo vel malesianus poeta: nemo alicuius optimarum I iterarum partis non ignarus unquam suit, qui

benignitatem humanissimi principis non senserit. Quinetiam ipsum coetnantem spectantes, & ex his aduentitios & parum notos homines vltro Pecunia donare erat solitus, eo praesertim libentius, quum obsoleta veste

89쪽

s. DE VITA LEONIS T

indutos conspiceret.Purpuream etenim crumenam quotidie aureis nummis sibi repleri iubebat, ad incertas exercendae liberalitatis occasiones. Sacerdo tes quoque, fraterculos,& sacras virgines,quae intra septa religiose pudicitia custodirent menstruis subsidiis eleemosynae nomine iuuabat. Magnum veteranorum militum ac exulum alebat numerum: nihilque vehementius conis tendebat, quam ut nemo calamitatem,& Fortunae aduersa mala&inconi moda pateretur. Sed has praeclaras liberalis excelsique animi virtutes,cum nimia sepe vitae luxuria, tum obiecitae libidines obscuraban t: ita tamen, Ut iucun ditate blandae facilisque naturae potius, ac regia quadam licentia quam

certo deprauati animi iudicio in ea vitia prolabi videretur, quum frequenti blandientium turba cubiculi sores obsessae paucos admitterent, qui alioqui docilis verecundique hominis solutos mores cohiberent,amicorum optimis ad ea conni uelitibus,ac libenter sese illecebrarum ministris immiscentibus, ne gratiam apud summos princeps in lubrico potitam in discrimen adducerent si ingratum auribus potentium reprehensionis officium honestatis atq; beneuolentiae specie si scepisssent. Uerum hominem hilaritati humanisci; seimsbiis facile servientem mirum in modum incitabant plerique cardinales opi bus aetateque florentes, qui illustri loco nati ac liberaliter educati, regio luxu

vita in venationibus, conuiuiis, atq; spectaculis libentissi irae traducebant,cuhis pontifex vetere studiorum consuetudine, S recentibus comitiorum ossi

cns Uehementer esset obligatus. In his suere Ludovicus Aragonius, Hyppolitus Atestinus, Sigismundus Gonzaga, Alsonsus Petruccius, Marcus Coria litis, S Federicus Sanseuerinus, qui decoras domi familias, plerisque inge

Duis ultro se in seruitutem ambitiose dicantibus, magnumque equorum Sc venaticorum canum numerum inusitatis sumptibus alebant. Accesserat Scni biennae cardinalis ingenium cum ad arduas res tradiandas peracre, tu maxime admouendos iocos accomodatum. Poetices enim& Hetruscae linguae studiosus,comoedias multo sale,multisque iacet as resertas componebat: in

xenuos iuuenes ad histrionicam hortabatur, S scenas in Vaticano spatiosis in conclauibus instituebat.Propterea quum sorte Calandram comoediam a mollibus argutisque leporibus periucundam in gratiam Isabellae Mantuani principis uxoris per nobiles comoedos agere statuisset, precibus impetrauit, ut ipse ponti sex e conspicuo loco despectaret. Erat Bibienna mirus arti sex hominibus aetate vel professione grauibus ad insaniam impellendis, quo gene re hominum pontifex adeo flagranter oblectabatur, ut laudando & mira eis persuadendo,donandoque plures ex stolidis stultissimos maxime ridiculos efficere consueuisset: Uti Euangelistae Tarascono Parmensi ab epistolis honesto seni accidit, qui se repente nouo studio ac leui persuasione summum ellemusicum putabat : huic adeo industrie ac suauiter est adulatus, ut una infla

tus opinione, incredibilia ac ridenda quaedam musices praecepta commenta retur : citharoedis enim lacertos obligari, ut quadam intensione neruorum in articulis S digitis argutias firmius & clarius exprimerent: quum vero pho nascorum chorus induceretur, aulaea detrahi iuberet, ut voces nudis parieti bus illisiae, acutius atque suauius resilirent, quae omnia ad alendam hominis

insaniam probabat ponti sex, quando ipse in ea arte consumatissimus secum de tonis & chordis totaque numerorum proportione dispu taret, ac se omni no se

90쪽

LIBER I I I I

scno superari egregia simulatione fateretur. Baraballi quoque Caietani exi miae stoliditati, procacius quam sacrosanctum pontificem deceret, illusit:

quum ille insulsissimos versus ab omni Uocum ac numerorum enormitate risdendos facere,&palam recitare soleret,seque alterum Petrarcham in Hetru

scis rythmis esse praedicaret: eo enim perpetuis addulationibus inflamma tu gloriae cupiditate perpulit, ut meritum gestandae laureae honorem postularit, ac subinde ut insigni pompa in Capitolium duceretur,quod in Capito lio Petrarcham coronatum quondam fuisse audiuisset. Tanta vero vis sin gularis insaniae fuit, ut quum ad famam publici apparatus legatio amico rum 8c assinium Caietanorum propere in Urbem conuolasset, ut hominem a concepto surore deterrerent, acerbissimis verbis eos repulerit, rana

quam maligne benignitatem pontificis interpretantes, ac rarissimi hono risimmortali gloriae suae prorsus inuidentes. Ergo, quod vix credibile soret, nili ea nos mira cum voluptate vidissemus,sexagenarius senex honesta ortus famili proceritate, vultu, SI canicie venerabilis, toga palmata & lato cla uo,auro purpuraque nitenti, caeterisque triumphi sumptuosis insignibus e xornatus in conuiuium praecinentibus tibi js deduci tur, qu uni de more ponisti sex diem sestum Cosmae&Damiano Mediceae familiae Diuis tutelaribus dedicatum hilarius celebraret. Ibiquum diu ad ostentationem absolutae a tis ineptissime multa carmina decantasset,omnibus iam in ipsa risus compressione delatigatis, ad extremum in area Vaticana desipe stante pontifice eleis phantem adscendit,aurato ephippio superstante triumphali sella instratu in. Caeterum inter tympana, & tusas, & voces acclamantis populi consterna tabellua, ultra pontem Hadriani deduci pompa non potuit, cuius trumphi memoriam lignari j caelatores quum tessellato opere lasciuirent,in interioris

pontifici j cubiculi foribus scitissime instriptam reliquerunt. Mire quoque fauit Pogio seni,Pogi j historici filio, itemque Moro nobili a gulae intemperantia,articularibus doloribus distorto,& Brandino equiti, Marianoq; fandinioni cucullato facetissimis helluonibus,&in omni genere popinalium de Iitiarum eruditissimis.Nam inter alia portenta insanientis eorum gulae luca nicas concisis pauonum pulpis farctas commenti fuerant: quod obsoni j genus mox successor Hadrianus vir Batavae frugalitatis mirabundus expauit, quum sumptuarias rationes Leonis inspiceret. Verum festiuissimis eorum

facetiis,falsisque & perurbanis scommatibus magis quam ullis palati lenocini j sob Iecstabatur. Ii certis anni temporibus quu genio liberius esset indulge. dum in extrema inferioris mensae parte ea conditione regnabant,ut contuomelias, quas citra valetudinis incommodum architriclini & structores in. serrent,aequissimis animis paterentur. Multa enim eorum palato ac auiditati aliena cibaria,falsa gratissimarum rerum specie concinnata, Uti simias et coruos coenatibus apponebant,quae tametsi iucunda omnibus ac urbano nobi

lici; principe digna erant, in eo tamen,qui augusti pontificis dignitatem sustineret,a seueris et tristibus notabantur. Ut vero ea conuiuia pleniore voluispiate exhilararet, Calendis praesertim Augusti, amicissimos cardinales ad ludum pustarum chartularum inuitabat: in quo seni septeniq; lusores in co ronam ducti versabantur: nec ulla in re blandius liberalitatem exercuit, quit victor pariter ac victus in circumspecitantium turbam aureos nummos heni

SEARCH

MENU NAVIGATION