장음표시 사용
171쪽
In a Paulinus vocasset Sic infra Sancta Sacerdotis nurus, &Gentis Apostolica filia facta domo,
haec mulier dicitur. Prosecto Iam gentis Apostolicae filiam tune fieri,
non antea extitisse proditur. Nusquam patris nomen AEmilio, Memori vero passim occurrit, ad quem unum etiam votorum suorum summam Paulinus refert:
christorumque domas sit domus haec Memoris.
Sed& animaduertenda sunt sequentia carmina, e quibus facile colligas Emilium Memoris fratrem fuisse. Audi: Surge Memor, venerare patrem, complectere statrem, o virumque tibi nomen in Psimilio est. Iunior, ct senior Memor est mirabile magni Munus , opusque Dei r qui minor, hic pater est. Posterius natu senior', quia Sede Sacerdos Gestat Apostolicam pectore canitιem. Filius est, fraterque Memor oec.
Frater Memoris Aimuius erat , sed natu minor, ac idcirco dicitur iunior Ante Memorem Episcopatus insulas obtinuerat, ac inde senior, paterque appellatur. Solemne quidem Episcopis suit se fratres inuicem appellaxe , ideoque interpretetur quispiam vocari fratrem AE militim, quia Epita copus, re quia senior Episcopus, patris appellatione illustrari. Veratri enim vero quis non videat norem in Antithesi propositum huiusmodi interpretatione labefactari Siquidem de innumeris Episcopis usurpari sensus iste posset, quum passim laiciunior, ille vero senior ad Episcopatum promoueantur. Superest igitur, ut Memoris germanus frater AEmilius foret, quod Paulini eloquentiae magis consonum elucet, atque ab illo mirabile magni munus opusque Dei dicitur. Quod si verum est, qui pota sumus Iam Licere AE iij sobolem Iuliano nuptam, nimirum patruelem patrueli c Sub Christianorum legibus interdicta perpetuo fuit coniunctio in secundo consanguinitatis gradu, & si S. Ambrosio in Ep. 66. fidem
habemus, neque apud Hebreos ut usu fuit . Concilium Epaonense Anno Epochae nostrae s i 7. coactum Can. 28. huiusmodi coniugia penitus execratur. Hoc idem reperimi Turonense secundum cap. I ., Parisiense Irimum Can. ., &Greg. M. cap. 6. in Respon. ad Interrog. Augustini. gitur Iae pater non fuit .ssimilius, filiam enim Iuliano fratris filio uxorem non tradidisset. Ceterlim quum issimilius noster A. Ch. os. Legatus Contiantinopolim in causa IO:Chrysostomi delimatus Baronio videatur,& sequenti illuc transmillus. non mihi bene constat, quomodo Nolae praesens R. 4 . a Paulino fiat. Non vacat Baronii calculos in examen reuocare. Si tamen ii optime positi, intelligere cogimur Nola hoc Anno as milium abfuisse,& iccirco a sacro vate pronunciatum AEmilius veniat. Eius quoque absentiae Paulini silentio suadetur , cur enim , si aderat vir tantus, ab eius laudibus tam paucis sese Paulinus expedi litet Non erat hic
mos Paulino. Sed haec de Amisio dicta sint satis. . De
172쪽
Ranciscus sacellinus V. C. e Soc. Iesu vitam S. Paulini olim script
mandarat. Dignus profecto saetus erudito viro, qui tanti tamen animi demissione praeclarum opus in lucem proserri est passus, vestriptoris nomen silentio tegeretur . Hanc autem vitam in editio iane operum Paulini Rosuue ydus Anno l622. nobis communi cutit, illamque iterum praelo subiecere nuperi Typographi Parisienses. vertam quia nondum innotuerant Poemata quatuor, quae mihi primum prodere contigit, non pauca ibi desideres, quae nostro stylo supplenda erunt, quaedam etiam illic inuenias, quae sint castiganda . Aggredior itaque ad opus, ut Episcopi tanti memoriam seris seculis clariorem efficiam , quod potitas meim Natalis X lII. beneficio facile praestiturum me spero. Paulinorum familia inter praecipuas urbis olim censebatur. Is lustrium virorum se ries, Magistratuum copia, immanisque opum cumulus clarissimae gentis gloriam commendabat. Ex ista prodi jt Paulinus noster , qui tamen in Aquitanii lucem primam adspexit. Seu Burdigalae, seu Hebromagum ei cunabula praestiterint,certe in ea prouinciae ii natus. De hoc dubitauere nonnulli, sed apertissime conuincuntur. Vranius Presbyter Paulino coaevus in Epist. ad Pacatum de obitu Paulini a t: Igitur S.Paulinus Epiμeopus Bur Iala oppido Galliarum oriundus fuit. Ausoniiis etiam eius primis in annis praeceptor id innuit Epist. M. Sed ipsum audiamus Paulinum , quo nullus testis melior ..Se puerum fatetur ille in Italiam e Gallia migrasser
cam puer occiduis Gallorum aduectus ab oris σα Et clarius infra: Ergo ubi bis terno ditionis fasce leuatus Deposui nulla maculatam cade securim , iTe reuocante soli quondam genitalis ad oram Sollicitae matri sum redditus. Solum hoc genitale, cuius meminit Poeta, Gallia est , cui propinquoe
appellat Hispanos, ac Pyreneos montes. Idcirco subi jcit:. .-- Inde propinquos Trans iuga Pyrenes adis peregrinus Iberos. Propterea, licet in Hispania moraretur, adhuc se Galla mente sempermansisse gloriatur . Hac quidem Omnia per me Obseruata , ve eorum opinioni occurrerem , qui Aquitaniam aeuo Paulini a Gallijs distinctam volunt. Sirmondus vir magnus e Soc. Iesu in not. ad Sidon. carin. tr. hanc tuetur sententiam , eaque nrahi rectis sundamentis etiam fulciri videtur ; Aquitania enim tum temporio qmnqsse Prouincijs accensebatur .
173쪽
uae in Cone. Valentino A. D. 37 , in Maximi Tyranni Ep. ad heseide
i. 38s., a Symmacho lib. 4. EP. 3O. , a Conc. Taurin. A. 399. . alijsque. a Gallia disi inctae inueniuntur. Super his consule Gothosred. lib. I 6. Cod. Theod. tit. io. de Pag. & Sacr. l. i s. Sulpic. Seuerus Hist. lib. 2. Aquitanos a Gallis diuersos facit, quum ait: Sed id nostris idest Aquitanis, Gul-ιis , ac Britannis indecens visum. Ausonius in Arelate: Gallia que is fruitur, gremioque Aquitania lato. Verum & apud Aquitanos Gallorum nomen post quinque Prouinciarii mconstitutionem permansisse ex Vranio, ipsoque Paulino discis . Quin de idem Sulpicius Seuerus Nitiobrix, videlicet Aquitanus lib. 2. Hist. Gallias nostras, inquir, Saturninus Arelatensium Episcopus homo impotens premebat . infra : Illud apud omnes constitit unius Hilarsi beneficio Gallias nostras piaculo baresis liberatas. Vetus Notitia πιτραπιοῦν, siue proum-ciarum , quae in antiquis membranis Ptolomaei libris subiuncta tegitur. de a Salmasio resertur pag. 6ir. de Ecci. Suburb., in Europa recenset Tαλλμν Ακου τανιαν. Galliam Aquitaniam. Αlla aggerere non vacat . Modo honores in Paulinum collatos inspiciamus. Primum Senatorum albo adscriptus fuit. Ausonius Ep. 2 . ad ipsum in Hispania degentem scrubens ait: EUo meum , patriaque decus , columenave Senatus
Bilbilis , aut haerens scopulis Calagunis habebit
Vranius in eius vita scribit: Taceamus generas nobilitatem, paternis, m tern6que natalibus in Senatorum purpuris admirabiliter purpurantem
Ipse pauli nus Nat. XIII. Quid simile bis batai , eum dicerer esse Senator
Ad Consulatum etiam prouectus eli Paulinus. Vnum tamen adhu huiusce rei testem Ausonium habuimus. Inquit is Ep. 2O.
Paulino Ausonius. Metrum sic suasit ut e lasTu prior, o nomen praegrederere meum . Quamquam Factorum titulo prior , o tua Romae Praecessit nostrum sella curulis ebuar . Ep. dein 2 . Paulinum, Maloniumque viros , quos Iacνa Quirini Purpura, oe auratus trabea velauit amictuι,2on decet insid*s peregrina cedere Dina. Ep. quoque as. ad eumdem paulinum in Hispania constitutum :Hic trabeam Pauline tuam , Latiamque curulem constituis -- Quum tamen de Paulini Consulatu ne verbum quidem faciant Auctores
reliqui, ipsique omnino Fasti conticescant, hinc audacissimi quidam . huiusmodi dignitatem Paulino abiudicant, Ausoniique verba ciuibusdam responsionibus eludere conantur. Sed en ipse Paulinus pro te loquiturb. Felicem alloquem:
174쪽
ri mee, fastigerum gessi primaeuus bonorem,
Teque meam moderante manum, seruante salutem Purus ab humana cadis discrimine mansi. Nie honor fastiger certo certius Consulatus es i. cuius insigne proprium ruit fascium gestatio. In eo ita se placide gesserat Paulinus, ut ab omni caede se purum fateretur. Celebris est quaestio, an Consulariis hic ordinarius fuerit, an suffectus. Priorem sententiam amplectiantur Baronius. de Sacchinus. Sed posterior, q- Chiffletium auctorem habet parte a. cap. 1. Paul. illustr. mihi solidior videtur. Censet hic Paulinum Anno Ch. 3 S. sumoum Valenti Au*. Consuli V. Id. Aug. a Gothis caeso, meiaritoque Baronium arguit, qui A. 37S. Ordinarium Consulem fuisse Paulinum coniicit, quum illum Annum tum Fasti, tum Hieronymus, ae Prosper Consulibus caruisse affirment. Clariis. vir Antonius Pagius in Proluom. ad Disi. Hypat. num. 26. in S. Paulini Consulatum inquirit. ac reprobata de eiusdem ordinario Consulatu sententia ait: Paulinum
suffectum consulem fui Q, quod scribit idem Chidfletius, minim8 exini-
mandum. Per hac enim tempora, quibus consules erant Ordinari , Consules honoraris, non vero sufecti in usu erant. Verum ab ipso Paulino eruditi ilimus scriptor castigatur. Quum enim is fateatus se ab humanis abstinuisse caedibus, suaeque dextrae moderamen a S. Felice tributum. utique non honorem tantum Consulatus, verum etiam potestatem Praetulit , quae verum Consulatum comitabatur. Honorari j Consulis insignia describit Senator lib. 6. Variar. Ep. I. In ei autem formula haec habentur : Sed nunc Iumitis ista felicius, quando nos habemus labores Consulum.
O vos gaudia dignitatum. Et infra: Pinge vasos humeros vario colore palmata , validam manum victoriali scipione nobilita , lares proprios etiam ealceis auratis egredere, sellam Curulem pro sua magnitudine multis gradibus enisus ascende, ut in otio subiectus merearis, quod nos per maximos labores ammimus imperantes. En Consulibus honorari js nulla potestas , nullum in hominum vitas ius conceditur, ecce nulla fascium gestatio tribuitur, quum alioqui Paulinus bonorem fascisserum a se gestum affirmet. Honorarius idcirco Consul a Procopio lib. 3. de Bello Gothica
υπατος καλήμενος μόνον, Consul nomine tenus appellatur, ae in otio iacere a Cassiodoro dicitur. Deinde, quaeso, huiusmodi Consulum nomima Fastis umquam indita fuisse ostendatur; certe exemplum non Prose retur , quum interea ex Ausoni j verbis supra laudatis Paulinum eisdem inscriptum sciamus. igitur honorarius Paulini Consulatus Procul amandetur, ipsumque, si non ordinarium, saltem suffectum admittamus. Nolim tamen praeterire duos versus , qui non parum luminis Consulatus huiusce tempori videntur aliundere. Hi autem sunt:
Tunc etiam primae libamina barba Ante tuum folium , quasi te carpente, totondi. Postquam Consulatus sui meminit, subi jcit haec verba Paulinus, quibus docet se Nol* ante S. Felicis sepulcrum primam barbam posuisse. Id
175쪽
vero post Consulatum peractum contigisse rerum series, quae ii 4m
temporum ordinem in hoc Natali digesta cognoscitur, manifeste innuit. Quod si verum , videamus quo a talis anno primam barbam iuuenes Romani tonderent. Macrobius Paulino coaevus lib. I. in Somn. Scipion.. cap. 6. de septenario numero disputans post ter septenos annos barbam Poni solitam docet , quae sententia apud eruditiores recepta. Ergo Paulinus Anno 378. aetatis vigesimo quarto, aut quinto Consul non processitaset , sed quidem tres, aut quatuor annos ante. Nihilo secius quum ba ham ponere , quo anno vellent, consueuisse Romanos, plura nos doceane exempla, fluxum hoc ,&sutile esse argumentum definio. Alioqui pene certum habeo Paulinum A. 379. Nolam se contulisse , ac propterea anno
vigesimo quinto, de quod excurrit, Consulatu adauctum fuisse , uti infr,
S. Paulinus Campania Consularis. DISS. X.
Postquam Paulinus se Nolae primam posuisse barbam est fassus
- Iam tune praemisso per honorem pignore sedis campanis metanda locis habitacula fixi, Te sandante tui ventura cubilia serui. Ego Dignitatem aliquam hic tignificari video. Sed quaenam haec Τ Meam
sententiam profero. Consulatu peracto Paulinum Campaniae Consularem factum arbitror. Sub Auguliorum Imperio Prouinciae plures adhuc Senatus regimini suberant, quae aut Proconsuli res, aut Consulares appellabantur. Priores uti omnium praeclarissimae viris dignissi,nis a gelio Consulatu Ordinario plerumque administrandae tradebantur. Conlulaxes vero tum ijs, qui Consulatum peregςrant, tum ijs etiam, qui minime. In examen reuocare non vacat, an satis certa sit Butengeri sententia dicentis lib. . cap 36. de Imp. Rom. Consulares persona dicuntur ob Consulatumgestum , non ob Prouincias Consulares. Certe , ut aiebam , Consulares non pauci suere, quibus numquam Consulatum gerere contigit. Campaniae suus Consularis erat, isque adeo praelians ivit, ut ad eiussi litudinem ceteri Consulares officium haberent, uti nos docet Noticia Imperii Occidentalis. Paulinum itaque non alium quam Consularem fui te Campanaae mos ille etiam tum seruatus suadet, ut poli gestum Consulatum viris Clarissimis regenda prouincia commendaretur. ipse
idcirco Paulinus se Campanis in locis habitacula fixis te, & singulariter Nolana in urbe consediisse significat. Diximus supra firmiorem nobis Chistiet ij sententiam videri, nimirum A. Ch. 37S. Consulatum a Paulino
176쪽
Iinovstnth. Id autem nunc uberius elucescit. In secundo Natali ita ipse ad S. Felicem:
Lustra cucurrerunt , ex quo solemnibus sis
Corum vota tibi, coram mea corda dieaui. Incidit Natalis secundus in Annum 39s. Si tria lustra, hoc est annos XV. xetrb numeres, ad annum venies q8D. , quo Paulinus se Nolae adfuisse testatur. Eo igitur anno Campaniae Consularis erat, ac S. Feliei sua corda dicauit. Certum vero m: hi videtur & anno superiori, videlicet 37o. proseinim in eamdem Prouinciam Paulinum ; idcirco enim Anno tantum ι . solemnitati S. Felicis se praesentem adstitisse ait, quia Anno 37'. tam mature ad nouam dignitatem aduolare non poterat, vi Salusti Martyris festo diei interesset. Celebrabatur ille postrid. Id. ianuar. , ac propterea Romae constitutus ab Ossieijs, quae depositum Consulatum lubsequi intur, atque ab ali is domesticis negotin se expedire tam cito nequiu rat, ut ipso eodem Anno sua corda Felici dicaret. Itaque Anno sequente hoc ille peregit. inod si Anno 379. in Campaniam se contulit Pauli Anus, recte patet Anno 378. eius Consulatum elae assigendum , quum ab eo gesto confestim alicuius Prouinciae gubernacula viris Consularibus deis mandari solerent. Sed cur, inquies , Nolae, non Capuae, quae Campaniae Metropolis habebatur, subsedit Paulinus e Ego Consularibus liberum suisse arbitror ea in Ciuitate Permanere, quae sibi placeret, modo intra Prouinciae sibi statutae limites detinerentur. Sic in Actis S. Ianua- xij, soc orum eius dicuntur ij Sancti ad Timotheum Campaniae Pra sidem perducti , qui Nolam incolebat, non Capuam . His de Paulini diagnitatibus animaduersis, examini subiiciendae sunt leges duae in Codicem Theodosianum relatae . sunt istae l. A., de l. Tit. s. de Scaenicis, a me Paulino Praefecto Vrbi coss. Gratiano V. Theodosio A. videlicet Anno Epochae nostrae 38s., inscribuntur. Baronius ad Annum 39 . ex his Legibus Paulinum noli rum Vrbana Praefectura donatum arguitis Sed quibus tabulis fretus id affirmare potuerit , non video. Si huiusmodi coniecturis agendum, nil obstat qmn Paulinum etiam Praesidem Epiri nouae faciamus, siquidem ad Paulinum quemdam hac dignitate affectum
Anno 372. rescriptum Valentiniani senioris extat in C. Theod. l. 22. de Episcopis. Multo potiore argumento eum Praesectum Augustalem faciemus, quum in eodem Codice legantur l. io. de Fide testium , S l. 22. de susceptoribus Annis 33s. ει 3M. Pan lino simili munere functo inscriptae. od tamen assirmare non ausus est Magnus Annalium Scriptor . Igitur quum Paulinus ipse, qui alioquin honores suos exprimit, hanc dignitatem sita nequaquam asserat contigisse, a Baroni, sententii discedendum puto. Minsis placet Chisnetius, cui ceteroqui n Huloria Pauia liniana multum debemus, quum Parte a. cap. 2. Paulini Illustr. ex laudatis Legibus docere conatur Paulinum nostrum Anno 38o. Praetorem uriabanum fuisse conlii tutum. Legum harum inscriptione: ita sunt concedi
177쪽
tar Ad Paulinum P. V. , quae verba etiam minus eruditi Praesectum Vliinterpretantur, non vero Pratorem Vrbis. Ex hac opinione in alteram se praecipitem Chimetius dedit; statuta enim hac imaginaria Paulini Praetura eum necessario AEdilem Curulem fuisse opinatur , AEdilitas enim, ut obseruat Paulus Manutius lib. de leg. Rom. , P turam urbanam biennio praecedere solebat. Sed suismet calculis iugulatur V. C., ii quidem AEdilitas Praturam biennio antecedit, ae Pratura item biennio consulatum, ut animaduertit idem Manutius eod. lib., Rosinus, ac Dempsterus Antiqv. Rom. lib. 7. cap. 9., & alij Romanam eruditionem scriptis prosequuti. Si ergo Paulinus Anno 378. Consul processisset, uti opinatur ipse Chimetius, quomodo eodem etiam Anno AEdilis Curulis fuisset, annoque postea 38o. Praetor urbanus Est hoc Romanarum dignitatum ordinem inuertere. Verum, uti supra dicebamus: Paulinum quemdam P sectum Vibi leges illae clarissime loquuntur, non Praetorem urbanum, & neutrum extitisse Paulinum nostrum ipsiusmet silentium . satis aperte indicat . Eum potios Paulinum his innui Legibus arbitror. qui memoratur in Inscript. Gruter. pag. 3 3. , ac vRAEF. VRBL nun
De reliquis Paulini rebus gestis. Di SS. XI.
Idimus, ni fallor, Paulinum Campaniae Consularem, nunc inisspiciamus, quid illi poli hanc dignitatem actum. Sunt eius
Ergo ubi bis terno ditionis fasce leuatas
Deposui nulla maculatam caede securim, Te reuocante soli quondam genitalis ad oram Sollicitae mat=i sum redditus ---Fascem ditionis bis ternum ego interpretarer pro sex annis, quibus forsan Paulinus Campaniam Consularis munere administrauit. Quamuis enim . . ad Legem Iul. de Ambitu C. Th. Consularitatis fasces iterare fuerit interdicitam, & biennio tantlim , aut summum triennio munus hoc durasse credendum sit, adhuc nil inde aduersus nos eruitur, quum Annotantsim i6. sub Honorio, ac Theodosio illud emanauerit rescriptum , quin imo huiusmodi munera iterari consueuisse i faciente tamen veniam Principe eadem in Lege asseratur. Verum quidem est Consularibus etiam ius fascium fuisse concessum, quod ex laudata nuper Lege deprehenditur, de ex alijs Legibus docet Gotho redus in Notit. Dignitat. Videri propterea posIet bis ternos fasces in concessos ad Consulum differentiam, quibus, ut inquit lib. A. bilius,
178쪽
B nos hae prima dedit praecedere fasces.
Sentiant eruditi, quod magis sanum putant; ego non moror. E Campania igitur in Gallias processit Paulinus, ubi adhuc in vivis eius mater agebat. Sequitur Poeta: ---. Inde propinquos Trans iuga larenes adsi peregrinus Iberos. E Gallijs in Hispaniam migrauit Paulinus, ibique diu constitiste videtur. Sacclunus Vitae Paulinianae eruditillimus Scriptor Natalis Xul. cognitione desiitutus ita scribit: Aliquamdiu Roma vixit. Inde per Annos
fermὸ quindecim peregrinatus e In per Italiam, Galliam, Hispaniam , terra marique , partim publicis rebus, partim cnis me coniectura saltitὶ domesticis occupatus. Non Annos XV. peregrinatus est Paulinus, quum illum in Campania Consularis munus per aliquot coercuerit annos. Deinde nimis amplificatur ista peregrinatio, quae nulli neque curiositatis, neque publicarum rerum causa suscepta est. Manifestius dici pitur Gulielmus Catie in Hist. Script. Eccl. , quum de Paulano agens Consulatus honorem illi obtigisse Anno 37s. ait, subditque: Anno sequentι ad exteras regiones visendas se accingens omnes se, E Occident is Prouincias peragrauit. Hisce peregrinationibus quindecim seia annorum spatium impendit. Siquidem multo serius ex Italia Paulinus mouit, neque inet omnes stre Occidentis Prouincias delatus est. Quid Porro in Hupania gesserit, docet ipser
Illic me thalamis humana lege iugari
Tassus es, ut urtam commercarere duorum, Terque iugum carnis duplicata fatus animarum Dilatam υmus p t pensare salutem. . . 'Therasia mulier natalibus, ac Pietate praestans illi vXor contigit. Eomplutensem illam fuisse inde quis possit haurire, quod Paulinus in Paneg. de Celso in si . sibi quoque ea in urbe natum, atque e vivis sublatum dixerit filium. Erat autem Theralia iam tum lacro Baptismate ablutae, denoesen Christianum profitebatur, etenim se unum salutem suam dissu l. isse Paulinus memorat, multisque reuera post annis a Delphino Burde-galensi Episcopo baptietatus sit. Poetae nostro fratrem ruisse carmina subsequentia teliantur. Hic nescio quo causa caesus multas Paulino fratra turbas excitatas reliquit. Non de huius opibus tantum, latissimoque patrimonio Fiscus agebat, sed innocenti etiam capiti feralis imminebat sententia. S. Felicis tamen patrocinium supplici praesto fuit,eiusque Nurum P.iulini hona, tum vita improuisum eualere Periculum. Iuuati Plu. vatem sanctum audire:
cumque laborarem germani sanguine caesi, Et consanguineum parerer fraterna periclum causa mihi. censumque meum iam Reὶtor adysset , Tu mea colla, pater, gladio , pa r. monia Fisco Eximis, ct christo Domino mea, meque reseruas . . '
179쪽
Quis fuerit iste Paulini frater, nondum mihi compertum est; eum dentia
tamen est e, quem Paulinus in Ep. I9. ad Delphin. Burdig. Ep. memorat. facile arbitror. Nullius bi quidem caedis menti O occurrit, quia totius scaenae Delphinus iam certior ante fuerat fictus; sed quum se contristatum vebementer, proptereaque breui usuram scriptione fateatur Paulimis , magnam illi contigisse doloris causam apertum est.quae alia a fratris caede vix poterat esse a hac eadem fraterna nece Epistolam ro. ad Amandum scripsit, ubi recentem fraterna diuulsionis dolorem vocat. Quae si vera sunt, emendandus Anachronismus Q. V. Io: Baptistae te Brun , cui postremam operum S. Paulini editionem debemus, dum ad R. Ch. o 3. Epistolam utramque refert. Hae siquidem binae Epistolae circiter Annum 293.scriptae,nuum fratris caedem Paulino in Hispanii adhuc agenti ex hoc Natali accidisse pateat. In ea ad Amandum Epistola inquit vir pius: Ora pro nobis, ne in peccatis nostris moriamur. Votum 1aciat Dominus finem nostrum, ut sciamus quid desit nobis , O properemus adimplere, quod restat. in ut sibi nondum impletum insinuat sanctum Paupertatis votum , seque ab Hispania nondum disceisisse. Ceteram huiuimodi infortunium ita Paulini animum perculit, ut secutore nunciare certa statuerit sententia, ad id potissimo m pia impellente uxore. Consilio itaque maturato, omnibusque in pauperum sublidium distractis .maximum cum caelo faedus feriens Paulinus Nolanam ad urbem sese demum recepit. Haec omnia ipse canit:
Nam quo consilio rebus, capitique meo tunc christus opem tulerit , Felicis cura potenter Adfuerit , docuit rerum post exitus ingens, Quo mutata mea est sors , ct sententia vita, Abiurante fide mundum, patriamque, domumque Oc.
Sammarthani in Gall. Chrisi. iii Burdigal. Archiep. notitia ad S.Delphim vitam Paulinum Anno etiam 396. in Hispania degentem faciunt; atqui i js regionibus Anno 39 . banctum virum valedixi isse tam certum est, quam quod certissimum.
De tempore suscepti a Paulino Episcopatus.
UIX Nolae constitutus suit Paulinus noster, quum in omnia pietatis genera solutus mundum omnino dedidicit. Iam presbyter factus in Mona iterio per se a fundamentis erecto degebat, alijs eximium sanctitatis exemplum factus. Illum tantae commendabant virtutes, ut populi uniuersi votis m Episcopum Nolanum
180쪽
Breuissime inquiram. Certum est Anno Ao9., aut ad summum Ie . huiusmodi munere nequaquam caruisse, quandoquidem S. Augustinus eum 2 Olensem Epiuopum lib. r. cap. io. de Ciu. Dei nuncupat, dum cruciatus memorat in illum a Barbaris Campaniam vastantibus ingestos, quod A. Ch. Aio. contigit. Et hinc, ut arbitror, nouus Paulini illustrator Io: Baptista te Brun, quemadmodum aliunde didici, Anno w9. Episcopatus Pauliniani primordia constituit. P.Sacchinus in eius Viti sub init. Dariis tertiae illum Episcopalem Sedem ascendissse arbitratur, statim ac Nolanus Antistes decessit. Chimetius vero cap. Ir. par. 2. Paul. Illustriplus minus biennio a Nolano eius secesiu, videlicet circa Annum 397. hanc illi dignitatem collatam censet. Ego ad istius postremi scriptoris sententiam accedere nequeo, nullum enim potens suffragium in eiusdem tutelam profertur. Argumentum, quod ille ex Epistoli ad Pammachium petit, Codicum praestantiorum auctoritate infirmatur. Alterum illud est . Inquit Paulinus in Nat. l V. qui Anno 397. recitatus fuit in
Hatalis tuus, o chari me Christo Felix, Natali proprio mihi charior, in quo, Quamlibet innumeris sint gaudia plurima turbis, En aliquid speciale tuis , quod nos tibi Christus
Esse dedit, υιles caro largιtus amico. Haec de Paulini in Episcopum ordinatione intelligenda assirmat Chimetius eo ouod priscis temporibus Vatales etiam appellabantur Episcoporum ordinationes: Nam, inquit , si quis interpretetur de Pauliniprimo in lucem exortu, in quo sint publica gaudia innumerιs turbis, nae ille Monachismo eius, ac modestiae haud levem iniuriam fecerit. Verum non
ne calculos ponit vir Clarissimus. Illud in quo ad Natalitium S. Felicis diem , non vero ad Paulinum eii referendum. Deinde Vatalis proprius nil aliud Paulino est, quam prior in lucem egressus, quem solemni apia aratu quotannis veteres celebrare consueuerunt . Id certissimum ex lat. XIII. fiet, ubi haec eadem Paulinus repetit:
Ego semper istum sic bonoratia diem Magis hune putarem ut esse Hatalem mibi, Quam quo fuissem natus incassum die.
Reliqua euidentius docent. Tota igitur Chimeti j moles , eiusque prolixἀin hunc locum meditamenta ruunt. In Ep. I 6. ad Delphin. 2. ait Paulinus de Papa Vrbis Anastatio: Etiam ad Natalem suum quod consacerdotibus suis tantum deferre solet) inuria e dignatus en . Scripta hau Epiliola Α. 399. Igitur tum temporis Paulinus ab Episcoporum numero exclusus erat, quum se a Consacerdotum numero quod idem tunc erae ac dicere Coepiscoporum j dii tingitit. Quae ad huius argumenti perspicuitatem hirtietius regerit, facilι negotio explodi queunt. Anno quoque ΟΣ. data eli Paulini ad Seuerum Epistola Xll. Huic autem Epitiolae Epigrammata quaedam Paulinus intexuit Nolanae Basilicae recens a se ex tructae inscripta. In eorum uno sic habetur:
