Anecdota, quae ex Ambrosianae bibliothecae codicibus nunc primum eruit, notis, ac disquisitionibus auget Ludouicus Antonius Muratorius, ... Tomus prior quartus .. Tomus prior quatuor S. Paulini episcopi nolani Poemata complectens

발행: 1697년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

66 S. PAULINI

Facta per excretum iam corpus idonea voto Promouere domo ; sed qui mos esse videtur Persoluenda pijs longe sua vota ferentum

393 Martyribus, plaustro subiungere , quo veherentur ἰAdgressi hane voluere iugo submittere , quamuis Insuetam , tamen ut mitem iam mente subacta Vsibus humanis, quibus illam h congrege caeluSustulerant Domini paruam, tectisque cibisque, oo Miseueranti hinc ut domita seritate putantes Sub iuga se facilem docili ceruice daturam, Sollicitant palpante manu , 6c eo pantur in artum Dueere. At illa sibi solitos adludere tactus Credula consentit primum , sequiturque vocantes

os Verum ubi iam propiata iugo conspexit habenas, Ceruicique suae persensit lora parari, Indignata dolos, & permutata repentEFit fera , nec ceruice iugum, nec vincula collo Suscipit, & victis manibus, lorisque recussis io Prosilit a caetu retinentum , di deuia longe Rura petit, fugiens Dominos, adsuetaque tecta Nec procul ex oculis hominum de more ferino Se rapit, & caecis lagitiuam saltibas auit; Nam fugiens Dominos abeuntes eminus aestans is Sic fugit, ut non se patiatur rure relinqui, Denique ubi vinctum gemino boue currere plaustrum Conspicit , humanum sapit, ta quasi conscia voto Deberi sese, comes incipit esse profectis. Nec longE comes est: tardis comes orbibus ire o Spernit , & excursu velut insultante gementes Praeter vecta rotas lenti moliminis agmen Respicit ante uolans , nec iam timet ad iuga cogi, Invisoque prius fit amica, & praeuia plaustro, Donec sacratam ventum Felicis ad aulam.

is Illic sponte gradum sistit , seseque vocanti Adplicae, & tamquam voti rea gaudet in ipso Stare loco , propriam cui debet victima caedem y. m. Pl Arabis. habebat plausirum.

Hinc emendaui.

82쪽

Illa rebellis , & humanis non subdita vinclis Ducitur ad placidam nullo luctamine mortem δεε3o Intemerata iugis submittens colla securi, Pauperibus iactura cibos de corpore caeso, Laeta suum fundit Dominorum in vota cruorem Quorum istaec numquid pecudum est, ut Apostolus inquit, Cura Deo λ sed qui propter nos omnia fecit, MI Omnia pro nobis operatur in omnibus auctor, Atque per ignotas pecudes operantia nobis Signa facit, brutas per clara insignia mentes Sollieitans firmare fidem , & confidere vero, Ut Dominum dociles linguis in verba solutis Mo Non taceant homines, quem signis muta loquuntur. V. 33. Vumquid pecudum. S. Paulus I. ad corinth. eap. 9 ἐν μρ τῆ

Scriptum est in Lege AIosi: Non alligabis os bovi trituranti. NJmquιd de bobus cura est Deo c

83쪽

Spra alios Natales procul dubio praeclarissimus est de etia

mus tertius, tum propter uberrimam eruditionem , resque gestas PAvLiNI fuse illic explicatas, tum etiam propter exi mi os viros, piasque taminas, quae Nolae constitutae Episcopo canenti aderant , pretiumque solemnitatis augebant . Annus , quo Natalis pronunciatus , est Vulgaris Epochae sue., ut Chiissetius parte 2. ΡΑvLINI illustati solidis argumentis ductus probat, ac Prosperi Chronicon testatur. Etenim ibi Radagaisus cum suo exercitu ad internecionem profligatus dicitur Stilicone II. Anibemio Consulibus , anno nempe os. Igitur sequeati anno pacem Italiae redditam canit PAvLINus , ac in anno propterea AO6. figendus Natalis . Nunc videamus quinam sint illustres ij viri, ac taminae, quibus piae sentibus elegantissimum carmen recitauit Poeta noster. Decem una cum P AvLINo fuisse pioditur hisce carminibus: Ergo nouem cuncti socia cum prole parentes

Pectore concordi simus ut una cbebs. Emilius veniat decimus . Tunc denique pleno concinet in nobis mystica lex numero. Singillatim itaque eotum nomina recolamus. Primi omnium memorantur Turcius ore pio, storente Suecrius alio.

Turcius idem est ac Aproniamus V. C., qui postea his versibus

commendatur: Apronianum Tureia gentis decus

Etate puerum , sensebus carnis senem Oe. Suecrius si ta inen pure hoc nomen in Codice refertur aut Ast rium Turcij Aproniani supra relati filium exhibet, de quo PAv-

LINus infra:

84쪽

- --------similesque puellae,

Albia, qualis erat soror illa Pbilemonis olim , Nobilis in titulo , quam signat EpisIola Pauli,

Et simul Eunomia aeternis iam pacta virago i In caelo thalamis.

Vnius puellae nomen elucescit, Eunomiae nempe , quae Turdium Apronianum, ac Auitam parentes habebat. Alterius vero lapis plendum , hoc est Melaniae iunioris, cui Albina mater; haec et erinim una propter aetatem teneram . matrisque praesentiam puella diei potuit. Hoc autem infra melius exprimitur iMutribus his duo sunt tribus uno pignora sexu , Flos geminus , Melani germen , O Eunomia

germen Melani pro Melania ponitur , seu quia ex filio senioris

Melaniae prodierat, seu, Vt rectius dicamus, Poetarum ac praecipue Graecorum more . quibus familiare eit pro nomine recto similia usurpare . Sic Bίη Πριωμει. , vis Priami, idest Priamus, οῦς Τηλεμαχοιο, robur Telemacbι , idest Telemachus , apud Homerum , sortιs equi vis , hoc est equus apud Lucretium , & odorataeanum vis pro canes apud Virgilium reperiuntur . Quum itaque acet tum sit Melaniam hic innui , dubium in Alfiae nomine ex omtum est mihi. Siquidem soror Philemonis non Albia, sed Graece, & in vulgata Versione Latina Appia recte dicitur, unde si tensus hic habendus r Qualis fuit Asa soror Philemonis , corrigendum nomen , ac Appia reponendum . Uerum in eam potius sententiam traherer, ut Alfia Melaniae nomen quoque foret, sicque legerem , ut post ias a ponendum coinina arbitrarer . Nomen hoc veteribus notum , ut nos non pauca docent marmora,

ae ipse textus id prae se ferre Videtur; quum enim inferius dicati Et simul Eunomia, oppido nos monet expressum superius fui sie de alterius puellae nomen . Hisce succedit Albina eiusdem Melaniae

mater: Prima ebori Albina est. η-- --u .--ἀ

Et insta de Melania sermonem habens eam A bina eum. matre copulat. Inde sublequitur Haerasia: Compar Haeresia, seu, ut Din. F. dicemus, Theralia illa sit, ac ita corrigendus textus: Cum pare Therasis. Haec in seculo P AvLINI coniux fuit , cum quo dein continentiam amplexa pijissimam etiam tum Nolae vitam ducebat. Aulta mulier alia dein memoratur;

85쪽

D AD NATALEM XIII.

Iungitur bule germana iugo , ut sit tertia princeps , Agminis hymnisonis mater Auita choris.

Auita autem Turcij Aproniani coniux erat, & ex eo duos genu rat filios, Asterium nempe, ac Eunomiam supra laudatos. Post hos Pinianus V. C. sequitur Melaniae iunioris maritus: Huic propinquat Dcius aequali iugo AEuo minor Pinianus, par fide e. AEquale iugum illi cum Turcio facit, ambo enim coniugati erant. Si istis P Α vhi NuM ipsum a dijcias, ac assimilium, decem habe- his procul dubio illos, quos carmine supra laudato ianuebat ipse Poeta . Quibus positis elucescit cili ille cecinerit:

Ergo cohors hae tota simul, tria nomina matres, Quatuor in natis, in patribus duo sunt. Albina, Auita, ac Therasia matres erant. Licet nullum pignus Therasiam matrem tunc commendaret , eius aetas tamen, & receptus olim in Hispania filius nomine hoc illam distinguebat. Duae filiae matribus erant, Melania Albinae , Eunomia fiuitae, quod P AvLi N vs melius expressit: Matribus his duo sunt tribus viro pigηora sexu, Flos geminus, Melani germen, ct Eunomia subsequuntur duo filij mares , Platanus videlicet , ae Asterius Hie Turcium naturalem parentem, ille P AvLINvu Spiritualem patrem profitebantur, unde ait idem Sanctus: Cum patre PAVLI NO pater aquὸ Turcius iste est, sed me aetas , soboles bunc facit esse patrem . Ergb quatuor nati, ac duo Patre. aperte produntur. De his autem omnibus dissertationes singillati in posuimus, ad quas Lect rem remittimus . Ceterum fama sanctitatis , pijssimaeque vitae. quam ducebat PAvLINus, Nolam illustres illos Romanos adduxerat, ut ibi, abdicato seculo, sibi ac Deo unanimiter viverent. Nimirum illic Monasticam vitam profitebatur P Autiis us, pluresque sub eius regimine melioris , tutiorisque instituti rudimenta haurire gestiebant. Hi ac aaimaduertes Pinianum a S. Augustino, & quidem Episcopo, Fratrem appellatum, quo nomine utique illum S. Doctor non compellasset, nisi Monachus saltem laicus iste fuisset . Auctor vitae S. Melaniae apud Suta die 3 i. Ianuar. Pinianum , ac Melaniam in Siciliam nauigasse ait, partim quidem vi agros, qui illic erant, Ueo crcyr, partim autem ut Iancti se smum

, in

86쪽

smum Episcopum PAVLirim viserent, qui erat eis Pater fecundum spiritum. En ut optime uniuersa congruunt. In eo tamen decipitur Auctor iste, quod clarissimam hanc catheruam ad P A vLIN v Mossici; tantum gratia perrexisse; illud enim iter ab eis susceptum, tum ut instantes Uibi Gothos declinarent, tum ut vitam ibi suam perpetuo Christi seruitio manciparent. Certe P AvLINus iquit: Hos ergo Felix in suo sinu abditos Mandante Christo condidit tectis suis, Mecumque sumpsit sempiternos hospites oeci Insta subdit:

-.-ncios in tecta recepimus, O nune Omnes iure pari Felicis iura tenemus, Felicisque Patris gremio coniuncta fovemur Pignora Oc.

Tantum enim emicuerat in P AvLiso viro ante nobilissimo; aeditissimo rerum secularium repudium , ut unus P AvLINus se mε in perfectionis exemplum proponeretur. Vide Ep. Augustini 3 . ad eundem P AvLINvM, & 39. ad Licentium, rursusques s. ad ipsum P AvLIN v M. Consule Hieronymum itidem ilia Ep. 3 . ad Iulianum , & Sacchinum i a P AvLINI vita par. 2 Quod autem illustris hic eaetus diu Nolae moratus non tuerit ,

in causa fuisse videlm ingruentium iterum Barbarorum motus , qui seruitutem Italiae minitantes Anno postea aio. impetu funestissimo ipsam Urbem ingressi caedibus , atque rapinis impleuere, atque adeo Campaniam ipsam vastavere. In hoc insuper Nataliquum plura proponantur ad tanti Antistitis res gestas illustrandas, omnia pro Viribus meis diligenter in Diss. p. & sequentibas expendi.

87쪽

SANCTI PAULINI

EPISCOPI NOLANI

NATALIS DECIMUS TERTIUS.

Andida pax laetum grata vice temporis annum Post hyemes actas tranquillo lumine ducit, Signatumque pio Sancti Felicis honore Securis aperit populis. Gaudere sereniss Mentibus, abirersa diri caligine belli, Suadet ouans Felix, quia pacis & ipse patronus Cum patribus Paulo, atque Petro , & cum fratribus almis Mai tyribus Regem Regum exorauit amico Numme Romam producere tempora Regni, io Instantesque Getas i piis iam faucibus Uib sPellere, & exitium , seu vincula vertere in ipsos, Qui minitabantur Romanis Vltima Regnis. Nunc

Andida pax . Anno praeterito, hoc est A. C. os. Stilicone II., O Ante o Coss., ut Prosper in Chroianico asserit, est ingens de Gothis relata victoria, ac idcirco anno praesenti AOG. P icem Italiae redditam

canit Paulinus. Addidi illud laetum, ut carmen in . MN. laborans supplerem. Instantesque Getas. Paul. Orosius lib. I. cap. 37. His eadem de Rhad ignissi Gothorum Rege habet: Hoc igitur, ait, Nomanis arcibus imminente M omnium Paganorum in Urbem concursus. Et instar H e iam receptushnu Italia Romam e proximo trementem terrore quai abat. S. Auguli. ue Ciu. Dei lib. s. cap. 23. hane Gothorum irruptionem tangit: cum Abadagaifus , inquit, Rex Gothorum Vmine ingenti, immani iam in m bis vrcinia constit in us Romanis ceruicibus immineret. V. i 1. Qui minitabantur. Paulino adiit pivatur Orositus supra laudatus: Qui i Rhadagat sus) ut mos esi barbaris gentibus, omnem Romani generis Ianguinem υἰIs juis Propinare deuouerat.

88쪽

TI . . NATALIs XIII.

. unc igitur pulsa formidine, & imbribus actis Respicere expulsas nubes , praesentia rerum Is Praueritis conserre iuuat . Quam tetra per istos, Qui fluxere, dies elapso nox erat anno, Cum furor accensus Diuinae motibus irae Immisso Latijs arderet in urbibus hoste Nunc itidem placidi spectata potentia Christi 2o Munere, mactatis pariter cum Rege profano Hostibus, Augusti pueri victoria pacem Reddidit , atque annis tener idem , & lartis in armis, Praevaluit virtute. Dei, di mortalia fregit Robora , sacrilegum Christo superante Tyrannum.

Esse mei Felicis opus Respublica monstrat 3 Pluribus haec etenim caula est curata patronis. Vt Romana salus, di publica vita maneret.

o Quos simul innumeros Magdα tenet ambitus Vibis,

ri'. Iterum Orosium Rhada inis aedem

. V. 2 I . Augusti pueri. Natus erat Honorius Auetustus Cost vitiam,

crates lib. s. cap. II. asserunt, quamquam Claudianus in Consul ei uta

dem Honoris obstare videatur. Igitur Anno oc. vij. eum dira

aetatis suae annum compleuit, ac vigesimum.&.alterum iniit Nihilo

V. 27. Pluribus haec etenim . Prodigiose Gothos ad intern ciori m ompulis , aut in vincula redactos fatentur quicumque hane d lita RQm norum tetigere victoriam s Ais, Vm lyist i nc i idelium

89쪽

Quosque per innumeras diffuso lumine gentes

Intra Romuleos veneratur Eclesia fines, Sollicitas simul impenso duxere precatu Excubias. Felix meus his, velut unus eorum,

37 In precibus pars magna fuit, sed summa petiti

Munetis ad cunctos, nulli priuata refertur.

Ergo pedem referam, sat enim mihi pauca locutum, Unde nihil proprium meritis Felicis adesset, Nec reticere tamen potui, quia portio laudis o Hoc quoque Felici suberat, quod summa potestas. Rexque potens Regum Christus Deus omnibus una Adnuerat Sanctis, quibus in grege supplice mixtum Felicem parili audiuit pietate benignus. Parcam igitur propriis adiungere publica donis 63 Munera , priuatosque canam Felicis honores, Quaeque suis proprie egerit hic in sedibus edam Vnde igitur faciam texendi carminis orsum Quae bona Pelicis referam 8 Quae multa per omnes Passim agit, expediam magis anne domellica dicam so Munera, quorum ego sum specialis debitor illi Haec potius repetam, mihi quae conlata meisque Sat memini, & quia praeteritis magis illa libellis Dicta mihi, quae partim alijs, perinixtaque nzbis Praestitit, ex his nunc opibus , quas largiter in noss3 Contulit, hunc animo texam gratante libellum .

Et contra solitum vario modulamine morem ,

Sicut

dinumeros eineres sanctorum Romuld in Urbe Vidimus, o Christo Valeri e Iacer. Idem in Hymno S. Laurent.

Vix fama nota estruam plena Sanctis Roma sit,

Quam diues Vrbanum solum Sacris sepulcris floreat. Idem & r tradidit S. Leo in quod. Sermone. V.-Et contra solitum. Reliquos Natales Heroico versu prosequutus

est Paulinus, hunc vario metro absoluit. Hanc illi mentem obuenisse crediderim, ut Piniani nomen Poemate complecteretur ; non enim illud Exametris salua metri ratione includi poterat. Ita Rutil. Numatianus

in itiner. , quum Volusiani npmen illxsa Prosodiae legibus carmini com

90쪽

NATALIs XIII.

Sicut & ipse mihi varias parit omnibus annis Materias , mutabo modos, serieque sub una Non una sub lege dati pede carminis ibo. Nam quia faecundo Sancti Felicis in agro Emersere noui flores , duo germina Christi Turcius ore pio, florente Suecrius aevo, Et pariter Sanctae matres , similesque puellae, Alfia , qualis erat soror illa Philemonis olimos Nobilis in titulo , quam signat epistola Pauli , Et simul Eunomia aeternis iam pacta virago In caelo thalamis, quam matris ab ubere raptam

mendare non posset, satis habuit desiderium suum testari: ait ille Optarem veram eo lecti carmine nomen, . Ses quosdam refugit regula dura pedes. Iulia rei e Sunus olusianus Albinae inserias memorandae auunculas de quo consule Diss. meam. Iv. - Mia u.uS, V. ea. Turcius ore pio. Vide Dista. V. 62. Suecrius aeuo . Adeat Lector Di III.

N, H. ' Qs* dς h*ς RQ mς Obstruau , habebis in Praef. ad hune Tritie t Epistola ad Philemonem his incipit verbis:

pia carissima . In vulgatis additur: Sorori carigimae, atque ita Paulini aeuo scriptum dignoscitur. Hanc vocem ad Paulum reserunt Sacri Interis . : ς, Π D christo ror NM Christianae gentis ritum dicatur; aenoster ad l'hilemonem trahit, illamque eiusdem serorem indigetat. POr- -- fu 'ρ 000 s r M , M uxorem Philemonis extitis

, inp-, nimirum quia continentiam Christo cum illa voverat 1 nilemon , qui mos non ignotus antiquis probatione haud indiget. V. 66. Etsimul Eunomia. Plura de hac S. Virgine retuli in Diss. III. v. 67. am matrιs ab ubere. Hunc pium Claristianorum usum illu-

Videmus illustres domos

Sexu ex utroq; nobiles Oferre votis pignoraclarissimorum lιberum . . . -

SEARCH

MENU NAVIGATION