장음표시 사용
211쪽
uoiram hane de ego opinionem indueram , tantosque viros omnino se, quebar, quum antiquam a Paulino magis firmari animaduerti, reque ad examen reuocata, infirmis nuperam nanc niti sundamentis intellexi. Quae igitur super hisce per otium disserere licuit, en oculis tuis subiecta prodeunt obsequi j eotius meritum, 'uam eruditionis laudem mihi allatura. Primum vero de Sanctorum Festis diebus quaedam adnotabo, ut eorum institutionem continuo nobis fauere perspicuum fiat. Quaecumque enim antiquitus in Ecclesiam Dei inducebantur solemnia, eum ipsum diem respiciebant, quo M. Martyres vitae suae consummarant cursum , caeloque redditi toleratae mortis fructum primo perceperant. Celebris est S. Cypriani locus in Epist. 37. ad Presb. de Diac., ubi sedulo illos hortatur, ut dies, quibus Martyrum quilibet e vinis excesserat, adnotent. Denique, ait , ct dies eorum , quibus excedunt, annotate, ut commemorationes eorum inter memorias Martyrum celebrare possimus t, quamquam
Tertullus scripserit, oe fcrιbat, ac significet mihi dies, quibus in carcere
beati fratres nostri ad immortalem vitam gloriosa mortis exitu transeunt, ct celebrentur hic a nobis oblationes, O sacrificia ob commemorationes eorum , quae cito vobiscum Deo protegente celebrabimus c. Epist. quoque 34. idem Cyprianus: Sacrificia pro eis semper, ut meministis , offerimus , quoties Mart rum passiones, o dies anniversaria commemoratione celebramus . Antiquius etiam hac de re telii monuim proferamus , nempe Epistolam Smyrnensis Ecclesiae de S. Polycarpi Martyrio,
quae inter sacros faetus antiquitatis ad nostra usque tempora peruenit. Inquiunt autem pijlsimi viri L Sancti Martyris ossa gemmis auroqne pretiosiora tumulo mandauimus. ενθα άς δι-ατὸν μῖν σ-αγομένοις δελιασει, rara χαρῆ . . κυριος ἐπιτελειν τιῶ του μαρτυρίου ἀυτοῦ ἡμε- ραν γενέ)λιον σc. ubi sane nobis in unum aliquando coactis Nominus
praeliabit, ut cum exultatione, O gaudio eius Martyris diem instar
ealis festi celebremus. Igitur Apostolicis etiam temporibus Natalis ap- Pellabat ur hic dies Martyrum commemorationi dicatus, illudque voca-ulum apud veteres diem tantummodo Sanctorum emortualem designahat. Primum audiamus Paulinum Nat. XI H. ita loquentem :Et merito Sanctis isse Natalis dies Notatur . in quo lege funm carnea
Mortalitatis exuuntur vinculis, Et in superna Regna nascuntur Teo. Quia tum Caelo S,. Martyres nascebantur, Natalis nomen eorum obitus diei inditum . S. Petrus Chrysol. Serm. Iam Natalem, ait, Sanctorum eum auditis charillimi nolite putare illum dici, quo nascuntur in terram de carne, sed de terra in Calum, de labore ad requiem Oe. Euseb. Gallicanus , siue Caesarius Homi l. so. de S. Genesio: Beatorum Marorumpassiones Hatales vocamus dies, quando eos martyris vita, O gloria fides dum ingerit morti, genuit aternι tui. Eadem in sententia sunt S. August. Serm. i. de Sanct., Nicolaus PP. m l .esp. ad consulia Bulgi r. cap. s. , avi bau.
212쪽
Rhaban. lib. 2. de Instit. Cler. cap. 3. Radulphus Flaui. lib. . cap. 2. in Leuit., Amala r. lib. . de Eccles Ostic. cap. t f., Belet. de Diu Off. cap. Ex horum autem Auctorum consensu patet eos tantum antiquis temporibus dies solemni honore fuisse insignitos. Sanctorumque memori is sacratos , quibus ijdem toleratae mortis beneficio supernae redditi fuerant quieti. In hanc rem testis luculentissimus accedit lyaulinus. siquidem Nat. XII l. inquit: ε' Hinc ergo Sanctis, siue Confessoribus Dies sacratos , in quιbus functι diem
Mortalis aut morte vitali suum De labe mundι transierunt ad Teum.
Populi Deles gaudi s solemnibus
Honore Christi gratulantes excolunt. Qiuoties igitur seu in vetustis Martyrologijs, seu apud Christianos Pa tres Natalis vocem comperimus, continuo Festum diem intelligamus oportet,quo Sancti alicuius obitus, seu sepultura annuis recolitur votis Hinc Martyrologia originem, hinc Fasti Ecclesiastici primordia sua cognoscunt. JEt profectoconstanter assirmandum reor, non nisi seris Ecclesiae seculis tactum , ut alius dies Sanctorum commemorationi dicatus naberetur quam qui eorum obitus memoriam quotannis renouaret.
si moxi in lib. ti de Mir. Martyr. cap. 29. S. Germani
temporibus, hoc est seculo Christi quinto, institutum fuisse S. Iuliani Martyris solemnem diem . Ignorabatur quo die decessisset B Martvr 'hinc populus anxius, incertu i dies pijs eorum votis obstabat. Diu mi tus tandem sub vim ignaris praestitum, & quaesitus dies cano ipso reueis lante in notitit. Inquit laudatus Auctor: Huius festiuitatis temporis unara plebs massa pendebat, nesciens diem, in quo Martyr beatus deberet pro virtutis, ac passionis gloria honorarι, haec ignorantia utque ad B Germanum Antisiodorensem Antistitem e I protracta oec. Tunc ille. Oremus inquit, O fortasse nobis haec Nominipotentia reuelabit. suod cum secissent, mane orto ait, V. Kal. mensis septimi celebrandam e sis festiuitatem. Si liberum olim suisset, quoto magis placeret die Sanetorum commemorationem celebrare, utique non adeo segnes in S. Iuliam solem mis littuendis i i sui sient populi, neque tanto studio tempus, quo recolenda eius passionis gloria foret, inuestigassent . Quamobrem amm.iduertas quotquot scriptores Martyrologia publicis conῖgnauere tabulis id potita simum prae oculis habuisse, ut emortuales Sanctorum dies quanto certios posset exprimerentur. S. Gregor. M. ad Eulogium Alexandr. Epist. Eo. p. autem, inquit, peηὸ omnium Martyrum urninctis per dies fiuia gulos pallionibus collecta in uno Codice nomina bahemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione Missarum solennia agimus. Non tamen in eodem volumine quis qualiter sit pasius Inalcatur, sed tantummodo no men, locus, Cr dies passionis ponιtAr. In hanc rem Ado Vienn. Archiep. Icribit in 1'raef. ad suum Martyrologurin: Huic operi ut dies Marurum veras-DQ
213쪽
ver simae notarentur, qui confusi iη Kalendis inueniri solent, adi it Majat rolog am ab Vrbe Roma Aquileiam transmisium. Beda quoque Adone antiquior in suorum operum Catalogo: Martyrologium, ait, de Platalitiis SS. Marorum diebus , in quo quos invenire potui non solum quά die, verum etiam quo genere certaminis, vel Iub quo Iudice mundum υicerint, diligenter annotare studui. Eo autem haec omnia spectant, ut unum Pigij fundamentum deiicia natis; inquit enim r Sanctos plerumque aliis diebus, quam quibus ad caelestem patriam migrarint , cultos, siue quia persecutaonis tempore minus exquisitὸ notatio baberi potuerit dierum , quibus pagi sunt c. Quantopere vero in hisce diebus notandis seduli Christic ae serent ex relatis scriptorum suffragijs patebit. Audiatur praeterea Chrysost. Hom. 16. in Epist. 2. ad Corintli. At vero, ait, seruorum christi vel monumenta ipsa sunt illustria , quae regiam. dominam omniam ciuitatem obtinuerunt; rum mortis illorum dies noti sunt omnibus qui si sti pcr totum orbem aguntur. Quapropter hoc pro certo habeamus nullos olim sestos dies in Ecclesia Dei sitisse institutos, nisi eos quibus
Sanctorum e viti decessio quotannis recolebatur. Sed iam quaerentes audio, cur nonnunquam vetusta inter se Martvrologia dissideant. nec cum ipsis Martyrologijs Sanctorum Acta non raro conueniant Si unum tantum Obitus diem sacri repraesentarent Fasti, aut Acta illa fidem non haberent, aut ipsa inter se Martyrologia de veritate certarent. Ego primum varias edisseram huiusce discrepantiae causas, deinde ne ipsa in quidem tantam esse demonii rare, pergam ut squod patius sensit J nullus ferme Sanctorum emortualis dies nunc obseruetur. Neque enim i
scias imus quorumdam Festa non ipsis Martyri j diebus coli, sed id solummodo prasiamus, ut ea raro contingere, ut sere semper Martyrol gio monente Ostendamus. Haec quoque, de non alia est Florentinii sententia in Adnot. Xl. ad Martyrol. Hieronymianum, & Petri Damiani in opusc., cui tit. Nominus vobiscum . itaque primam rationem , cur quorumdam Sanctorum alio die, quam quo Obiezint, memoria celebretur , eam assignari polle puto, quod Olim Quadragesimali tempore aut nullae, aut paucae Ferra Sanctorum commemorationem admittebant, eorumque propterea honores in alios extra Q aadragesimam protrahere necesse erat. Sic Festum Annunciationis e die x s. Martii in i 8. Decemb. a Concilio Toletano X. Can. t. reiectum est, neque alia intercessit causa.
Synodus Laodicena Can. SI. statuit, Quod non oporteat in Quadragesi- md Mart rum Natales peragere, sed eorum in Sabbato , Dominica tantum memoriam fieri. Idem habetur in Capitulis Martini Bracarens. cap. 48. Pon liceat in Quadragesima Vatales Martyrum celebrate, sed
tantum Sabbato , O Dominico die pro commemoratione eorum oblationes cferri. Si igitur in Sabbatum , Dominicumue diem Sanctorum Natales Quadragesimali tempore incidebant, eorum commemoratio ut i que permittebatur, aliis vero diebus id interdictum. Hinc diuersis diebus, quam qui bitae uiuia excessere, quidam cQluntur Beati, quod nempe annuus
214쪽
c'nsuetud em :nualuisse minime crediderim ; in Eccle-
i tus, aut agi dragesima ieiunio, etiam nunc celebretur, de Eh, D s--T 'Τ Q ut ijsdem temporibus celebranda soarent. De hoc idem legit Carolus Guyet. 8 Soc. Iec in Noortolog. lib. p.2. Secundo quia Sancti alicuius Natalis dies a digniore Festo occu
. --i, 'NIM R 'min primum Octobr. coniecta fuere. Sanctorum ἡ--tZ nil tio potuit, ut diuersiis ab emortuali dies ipsorum commemorationi merit dicatus. Nonnulla quaeso quae ad id . duo de pertinenci , consideremus . Sacras Martyrum Reliquias sub
Vt Constantino primum sub Caesare factum est Tunc famulis retegente suis, ut sede priori
Martyres accitos transferrent in noua terrae H pitia oc. -- pretio su Sanctorum erant iae in varias transferri partes caeperant Ethnicorum Imperium in causa suisse videtur ; constat enim an
terdictam, ut L '. ff. de Religios, de Plinius Epist. 1 lita io. docent. vix autem iub Constantino Christi Fides extulit caput, quum hinc inde
ii. uris: MI /ῆμις ηd Populorum opem transuehi taepere. Ex illo saeri eineres quasi semina vitae Diuersis sunt parsa locis, quaque osse minuta
De modica sacrι stipe corporis exiguus ros Decidit, ingentes illic pia gratia fontes Etlluuios vita generauit gutta fauillae. Em. Barcimus ad diem II. lun. in Martyrol. , de Aron tom et Inni Mota lib. s. c. p. 8. quaest. II. ex eo tantum tempore in Gallias.& per Ocle. Beatorum corpora transferri censent, quo FOTRI mana Ecclesia a Longobardis, alijsque tyrannis vindicata liberum fece- . . t u ς0mmςrcium. Sed multis ante seculis hunc obtinuisse morem cra Paulinus tum innumera suadere possunt exempla, ut mirum sit viro in halic Oenionem concessisse. Vnus legzur Gregorius Turonensis, & res palam fiet. Translationis vero nomen non ad quam cum transueto nem fertur, sed eam solummodo respicit, quando ab aliquo iustae sepulturae loco ad alium sacra pignora asportan-: 2 ινη kq004 - g0 ti M Ityris statim Post eius caciem corpus Antiochiam Syrorum hominum studio delatum fuerit Anno Ch ut Baronius arbitratur IIO. eius Reliquiae translatae minus apte digi potuere. 'Tam celebres deici huiusmodi translationes sunt facta. ut earunt uotaα-
215쪽
nis memoria solemniter recoli in Ecclesii caeperit, earumq; mentio nou- numquam in Martyrologijs fit obuia . Quocirca post Florentimum dochidimus Pagius suspicatus est pro diebus Sanctorum emortualibus subiasti tutos quandoque Translationum dies fuisse. Mihi huiusmodi rem examini subi jcere non vacat, ea tamen non praeteribo, quae erudit. GuI tus in eamdem quaestionem lib. 2. cap. z. quaest. 3. HeOrtolog. ait et Verum
quantum fas est comicere, ideo fortasse celebritas maior praefatis diebus indicta est , quod talis Sanctorum illorum Quadragesima tempore eueniat , quo tempore a celebratione Festorum sui se olim abstentum obseruauimus. Sed iam ad controuersiae caput aggrediamur, & in eius arcem inuadamus. Et quaeso. Marsili sapientissime, confestim ne Pagium veritatis unius rationem habuisse arbitraberis, quum in scueram illam , absolutamque sententiam discessit, qua nullorum pene Samnorum Natales.seu obitus dies, nunc obseruari pronunciauit Ego nequaquam reor . Hanc ideo opinionem sequutus est ille, ut in Romanorum Pontificum Chronologia calcolis suis robur pararetur. Quam bene tamen illi res censerit, ex quibusdam cognoscamus exemplis, doneosdem Romanos Antistites tantummodo inquiramus. Neque enim milhi suadere unquam
Potui, tam incaute Romanum Martyrologium salti, aut fallere pos Ie, vequos nobis tamquam dies mortis in Samstorum Festis plerumque proponit, ij sint a nobis diuersi omnino censendi. Quandoquidem quaenam adeo graues crebraeque causae intercedere potuerunt, ob quas priorum se .culorum usus in sanciorum Natalibus colendis ab Ecclesia Romana penitus eliminaretur, & Martyrologii fides passim turbata iaceret e Iam vero ipsius Pagij calculos in examen vocemus. S. Linus An. Ch. cI., duobus videlicet post Petri Paulique obitum annis, e vitiis sublatus est, eiusque mors cum in Romano, alijsque Martyrologijs, tum in Chronico veterum Pontificum ad diem 23. Septembr. r tertur. Quid ad haec
Pagius Sed non existimandum , ait, Linum eo die ad superos transiisse ,
cum dies quibus in Martyrologi s veteres Pontifices coluntur, O in au-lii orι Chronico υeterum Pontificum dicuntur Iepulti, ad aliquam eorum Translationem ut plurimum pertineant . Coluntur praeterea S. Cletus die 26. Apr. , S. Anactetus die I 3. Iul., S. Euartilus die 26. Octobr. , S. Teis Iesphorus die s. Ianuar. , S. SOter. die 22. Apr. , ct in hoc die assignando Martyrologia omnia cum veteri Pontificum Chronico consentiunt, de eamdem nihilo secius cantilenam Pagius repetit, videlicet ijs diebus non credendum horum Samstorum mortem , sed aliquam potius Translationem conti gi IIe . Sed parcat Vir Clar. , ii exprello lubentius Ecclesiae Romanae, aliorumque scriptorum testimonio, quam nudae illius opinioni fidem habendam este aperte pronunciamus. En Im Vero cuinam magis, dum emortualem summorum Ponti si cum diem perquirimus , quam Ecclesiae Romanae auscultandum est , quae praesens olim eorum agones inspexit, adnotauit, atque ad POileros in Martyrologi μ relata transmisit Placet sine Philosophis, Pluria esset univo, non modo multorum, asseris
216쪽
iione tin , quam unius tantii m& quidem sine aliquo argumento inficiam iis opinionem . Ecquid enim ille vincet, qui id ipsum quod in quaestione versatur pro ratione argumentoque profert Reliqua videamus. SS. Pstrus, ae Paulus die 29. lunij, S. Clemens die as. Novembr. , S. Alexander die 3. Maij, s. HIgi us die II. Ianuar. , S. Pius die II. Iul. , S. Anicetus die i . April. , S. Callifluo die I . Octobri, S. Vrbanus diei Maii, S. F hianus 1 o. Ianuar. , S. Lucius A. Martii, S. Stephanus die 1. Angusti S. si xtus it. die 6. eiusdem mensis, S. Dionysius 26. Decembr. , S. Eutychianus 8. eiusdem mensis, &S. Caius die 22. April. in publicis tabulis coluntur, istisque diebus eorum Martyrium , sepulturamue contigisse non Romanum modo Martyrologium, sed Hieronymianum, ut vocant, Ado , Beda, Notherus, uua ii deibertus, Chronicon veterum Pontificum 'Annu .isius, ct alii explorate testantur. Quare tot antiquorum consensui in horum Pontificum Natali die assignando victas manus dare coactus est Pagius. Qua igitur fronte in illam sententiam ire vir doctissimus potuit , ut adeb naucos Beatos ipso Obitus die solemniter coli assereret, si ex ipsis tantum Romanis Pontificibus tot eodem die recoluntur Qui nocille hisce moueri exemplis debuit, ut si de aliquibus diebus Fellis non temere dubitari posse libi videbatur, eos potius ex comperto Martyrologi, more, non leui ductus Opinione explicaret . Sed de attingere non pigebit, quaeipli plan E dissicultatem peperere. S. Sixti obitus in Martyrol'
xijs Romano, Hieronymiano, V sua i , Adonis , Rota Mydi, Vuan-delberti, aborumque multorum ad diem 6. Aprilis refertur; ab Anastasio tamen . a Floro, aliisque paucis infimae notae Scriptoribus die 3. eluiadem mensis memoratur. Pagrus vero neutrum diem ad Sixti mortem spectate ait, quippe in diem 3. Iulii, si annos Pontificatus numeraueris .erus Martyrium cadere animaduertit . Sed quam lubricis ille nitatur fundamentis, quantumue eius regulae in Pontilicum Chronologia nutent. mei non est inlii tuti perpendere . Pauca tamen , ut quod ad Sixtum per tinet absoluatur, producam . Chronicon, ut vocant, Damasi haec di
illo habet : Status annis decem , mensibVs tribus, diebus viginti uno . Fuit temporibus Hadriani a Consulatu .gri, O Aproniani usq; HO o III. O Ambibulo .:Ad haec Pagius: Sed error irrepsit in humeros, legendumque mensibus duobus die uno, ut habetur in auctiori chronico Geteram Pontificum, in Catalogo Palatino , in duobus Catalogis Corbetexsibi .
Quum vero teste eodem Damasi Chronico die 3. Maij Anno Cla. risi. Martyrium subierit S. Alexander, qui Siato in Pontificatu praecessit, limc Pagius ad diem 3. Iulix Anni i 16. t liendum Sixti obitum censet. Sed primum in producendis veterum testimoniis maior in Pagio diligentia desideratur', nam Catalogi Corbe. enses, quos ille pro sua correlii onecitat, quique npud Papebrocium in Conatu Chronico historico post S. Felicis IV. vitam inueniuntur, aliter se habent, Sixtumque his produnt verbis: Sixtus An. X. m. 3. d. 12. VIII. Id. Apr. En viii etiam in assignando emortuali die S. Sixti Romano M. myxologio contentuint . Dein
217쪽
Deinde an inter S. Alexandri mortem , Sixtique electionem nullum trevocant Inter pontificium fuit e Sane Ana stasio aliisque testibus et . dies intercessere. Et cur hos quoque in censum Pagius non refert. Si demum A. Ch. 116. ipso die 3. Maij, quo S. Alexander ad Superos euolauit , si x. tus Pontificatu est auctus, cur in Damasi Chronico non ab A. 3l6. , sed a Consulatu Nigri ,&Aproniani, qui in Annum Ch. I I7. cadit, eius numerantnr Anni Dicam confidenter quae sentio : Chronicon Damasi omnium consensu Auctorem incertum habet, pluribusque erroribus scatet, quos ipse Pagius ali jque identidem emendent oportet, ut inde quid referant emolumenti. Quaenam igitur toties peccanti fides habenda ioleum facile operamque perdere aibitror, quoscumque hu: c uni fidere Scriptori in Pontificia Cnronologia conspicio. Ipsius etiam Pagij comsessione ad A. Ch. I 3o. num. 3. patet, Inter Pontificiorum tempus omnino nobis ignotum . Annotatur quidem, ut ait idem , illud tam in libro Tontificali, quam in Chronico avditori veterum Pontificum, sed praeteris quam quod inter horum librorum Auctores non convenit, vacatio Sedis non ex certis monumentis, sed ex proprio calculo ab illis descripta. Cui ergo tantum Pagio laboratur, ut Hectionum Obitusque dies ex ipsis Auctoribus hauriantur Cur tam prompte aduersus Romani Martyrologi j fidem sertur e Itaque S. Sixtum die 6. Apr. aut obiisse, aut sepulturae traditum mihi suadeo, & ab hum smodi die S. Pontificis tempora sunt retro numeranda. Ad Eleutherum Papam transeo. Hunc Pagius die 16. Maii, quo a Romani Ecclesii colitur, sepultum non negat, licet quorumdam testimonia in aliam sententiam vergant. Quod ad S. Victorem Pagius eum ob isse diem non distitetur die a S. Iul. , quo eodem die Martyrologium Romanum, Chronicon auctius veterum Pontificum, antiqui Ἀ- talogi , Anastasius, alia Martyrologia, de Hen schenius eum coli tecta natur. Non audiatur ergo Hieronymianum Martyrologium, Papebrocius in Conatu Chronico-hist. , dc nonnulli Pauci , qui in alium diem referunt Sancti huius obitum. Zephyrinus eius successor Martyrij palmam inuenisse die 16. Aug. in Martyrologiis Praeter Pseudoli: eronymianum vniuersis, & reliquorum Scriptorum documentis dicitur . Verum exsuxis incertisque Pontificatus annis illum die ra. Iul. viti defunctum Pagius arbitratur . Nil tamen vir doctissimus contra tot monumentorum consensum euincet, ni prissis certum aliquem proferat Auctorem , quitum Pontificatuum, tum Interpontificiorum tempora securus erroris signet. Certe hoc ab illo praestari non poterit, dum interim certi, ac ii ruidem numero, & auctoritate pr*cipui Scriptores pro nobis pugnent. tuum in Sardinii exul obierit S. Pontianus, mirum non est, si eius obitus ad varios dies hinc inde trahatur. S. Cornelium una cum S. Cypriano die i . Septembr. inter vivos esse desijsse, quo eodem die in singulis Mariat rologijs mortem oppetiisse dicuntur, Pagius quoque contra Papebrocium erudite probat. 9. Felix die 29. Maii ab omnibus pene resertur, sed suorum calculorum, ac Hieronymiani Martytologi; teitimonio fretus
218쪽
d 11. Dec. extinctiim affirmat. Quum nihilominus inter se Chronica.& Catalagi longε in assignanda Ponti fieatus continuatione dissideant. nescio quam multum fidei sibi queat conciliare. Hucusque igitur , Marta doctissime, per tria Epochae nostrae priora secula quam plurimos vidimus SS. Pontifices ex Pagii consensu ipsis diebus, queis coluntur Martyri
corona donatos; dum vero paucorum admodam,qui supersunt, mortem alijs conti aisse diebus, quam quibus coluntur, nullis probare solidis argumentis queat, proximum est ut nos omnem Romano pollius Martyrologio, quam leuissimis aliorum rationibus fidem habeamus. Quamobrem tactam ante querelam nunc repeto: cur Papebrocius ,& Pagius adeo paucos Beatos die eorum emortuali nunc in Ecelesii Dei honorari pronunciarunt, si tot ex ipsis dumtaxat Pontificibus contra horum opinionem ita recoluntur amquam de hanc nuperam sententiam exemplis Pluribus profligare arduum non soret, si per otium liceret. Nunc unum animaduertisse sufficiat, nempe Euseb:um in lib. de Martyr. Palestinae, qui libro 8. Hist. subi jci solet, plurium Martyria , diemque etiam Martiri i memoriae tradidisse. Hi autem dies trorsus cum Romani Martyrologi j fide conueniunt. Coluntur die II. Nou. SS. Alphaeus, &Zachaeus, Eusebius vero haec de illis habet: Δίου μ. υνὸς PVα ,-δε sera
αποτεμνονται . II. die Mensis, qui vocatur 'Dius, hoc est apud Romanos ad Is. Kal. Secemb. capite priuantur. S. Procopi j memoria i ta diem S. Iulii cadit, quo sepulturam B. Martyr est nactus, apposite vi delicet ad ea, quae tradit Eusebius , dum μηνός γδοη πρὸ
εἰδῶν I.λέων Desη mensis octaud dis , qua est apud Romanos m. Id Iulη illum asserit e vivis excessisse. Sie banchorum Dionysi j, Timolax, δε gapii, Apphiant, Theodosiae, Sylvani, Hadriani, Euboli a aliorum-luo plurium emortuales dies ab Eusebio tradati cum hod emis eorum estis concordant, uti Romanum docet Martyrologium. Quod si germana etiamnum extarent Martyrum Acha, eamque fidem , quam Eusebius Scriptor celeberrimus, mererentur, utique In Martyrologiosa eborum Natales recte consignatos fere semper legeremusi; nam quis ignorat eadem Martyrum Acta seculorum saepe posteriorum faetusti de
non raro infirma esse, atque iccirco cum Martyrologi is certissinus I mme com Ponenda At vereor ne plus aequo auribus tuas, Marsisi Oarissime, molestiam crea rim , quum ea ad te pertulerim documenta, quae tibi eximiae eruditionis viro leuia videri potuint, aut quod summum est, ignota non erunt. Scilicet ad hoc unum doctissimam in aedibus tuis Academiam instituisti, ut Ecclesiasticae Hilioriae, Sacrorumque Canonum , de rituum secretiora illustrares, illudque opus adeo seliciter sapienterque i te praeuitum filii, ut te Felsina nostra venerari, tota vero litera torum Respubliea demirari nequeat satis. Et utinam aliquando nobis liceret publicis typis commendatas intueri praestantillimas illas dilIertaiatione , quibus praecipuae per te dirimuntur Ecclesia ilicae contrauersiae sC c a. tunc
219쪽
tune enim non tam sibi de lucro suo gauderet Ecclesia, quam tibi de tan . ta doctrinarum ubertate gratularatur. Et quamdiu quaeso eruditorum desideria mora tui patiere torqueri Modelitae tuae conflijs ut tandem renuncies votis poscimus iteratis, de ego interim, ut humanitate, qui miss, hanc dissertationem excipias, teledulo rogare non desinam.
Vbi eius de Elementis sententia pet penditur. Ad praeclarissimum, doctissimumque virum IOSEPHUM FER R A RIUM
Em. Cardinalis PEDARICI CAc Cire Archiepiscopi Mediolanensis Generalem Uicarium.
MAl de Paulino, Terrari Musarum omnἰum decus, meritus
mihi viderer,si singularem eiusdem de Elementis opinionem insalutatam praeterirem , eoque grauius in praesentiam ima mei me silent ij paeniteret, si tempus omnino accommoda tum ad meum erga te tuasque virtutes prodendum obsequium , Paterer tam facile mihi elabi. Nimirum ad S. Antistitas gloriam , meamque in te obseruantiam plurimdm conducere sentio, si illum & in Philosophicis disciplinis non vltimas tulisse demonstrem : & viro tum. Philosophiae, tum aliarum artium , quae animum nostrum insor mare queunt, laude praestanti hanc quoque Paulini virtutem proponam . Et quidem, ut aiebat Bor te in Dub. & Paradox. Chymico Phys pari. I. Diat. Iniones de Elementis tanti sunt inter Physiologiae dumata momenti, quantι elementa ipsa Iunt inter corpora uniuerse. Cur igitur Paulinum , quem in reliquis sequutus sum , nunc de Elementis proloquentum in concione desilua me Pulcherrimam plane in poliremo eiusdem Poemate quaestionem animaduertas, siquidem ibi non ignem , sed Caelum S. Doctor inister elementa componit. Hoc ubi Philosophorum vulgus audierat, ita me ament Superi, sibi vixi risu, certe ab admiratione non temperabunt . Vulgaria illi solum quatuor Elementa agnoscunt, Terrata, videli iacet, Aquam , Aerem , & Ignem : quicquid ab his diuersum occurrit,
praeoccupatis eorum ingem js aut crucem figit, aut assertum monstro potius quam vero simili unum videtur. Quamobrem Operae pretium cluxi non obuiam cuicumque Paulini Opinionem illustrare, ne tanti Patris eruditio minus a quibusdam intellecta aut male audiat, aut etiam exs-
220쪽
Distribuitque locis mare , terras , aera, COELUM, t i ' Quatuor baee hausit variis exordia rebus. Sunt homines terris . sunt addita sidera COELO, . fere pendet auis , liquido natat aequore piscis: Sic ELEMENT. a suas decorauit singula formis.
Elementorum compaginem , situmque infra describit: claudit enim Oceanus terram, mare clauditur, ipse Axe sub aethereo medius concluditur aer. Haec profecto, & non alia Paulini sententia . Caelum is, non vero ignem inter Elementa recenset. Quin & imaginariam illam ignis sphaeram .
tiam Aristoteles supra aeris regionem commentus est, quamque omnesi scimus, nemo ex eruditis nunc credit, sibi nequaquam arrisisse tum
Paulinus palam facit, quum de illi ne verbum quidem. Sed quibus calculis fretus in huiusmodi opinionem Paulinus concessit Ego subinde Pro virili inuestigabo, & in primis, dum de Elementis disceptationem
instillio , me nolle aduersus aliorum sententias, multinue minos aduersus Pari pateticos in arenam descendere lubens fateor', quum & breuitatis sit mihi ratio habenda, eorumque dogmata satis erudite in examen
adduxerint disertissimi temporum nostrorum Philosophi, ac inter illos Potissimum emineant Hel montius , Gassendus, & Boyle diuina , si fas est
dicere,ingenia. Vnam iccirco Paulini sententiam prosequemur,& illam, ni mea me fallit opinio, sacrarum Scripturarum auctoritate niti plane affirmo, earum enim testimonio ignis in Elementorum censum haud quaquam refertur. S. Petrus in Epist. 2. cap. 3. Expectantes, inquit properantes in aduentum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, o Elementa ignis ardore tabescent. Ecce ab igne Elementa distinguit δε postolus, quum per illum haec aut consumenda , aut in melius resor- manda nos docet. Sed& Coelum, urgebis, ab Elementis ibi diuersum dignoscitur. Ego non video . Supra namque ita loquebatur Petrus r
ueniet autem dies Somini, ut fur, in quo caeli magno impetu transient, Elementa viro calore soluentur, terra autem, O quae in ipsa sunt,
exuretur . Vidili in & hic ab Elementorum serie distinctam terram eQuum vero hinc terram Elementum non esse argui nequeat, idem quoque de Caelis aifirmare absurdum non erit; Caeli enim , terraeque visisS, quae supremum Iudicii diem instare docebunt, ita S. Petrus memorat, ut non ab Elementis distinguere, sed singillatim clarioris explicationis ergo describere videatur. Quid quod S: alios Christianae Fidei sectatores a Paulini mei sententia minime abhorruisse compertum habeo λ Gennadius Massiliensis Presbyter in libello de Eccles. dogma t. cap. 69. haec habet: Elementa, idest. Caelum , O terram, non credamus abolenda per ignem ,sed in melius commuranda. Philastrius Episcopus Brix. , vir sanctitate, ac eruditione inter veteres Patres notus lib. de Haeres. cap. 46.
Caelum inter Elementa numerauit. Scriptura, inquit ille , in primo die
catum, oe terram facta declarat duo bac elementa . Eloquentissimus
