Catechismi Romani elucidatio scholastica, qua vniuersa illius doctrina facili methodo ad captum non solum inferiorum parochorum et catechistarum, sed et quorumcumque studiosorum accommodatur. Auctore Ioanne Chapeauille canonico, poenitentiario, et vi

발행: 1600년

분량: 921페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

DE CALOGI

ALI LG Ο T sE Q, E N Τ I B V 4, respondetur alteri parti quaestioniS. Rivib ita honorandi ct Obseruandisknt parentes, ut, que eis tribuimus ronor ex amore,atque intimo animi Usu depromptus videatur. Est Catech. M. Porro ita obseruadi parentes sunt. Et D. Thom. sup. Patet primo exemplis sacrae scri plurae. Na Ioseph Genec o. cum in AEgypto honore & amplitudinς Regi esset proximus, patrem, qui in AEgyptum V

nerat,honorisach excepit; Et Salomon,3. Reg.2. cap matri aduenienti assurrexit,eamque veneratus in regio solio ad dexteram collocauit. Deinde ratione.Merito enim ijs hoc ossiciiim do estur,cum erga nos ita sint affecti,nullum ut labor nullam contentionem, nulla pericula nostra causa

refugiant, nihilque illis accidere possit iucundius, quam ut filijs se charos esse sentiant, quos inarim, diligunt.

CONCLUSIO II LA Li prater easunt honors osci quae in parentes a

ferri debeut . Nam eos etiam tum honoramus, cum a Deo suppliciter petimus,ut eisdem bene Gaeliciter omni/eueniam,vi in maxima gratia is honoresint apud homines, ipsiDeo,acsanctis,qui is calissunt,commendanti Unt.

. Est Catech . Aliapraeterea sunt. Et est per se clara CONCLUSIO IIII. Iram paret ei honoramus tum nostras rationes ad ea arbitrium volama: λ conferi s.

622쪽

t si Catech.M. Item parentes honoramus. Hanc docet Salomon Prouer . I. cap. his Verbitraudisti mi disciplinam patris tui, o ne d irras legem Maatru tua, ut addatur gratia capiti tuo, ororques collo tuo. Confirmant primo D. Pauli cohortationes, ad Ephes 6. cap. Fili, Obedire parentibus vestris in Domino, hoc enim in tum est. Item ad Coloss. 3. cap. Filis Obediteraretitibus per omnia ; hoc enim placitum est Domino. Confirmant secundo , sanctissimorum hominsiexempla .Etenim Isaac Genes ri. cum a patre ad sep plicium vinciretur,modeste sine recusetione paruit: Et Rechabitae Ierem .ss. ne a patris consilio Vnquam discreparent, vino se in perpetuum abstinuerunti

CONCLUSIO V. Irem parentes honoramus,cum ensi rectefacta ora

imitamur.

Est Catech. Item pdirentes honoramus. Et ratio est manifesta. Iis enim plurimu tribuere videmur,quorum esse volumus qu m simillimi.

CONCLUSIO VI.

Irempnentes bonoramus, quorum conflia ης modis ex quirimus, verumetia equimur. Est Cath.M. Item parentes. Et est satis manifesta.

q. IOI. art. 2. . . ,

Comprobatur christi exemplo,qui Pharis orum impietatem redarguens,Matthaei I .cap. QV re vos inquit

623쪽

s 3 DE CALoci in quit) transgredinum mandatu Dei propter traditidnes

entrum ' Nam Des dixit donora Patrem ct Matrem Et, maledixerit Patri vel Matri morte morieturπos autem dicitis: Quicumque dixerit Patri vel Matri munus quodcu&ex me ibi proderit,senis honorificabit Patreriasuum

Matrem suan m ct irritum fecistis mandatum Dei propter

Quaἡdo maxime hoc honoris scium, id est,subuentionε debemvi tribuere parentibus i , Dicendum s quod quamuis huiusmodi honoris officia parentibus tribuere semper debeamus, tunc tamen maxime cum periculose aegrotant. Danda enim opera est, ne quid praetermittant, quod vel ad peccatorii cosessio, eri attinet, vel ad reliqua sacrumenta,quae a Christianis hominibus percipi debent, cum mors appropinquat: Idque nobis curae sit,ut pij religiosque homines eos crebro intervisint, qui vel imbecillos confirment,&c5silio iuuent, vel optimὶ animatos ad spem immortalitatis erigant, yt, cum mentem a rebus humanis excitarint, totam conijciat inDeum. Sic fiet ut fidei,spei,& charitatis beatisiimo comitatu,ac religioni, praesidio muniti, mortem nomodo no pertimescenda,cum necessaria sit, sed cum aditu ad aeternitate expediat, etia appetenda censeat.

Postrem. vel mortuis parentibus honor tribuitur, si ijsfinusfacimus,si exequias cohonestamus si honor epulturae impertimus, si iista ct sacrificia aniuersaria curamu , squaal qi legatasunt, diligenter persoluimus. - . Est Catech. 3. Postremo vel mortuis. Neque eget an Mori explicatione.

624쪽

8fvCIDA' 16 aE ST Io mi. An honorandi sunt ij ex quibus non nati sumus, sed tam e parentum n mine digni sunt,& qualiter 3 CONCLUSIO UNICA.

Honorati sunt vo modo 3 ex quibus natisiumus,versi. etiam alij, qui patres appellantur,ut Episcopi . .c rdotes, ut Reges ct Principes, ut magisIratus, ut tutores, τι curatores ut magistri, ut paedagogi, visenes Ocneri huiusmodi: Digni enim sunt qui ex charitate, obedientia,ex ope nos tra fucImpercipiant, sed alius alio magis./ Est Catech. . Honor adi aute sunt. Et D.Thom

P robatur clarissimis sacrae scripturae testimonijs. De Episcopis enim & alijs pastoribus ita scriptum est l. ad Timoth. 1. Qm benὸ praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui Lisorant in verbo

doctrina.

yanti erga Apostolum amoris documenta Galatae dederint ostendit Apostolus, quando praeclarum illud beneuolentiae testimonium eis tribuit epistolae stace cap. 4. Testimoniu enim perhibeo vobis;quia si eriposset, oculos vestros eruissetis, ct dedissetis mihi. Sacerdotibus suppeditanda esse ea, quae ad vitae usus necessarios requiruntur, docet I. ad Corinth. 7. Apostolus, his verbis: Quis militainuis Itipedi'svnqua ULt in Ecclesiastico cap. 7. scriptum est; Honorifica sacerdistes, ct propuga te cum bruchijs; da illis partem, sicurinandatum est tibi,primitiarum,st purgationis. Illis etiam obtemperadum esse, docet Apostolus:

625쪽

ad Haeb. 13. illis verbis: Obeditepraepositis vestris, u iacete eis,ffi enim peruigilatit,quasi rationem pro animabui vestris reddituri. Quin potius a Christo Domino praeceptum est, Natthaei 23. Vt vel improbis pastoribus obtempere' mus,cum dicit; Super cathedram adusti sederunt Srib/ct Pharisaei: omnia ergo, quacumque dixerint vobis eruate,ctfacite; secundum opera ren eorum nolitefacere citcnt O non faciunt.

Quod honoris cultus obseruanti enus tribumdum est magistratibus ue Ecclesiasticis, uesacularibus 'Dicendum, quod illud Apostolus ad Roman. cap. late explicat: Pro quibus etiam orandum estis monet I. ad Titum 2. cap. Et D. Petrus I. epistolae a. Subiecti, inquit,emni humana creatura propter Deum ue regi,quastip ce 'tinti ue ducibus tanquam ab eo misis. Nam si quem eis cultum tribuimus,is ad Deum resertu r.Habet enim venerationem hominum excelles dignitatis gradus quia diuinae potestatis est instar; in quo etiam Dei prouidentiam veneramur,qui publici muneris pro curationem eis attribuit,quibusque utitur tanquatri potestatis suae ministris.

Det etiam magiIDatibus Innprobis sit obedienitaproaddo quando' ct quando non Dicendum esse praestandam, idque optima ratio rie: Neque enim obedientia hominum improbi atε aut nequitiam, si tales sint magistratus, sed diuinam auctoritatem, quae in illis est , reueremur, ut, quod permirum sortalis videtur, quamuis in nos sint insernico infestoque animo, quavis implacabiles, tamen

. --- . non satis

626쪽

E LUCIDA ΤΙ Ο s 1 non satis digna causa sit cur eos non peroi sciosὸ observemus. Nam & Dauidis I. Reg. II. magna in Saulem officia extiterunt, cum ei tamen esset offensior: quod innuit illis verbis: Cum ijs qui oderutpac eram pacificus. At vero, si quid improbe, siquid inique imperent, cum id non ex potestate,sed ex iniustitia atq; animi peruersitate agant, omnino no stini audiendi. ConsuleD. Thom. 2.2. q. IOq.art. F. & 6.

Quodna praemium, quamque conseΛ-taneum ijs propositum est, qui huis praecepto obediunt Et contra: Qua,

poena ijs proposita, qui illius sunt

praeuaricatores 3

CONCLUSIO LOFedientibus huic pracepto praemium illudi maximiis

conseisianeum est propositum,ut diu uiuant. Est Catech. Nam in eo fructus est maximus, dic. Et D. Thom. 2.2. IO2. art. s. Consentaneum praemiu dicitur, propterea quoadigni sunt qui benescio quam diutissime perfruantur, cuius memoriam perpetuo coseruant; Cum igitur qui parentes colunt,ijs gratiam reserunt,a quibus lucis & vitae usuram habent, iure di merito vitam ad summam senectutem perducunt.

De qua vita intelligenda est hac promisso ἰDicendum, quod illis verbis non solum sempiternae ac beatae,sed & huliis, quam in terris agimus, vitae Usus promittitur. Sic interpretatur D. Paulus a. ad Min Timoth.

627쪽

M' DE CALOGI Timoth. q. clim inquit: Pietas ad Omniantia est, has P proni ionem vita quae nunc est st futura.

Qui significat quod inpromissone additur,inam Dom-hus Dem tuis dabit tibi 'Illorum verborum adiundito non modo tempo ris diuturnitatem ad viuendum, sed otium,quietem, incolumitatem ad bene vivendum pollicetur. Nam in Deuteronomio cap. s. non solum inquit: Vt long Tium tempore, sed illud etiam addit, Et benὸ sit tibii , Quod deinde ab Apostolo ad Ephes repetitu Lx hoc insertur, quod haec merccs neque exigu aest, neque conteriinenda,etiamsi sanctissimis viris, ut Iob , ut Davidi, ut Paula mors fuerit optabilis, & laerumnosis ac miseris hominibus vitae propagatio sit iniucunda. Quia praemium hic promissum non tam indiuturnitate, qu m in incolumitate Vitae est 1epositum.

An ergo quiparentes honorant, etiamsi cito vinianti psint dici praemium hulvi praecepti capere 'Dicendum posse dici: Quia nimirum praefata binna,otium,quietem,incolumitatem,&alia ad bene vive, dum necessaria dicimus illis iuppetere, quorum pietati Deus gratiam Ieserata

sinibus ex causis contingit ut interdum qui maiorem pisfatempraestiterunt, s vita breuior it 'Dicendum, quod id interdum contingit,uel quod iis optime cosusitur, qui prius e vita excedunt,quam a virtutis & ossicii religione discedant: Raptusttur enim ut scribitur Sap. . cap. ne malitia mutet inte

Iechm eoru aut nescio decipiat anima illorum vel quia dum

628쪽

pendet, e corporibus euocantur, Ut communium temporum acerbitatem evadant. A facie enim malitia,

inquit Propheta Isaias cap 17. ccssectus es iussint

Quod fit, ne eorum aut virtus, aut salus periclitetur, cum a mortalibus flagitiorum poenas repetit Deus: vel ne tristissimis temporibus ex propinquorum amicbrumque calamitatibus acerbistimis suetus sentiant.

CONCLUSIO IL RESPONSI VA ALTERI PARTI quaestionis. aem modum qi qui grati in parentes sivi,

merces o ructus est a Deopropositus; sic ingrati O ' impqβjgraui fit spaenis reseruantur. Est Catech. M. Ac quemadmodum ijs, &c.

Probatur primo apertis scripturis. Scriptum est .nim in Exod. 22. Qui Maledixerit Patrisuo, vel Matri, morte moriatur. Et Prouerb. I9. sim adiligit Patrem fugit Matrem ignominiosius est ct infelix.Et Prouerb.2O. maledicit Patrisuo vel Matri, extingutiis lucerna elim inmedys tenebris. Et Prouerb. 3o oculum qui siubsann/r Patrem , ct qui despicit partum Matris sua, est odiant esim corvi de torrentibus,ct comedant rumstly aqvria.

Deinde exemplis e sacra scriptura petitis. Multos enim fuisse legimus qui parentibus iniuriam intule xynx,in quibus ulciscendis Dei iracundia exariit. Sic Dauidem non inultum reliquit sed sceleri pinnas dedit Absalo, quem ob eius scelus tribus tras fixum hastis punivit.

Neque intelligenda est conclusio solum de fili Min i ingratis

629쪽

ingratis & inobedientibus in paretes, qui eos genus runt, sed & in alios qui quocumque modo parentes dici possunt: De ijs enim qui sacerdotibus non obi perant,ita scriptum est Deuter. II. Qui superbierit no lans obediresacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Do. inino Deo tuo,ex decreto Iudicis moriatur homo illle. QVAESTIO VI. ET V LT I M A.

Quae sunt parentum officia &muneres CONCLUSIO UNICA.QVema mρ M' iqina teres uitum est urparetibus

fili, honorem habeant,ut patreantat obsequantur; c parentum propria osciasiunt atque munera,visan stismis disi liliis ac moribusfilios imbuat, optima dent vivendi praecepta, ut ad religionem instructi o paratu eum sancte laniolatet venerentur. Est Catech. Et quemadmodum diuina lage. Probatur exemplo parentum Susinnae, a quibus ita Susinnam instructam legimus,Daniel.I .

MONITI O.

Ex hac insertur,Parochos &Catechistas parentes commonere debere, ut se liberis magistros prsbeant virtutis, aequitatis, continentiae, modestiae, &sam ctitatis.

ct quot sunt vitanda nobis parentibus,in quita se pius ossentire consueuerunt 'Haectria praeserti hi illis dcclinanda sunt. Primum ,ne quid acerbius in liberos aut loquantur aut statuant: quod Apostolus in epistola ad C loss.

630쪽

ELVCIDATIOIcff. cip. 3. ita praecipit: Patres, nolite ad indi sionem trouocarebitios vestros , ut non pusiillo animo stant. Nam, periculum est ne fracto. abiectoq; ani sint, dua Omnia timent. Quare illud praecipiendum est,ut nimiam seueritatem effugiant, malintque libet os comxigere, quam ulcisci. Secundum, si qua culpa commissa est, cum neceς

saria sit castigatio&obiurgatio, ne quid liberis perindulgentiam dissolute remittant. Saeph enim filii

parentum nimia lenitate, & facilitate deprauantur.

mobrem a dissoluta indulgentia deterredi sine exemplo Heli sem mi sacerdotis; qui, quod in liberos indulgenitor fuerat, maximo 'supplicio est

affectus.

Postremum,ne,quod foedisiimum est, in filiorii

educatione, ac doctrina praepostera consilia ineant. Etenim permulti in hac una cogitatione, curaque Versantur, ut opes, ut pecunias , ut lautum amplumque patrimonium liberis relinquant; quos non ad religioneni, non ad pietatem, non ad bonarum artium disciplinam, sed ad auaritiam, & ad rem similiarem augendam cohortantur; nec de filiorum exi stimatione, aut salute sunt selliciti, dummodo pecti niosi sint, & diuites: QD quid dici,aut cogitari tur pius potest' ita fit, ut ad illos non tam rerum copias, quam sua scelera & flagitia transferant,quibus tandunon ad coelum seduces praebent, sed ad inferorua supplicia sempiterna. Sacerdos igitur optimis praeceptis parentes instituat, eosque ad Tobiae exemplusd similem virtute excitet; ut cum filius ad Dei cultu,&sanistimonia probE erudierint,ab sis etiam amoris,

SEARCH

MENU NAVIGATION