Artes jesuiticæ in sustinendis pertinaciter novitatibus laxitatibusque sociorum quarum plusquam mille hic exihibentur S.D.N. Clementis 11. atque orbi universo denuntiatæ per Christianum Alethophilum

발행: 1710년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

a 1 3 intes Iesiatica ut in seipsis fateri debeant impletum istud , Postu uomendacium spem nosram , is mendacio protecti sumus.

Praecipuis Theologis , per doloseas vagasique ipserum apud

Principes accusationes, calumnios que sum informati nes, a lectionibus alii que Universitatum muniis exelu-' sis, pro:urare ut sibi devoti, absique comparatione miniss idonei, si ea promoveantur, ut per eos in Univeν sitatibus dominantes, suas in iis paulatim novitates laxitatesque introducant

P Luribus omissis, tria id demonstrabunt exempla, Primum accidit Burdigalae, ubi cum Jesultae omnia

movissent ad extorquendam condemnationem litterarum Provincialium, Windroehianarumque in eas notarum, velut Jansentanam haeresim continentium, re ad Universitatem per amplissimum Senatum, Burdigalensem remissa, post maturum examen, Universitas anno

166o. declaravit, nullam in iis haeresim a se repertam fuisse. Cumque unus ex praecipuis Doctoribus istius Universitatis, . qui damnationi restiterant, fullset celebris toto orbe scriptor Joannes Baptista Gonet Ord Praedicat. solitis artibus sitis apud Rcgem Christiantisimum Jesultae effecerunt, ut tamquam Jansmista inau ditus Cathedra spoliaretur Theologica quam summae cum laude eruditioneque hactenus moderatus fuerat x prout in suis adversus Wendrockium scriptis Honoratus

Fabri Jesu ita gloriatur. Secundum & solemnissimum accidit in celebri oli, Universitate Duacensi, in qua, quia plures erant Philosophiae Theologiaeque Prosestares, ideo Iesu itis invia si, quia Molin isticis novitatibus Jesu iliciique laxitaliabus adversi. Propterea eos dolis malis, fraudibus, fallaciis, perfidiis, imposturis, mendaciis, simulationibus quae videri possimi in libello, cui titulus: Recap

262쪽

ridatis des fatis de la furberie de Douast circumvenientes, quasi non scriptum sit, Non sunt facienda

mala ut meniant bona, sub praetextu detegendi se-eretam mentem ipsorum, quam Jansentanam seu ha, reticam existimabant, leges omnes humanae societatis& civilis honestatis violaverunt, reique facti sunt viti rum omnium L quae Tullius enarrat L 3. de officiis, Ο-mnes aliud agentes, adiud simulantes prout notum est

ipsos fecisse) pesia, improbi, malitiosi sunt. Nultam igitur factum eorum potes utile esse, eum sit tot vitiis imquinatum . . . . . Hoc autem celandi genus quale sit se

cujus hominis, quis non videly Videant vere efform, tam effiem suam Jesultae.) Ceres non aperti, non simplicis es, non ingenui, nonjusti, non viri bonis versutiporias, obscuri, astuti, fallacis, maditis, calgidi, etetera-soris, vasti lestitam melius depingere non potulisset, nisi forte loco veteratoris, notatorem substituendo) hac Di ct alia plura nonne inutile est vitiorum subιre nomina 'non selum inutile, sed Jc noxium valde, prout eΣperti sunt quatuor ex Prosessoribus supra memoratis, quorrum non solum a lectione Philosophica Theologicaque exclusionem, sed & exilium Jesultae ab aequissiimo Reee Christianissimo fraudibus, dolis & falsis informati

nibus ipsorum pariter circumvento extorserunt, quasi omnes Moralis Christianae notiones & regulas non sub-yertat Ethi Ca Iesiuitica, quae horrenda ista permittit. Tertium, nec minus solemne exemplum hodie conspicimus in florentissima Universitate Lovaniensi, cusjus Theologos praecipuos, Jesuiticis machinationibus, mendaciis & calumniis videmus exclusos a muniis ossiciisque praecipuis Universitatis, in eorumque lacum in eptos, vol certe incomparabiliter minus idoneos pro moveri, tanto cum prae)udicio boni communis, ut sere jam pereat tam florens Universitas. Quod autem Jesu iticae machinatione , imposturae Mealumniae omnia mala ista causent, constat ex dictis artificio praecedenti, signanter ex damnato ipsorum Memoriali , 8c Mandato Regis subsecuto, quo praeciPur

263쪽

13o Artes 'essitica excluduntur velut Jansenistae, Rigoristae & Novatores. . tametsi ibidem perspicue demonstrata sit ipsorum innocentia , prorsulque evanida esse argumenta quibus Jesultae utuntur ad suadendum contrarium. Ibidem quoque exhibita declaratio innoce Hat praestantissimi Doli ris Hennebelli, per Congregationem S. Ossicii, qui liber declaratur ab omni suspicione: ipse tamen unus est ex illis quos Rex Catholicus, a Jestitis circumventus exclusit, collatoque sibi per S.C. S. E. Bavariensem Ce foris librorum munere privavit, nullo servato juris omdine. Quod profecto Rex Catholicissimus . Sedique Apostolicae obedientissimus non fecisset, nisi Jesuiticis

dolis 3c machinationibus circumventus : cum revera sit

contra Breve Innocentii XII quo vetat quemquam sub pratextu cyan seni i) rviassi ab inciis, muniis, benefriis, gradibus ac concionibus habendis vel alia quacumque functione ecclesiastica, nisi servato iuris ordine, eam paenam , qua viris alioquin Catholicis gravid a est, commeruisse probatum fuerit. Fateantur Jesultae nihil justius Apostolico illo decreto: injuste ergo, per sibi totaliter devotum Archiepiscopum Mechliniensem, Catholicam

Majestatem commoverunt, ut nullo servato juris o dine munere jam obtento privaret celebrem illum D

ctorem

Nec tamen Breve istud Apostolicum Jesultae benὸ restringunt, dum praetendunt, intelligendum esse de muniis, ossiciis, &c. jam obtentis, non de ii silem nondum Obtentis, ut nominatim praetendit PalaZOlius: in infami Memoriali sepe nominato. si Cum ex ipse Breo vi Apostolico constet prorsus illud intelligendum esseis etiam de ossiciis nondum obtentis, uti probant Theo-- logi Belgae in Consitatione ejusdem Memorialis , pri-- mo quia id probat vox illa repelli, qua sua Sanctitas is utitur: repelli enim proprie non dicitur qui exuituris ossicio jam obtento, sed qui ab ossicio obtinendo a A cetur: deinde idem significat sua Sanstitas manife-- stius, dum vetat quemquam repelli a passibus e Cumis enim impossibilo sit gradu jam obtento quem fluam -- spoliari, sequitur Breve Apostolicum de gradibus, .

264쪽

Pontifici se orbi denunciatae. f. VIII. 23 D. adeoque & de aliis muniis obtinendis intelligi dei.

- Accedit quod cum eamdem illam cavillationem in is schola Lovaniensi jaetare non desineret Doctor Steyis aeri, jam pridem silere ex urbe jussus sit, & Breve,, Apostolicum tam de officiis et beneficiis obtinendis,. quam de obtentis intelligere. Si de hoc dubitet Pa- ,, laetolius, Doctorem Si aeri interroget, non poterit si hic factum Belgio notissimum negare. is Quid, quod ipsum jus canonicum & civile, ac m mul utriusque Bri constans praxis, sic jubeant Br is ve Apostolicum intellisi Agitur enim in Brevi de iis , qui ab ossiciis vel beneficiis repelluntur praetextu. Iansent i, praetextus autem Jan senismi titulus in--

ω, famans est.., Jam vero expeditum est apud Jurisperitos omnes titulum infamantem, dum allegatur, probari debeis re, non tantum dum illius praetextu spoliatur quisis ossiciis jam obtentis , sed etiam dum repellitur abis obtinendis.

si Postremd sic Breve Apostolicum nuper intellexitri sanctius Catholicae suae Majestatis Consilium in Belgio: is cum enim nescio quibus praetextibus Doctor Martinis Sc aemuli quidam conarentur aliquos sibi non deuotosis a gradu Dchstorali in Academia Lovaniensi impedire, ,, hanc senrentiam tulit sapientissimum Consilium: Visis hoc libella is Epistola Archiepiscopi die r. hujus mensis

is data, Majestas sua declarat, materiam dogmaticam, is de qua hic meruis, ad cognitionem hujus Consilii non is pertivere, mandat supplicanti, alii ue omnibus quorum is interes, conformare se decreto Sua Sanctitatis dato 6. - Februarii i6-. is Mandatis sua M'estatis super eo iis secutis 2o. Decembris I 697. declaratque gradum dodi is rutem , quem praerendunt Licentiati Veschinen is, Claes. non impediturum quominus privari possint praero- -- gativis iurium, quas gradus doctoralis illis tribuet, si se ita decernatur per suam Sanctitatem, vel alios , qui- ω bus materia dogmatica cognitio competit juxta dictum.. Breve , ct sua Majestatis Decretum. Mum Bruxesiis

265쪽

ta I . Februam I 699. Quo decreto non tantum man 'is dat Consilium sanctius, ut mandata regia intelligamis tur juxta mandata apostolica, sed ipsum etiam utrari que sic interpretatur, ut nemo possit c juxta illa J ais gradibus saucoque nec ab aliis ossiciis, beneficiis veΙis muniis) nondum obtentis praetextu Iansenismi, veIalio simili repelli, nisi servato juru ordine, eam poenam, is qua viris alisaula Catholicis gravissima est, commeruis,, se probatum fuerit. si In foro quidem externo cogi non possunt ossiciose rum aut beneficiorum collatores ad allegandum tit lum, ob quem hos, illosve repellunt. At in foro coninis scientiae debet suspicio prudens esse di beno fundata, is ut licite quis propter eam repellatur, non dari autem is talem in Belgio certissimum est ex supra dictis. Equidem vetat Sedes Apostolica quemquam haberi Jansenistam, nisi prius su pectum esse legitime constiterit, aliquam ex quinque propositionibus docuisse aut tenuisse. Hactenus vero legitime non constitit quempiam in Belgio aliquam ex istis propositioniblis docuisse aut tenuisse. Et ide3 non est in Belgio philosophandum de Jansienistis perinde ut de Calvinistis. si T. Quia constat in Belgio Calvinistas is esse, non constat esse Jan senistas, imo constat non esse. ,, 2. Hactenus viri Catholici & innocentes nota Calvia is nismi passim in Belgio aspersi non fuerunt, stitem aperis te; fuerunt autem sic passim aspersi nota Ian senismi . 3. Possent Episcopi judicium aliquod de Calvini citi proferre: hic vero toties rogati nullum proferre potue- ω. runt; abioquin si constaret aeque passim in Belgio ab E- ,, piscopis de Calvinismo infimulari Orthodoxos quosqueis Theologos, ac.insimulantur de Jan senismo, non m ,, gis tunc pro fundanda suspicione Calvinismi lassiceretis ipsorum testimonium , quam nunc lassiciat pro funda is da suspicione Jan senismi. Quemadmodum enim nuncis pro fundata suspicione Janseni simi Sedes Apostolica ab is ipsis exigit, ut legitime conster eum quem accusentis stispectum esse, aliquam e quinque propositionibus,, condemnatis docuisse aut tenuisse; ita tunc pro funda

is in suspicione Calvinisini ab ipsis exigeretur, ut legitimam coin

266쪽

rint ei se orbi enuntiata. VIII. 233

constaret, eum siti sipectum cile, docere aut tenereis haerestin aliquam Calvini,' quod nisi praestarent, te-- stimonium ipsorum nonnisi pro accusatione vaga m-M Ciperetur.

Episcoporum Seminaria , scissarium Collegia , misersntatum iura see dolis malis iuvadere , ut Sociorum δε-ctrina in Dioecesibus tradatur, recipiamr is domi

netur

IN Imagine primi iaculi Societatis ingenua ista Socio

rum confessio legitur pag. Habemur multis am-Κtiosum genus hominum Jesulta , intolerabili excellentia appeιitu, hine assectare Principum Aulas , omnium jura inmadere, doctrinam nobis omnem is sapientiam arrogare , quasi nobiscum nata sit, nobiscum moritura: Quod ipsis adco persuasum est, ut scipsos eodem in libro vocent sancta munimemta doctrima , noυos Apostolos , orbis Magistros . Augelos illuminatos is illuminantes, Nationum omnium Doctores. Audiri etiam meretur Jacobus Kellerus Jesulta Germanus in libro , cui titulus : Caveaturturi oc. c. I 6. 6 2. Ut enim ostendat nihil esse Jesultis comparabile in scientia dc libris, sic loquitur: G vina Claritatem desiderat. Nihil profecto purius, ct elegantius Societatis His est ; omnis verborum ornatus , rerum copia, is sententiarum dignitas. in Societatis eruditionem commgravit.

Methodum arguit. Est asi qui quam illis par in Doctri

ne via Natura ordine accurate servando existeret. a mpresse, ex Peripatheticorum nervis concludunt ' a Mamur e , ct in vest opessi inhaerent ' Numquam illi tergum imprusoni obvertunt, . vel latebram circumspiciunt s aliorum autem seu fronti, seu tergo, quam ardui imminent tu Fis non vel eminus conspectos A ersarius, ut turbinem folia, refugit ' Euis secularium vel Clericorum in lubri - . non se doctrina oocietatis protegit A auis vel Regularium ellu em Διenia, vel agendi methouum non amula

267쪽

sacrum existimat. :

Et paulo ante: Noti simum est , Societatis is ctores is majori ubique Gentium precio florere, quam Gravisave sit, ae iubeat. I uis non malit istorum voluminibus Bibliotheca uam insimere t a uis abundantius L ectoristis- facis 3 aQuis ita funditus dissiciatates exhaurit, ac varietate, amplitudine, is robore argumentorum fringit, δε- lectat , exsaturat ρ Tot illi gemmas , ct lucidi ma pris

eorum monilia coacer ni, Sanctorumque Doctorum p vi ma resimonia constipant, ut qui unum de Societate V lumen legerit, iam reliquos universes de eodem argumemto Doctores, admirabili compendio se perlegisse existimen,

atque exultet.

Ecce quomodo sese omnibus pne serunt Iesultae t e ce quanta in ipsis arrogantia. oculorumque extollentiat Virium istud Sociorum vidit curareque conatus fuit RFranciscus de Borgia, sed in dies austim , non elevatum est malum; soli suis in oculis sunt sapientes, cetinxi vel ignorantes vel errantes , nisi Societatis sequantuedoctrinam. Ideo soli si superis placeret Theologiam publice profiterentur , uti soli eam publice profiteri af sectarunt Massiliae Ambiani dcc..Ideoque Regiis liti ris , quibus ipsis publica Massiliae Schola Theologi conceditur, inseri curarunt hanc clausulam , a fio aurolent simis la faculte aee ei re publiquement Ia Theologi Ιded etiam si qui alii placita Jesultisa non sequentes, a populo magnificentur, ipsos Jesultae perse

quuntur.

Quas enim ab ipsis persecutiones non sustinuerunt de adhuc sustinent Oratorii Patres in Gallia ξ J8siuticas adversus ipsos injustitias liber cui titulus , Le Philosophismades Iesuites de Marsilis, describit pag. 6. ψ7. ψ8. ψ9. Fo. Et quae ipsis causa oratorios persequendi 8 Noualia nisi invida Zelotypia. Viderunt Oratorios strenue in vinea Domini laborantes ; viderunt ista de causa nomen ipsorum in populo clarescere, ob fructus uberrumos quos proferebat insignis pietas, sana doctrina, magnaque. dexteritas ipsorum in animabus dirigendis. Ista .

268쪽

Pomimi se orbi Aenunciata. f. VIII. 13s

ergo invidiae causa fuit Sol'sorum Monarchiam de qua videri potest Inchoser Jesu ita extruere satagentibus.

suaeque Societatis gloriae tantum decedere arbitrantibus, quantum alienae accedit.

Istam etiam ob causam Galli Iesu itae per Regis Confessarios nihil non moliuntur ad impediendum ne Episcoporum Seminaria, Oratoriorum Ρraefecturae credantur, di ut ipsis credita eripiantur, uti revera oratoriis

ereptum, Missionis Patribus Me quibus ad libitum disi

ponunt) consignari fecerunt Seminarium Catalaunense, quod Illustriuimus D. Felix Vialardus Catalaunensium Ε- Piscopus, Oratoriis consignarat, prout videre est in libro relato pag. 69. Anno etiam i688. ipsis surripere, sibique usurpare tentarunt Cathedram Theologicam ab Oratoriis Vesun-tione pos Iesiam : volupe erit videre rem istam eodem lib. pag. 9. sic enarratam. o Jesultae docent Philos . phiam Dolae,& Patres Oratorii Theologiam Vesun-- tione. Ex quo Dola supremo senatu caret, haudis multum floret, atque illic Iesiuitae res suas parum pro- , movent. Quocirca e re & honore Societatis esse j is dicarunt expellere Cathedra Theologica Vcsentina P

is tres Oratorii , eorumque locum occupare. In proinis piu erat accusatio de Janianismo, qua nihil praestanis tius ad detrudendos alios , detrusisque succedendum. M Itaque ad Regem expostulationes perferuntur. Rex is Archi-episcopum Parisinum monet. Archi-episcopus tunc sorte subiratus Patri de la Chaise, rem Prae- ., posito generali Oratorii detegit. Hic paratam hab is bat inquisitionem autenticam, perscriptam jussu Aris chi- episcopi Vesuntini, cui suboluerat Iesu itarum is consilium. Sic Regi faetium est satis . . . Atque ita .. Jesiuitae nil nisi ruborem ex eo tentamine reportari runt. Pater autem de la Chaise se expedivit, in- ., quiens, se fuisse nimis credulum, non futurum dein

Ab annis multis Collegium Massiliae possidebant Or torii Patres, in eoque juxentutem publica cum aedificatione satisfactioneque instruebant, Theologiam tamen

269쪽

non docebant, quam ut praelegerent, fundum ad id sufficientem pia Domina osterebat. Solius Episcopi conseritus desiderabatur. Sed cum ad Episcopatum Massiliensem, secretis artibus Patris de la Chai se , nominatus esset Abbas Lucensis, . per ipsum Jesu ita: eflecerunt, ut exclusis Oratorii Patribus qui Theologiam absque Ciavitatis gravamine docuissent) a Rege mendaciis Zc dolis Jesu iticis circumvento, ad Theologiam Juventuti ad statum Ecclesiasticum destinatae praesegendam soli Jesultae admitterentur , Massiliensisque Civitas , nongentarum librarum annua pensione pro Regentium sustentatione gravaretur. Videri potest liber supra memoratus a pag. 22. ad 7 I. ubi imposturae, injustitiae , doli na, i & mendacia eum in finem a Jesultis adhibita descri

In eodem libro videri potest essectus pessimus quem habuit fraudulentus in Cathedram illam Theologicam Jesultarum ingressus. Statim namque a suo in eam imgressu s qui fuit anno 1689. Pater Beon Philosophismum sab Alexandro VIII. damnatum) Massilire docuit, tanto cum scandalo, ut a nominato Epii copo Massiliensis licet Jesultis addicto2 jussus fuerit eum retractare, quod tamen sincere non fecit, sed simulate, prout ostenditur ibid. pari. a. pag. 87. M seqq. Anno I 69 I. apud eumdem Christianissimum Regem solitis artibus instantiam magnam Jesultae secerunt, ut RR. PP. Praedicatoribus adimeretur , sibique solis co cederetur facultas Ambiani, Theologiam publice prota tendi. Verum auditis RR. PP. Plaedicatoribus, cognitaque possessione ipsorum a quatuor omnino iaculis, in fumum abiit injusta Jesultarum praetensio , quae M toti Dioecesi damnosa fitillet, ob pestilentem doctrinam quam ibi Jesultae tradunt, uti videre est in facto Curatorum Ambianensium adversus Jesultas de i7. Julii 16y8. Anno 1696. Jesultae ausi sunt Serenissimum Princiapem Episcopumque Leodiensem mendaciis suis calumniisque seducere, Leodienseque Seminarium scandalose invadere, ab eoque exturbare innocentissimos Prosin, res e Clem Seculari, legitimos ab initio fundationis Se

270쪽

Pontifici se orbi denuntiata. g. VIII. 277

minarii Possessbres, qui summa cum aedificatione , i gentibue totius Leodiensis Dioecesis fructu in eo studiosam Juventut muniis Pastoralibus destinatam instruebant, quam lesultae novitiis corruptisque opinamentis suis protinus infecerunt, quorum nonnulla anno I7OO. generalis Cleri Gallicani Gonventus gravissima consurit notavit, pinae sertim singuinarium illud dogma, quo vel ipsis Sacerdotibus , Religiosisque pugionem tradunt, quo rerum suarum aggresibrem inJustum licite truci

dent.

Nec ipsarum Universitatum juribus Jesultae parcunt, qui aliena Seminaria Collegiaque invadunt, quin dc adversus earum jura praetentiones suas extendunt, praeteX- tu privilegiorum numquam in Gallia di Belgio usu receptorum, quae a nonnullis Praedecetaribus tuis habere se dicunt, ut in ordine ad gradus recipiendos Cursuum, quos in 'esuiticis Collegiis sudentes confecerint, ratio habeatur non minias, sed pariformiter oe absque ulla penitus differentia , quam se in Universitaetibus praefatis studuissent , eonterendi quoque i i idem studentibus suis Bacchata

reorum, Licentiatorum ac Doctorum gradus, ad quos Universitatum Rectores gratis eos admittere recusarent,

uti videre est in Imagine primi Beculi societ. pag. 438.& in Fastis Academicis studii Generalis Lovanientis pag.

372. ubi legitur quod die 4. Julii is66. privilegium istud

praetenderint exhibuerintque, verum a Facultate rejecti fuerint. Sed δc anno i6I8. eamdem praetensionem renovarunt coram Serenissimo Archiduce Alberto, quem admodum 8c annis I 622. I 623. Icia . dc I6as. in Curia Matritensi: nihil tamen obtinere quiverunt, uti videre est in iisdem Fastis pag. 39o. sicut neque Parisiis, ubi etiam Universitatis jura anno i6I8. invadere conati sunt, licet irrito conatu : quia ipsis viriliter tam The logiae quam Artium Facultas sese opposuit. Nec ad aliud Jesultas collimare videmus , nisi ut Universitates omnes subruant, in quibus dominatum non obtinent , Doctores lue Universitatum habeant sibi ad vulum obsequentcs, per quos in Universitatibus ipsi do- millentur . noνitiamque doctrinam iliam in iis celebrem

SEARCH

MENU NAVIGATION