장음표시 사용
111쪽
- lG roganti obsistendum, quod ab honestate abesse duxi, cum id a me illi contenderent, qui et auctoritate et benevolentia plurimum possunt: aut imprudentiae nota subeunda. Itaque malui in me prudentiam, quam obsequendi voluntatem desiderari. At vero curarum, quae me in diversa agunt, molem releVat humanitas vestra et lacilitas, viri praestantissimi, qui me apud vos brevi divertentem omni-hus amoris significationibus complexi, non advenam sed accolam habuistis. Huc accedit, quod societatem nostram accitu vestro apud vos constitutam vestro praesidio munistis, vestra ope firmastis, voluntate vallastis, novisque in dies singulos benefactis ornastis. Me enim silente, satis linquuntur amplissimi huius collegii parietes, satis sacra haec aedes per vos opesque vestras a squaliore ad nitorem novumque decus revocata. Cui benevolentiae ut eam, quae per
me licet, gratiam rependam, hoc salebrosum dicendi munus haud plane invitus obivi. Nec vero qua de re apud vos foret disserendum, ancipiti mente diu mihi versandum sulti Cum enim rhetoricae artis alumni sub anni exitum ingenii doctrinaeque specimen singulare ediderint, suique periculum non sine insigni commendatione secerint in re .poetica, eiusque
naturam callide vestigarint, partesque singulas acriter enuclearint: cumque ad hanc praeter ceteras artes excolendam vestros iuvenes naturae habitu agi et vehementius rapidi dicerim: hac famae celebritate, hisce plausibus admonitus optimum factu duxi, morem bonae spei adolescentibus gerere, eorum Obsequi Studiis, verbaque de re poetica serere. Itaque mihi paucula de poesi delibanti gratulari posse iure videor, quod currentibus calcar subdo, eaque in urbe sermonem instituo, iii qua de manu haec laus in
112쪽
- 107 manum transmissa novis in dies accessionibus amplisicatur. In ipso enim orationis vestibulo atque aditu vestra mihi occurrit academia ; e qua cives vestri Salicetus, Thebaidus, Fulgosius, Paverus prodiere: occurrit Aloisius Cas- sola Leonis X aures suavi carmine demulcens, et torque aureo ab eo donatus; occurrit Constantius Landi ab Α-- meo ad omnem humanitatem institulus; Antonius Cornazetani res gestas Ssortiadum carminibus perseeutus, Geo us alia rhetor, quem poeticas leges lase ornateque evolvem tem veneti, patavini, papienses, bononienses praemiis la dibusque certatim honestarunt Horum mihi obversantur imagines: horum voces exaudire, horum interesse sermon, hus, horum mihi videor hortatibus ad poesim oratione mea attingendam impelli. Itaque mihi in animo est evincere, nihil poesi, si originem spectes, divinius, si naturam pubcrius, si finem utilius inveniri. Ad propositum veniamus. Antequam puriores veri sontes adeamus, ex quibus recta de poeticae facultatis primordiis sententia ducitur, non abs re erit, graecorum mentem rimari, quae licet sa-hularum involuta commentis, liquido tamen aperit, quid senserint. Nulla ars eorum iudicio sanctior, nulla maioribus devota mysteriis, nuIla quae ad Deum propior accedat, quam poesis; haec Deum seri auctorem, primosque vates numero mortalium eximit, caelitumque ordinibus inscribit. Et sane Plato poetas sanctos habet, Dei nuntios, Dei interpretes: eos Dei amatu autumat excitari, Dei appulsu ad canendum agi, eorumque in animis a Deo iniectam
113쪽
- 108 et inclusam praesagitionem suturi l. Apollinem poetarum
ducem et auctorem, et musas, quae carminibus praesunt,
Iove satos sabulantur Plectrum, sides, sistulam, modosque musicos quibus sociantur carmina, a diis inventa primosque in usus deducta serunt. Me non fugit, v que non latet, haec ludicra graecorum esse commenta. At enim viri eruditissimi, quos inter memoro Angelum Politianum et Ioannem Vincentium Gravinam, contendunt fictilio labellarum obtegmine non vulgarem veritatem obvolvi. Veteres enim philosophi, ut morem ingeniis hominum gererent, quorum oculos vividior veritatis fulgor perstringehat, sese in subulas coniecere, harumque obtentu veritatem hominum animis inseruere. Itaque si cortice sicutiisque involucris sententias eorum exuamus, si quid rectum,
Plato in Ione pag. 350, vol. I, edit. Henrici Stephani. In eadem est mente Τullius pro Archia, ubi poetas sanctos appellat, eosque divino spiritu amari contendit. Ovidius lib. VI Fast. carm. VI.a Est Deus in nobis: agitante calescimus illo: 's Impetus hic sacrae semina mentis habet. v Horatius lib. I sat. IV. a Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os
B Magna sonaturum, des nominis huius honorem. .
Tullius disput. tuscul. lib. III, cap. 21 et 23. ' Homerus Odyss. lib. VIII. vers. 334.
α υἰος 'An Πων. v a Jove satus Apollo. BIn Mercurii hymno, quem multi tribuunt Homero, vers. 534, Apollo unus in Iovis consilium adsciscitur. Aeschrius Eumenid. vers. 19.u Διὸς πρηητης δ' εipt Λοξtας πατρός. nNuncius, et summi mens est genitoris Apollo. Diuitia i by Cooste
114쪽
- 109 arripiamus, si quid secus, repudiemus, haud magni lahoris
orit nosse, summo habitos in honore poetas, divinumque poesi exordium attributum. At vero ex hisce cancellis educenda est quaestio, inque patentius aequor oratio provehenda. Νumqtiain mihi ut liberius eloquar, persuaderi potuit, fidam recens conditum, cum primum in hanc rerum universitatem a Deo
eductus est, ceu mutum hebesque pecus conticuisse, nulloque carmine gratum animum erga auctorem et parentem
Deum extulisse. Innubis ridentisque caeli conspectus, tellus nullo cogente floribus Ornata, iuga virentia, acclives colles, animantia hominis imperium non detrectantia, alia gradiendo, alia nando, alia volando, alia serpendo, impune pastus carpentia, nullique noxia excitare hominem ad laudes Opiscis et aedificatoris tanti operis debuere: eo vel magis, quod nullius carminis genus, nullum melos, nulla ars, nullaque scientia Adam praeteribat. Ne autem videar coniecturis indulgere, nutantique inniti iudicio carmina pervetusta indubiis litterarum monumentis consignata scrutemur; quae si Dei amatu condita suerint, nae causa in tuto est. Enimvero ut a quorumdam cruditorum sententia recedam, qui in Noemi verbis Cam increpantis et in Iacobi, Isaacique vaticiniis, quibus bene filiis nepotibusque seris precati sunt, poeticos numeros deprehendunt nonne carmen primum in erythraei ripis assonuit 3 cum hebraea gens ab aegyptiorum internecione sospes, siccis vestigiis iter mare per medium capessens, fluctibus hinc
In hanc eoncessit sententiam Robertus LoWth. Thesaurus Ugolini tom. XXXI pag. 204 edit. venet. Diuitigod by Coos e
115쪽
- 110 atque hinc immotis, certaminis expers copias hostium multitudine innumeras, armis instructas, ira percitas, sibi a tergo imminentes, ad caedem evocatas, gurgite abripi, volvi, et mergi est conspicata: cui carmini nec chorus nec tympana manu puellarum quassata desuerunt L Sed aut antiquior, aut suppar, aut non longius dissita aetas tulit mirum idumaei Iobi poema in quo carmine sive subitam rerum conversionem, sive aequam viri mentem tot inter easus, sive colloquia ultro citroque cum amicis inita, sive sermones Dei eorum sese immiscentis colloquiis intuearis, nihil non reperies sublime, novum, quam longissime a communi loquendi ratione remotum. Quamvis vero Obscurae, subdissiciles, involutaeque occurrant sententiae, quae prima sponte legentem sugiant: affulget tamen lux quaedam, modo vividior, modo fractior et intermissa, eodem Semperducens; quam siquis sectetur attentius, operis ordinem, partium nexus, finemque scribentis assequetur: eo enim spectat idumaeus vates, ut numinis aeterni in rerum humanarum vicibus regendis consilium tueatur, rebusque adversis aliquando iustos, nulloque scelere obstricius conssi clari ostendat, quo eorum virtus probatior eniteat, amplioribusque praemiis ornetur. At vero carmen supremum, quod Moses antequam
diem suum obiret, cecinit, nonne divinae vi adscribendum est, quae canenti adsuit, caelestique luce loquentis mentem
perfudit aὸ Quaedam summis, ut aiunt, labiis delibemus.
116쪽
- 111 Quid carminis aditu nobilius 8 vox M is non mortale sonans, caelum terramque compellat, ut arrectis auribus adsint, suaque pronis animis verba hauriant, quae ceu ros tenero gramini assusus, ceu imber laetissimus reficiens sata. Viresque et vitam frugibus ministrans, audientium mentes recreent. Exin quae, quantaque dignitas sententiis, quae vis assectibus inesti qui carminis color, quae species et format Imago imaginem excipit, eloquii sigura figuram: nunc vates, modo Deus loquitur: amor, ira, minae, Spes, metus raptim immiscentur. Deus populum suum sospitans aquilae consertur, quae pullos protentis pennis tutatur atque ad alarum remigium edocet: Dei ira malefactis lacessita rotantibus sammis componitur, quae vel ima montium corripiant et peredant: eius gladius fulmineus, sagittae cruore saturae
0uid ego festivam oden proferam, qua Debora gentis suae antistita et vates; postquam Sisara trabali cuneo infixus occubuit, Deo sospitatori ἐπινικιον cecinit quid reliqua carminum genera persequar p cum nullam pommos formam invenias, sive ἐπι λαμιος sit nuptiasque celebret, sive gravis moresque inso et, sive moesta ianusque lamentis prosequatur, direptiones civiumque caedes exsilia casusque ingemat, Sive ευχάριστος gratiaS-que persolvat, sive δραματικὴ sermonemque viris mulieribusque tribuat, sive irarum habenas effundat sive laetitias. Ambrosius: α Haec duo cantica in libris uorsis, tamquam duon mundi oculi caelique lumina totum corpus operis illius illvo strant. o Praes. in psal. num. 5. Deuter. XXXII. Iudic. V. Diuitiros by Corale
117쪽
aut aeterni numinis monita areanamque mentem populo retegebant, aut tantis debitam flagitiis Dei vindicis iram, clademque intentabant, aut vota, quorum erant rei, exsolvebant aut suturas gentis vices adversa inter et secunda praecinebant, nonne poeticos numeros, Deo alliante, adhibuere Θ Jonam vota landentem exaudite, tres viros mediis
in ignibus sospites, Deumque laudibus uno ore extollentos accipite; cantica Iudithae, Estheris, EZechiae, Tobiae, Habacuc sollertius evolvite; Davidis psallentis gaudia, metus, preees, ploratus, in sacra pompa deducenda hymnos acutius dispicite: quid non divinum, quid non a pedestri sermone alienum, Deoque haud sane dignum occurret λ Quamobrem cum hebraea carmina e gentium ceterarum poeticis monumentis una supersint, illisque longinqua aevi vetustate antecellant, cumque singula Dei instinctu condita sint; iluit profecto, ab auctore et parente Deo exordia, primasque carminum Origines esse repetendas. Sacros enim vates agebat Deus, ut animum ad scribendum appellerent; illis aderat, ne aberrarent, suaque communiebat ope, ut caelesti numine digna ederent 1. Non me lalet, auditores, id grave nimis et ingratum illis accidere, qui vesano in res sacras furore correpti, religionis landamenta convellere adnisi sunt; hinc agmine facto indorum, persarum, Sinensium reliquias, et vestigia antiquitatis excussin runt, ut codicum sanctissimorum fidem labefactarent, eosque de antiquitatis iure deiicerent. Hinc sacros sinarun
Iure sacer vates hanc sudit sententiam ps. XLIV, 2 s l.inu gua mea calamus scribae velociter scribentis. DDiuitiaco by Cooste
118쪽
- 113 libros, quos Κings nominant, hinc persarum Volumina, quae Zend-avesta, hinc codices indorum, quos Vedas nuncupant, impudenter depravant, nobisque obtrudunt. At vero hominum aut inscitiam, aut sublestam fidem, aut simul
utramque in solem eduxerunt, eorumque male ominatos
ausus contuderunt viri eruditissimi, qui operam in antiquitatis monumentis curamque posuerunt. Haec de poeseos origine, nunc ad naturam veniamus: cui tanta inest venustas et gratia, ut animos rapiat, inque sui admirationem traducat. Duae venustas qui decor non elucet in tabulis manu magistra vivoque expressis colore, aut in signis e marmore graeca arte exe is, quibus praeter sermonem et motum nihil ad vitam deesse duceres pPermulti enimvero latentur, cum animi causa in marmoreas Apollinis et Minervae statuas, aut in colores a Raphae-le et Zampierio illitos udo intendunt obtutum, se omnibus cumulari laetitiis, nec spectandi posse sinem sacere, et invitos a conspectu illo distrahi. At enim eorum, qui eas excolunt artes, bona pace dicam, maximo intervallo
De sinensium libris consule Mem. de ita cad. des inscrip
De persarum libris consule Antequelit, Zend-a-vesta lom. I.
Beausobre hist. des manich. tom. I. Hrde, veter. persar. religionis historia, praes. De indorum libris consule W. dones, Wilson, Beniter , asiaticresearches, tom. II, VII, VIII.
119쪽
- 114 poeticam venustatem pictis aut exsculptis imaginibus longo
praestare. Ut facilius in meam concedatis sententiam, stalconferre, si vestro id animo sedet, mirum artis opus cum insigni summi vatis narratione. Superstes integerque extento annorum lapsu manet in vaticanis aedibus Laocoon cum geminis natis e marmore constitutus, graecum opus. Infelix miserrimae
prosis parens, anguineis spiris implicitus letales abrumpere nodos contendit, et sanie atroque perfusus veneno quidquid in se virium inest, exserit, ut se natosque semineces tenacibus expediat vinculis. Arrecti Laocoontis crines, oculi mortis ingruentis horrore defixi, genae pestifero draconum assa tu tabentes, os gementi, opem imploranti , de effugii spe deiecto assimile: membrorum contentio, brachiorum manuumque contorsio, articulorum hinc productio, illinc contractio: ne exigua quidem corporis pars
motu sexuque non laborans: Vivum Laocoontem adspectas, eiulatus edentem exaudis: tantum animi saxo informi manus atticae assavere. Iamvero cum Laocoontis expressa
a Virgilio imagine quod signum, quae tabula potest componi λ quo concitatiores in aeneide motus, quo vividiora rei gestae adiuncta, quam Variae novaeque speciest quae frustra in marmore expetis: in hoc enim unus aut alter, aut sane perpauci assectus, quos marmoreum signum praeseri;
in illa multiplex, seseque excipiens, quem prodit exseritque descriptio. Primum omnium Virgilius prodigii novitato animos legentium arrigit: pietatem erga innoxium culpaque
vacuum parentem ciet, eumque sacris operari, Solemnesque hostias ante aras mactantem refert: quae divina res dum
perficitur, duo dracones immani corpore a Tenedo ad iliacum
120쪽
- 115 littus adproperant: hinc animi suspensio. hinc metus hinc pavor, hinc discriminis imminentis horror. Sanguineae
cristae, et anguium pectora summis ex undis eminent: immensum caudae volumen dracones sinuant, spiras erigunt et arcuant, fluctus seriunt, spumas cient: oculi sanguine ho rendum rubent, igne ardent; linguas Vibrant, Ora tabe manantia lambunt. Quis ferreus horrore non distringitur Θ Par-Va natorum corpora peti, spiris obligari, morsu peredi intuens Laocoon advolat sui et periculi immemor: at angues nexu ilia collumque misero revinciunt. Possem hoc loco, auditores, Ugolinum comitem sa- me in Pisarum custodia cum siliis enectum a Leonardo Vincio expressum cum imagine spirantibus expressa carminibus ab Alligherio comparare; possem raptum Proserpinae, gigantum certamen, Turni necem. Aeneae Troia capta fugam, beneque plures tabulas cum Ovidii, Vidi lii, Lucani descriptionibus conferre; possem et alia artis monumenta, quae Romae, Venetiis, Florentiae, Neapoli adservantur cum poeticis narrationibus componere; sed nota sunt vobis: nec mihi apud vos dicenti tanta exemplorum segete opus fore duco, ut evincam, p0eticas imagines omne vel peritissimi arti scis opus venustate et gratia quam longissime anteire. Jamvero si animo naturam poeseos amplectamur, simulque perscrutemur, in quo pulcri vis insit et ratio; quanta venustas quantusque decor in carminibus eniteant, nullo labore assequemur. Quidquid enim in hac rerum universitate spectabilius, quidquid in religione sanctius, in moribus hominum nobilius in animorum motibus vividius, in eloquendo elegantius, in