장음표시 사용
231쪽
provenire ab internis viribus mutuis inter puncta ejusdem massae. Id vero accidit inprimis in fermentationibus, qlite habentur post quarumdam substantiarum permiXtionem, quarum particulae non o mnes simul jam in unam feruntur plagam, jam in aliam, sed singillatim motibus divπssimis, & inter sie etiam contrariis, quos idcirco motus omnes illarum centra gravitatis habere non possunt: ii motus provenire omnino debent a mutuis viribus, & commune gravitatis centrum interea quiescet respectu ejus vasis, in quo fermentatio fit, S terr.e, respeetu cujus quiescit vas.
CCCLXXXVI. Quod ad divisibilitatem pertinet, eam quidem in infinitum progredi cntem sine ullo limite in spatio continuo ille
solus non agnossiet, qui Geometriae .lementaris etiam vim non sentiat, a qua pro ejusmodi divisibilitate in infinitum tam multa, & --plicia, & perspicua sane argumenta desumuntur. Ubi ad materiam fit transitus; si, ubi de ea a3itur, quae distinctas ocrepant loci partes, distincta etiam sunt; ab illa spatii continui divisibilitate in infinitum , materiae quoque divisibilitas in infinitum consesuitur evidentissime, S utcunque prima materiae elementa atomos, sive Naturae vi insectilia censeant multi, ut & Newtonus ipse, adhuc tamen absolutam eorum divisibilitatem agnoscunt passim illi ipsi. CCCLXXXVII. interiae elementa extensia per matium divisibile, sed omnino simplicia, & carentia partibus, admiserunt nonnulli e Peripateticis, & est etiam nunc, qui recentiorem Philo b-phiam professus admittat; at eam sententiam non ex praejudico quodam, quanquam id etiam est ingens, S commune, sed ex inductionis principio, & analogia impugnavi in prima parte Num. 83. Quamobrem arbitror, si quid corporeum extensionem habeat per rotum quodpiam continuum spatium, id ipsiim debere ab lute habere partes, & esse divisibile in infinitum teque, ac illud ipsum est
CCCLXXXVIII. At in mea Theoria, in qua prima Mementa
materiae mihi sunt simplicia, ac inextensa, nullam eorum divisibilitatem haberi constat. Massae autem, quaecunque actu evislant, sit ni mihi congeries punctoriam eiusmodi numero finitar. Hinc eae congeries dividi utique possunt in partes, sed non plures, quam stipse punctoriimmimerus massam constituentium, cum nulla pars nsnus continere possit, quam unum ex iis punctis. Nec Geometrica argumenta quidquam probant in mea Theoria pro divisibilirsre u Irra eum limitem; posteaquam enim deventum fuerit ad intervalla minora, quam
232쪽
sit distantia duorum punctorum, sectiones ulteriores secabunt intervalla ipsa vacua, non materiam.
. CCCLXXXIX. Verum licet ego non habeam divisibilitatem
in infinitum, habeo tamen componibilitatem, ut appellare soleo, in infinitum. In quovis dato spatio habebitur quidem semper certus quidam punctorum numerus, qui idcirco etiam finitus erit ', neque enim ego admitto infinitum ullum in Natura, aut in extensione, neque infinite parvum in se determinarum, quod ego positiva demonstratione exclusi primum in mea Dissertatione de Naimansι infinitori , ta infinite patiorimi; tum S aliis in locis ; quod tamen requireretur ad hoc, ut intra finitum spatium contineretur punctorum numerus indefinitus; at longe aliter sie res habet, si consideremus, qui numerus punctorum in dato spatio possit existere: tum enim nullus est numerus finitus ita magnus, ut alius adhuc finitus ipso major haberi in eo spatio non possit. Nam inter duo puncta quaecunque potest in medio intorseri aliud, quod quidem
neutrum continget; nam aliter etiam ea duo se contingerent mutuo.& non distarint, sed compenetrarentur. Potest autem eadem ratione inter hoc novum, & priora illa interseri novum utrinque, S ita porro sine ullo limite; adeoque deveniri potest ad numeriimpunctorum quovis determinato utcunque magno majorem in unica etiam recta, & proinde multo magis in spatio extensio in longum, latum, & profundum. Hanc ego voco componi bilitatem in infinitum. Numerus, qui in quavis data massa existit, finitus est; sed dum eum Naturae conditor determinare voluit, nullos habuit limites, quos non potuerit praetergredi, nullum ultimum habente terminum serie illa possibilium finitorum in infinitum crescentium. CCCXC. Haec componi bilitas in infinitum aequivalet divisbilitati in ordine ad explicanda naturae phaenomena. Posita divisibilitare materiae in infinitum, lvitur facile illud problema, datam massam utcunque parvam, ita distriluere pre datum spatium utramque magmm, ut in eo nullum si spatiolum maius dato quocinuque vi nc uetarvo henitus varism, is me ulla ejus materiae particula. Concipitur enim numerus, quo illud magnum spatium datum continere possit hoc spatiolum exiguum, qui utique finitus est, & in se determinatus: concipitur in totidem particulas divisa mastula, & singulae particulae destinantur singulis spatiotis; quae iterum dividi possunt, quantum libuerir, ut parietes sparioli sui convestiant, qui utique ad unam eius transversam sectionem habent finitam rationem, adeo.
233쪽
que continua sectione planis parallelis facta possunt ipsi paristes convestiri segmentis suae particulae, vel postunt ejus particulae segmenta iterum per illud spatiolum utcunque dispergi. In mea Theoria stubstituitur hujusmodi aliud problema: inima datum spatiolum collocare eum punctorum numerum, qui deinde dis tui possis per spatium
utcunque magnum ita, ut in eo nullum sis saliolum redicum majus dato quoenque mcunque parvo penitus Ua m, quod in se non haleat nu
merum puncttarum utcumpue magnum.
CCCXCL Guoci in ordine ad explicanda phaenomena hoc secundum problema tequivaleat illi primo, patet utique; quia solum deest convestitio parietum continua mathematice ; sed illi silccedet continuatio physica, cum in singulis parietibus collocari possit ejus Ope quicunqtie numerus utcunque magnus, distantiis idcirco imminutis utcunque. Quod in mea Theoria secundum illud problema solvi possit ope expositae componibilitatis in infinitum, patet, quia ut inveniatur numerus, qui Ponendus est in spatiolo dato, satis est, ut numerus vicium, quo ingens spatium datum continet illud spa.tiolum posterius, multiplicetur per numerum punctorum, quem velimus collocari in hoc ipsis quovis posteriore spatiolo post dispersionem; & aue or Naturae potuit utique intra illud spatiolum primum hunc punctorum numerum Collocare
CCCXCII. Jam quod pertinet ad divisibilitatem immanem
quam nobis ostendunr Naturae Phaenomena in coloratis quibusdam corporibus, immanem mollem aquae inficientibus eodem colore, in auro usque adeo ductili, in odoribus, & ante omnia in lumine, omnia mihi cum aliis communia erunt; S. quoniam nulla ex observationibus nobis potest ostendere divisibilitatem abselute infinitam, sed ingentem tantummodo respectu divisionum, quibus plerumque assuevimus; res ex meo problemate seque bene oplicabitur per componibilitatem, ac in communi Theoria ex illo alio per disisibilitatem materiae in infinitum. CCCXCIII. Prima materiae elementa volupi plerumque -- murabilia, & ejusmodi, ut alteri, atque confringi omnino non possint, ne nimirum phaenomenorum ordo, & tota naturae facies commutetur. At elementa mea sunt sane ejusmodi, ut nec immutari ipsa, nec legem suam virium. ac agendi modum in compositionibus commutare ullo modo possint; cum nimirum simplicia snt,
indivisibilia, & inextensa. Ex iis autem ΝΥta ea, quae diximus Num. 237, ad distantias perquam exiguas collocatis in limitibus vi
234쪽
rium admodum validis oriri possunt primae particulae minus jam tenaces tuae formae, quam simplicia esementa, sed ob ingentem illam viciniam adhuc tenacissimae idcirco, quod alia particula quaevis ejusdem ordinis in omnia simul ejus puncta fere aequaliter agat, & Vires mutuae majores sint, quam sit discrimen virium, quibus diversa ejus puncta solicitantur ab illa particula. Ex hisce primi ordinis particulis possitnt constare particulae ordiniS secundi; adlauc minus tenaces, oc ita porro; quo enim plures compositiones sunt, & majores distantiae, eo facilius fieri potest, ut inaequalitas virium, quae la mutuam politionem turbat, incipiat esse major, quam sint vires mutua , . quae tendunt ad conservandam mutuam positionem, . S. formam particularum; dc tunc jam alterationes, S. transformationes habebuntur, quas videmus in corporibus hisce nostris, doquae habentur etiam in pluribus particulis postremorum Ordinum.
haec ipsa nova corpora componentibus. Sed prima materiae elementa erunt omnino immutabilia, & Primorum etiam ordinum particulae formas siuas contra externas seres validissime tuebuntur.
CCCXCIV. Gravi ras etiam inter generales proprietates a Newtonianis inprimis numeratur, quibus assentior, dummodo ea reipse non habeat rationem reciprocam duplicatam distantiarum eX- tensiam ad omnes distantias, sed tantum aci distantias ejusmodi, cujusmodi sunt eae, quae interjacent inter distantiam nos frorum corporum a parte multo maxima massic terrestris, S. distantias a sole Apheliorum pertinentium ad cometas remotissimos; & dummodo in hoc ipsio tractu sequatur non accuratis lime, sed quam libuerit, proxime, rationem iserum reciprocam duplicatam, juxta ea, quae diximus Num. 12O. Rusmodi autem gravitas exhibetur ab arcu illo postremo meae curvae Fig. I, qui, si gravitas extenditur cum eadem
illa lege ad sensem, vel cum aliqua simili, in infinitum, erit asymptoticus. Posset quidem, ut monui Num. II 8, concipi gravitas
etiam accurate talis, quae extendatur ad quascunque distantias cum eadem lege, & praeterea alia quaedam vis eXPosita per aliam curvam, in quam vim, & in graVitatem accurate reciprocam quadratis d
stantiae resblvatur lex virium Figurae Imae; quae quidem vis in illis distantiis, in quibus gravitas sequitur quam proxime ejusmodi legem, esset insensibilis, in aliis aurem distantiis plurimis ingens esset; ac ubi Figura I exhibet repulsiones, deberet esse vis hujus alterius conceptae legis itidem repulsiva tanto major, quam vis legis primitivae F urce primae, quanta esset gravitas ibi concepta, quae nimi
235쪽
rum ab illo additamento vis repulsivae elidi deberet. Sed haec jam
a nostro concipiendi modo penderent, ac in mea lege primitiva,&'regii; gravitas utique est generalis materiae, ac legem sequitur rationis reciprocis dup .icatae distantiariim, quanquam non accurate, ted quam proxime, nec ad omnes extenditur distantias; sed illas,
CCCXCV. Ceterum gravitatem generalem haberi in toto Planetario systemate, ego quidem arbitror omnino evinci iisdem argumentis ex Astronomia petitis, quibus utuntur Ne toniani, quae hic non repeto, cum ubique prostent, & quae tum alibi ego quidem congessi pluribus in locis, tum in Ad talionilus ad Potiua P. Nocetide Aurora Boreati. Illud autem arbitror evidentissimum, illum accessum ad solem Cometarum Planetarum primariorum, ac secundariorum ad primarios, quem videmus in descensu a recta tangente ad arcum curvae, & multo magis alios motuS a mutua gravitate pen-
dentes haberi omnino non posse per ullius fluidi presIionem; nam ut alia praetermittam sane multa, id fluidiim, quod sbia sua pressione tantum possit in ejusmodi globos, multo plus utique posset occursit
suo contra illorum tangentialem Velocitatem, quae omnino deberet
imminui per eiusmodi resistentiam, cuin ingenti perturbatione arearum, & totius Astronomiis Meesaanicae perversione; adeoque id fluidum vel resistentiam ingentem deberet parere Planetae, vel Cometae progredienti, vel ne pressione quidem ullum ipsi sensibilem imprimit motum. CCCXCVI. Ejus autem praecipuae leges sunt, ut directe respondeat massie, & reciproco quadratis distantiarum a singulis punetis massae ipsius : quod in mea Theoria est admodum manifestum ita esse debere; nam ubi ventum est ad arcum illum meae curvae, qui gravitatem refert, Vires omnes jam sunt attractivae, & eandem illam ad sensium sequuntur legem , adeoque aliae alias non elidunt contrariis directionibus , sed silmma earum respondet ad sensium summie punctorum; nisi quatenus ob inaequalem punctorum distantiam, & positionem, ad habendam accurate ipsam summam, ubi moles sunt aliquanto maiores, opus erit illa reduistione, qua mechanici utuntur passim, & cujus ope inveniuntur leges, secundum
quas punctum in data distantia, & positione situm resi eis it massae habentis datam figuram ab ipse attrahitur; ubi, quemadmodum indicavimus Num. 3 6, globus in globum ita gravitat, ut gravitarer,
236쪽
s totae eorim masta essent compenetratae in eorum centris ; at in aliis figuris lotae aliae leges obveniunt. CCCXCVH. Verum hic. illud maxime Theoriam commendat meam, quod Num. 2II notandum dixi, quod videamus tantam hane conformitatem in vi gravitatis in omnibus massis, licet eaedem in ordine ad alia phaenomena, quae a minoribus distantiis pendent, tantum di.crimen habeant, quantum habent diversa corpora in duritie, colore, saPore, odore, sono. Nam diversa combinatio pundiorum materiae inducit siummas virium admodum diversas pro iis distantiis, in quibus adhuc curva virium contorquetur circa axem y dc proinde exigua mutatio distantiae vires attractivas mutat in repulsivas, ac vice versa, summis differentias substituit; dum in distantiis illis, in quibus gravitas servat quam Proxime leges, quas diXimus, curva ordinatas omnes ejusdem directionis habet, & vero etiam distantia parum mutata, fere easdem; quod necessario inducit tanta priorum casuum discrimina, & tantam in hoc postremo confor
CCCXCVIII. Distinctio gravitatis sqnae est ut massa, in quam tenditur, directe, & quadratum distantiae reciproce) a pondere quod est prieterea ut massa, quae gravitat) est mihi eadem, ac
tonianis, & omnibus Mechanicis ; & illa vim acceleratricem exhibet, hoc vim motricem, cum illa determinet vim puncti gravitantis cujiis vis, a qua pendet celeritas massae ; hoc siimmam virium ad omnia ejusmodi puncta pertinentium. Pariter communia milii sunt, quaeininque Pertinent ad gravium motus a Galilaeo, & Hugenio definitos, nisi quod gravitatis retolutionem in descensii per plana inclinata, dc in gravibus sustentatis per bina obliqua plana, vel obliqua fila, reducam ad compositionem juxta Num. 28o, &a8I, & centrum oscillationis, una cum centro aequilibrii, &vecte,& libra, & Machinarum principiis deducam e consideratione systematis tritim massarum in se mutuo agentium, ac potissimum a simplici theoremate ad id pertinente, quae fuse persecutus stam a Num. Communia Pariter mihi siint, quaecunque habentur in caelesti Newroniana Mechanica iam ubique recepta de Planetarum, & G-merarum moribuq, de Perturbationibus motuum potissmum Iovis,& saturni in distantiis minoribus a se invicem , de aberrationibus Limae, de Μar s 2Emi, de Figura Telluris , de praecessione aequino.' orum, & nutatione axis; quin immo ad haec postrema problemata rite lalvenda, multo tutior, dc expeditior mihi panditur via,
237쪽
quae me eo deducet post considerationem systematis massarum quatuor jacentium etiam non in eodem plano communi, & conneXarum inVicem per vires mutuas, uti ad centrum oscillationis etiam in latus in eodem plano, & ad centrum percussonis in eadem rectatam facile me deduxit consideratio systematis massarum trium. CCCXCIX. Illud mihi praeterea non est commune, quod pertinet ad immobilitatem stellarum fixarum, quam contra genera Iem Newtoni gravitatem vulgo solent objicere, quae nimirum debeant ea attraetione mutua ad se invicem accedere, & in unicam demum coire massam. Resipondent alii, mundum in infinitum protendi , & proinde quamvis fixam aeque in omnes partes trahi. Sed in existentibus actu infinitum stilutum ego quidem censeo haberi omnino non posse. Recurrunt alii ad immensem distantiam, quae non sinat motum in Fixis oriundum a vi gravitatis, ne post immanem quidem ciculorum seriem sensit percipi. Ii in eo verum omnino assi ant; si enim concipiamus Fixas soli nostro aequales & similes, vel saltem rationem luminum, quae emittunt, non mulsum
discedere a ratione minarum; quoniam & vis ipfs massis proportionalis est, ac praeterea tam vis, quam limen decrescit in ratione reciproca duplicilla distantiarum; erit 1 is gravitatis nostri λlaris systematis in omnes stellas, ad vim gra itatis nost se in lem, quae multis vicibus est minor, quam vis gravitatis nostrorum gravium in Terram, ut est tota lux, quae Provenit a Fidiis omnibus, ad lucem, quae provenit a Ple, quae ratio est eadem, ac ratio noctis ad diem in genere lucis. Quam exiguus motus inde consequi possit eo tempore, cujus temporis ad nos devenire potuit notitia, nemo non videt. Si Fixae omnes ad candem etiam jaceant plagam, is motus
omnino haberi posset pro nullo. CCCC. Adhuc tamen, quoniam nostravita, & memoria respectu immensi fortasse subsecuturi sevi est itidem fere nihil; si gravitas generalis in infinitum protendatur cum eadem illa lege, & eodem asymptotico crure, utique non ilum hoc systema nostriim Q-lare, sed universa corporea natura ita, paullatim utique, sed tamen perpetuo ab eo statu recederet, in quo est .condita, & uniersa ad interitum necessario meret, ac omnis materia deberet demum in unicam informem massam conglobari, cum Fixarum gravitas in se invicem, nullo obliquo, & curvilineo motu elidatur. Id quidam haud ita se habere, demonstrari omnino non potest; adhuc tamen Divinae Providentiae videtur melius consulere Theoria, quae ejus
238쪽
etiam ruinae universalis evitanstu V:am aperiat, ut aperit sane mea. Fieri enim potest, uti notavimus Num. I , ut Postremus ille cur-v.e meae arcus, qui exhibet graViratem, posteaquam recessierit ad distantias majores, quam sint cometariun omnium ad nostrum sb-lare systema pertinentium, distantiae maximae a sole, incipiat recedere plurimum ab hyperbola habente ordinatas reciprocas quadratorum distantiae, ac iterum axem secet S contorqueatur. Eo paelo posset totum aggregatum Fidiarum cum sble esse unica particula ordinis superioris ad eas, quae hoc ipsum systema componunt, sic pertinere ad systema adhuc in immensium majus, ct fieri posset, ut plurimi sint ejus generis ordines particularum eiusmodi etiam, ut ejusdem ordinis particulae sint Penitus a se invicina segregatae sine ullo posIibili commeatu ex una in aliam per asymptoticos arcus plu
CCCC i. Hoc paelo dissicultas, quae a necessario Filiarum acineessu repciebatur contra Newtonianam Theoriam, in mea penitus evanescit, ac simul a gravitate jam gradum fecimus ad cohaenonem, quam ex generlitibus mareriae ProprietatibuS posueram postremo loco. Colicesionem explicuerunt aliqui per puram quietem, ut Cartesiani, alii permotus consbii anteS , ut Joannei Bernoullius, ac Lesbnititis, quam explicationem illustrarunt memplo illius veli aquae, quod in fontibus quibusdam cernimus, quod Velum fit tantummo, do ex . Onsmirante motu guttularum tenuissimarum, & ramen si quis digito velet : em; mpere, eo maiorem resistentiam sentit, quo velocitas aquae effluentis est maior, ut idcirco multo adhuc major conspirantis motus Velocitas Videatur nostrorum cohaesonem corporum
exhibere, quae non nisi immani vi confringimus, ac in partes dividimus. Utraque explicandi ratio eodem redit, si quietis nomine
intestigariar non utique absoluta quies, quae translata Tellure a Cartesanis nequaquam admittebηtur sed respectiva; nam etiam consip rantes reo us nihil sent aliud, nisi quies respectiva illarum partium, quae conspirant in motibus. CCCCII. At neutra eam explicat, quam cohaesonem re ipsa diomus, si d cohaesionis quemdam vehit effectum. Ea , quae cohaerent, utique respect Ve qlliescunt, sive motus conspirantes habent, atque iis ipsum in mea Theor a ncc dir isdem, in qua cum
sngula nuncta materiar suam Pergant semper eandem continuam curvam describere, ea, quae co .crent inter se, toto eo tempore, quo
cohaerenr, arcus habem Curvarum suarum inter se proximos, S in
239쪽
areubus ipsis conspirantes motus. Sed in iis, quae cohaerent, id ipsum, quod motus ibi sint conspirantes, non est sine caula pendente a mutuis eorum Viribus, quae causa impediat 1 eparationem
alterius ab altero, ac in ea ipsa causi stat discrimen cohaerentium a contiguis. Si duo lapides in plano horizontali jaceant, utique habent motum consipirantem, quem circa Elem habet Tellus ; sed si tertius lapis in alterutrum incurrit, vel ego ipsum submoveo manu, statim sine ulla vi murua, quae separationem impediat, dividuntur,& motus desinit esse conspirans. Hanc ipsam quaerimus causiura,
dum in cohaesionem inquirimus. Nec velocitaS motus, & eXemplum veli aquae rem conficit. Motus conspirans duorum lapidum contiguorum cum tota Tellure est utique multo velocior, quam motus Particularum aquae proveniens a gravitate in illo velo, & tamen sine ulla difficultate separantur. In aqua experimur dissicultatem perrumpendi velum, quia ille motus conspirans non est communis etiam nobis & Telluri, ut est motus illorum lapidum; unde fit, ut vis , quam pro separatione aPplicamus singulis particulis, perquam exiguo tempore possit agere , ct ejus effectus citissime cesset, iis decidentibus, S. stipervenientibus semPer novis Particulis, quae
cum tota silia ingenti respectiva Velocitate incurrunt in digitnm. At in corporibus, in quibus partes coi. Oentes cernimus, eae partes nullam habent velocitatem respeGVam resipectu nostri, nee aliae succedunt aliis fugientibus. Ouamobrem longe aliter in iis se res habet, ct oportet invenire causam longe aliam Praeter ipsum λ-liam conspirantem motum, ut eXPlicetur idissimilias quam experimur in iis separandis, S in inducendo motu non conspirante.
CCCCIII. Sunt, qui adducant pressionern iluidi cujuspiam te-miissimi, uti pressio atmosphaerae extracto aere ex hemisphaeriis etiam vacuis ipserum separationem impedit vi respondente ponderi ipsius him phaerae, quae vis cum in vulgaribus cohaesionibus, M vero etiam in hemisphariis bene ad se invicem adductis, sit multis vicibus major, quani 'ondus atmosphaerae ipsius, quod se prodit in suspensione Mercurii in barometris, aliud auxilio advocant tenuius fluidum. At inprimis eius fluidi hypothesis pre- aria est; deinde huc illud redit, quod supra etiam monui, ubi de gravitatis causa egimus, quod nimirum meo quidem iudicio explicari nullo modo possit, cur illud fluidum, quod sela pressione tantum potest, nilite omnino ad sensium possit incursu uio contra celerrimos Planetarum, & Cometarum motus. Accedit etiam, quod
distractio, ct compressio fibrarum , quae habetur ante fractionem
240쪽
solidorum corporum, ubi franguntur appensb inferne, ves sit perne imposito pondere ingenti, non ita bene cum ea sententia conciliari. posse videatur. CCCCIV. Newtonus adhibuit ad eam rem attractionem diversam ab attractione gravitatis, qtianquam is quidem videtur eam repetere itidem a tenuissimo aliquo fluido comprimente ; repetit
certe sub finem Opticae a spiritu quodam intimas corporum subinstantias penetrante, cujus spiritus nomine quid intellexerit, ego quidem nunquam statis assequi potui; cujus quidem agendi modum S sibi incognitum esse profitetur. Is posivit ejusmodi attractionem imminutis distantiis crescentem ita, ut in contuetu sit admodum ingens, & ubi primigeniae particulae se in Planis continuis, adeoque in punetis numero infinitis contingant, sit infinities major, quam ubi particular primigeniae particulas primigenias in certis punctis numero finitis contingant, ac eo minor sit, quo pauciores contactus sunt respeelu numeri particularum primigeniarum, quibus constant particulae majores, quae se contingunt, quorum contactuum numerus cum eo sit minor, quo altius ascenditur in ordine particularum a minoribus particulis compositarum, donec deveniatur ad haec nostra corpora, inde ipse deducit, parteulas ordinum altiorum mmus
itidem tenaces esse, & minime omnium haec ipsa corpora, quae malleis, ct cuneis dividimus. At mihi positiva argumenta sitnt contra vires attractivas crescentes in infinitum, ubi in infinitum decrescant dii tantiae, de quibus mentionem feci Num. III; S ipse meae Theoriae probatio evincit, in minimis distantiis vires repulsi
vas esse, non attraffivas, ac omnem immediatum contactum eYcludit; quamobrem alibi ego quidem cohaesionis rationem invenio, quam mea mihi Theoria sponte propemodum subministrat.
CCCCU Cohaeso mihi est igitur juxta Num. 164 in iis virium limitibus, in quibus transitur a vi repulsiva in minoribus distantiis, ad attractivam in majoribus; & haec quidem est cohaeso inter duo puncta, qua fit, ut repulsio diminutionem distantiae impediat, attractio incrementum, & puneta ipsa distantiam, quam hahent, tueantur. At pro punctis pluribus cohaesio haberi potest, rum ubi singula binaria punctoriam sunt inter se in distantiis limirum cohaesonum, tum ubi vires oppositae eliduntur, cujusmodi exemolum dedi Num. 222.
CCCCVI. Porro quod ad eiusmodi cohaesionem pertinet, multa ibi sunt notatu digna. Inprimis ubi agitur de hinis punctis,tor diversis haberi possunt distantiae cum cohaesione, quot eXprimit
