장음표시 사용
191쪽
roris iudicium, quod lata teste patefecit, quo impugnat Fidem, vel spero
ea ambientium quorumdam studia non requirat. Quamdam Imperatoris Legem nuper promulgatam memorat Ambrosius, qua Fides impugnatur. Sed quanam haec Ea est l. vlt. C. Th. de Fide Catholica data x. Kal. Febr. Mediolani Honorio Nob. Puero , O Euodio coss., scilicet A. Ch. 386. Ibi Arianis fit in Ecclesias Catholicorum coeundi potestas, ibi Ariminense Concilium probatur,quod in laudata oratione Ambrosius hisce tetigit verbis: Hane ergo Legem quisquam sequatur, qua firmatur Ariminente Concilium , in quo ereatura dictus est Christus Anno igitur eodem 386. sub Paschatis dies, non vero Sy. , ut Puricellus, ac Baronius
nutumarunt, eadem oratio recitata; non enim iam inclinatum Imperatoris iudiciam dixisset Ambrosius, si Anno 38I., hoc est post Annum , Amenses a lata Lege penes populum S. EpitcOpus perorasset. Rursus exsecunda Legatione a S. Amorosio ad Maximum Tyrannum suscepta idem Chronologiae punctiim statuitur. Anno 387. Valentinianus, ac Iustina eumdem Legatum Treviros ad Tyrannum miserunt. Re insecta dimitasus vir Sanctus Italiaeque redditus ad Valentinianum Epistolam s6.scripsi, ubi ait: Esto latior aduersus bominem pacis involucro bellum tegentem . inare Imperator Domninum alterum pro confirmanda pace Lega tum ad Maximum destinauit. Hunc ingenti nonore exceptum dimittens Naximus mox cum exercitu subsequitur ,& Cotti is Iulijsque Alpibus op-cupatis Aquileiam usque contendit. Haec ubi ad Valentinianum delata sibi timens Augustus Tessalonicam versus fugam arripit. Mense Septem -hri Occidentem deseruisse Imperator videtur, siquidem VII. Id. eluta. mensis Mediolani edidit Legem . de Principib. agent. inreb. C. Th. Si R. 387. sacrae Gerua iij, ac Protasis exuviae die XlX. Iunii translatae fiunsent,quo pacto Ambrosium virum illuc usque sibi infensissimum tam cito
Legati munere Iustina exornasset Q iove etiam modo intra spatiun trimestre eiusdem Ambrosi, iterumque Domnini legationes , & Maximi in Italiam irruptio contingere potuissente Certe locorum distantiam Perpendenti aliud affirmandum videbitur, nempe A. superiore 385. inuenta Sanctorum corpora, alteroque Antio reliqua ad Maximum spe
ctantia accidisse. Paulinus in Viti S. Ambros, hoc rursus suadet; enarrati enim hac inuentione subdit: Santius vero Ambrosius Episcopus maioris humilitatis vir factus donatam sibi a Dominogratiam rejeruabat, crescebatque qaotidie Fide, amore corum Deo, hominibus. Ambrosium posthaec legationem ad Maximum suscepisse aifirmat. Igitur quum quotidie Fide , amore coram Deo, antequam Legatus Treviros peteret,
Rmbrosius creuerit, non modicum tempus inter Martyrum inuenti nem, legationemque susceptam intercessit, atque iccirco non uno A. 38 haec omnia fuere peracta. Quae autem hucusque retulimus summum ex Prosperi Chronico robur mutuantur . Ita apud illum in edit. Labbei rom. i. Nouae Biblioth. iii a digeruntur.
Num. H. Iusina maIcr Valentiniam Arianis fauens in Ambrosium, O
192쪽
in Mediolanensem Ecclesiam diuersa iniuriarum enera congerit. Reliquia Geruas: I, ct Protasti Marorum ab Ambrosio primum Mediolani repertae. Hymnι Umbrostr compositi, qui numquam ante in Ecclesiis Latinis mod
Num. III. Maximus irrumpit. Valentinianus ad Theodosium confugit . Augustuitis Mediolani Rhetoricam ad primo docens amigis scholis ad Fidem rectam conuertitur, eum ante Manichaeus fuisset. Theodosius cum exercitu ad Italiam transgrediens Maximumrnterfecit Urisen hic seru Ita annorum serie uniuersa tradi Annum 38ς. respicit secundus numerus, ibique detectae Sanctorum Reliquiae dicuntur. In tertio , hoc est A. 387. Augustini Baptismus refertur; & quartus demum numerus Maximi interitum in Annum 388. confert, quemadmO- cum & resiqui affirmauere Chrotiologi. Sed iam tempus poscit, ut maximum huiusce sententiae assertorem Em. Norisium in Opusc. de Itiner. i, guis inmmendom , quum enim Per tantum virum profecerim, α ad illum debita gloria referenda , ' lingui.ire huic opinioni pondus ab Illius suuragio accedere fatendum ei l . Claris I. quoque virum Antonium Magium in Critic. Baron. ad A. Cir. 387., ac Hermantum in Vita Gallica P. Ambroiij nostris in castris militare animaduerti, quibus viris & qua ii quaeso sunt) quis iam subscribere dedignetur Verum patientia tua diutius abuti nolo, Rubine ornatissime, ne siquid obsequit Prosellione , nimia loquendi libidine perdatur. Utinam tu quoque ad urbis Mediolanensis dignitatem operas tuas aliquand5 conseras , i ludit ne tuis publicae luci redditis ingenii tui felicitatem prodas; tunc enim eruditi stimum tantae urbis illuliratorem literaria Respublica suspiciet, certe grauiorem deinceps desiderare nequibit. Vale.
193쪽
. - S. PAVLINI versum clo2. iMulta etenim suberant alia &c. t. XI.
De templorum apud veteres Christianos ornatu , ae de diurno
in eis cereorum usu. ad Cl. & Eruditissimum virum .
Ser. Etruriae Ducis Bibliothecarium.
SI te iudicem, Clarissime Maglia clij, in aliqua eruditionis causa
sisterem , utique electioni meae vel ipsi aduersarii laceensere non possent, quum virum omnino eruditissimum, S. Reipub. Literariae columen in illud tribunal aduocarem , ex quo solida continuo foret expectanda sententia. Et revera nunc tibi huiu modi munus iniunctum velim, dum de factis Ecclesiarum ornamentis loqui in animum a induxi. non ut Paulinum meum tantummodis illustrem , sed ut consuetis etiam Nouatorum calumni js ex parte occurram. Cardinalis Baronius vir aeternum laudandus in finnal. ad A. C. s7. & s8. Ecclesias pluribus. iisque ditissimis ornamentis antiquitus fuisse refertas magno eruditionis xσbore statuerat. Non multos vero ante annos tanti viri sententiam arrodere ausus est Iohannes Henricus Ottius Caluinista professor in libro, cui titulum secit: Examen perpetuum Historico Theologicum in Card. Baronis Annales . Dicam neque malevoleutia ductus, neque inuidiam scrip tori facturusiliber ille magno hiatu magna spondebat, sed in ridiculum murem sestiuissime faetus euasit. Et prosecto si aliud examen huic examiniquis sibi reponendum sumeret, atramento citios, ac papyro destitueretur, quam ab erroribus castigandis temperaret. Illam ego interim partem refellere decreui, quae de sacrarum aedium ornatibus agit, heneficio Paulini potissimum fretus , quo nemo melius, nemo apertius haec seculis futuris reliquit expressa. Laudat Ottius Alexandrum Seuerum Ethnicum Imperatorem , utpote qui Templis aurum inferri vetuit, recitatis ad id Periit carminibus:
Dicite Pontifices: in sacris quid facit aurum eamn Superis iussos mores, castosque probamus. Atque haec subdit: Tu verὸ sodes confer haec cum modernorum Pontiss-eiorum templis, atque Monasterqs. Ad annum vero s8. F. 36. relatis verbis Actorum 1o. 3. Erant lucerna non pauca in canaculo, ubi erant con-
194쪽
gregati , haec habet: Hinc Baronius cereorum, lucernarum , seu luminum usum obtrudere nobis, ct ex medio Iudaismo, atque Gentilismo tu chri-ntanum orbem, ceu alter cer orarius , inferre vult. Tum ostendere per- δε ς 'eos Ol P in Ecclesia accensos non diurnis exerciti js, sed nocturnis adhibitos. Rem paucis expediam. Et quidem quum Paulini nostri carmina euoluo , tam ad unguem expressa intueri mihi videor Ecclesiarum nostrarum & usum , de Ornamenta, ut nullam maiorem concordiam re-Periri posse arbitrer . Pretiosa olim in sacris aedibus ornamenta suisse, ae quidem auro, de argento decorata en tibi Paulinus Nat. VI. testatur r
edo , alii pretiosa ferant donaria, meque fici, sumptu superent , qui pulchra tegendis Vela ferant foribus , seu puro splendida lino,
Sive coloratis textum fucata figuris. Hi laues titulos lento poliant argento, Sanctaque prasixis obducant limina lamnis. Oe. In Natali vero XI. praeter alia non minori pretio insignia Crux aurei his
Multa etenim suberant alia, ut nouistis, in ipso
Ornamenta loco, quae sumeret , ut crucis auro Parceret; Intus enim latitabant m stica vasa Sumendis mandata Sacris. Quo 'ltimo carmine non aliud intelligendum censeo, quam Calices, e queis Dominicus Sanguis hauriebatur a Fidelibus, aliaque huiusmodi vasa sacra. Aderant & lucernae argenteae.
Minus esset criminis, pretii suspensam altaris ab ora
Longius , arXentoque leuem emendare lucernam. Et infra '. Continuum scyphus est argenteus aptus ad usum. Crux ipsa , quam adeo venuste Paulinus exprimit, non auro tantam grauis erat, sed re gemmis concinne exornatam gerens coronam sui pretium augebat. Ait cle aureis, hoc est de cruce, coronaque aurea, in quae dextram latro porrexerat:
uae simul O variis scitὸ distincta lapillis
Iterum S. Poeta coronam gemmis grauem asserit ma eorona subest vir s circumdata gemmis. Multis praeterea verbis lampades describit: At medio in spatio fixi laquearibus altis Pendebant per abena caui retιnacula ochri c. Idem Natal. 9.------- Tectoque superne Tendentes bcbni spiris retinentur abenis, Et medio in vacuo laxis vaga lumina nutant Funibus, undantes liavimas letiis avra fatigat.
195쪽
Natali 3. lampadum frequentiam circa altaria sic memorauerat PClara eoronantur densis altaria ochnis oec. Natali etiam VII. vitream lucernam , ut moris sui est, graphice descri-hit,&Nat. XI. alias e metallo sabrefactas Omnium oculis subiicit. Haec α alia resert Poeta noster, partim etiam videnti populo describere non sustinet, ne taedium audientibus ingerat, aitque compendit ergo: Munera erant de more sita, hae quae cernitis illic omni prompta die. --- Illustris autem est candelabrorum mentio subsequentibus in carminibus:
. . .-- vel circumfixa per omnes
Ordine dimenso quasi candelabra columnas, Depictas extare gerunt qua cuiside ceras, . Lumina ut inclusis reddantur odora papyris.
Quot igitur, quantumqtie pretiosa sacris in adibus tum temporis ornamenta haberentur, expressum intuemur, quibus addere iuuat quaedam adiunde petita loca , ne nudum Paulinum exhibeam. Theodoritus Lib. r.
di virium altare regiss velis, donar 1sque aureis gemmatis ..Euseb. in vita Constantini lib. 4. cap. s9. Apostolorum Templum ab eodem Imperatore Constantinopoli describens interius tectum asserit uniuersum auro fuisse contectum. Aur. Prudentius item Paulino coaevus PeristePh. in Hymno S. Laurentit tyrannum sic adloquentem inducit:
Hune este vestris Orgηs ιMoremque oe artem proditum es , Hane disciplinam faederis,
Argenteis sonis feruntia Fumare sacrum sanguinem, auroque nocturκis Sacris adstare fixos cereos. Feruentibus igitur in Christianam Religionem Ethnicorum minἰs etiam metiosis vasis utebatur Ecclesia. Occulte id quidem propter timorem famam, sed tamen factum. S. Aug. lib. 3. contra Cresconium cap. 29. - laaec profert ex Gestis Proconsularibus habitis Constantio Maximo Augusto Constantino iun. Vob. Caes. Coss. hoc est A. C. 32o. , ut re 28 statuit Valesius, non vero ut putauit Baromus, 3o6. Posteaquam apertum est, in Bibliotheca inuenta sint ibi armaria inania. ibi protulit vluanus capitulatam argenteam, oe lucernam argenteam. Sed ex ante scriptum era e calices duos aureos , itemque calices sex argenteos ab eodem Sylliano traditos. Haec Augusti mis, ut Sylvanum euincat Persequutionis tempore fisse traditorem . Anastasius Bibl. seu antiquior Libri Pontificalis Auctor in Diuestro praeter alia vasa aurea , ac argentea haec memorat: Nonanu patenam argenteam pensantem libras viginti, Icubos argenteos duo1 s
196쪽
duos, qui pensaverunt singuli libras denas. Amas argenteas duas ibidem: Obtulit candelabra auricalcha septem ante altaria, qua iuncm pedibus decem oec. Candelabra quoque exprimit Athanasius in En. ad Orthodoxos. Celebris autem S. Ambrosis sententia euasit in lib. a. Ostic. cap. 28. , quam etiam Gratianus refert in c. aurum. I 2. q. 2. Ailbibi:
Aurum Ecclesia habet, non is seruet, Ied ut eroget oee. Quid enim diaces o Timui ne Templo Dei ornatus deesset e Respondebit: Murum Sacramenta non quaerunt, neque auro placent , quae auro non emuntur oeci Prosequitur ve rh , de aperto sermone preti tam sacris aedibus fulisse sup- Pellectilem asserit, omnium consensu probatam, & egenorum nihilo secius praesid: odestinatam . Sunt haee, doctissime Magi labechi, venerandae antiquitatis argumenta , quae Nouatoribus opponamus nostrarum Ecclesiarum ornamenta calumniantibus. Quid ergo Satyricum in nos producunt haeretici , nc Ethnicam, insulsamque lententiam canunt
In Templis quid faciat aκrum quaerunt , sed eos elegantissime castigae Iohannes Tomcus Bomensis Ep. in Orat. pro Eccles. Ornam. Quod autem spectat ad alteram propositi partem, qua contendit Ottius cereos, lucerna'; non n i si nocte accendi consueuisse in Ecclesiis. Paulinum ecce pro nobis stantem in medium adduco. Inquit iste Natal. III. Clara coronantur densis altaria otbnis, , Lumina ceratis adolentur odora papyris, i lu ia Nocte dieque micant. Sic nox, splendorque diei 'o
Fulget, O ipsa dies caelesti illustris honore OlPlus micat innumeris lucem geminata lucernis. Nihil ciarius occurrit. Sed de Nat. XI. sic ait: ---His Icπbulis incerta relucent
Lumina, eum fert sesta dies. Et infra scyphuli meminit ad continuum luminis usum destinati rContinuum sophus est argenteus aptus ad usum, Qui & noctu diuque lucebat, quemque importuno sibi lumine micantem
fur extinxit. Distinguendum itaque reor inter sacras antiquorum lucernas eo pacto, quo inter aeui nostri lampades, ac lumina ditiinguitur. Alia enim lumina nocturno tempori, alia diurno inseruiebant, omnia tamen in templi cultum excogitata. Quae lampas modo dicebatur relucere ,
quum terebat festa dies, noctu hoc munere carebat. Audi subsequentes versus: Α-a Tunc vero sine usu Luminis ad speciem tantum Iuvensa manebat. Superius vero alias descripserat lucernas nocti illustrandae destinatas. Aeomus lucernas hasce nocturnas necessitati sacra facientium adscribit, non Ecclesiae cultui. Hallucinatur Caluinista , quandoquidem quum latro hic ad furta accessit, lampas illa nullis tum Sacris peragendis lumea
197쪽
cere consueuisse dignoscimus, ait enim de scypho loquens et Hunc importuno sibi lumine prαdo micantem - , Protinus extinguit, namque id quoque nouerat idem
SapE solere mori, cum stuppa perarida longam
conderet in noctem consumpto lumen olivo .c. . Ictitur in pium Religionis, sacra que a dis cultum noctu non minus,quam interdiu lampades adhiberi solebant. Quo sane expressius nihil reperiri potest. Addam etiam Venanti j Fortunati, qui uno post Paulinum seculo fotuit, testimonium . Describit ille lib. carm. s. diem sellum Ascen sonis, populorumque ad Ecelesiam concursum , & ait: Undique rapta manu lux cerea prouocat aura , Credas is stellιs ire trahendo comas.
Lacteus bine υσι color est , hinc lampade fulgor
Ducitur, O vario lumine picta dies. Inter eandelabros radiabat ipse Sacerdos cte. Nunc armis Baronj j rem agam. Citat ille Epiphani j Epistolam ad Iohannem Hierosol. Ep., ubi ait: Quum venidem in villam , quae dicitur Arabiatha, vidi inque praterient ibi lucernam ardentem, interrogassemque quis locus esset, didicissemque esse Ecclesiam Oc. Accidit id quidem ut ait Baronius, interdiu, nam noctu non mirum multas vidisse ubicue lucernas. Constat autem ex Pluribus antiquis Patribus cereos lauda-hili usu in templis comburi solitos, quod probare superuacuum soret. Repetit tamen Ottius Hieronymi auctoritatem ab Annalium parente
satis ibidem explicatam, & hic integram victoriae spem sistit. InquieS Doctor ad vers. Vigilant: Cereos non clara luce accendimus , sicut frustra calumniaris ,sed ut noctis tenebras hoc Iolatio temperemus , ct vigilemus ad lumen, ne caeci tecum dormiamus in tenebrιs..Quod si aliquι propter imperitiam, oe simplicitatem secularium homιnum , vel certὸ re-ιstiolarum faminarum, de quibμs verὸ possumus dicere: Confiteor, Reium Dei babent, sed non secundum Icient ιam. Hoc pro bonore Marorum faciunt, quid inde perdis Verum hic animaduertendum negare Hiero- .n mum non potui sie diurnam cereorum accensionem , quum id de in
Accidente, & Hieroωlymis in usu filii Ie supra exploratum effecerimus, re ipse ibidem haec habeat: Per totas Orientis Ecclesias, quando legendum est Euangelium, Acenduntur luminaria tam Sole rvillante non mi-que ad fugandas tenebras , sed ad signum utitiae demonstrandum . Ipse
quoque vigilantius Omnino mentis expers lutilet, si quum nullibi id moris comperiisset, adhuc inflatis buccis iraec procus illet: mdemus moles cereorum Iole fulgente accendi. S.Cyrillus Hieros. Hieronymo antiquior in Praef. ad Catecheses, re alibi. S. Greg. Nati an Hieronymo coaritus
in Orat. . , alitque teliantur in Baptismate conficiendo luminaria incendi solita. Igitur diurnus cereorum usus negari non poterat. Causa itaque , cur incenderentur, Vigilantium ad Calumniam Catholicis infli pendam mCuerat , arbitrabatur enim id a religiosis populis fieri, quasi
198쪽
Martyres aliqufi illustratione,& lumine crederentur egere, ut beati essente Non vendo coniecturam meam, sed ipsam Vigilanti calumniam . Sune
eiusdem haeretici verba: Magnum honorem praebent huiusmodi homine ebeatissimis Maruribus, quos tutant de vili hymis cereolis illustrandos. quos Agnus, qui est in medio throni cum omni fulgore maiestatis suae illustrat. Respondetergo Hieronymus non clara luce accendi Cereos ab hominibus hac ratione adductis, sed ad laetitiae signum , ut infra Euangelicis exemplis probat, neque sub hac praua opinione nocturno tempore solere luminaria incendi, sed ut noctis tenebrae hoc solatio temperentur, ne caeci cum Vigilantio in oenebris dormiant . Tum subsequitur, ac si qui forent inter seculares homines, taminasque relig: Osas , qui hoc facerent sub ea ratione, quae vigilantio in mentem venerat, eos excusat, & Zelo Dei, ae sine crimine id pera etiam en incit. Si faciunt . ait, quid inde periadis causabantur quondam O Apostoli quod periret Unguentum , sed Domini voce correpti sunt; neque enim Christus indigebat unguento, nec Marores lumine eereorum. En iterum vigilanti j mens expresIa. Credebat ille cereos ideo incendi a Fidelibus, quia lumine illo Martyres indigeiarent , & hinc illum Hieronymus prolato exemplo increpat. Si Christus.
cui unguenti nulla erat necessitas, taminam ungentem laudauit, cur&nos Cnristianum non commendemus, qui Martyribus lumine haud quaquam egentibus cereos accendit At secundum scientiam non faciunt. Illud verum omne; neque enim Sanctorum beatitati quicquam confert
terrenum lumen. Sed quid inde r Fides accendentibus prodest. Quicumque, ait insta egregius Doctor , accendunt cereos secundum fidem suam habent mercedem, dicente Apostolo: Unusquisque in suo sensu abundat.
Idololatras appellas huiusmodi bomines δ Idem etiam in Epist. ad Riparium dixerat: .accensine ante tumulos Martyrum cerei idololatriae insignia sunt e Pergit porre, intilis, & haec Lactantii verba lib. 6. cap. h. laudat: Num igitur mentis suae compos putandus est, qui auctori, O da
tori luminis candelas, ac cereorum lumen ofert pro munere e aitque it Papistis displicuisse, ut hanc propositionem inter Lactanti j errores numerarint, causimque Gentilium contra Doctorem Christianum defendant. Sunt illustres calumniae ignaro in nos brachio intortae. Nemo inter ipsos Heterodoxos habetur,qui plures in Lactantio naeuos non agnoscat. Qui grauiores lapsus est in errores, in minorem hunc ruere potuit. Sed neque censura hic dignus Lactantius , ut mecum omnes consentaene Catholici, quin potius eius censores castigandi. Agit ille in Ethnicos. eorumque caecitatem validis excipit argumentis, ea enim ducti Deo tamquam in caligine sito, luminibvlque indigenti cereorum lumen Oiserebant . En aperta Lactanti verba: Mactant igitur opimas , ac pingues ho- Ilias Teo quasi esurienti, profundunt vina tamquam sitienti, accendunt lumina velut in tenebris agenti. Id etiam alijs inculcat, quae apud eumdem videre licet. Si a quibusdam e nostris hic Firmianus carpitur, hic .ipli censura se exhibent dignos, ut in alijs non Paucia se exhibuere testiis
199쪽
monio Ponuini. Non dissiteor tamen hinc impudenti alicui linetico ansam praeberi posse Catholicum cereorum usum impetendi; Sed videant illi an eisdem in nos mucronibus pugnent , quibus in Gentiles ferebatur Lact intius ς Nos Deo, luminum patri, lumina offerimus honoris gratia . non ut ab eius oculis caliginem depellamus. Hoc in tactantio pstius excusandum , quam arguendum, qui nondum solidis Fidei rudimeniatis imbutus in arenam contra Ethnicos descendit, cui nil pensi suit Re- igioni sacrae patrocinium Parare , dum eius adueris mos profligaret. Vtinam . de illo ait ad Paulinum nostrum Hieronymus scribens Ep. i 3. , rara noctra confirmare potuisset, quam facilὸ aliena destruxit. Perverse igitur nos asserit Ottius contra Doctorem Christianum causam Gentiislium suscepisse, neque minus sobrie litem nobis intentat, quia de Idolo latris ae Hebreis in Catholicam Ecclesiam cereorum usum derivemus. Plura sunt, quae ex Ethnicis, Iudaeisque ad nos suere translata, neque tamen i usis λcatholicis stomachum mouent , sed venerationem quam maximam incutiunt. Cur erg5 nos hic arguendos impudenter arripiunt 'Nimirum illis ego Hieronymum Obijciam de proposito cereorum visita loquentem et Non diffiteor omnes nos , quι in cortito credimus , . de errore Idololatria venisse; non enim n cimur, sed rex cimur chrastiani. Et quia quondam colebamus Idola, num colere Deum non hemus.ne simili eum videamur cum Idolis honore venerarι c Illud fie-hat Idolis, O idcirco detestandum est, hoc sit Martyribus , idcirco
νecipiendum est . Auguilinus , quoque lib. 2 l. contra Fauli. cap. Io. huiusmodi verbis haereticorum oppositionem occupat, de Paganorum . Iudaeorumque Sacrifici js loquens. Tantum , nit, interest inter Sacrificia Paganorum , O Hebreorum, quantum inter imitationem errantem, O praefigurationem praenunciantem . Sicut autem non Ideo contemnenda vel detestanda Virginitas est Sanctimonialium , quia oe 'stales Mimines fuerunt, sic non ideo reprehendenda Sacrificia Patrum , quia curii σ Sacrificia Gentium , quia silc ut inter illas virginitates multum dissat, quamuis nihil aliud dinet, nisi quae cui voveatur, atque reddatur , ic inter Sacrificia Paganorum, O Hebreorum multum distat eo ipso, quod hoc solum distat, qua cujsint immolata, oe oblata; illa scilicet superba
impietati Daemoniorum, ista vero uni Seo G. Quid itaque, Magi labe-chi celeberrime, ad ista obmurmurabunt haeretici Audiere tot veterum testimonia diurnum cereorum usum afferentia, Paulinum nostrum auia Hiunt, quo nemo metrias aduersus illos hoc in proposito certat. Si tot Sanctos in praenaricatorum album com flendos arbitrantur, hoc illorum eruditioni, quum maiora etiam audeant , integrum relinquamus. Vale.
200쪽
Vbi de veterum Christianorum sepulcris Ad Clarissimum doctissimumq; virum IO AN NEM CIAM PINVM
Romanum, Magistrum Breuium Gratiae, Literarum Apostolicarum Maiorem Abbreuiatorem , ,& in utraq; Siguatura Referendarium. EMersit apud nonnullos opinio, Clampine vir eruditissime, scilicerpriscis temporibus haud quaquam licuisse in sacris aedibus Fidelium Christ. anorum corpora tumulare, quia quibusdam Imperatorum edictis id interdictum de8rehenditur . Hinc egregius Scriptor Cabassutius ad Can. VI. Concilii Namnetensis: Serius, ait, in clum Ecclesiarum receptum fuit, ut Fidelium cadauera intra templorum ambitum sepelirentur. Tum Gregorii Magni temporibus hanc inualuisse consuetudinem concedit, quippe quae ex eius Dialogis euidenter eruitur. Citantur in hanc rem Can. 36. Concilii Bracarensis Primi, ubi intra Basilicas Iepeliri Fidelium cadauera probibentur, α Can. II. Concili j Tri-huriensis Anno 80s. coacti illud idem interdicens. Pro his etiam miliis tant lex a. C. de Sacrosan. Eccles, in qua sic legitur: 2 emo Apostolorum , vel Marorum sedem humanis corporibus existimet concessam , deIex vlt. Q Theod. de sepulcr. viOl. his expressa verbis: μηδεiς ἐν έκκλη- σΩ. τυπτε τιν νεκρὸν, nemo in Ecclesia sepeliat mortuum. Κeppetus hele- Todoxus homo in Polit. Eccles lib. I. cap. II. postquam similes protulit auctoritates in hanc mirabilem sententiam deicendit : Postquam vero,
crescente supernitione, sacra pro defunctis sub Gregorio Magno fieri caeperunt, tunc etiam Cameteria templis vicina fecerunt Monachi, O sa crificuli, ut sacra illa facilius obire, O quaestum maiorem facere possent.
Est haec de plurium Nouatorum inuidiota de nobis opinio. verum aperte nimis hunc haereticum , eiusque assecias falli, simulque apud veteres in usu futile, ac non sine laude peractum, ut in sacris aedibus Fidelium c d auera humarentur , solidis euincere testimoni, post eruditissimum Spondanum nitar, quibus praesentium temporum morem cum antiquis consentire penitus ostendam. bunt Paulini carmina:
