장음표시 사용
71쪽
transiisse videbis. Ut hic quoque brevis sim ἰduos tantum, quos leges semper exigunt, ad vocabo testes: alterum eX iis, qui Romanensis ecclesiae adhaerere Caeremoniis; alterum,
qui sacra puriora sequitur. Ecce igitur in nardum Lessium Lib. 4. De justit. Ei jur. cap. 3j dubit. 1; . ubi post varias, quae tetrum facinus sequuntur, poenas tandem subjicit: Denique es sinciens causa divortii perpetui , sicut adulterium , qνia piolarur fides matrimonii,
per quam conjunx conjugi totum corpus suum tenetur castum servare ita saltem , ut illud alteri aliquo genere concubitus non miscea/, neo carnem suam in alterum dividat. Non minus
distincte loquitur vir amplissimus Iohannes
Andreas van der Meulen For. conscient. quaest. s. p. m. I 36. Forsan scrupulosior aliquis etiam
Theologorum eHagitabit votar sed mihi quidem perplacuit Imperatoris Justini monitum Lia 23. C. de testament. Abnurdum est ψ s promiscuis actibus rerum turbentur osscia, b aliis creditam alius subtrahat: N praecipue elericis. quibus opprobrium es , si peritos se velini diseceptationum esse forensium. Optime vir pius ac doctus, qui nuper patrio idiomate non inelegantem Librum, cui titulus: Sodoms siondeen frasse conscripsit , &p. m. 86. hanc similesque quaestiones jurisperitis disceptandas, judicibus reliquit decernendas. Nuptiarum curam politicum este opus , ipsa declaravit SH
72쪽
Synodus Dordracena: & ne quis credat, de solemnibus tantum conjugii, deque facti quaestionibus id procedere t causas, quae ipsum
matrimonii vinculum, utque loqui amant , substantiam tangunt, ab ecclesiastiuo judice vindicatas, ac prudentissimorum ordinum decreto magistratibus fuissic assertas, non uno probari potest exemplo. Omnia quidem alia placuerunt Concilii Tridentini patribus, quorum sententia is , qui diXerit, causaS matrimoniales non spectare ad judices ecclesiasticos, anathema est uti Masquardus De salutor. interpretat. concis . I. g. 2O. num. I74. pluribus
adstruere voluit : dc indignatur Paganinus Gaudentius De 'ustiuion. secul. morib. piari. I. ωρ. . pri icos Impcratores oppositam fovisse sententiam. Sed bonum factum, quod praeclaro Dei optimi Maximi beneficio , & vim tute majorum, bruta nil metuamus fulmina. Fruimur rara illa temporum selicitate , ut illi , qui publicis praesunt sacris, nulla dominandi cupidine, quae sacrilega manu ia Dei di regis involet jura , agitentur. Voti Comia potes sunt, si pietate, si morum probitate, si denique doctrina praeluceant; & ideo compotes, quod caeteris eXemplo esse possint , quo regia via progrediantur. Haud tamen improbo collegia i a mixta, quae nonnullis in lo- Cis reperiuntur, dc personis ecclesiasticis simul ac politicis consistunt , quibusquo spinosas
73쪽
atque odiosas plerumque causarum distinctiones, quas Theodorus Reinhingh De regim.
secular. N ecclesiali. Zib. 3. citis. I. cap. IO. . num. 2o. Paulus Voet De satui. sect. s. cap. I.
aliique observari jubent, evitare licet. De foederatis quibusdam populis res nota est : de Germania vidcas Casparum Κlochium Consi.
ys. num. 37F. Zieglerum De iur. maiestat. Db. I . cap. 29. num. 3y. Certe laudaverim, si 1acrorum antistites, quando aliquid novi aut ambigui emergat, in consilium vocentur, quemadmodum a civitatum redioribus ic ipsis aliquando ordinibus vocati fuere. Nec finiam, nisi verbo ostenderim, venerandis quo. que mystis eandem, quam lustinere ausus fui, probatam esse opinionem. Praeter Amcsium igitur Lib. s. De conscient. cap. 38. num. q. cujus verba modo laudatus Meu lenius sua fecit, ac Spanhemium saepius allegato dab. IV. partis 3 nam. ψ. addi Velim, quae Vir eruditi ssimus Johannes Melerus dissertat. de repud. st divort. g. 23. protulit : Denique, ait, qui incestus sed tae , b malitatis nomine rei peraguntur , ob delicti gravitatem non a conjuge separandi duntaxat, seed a magistratu δε vere seunt puniendi. Et tribus hisce testibus verum facile constabit. - Sin autem de illorum quoque sententia, qui ritu non numine disientiunt, certior fieri cupias, dabo, quorum forte iu-cidit memoria , Phassium Aphor. theologo dog-
74쪽
DE PERPETRATO ANTE CONTRA CTUM MATRIMONIUM SODOMIAE CRIMINE.
f. I. Haec quaesto praecedente di cilior : sidaliis solvenda regutis. II. Ubi consensus deest,
nullae constant nuptiae. In luxuriantem contra naturam nulla unquam mulier consenserit. III. Consensum tollit error bubsan-rialis. De errore in virginitate disputant docti. Pro solvendo matrimonii vinculo concluditur. IV. Ratio , quae conjugium disrumpi jubet, confiseit in defectu consensus. V. Diversium inter maseulos N feminas jus
interpretatione non extendendum. . Mores gas
que R i cum tempore legis induunt faciem. m. Monstro a libido naturali cupidine pejor: nec digni legum favore , qui illi se tradunt. VII. Excipitur tamen casus, quo mulier ante nupIias celebrandas spons facinora scivis, ideoque nubendo probavit. μιid si sante matrimonio ipsa detexerit, nec coniugali re-nu averit amori λ humanior placebis Antentia. VIII. A conditione impo iii , ipsi adjecta nuptiis , minus recte arguminIa s D s tun
75쪽
tantur. IX. Melius dicitur, damnatos horis pro mortuis haberi. Hi sententiae mortis redduntur mancipia. Ritus antiqui, apud -- aedamenses ustati. X. Nec obstat, quod ena kss injungatur exilii : proprie enim comtumaciae poena est. yus vetus, optima salaisum ratione.
f. I. DE iis, qui nuptiarum lege constricti pec-Cant, egimus hactenus; & demonstravimus, flagitiosam libidinem, aeque ac adulterium, justam praebere divortii causam. NunCaliae insurgunt quaestiones , praecedente non minus dissiciles , ambiguae magis. Scilicet Primo loco quaeritur, quid dicendum suςrit, si quis ante contractum matrimonium facinus commisit, conjugalem fidem servavit sancte saut . quod probationes desint, servasse censetur 3 Fateor lubens, omnia illa, quae proXime disserui, in hunc calum haud convenire ;nec enim fidem datam violavit, nec conjugii disrupit vinculum : corpus, quod uXOri addiXerat, eidem quoque servavit. Verum si non fregit nuptiarum fidem , tentemus, ab initio num ulla fuerit ξ num vinculum aliquod 3 num rata vitae secietas Dura primo intuitu ac paradoxa multis videbitur haec sententia ; sed optima niti ratione nullus dubito:
76쪽
& proinde hoc opus, hic labor erit, ut tenebras , quae veritatem Operiunt, dispellere , causamque integram ob oculos ponere concr. Video enim sanctissimae fidei imaginem ; fascias, quae vinculum mentiuntur ; porrectas ab utraque parte dexteras: ast ipsa fides ausu- sit, fallaces stringuntur nexus, qui manus coire faciat ac socio jungat foedere, consensus
deest. II. Nemo negavit unquam, nuptias non concubitu , sed consensu aestimari L. 3o. D. de regul. jur. adeoque Omnibus , quae consensum impediant, nec adesse patiantur , Contra ctum etiam quoad solemnia exteriora irritum reddi matrimonium, videte cesp. Cum locum I . X. de Posiasib. L. I 2. L. I . C. de nupt.& addite Galli. Lib. 2. Observat. practicar. cap. 93. Peregium ad tit. C. de nupt. num. 9. esenbecium ad tit. D. de rit. nuptiar. num. 8.Gysbertum denique Voetium Polliis. ecclesiast. pari. I. Lib. 3. Iract. I. Oct. Σ. cap. I. Sed quinam consensus fuerit in sceleratum, in nefarium , in turpi addictum luxuriae λ Cogita mulierem , cui spes omnes in marito politae sunt: cogita acres animi dolores , quibus, si quae adversia contigerunt, solet agitari: &ipua conjugalis tori elegerit socium , quo Om nia simul perdat, unoque, ut ita loquar, ponte dejiciatur ictu ξ Nolo mihi oggeras , ipsam hanc aetatem exempla protulissi Carum,
77쪽
quae damnatos quoque viros sequi elegerunt: insontes credebant, obcoecante mentes amore; aut denegati gaudii impatientes assuetae via Ptati concedere , quam justum vindicare dolorem , maluerunt. Ast illo tempore, quo Consentum exigimus, quando scilicet nec bene juncta corpora animos quoque coaluisse fecerint; aut Concepta, nunquam eXpleta, Volu-Ptas ardentius concitaverit desiderium; ut illo, inquam , temporis puncto in monstrosae veneris sacerdotem consentiat, ipsa prohibet natura Nec tamen ejus sum sententiae , ut in Caeterorum quoque reis criminum idem censuerim. Quo minus mulier in homicidam Veneficum . incendiarium , aut similes descendat, nil sorte impedit; finem, quem sibi Proponit, ab hisce sperare licet. Sed alia causa est, quando delinquens ipsi matrimonio commisit contraria; spes mulierum, quantum in se est, egit eversas; libidini se mancipavit, qua unica sexus seminei dignoscuntur hostes. Vidimus supra cap. 2. g. ex eadem hac distinctione matrimonium, quod adulterium λlvit, ob diver si generis facinora , atrocia licet , dilcindi non posse : eodemque modo, quem tota scelerum cohors haud sustulerit, solo hoc crimine sublatus erit con1ensus. EX-hibent juris pontificii auctores cap. 8. de reguLjur. in VI. regulam, Semel malus semper praesumitur esse malus. Et quamvis probe sciam.
78쪽
ab Alciato De praesumtionib. ruuL 2. praef. 7. num. I. Menochio, aliisque interpretibus, Rittershusio denique Lib. q. Sacrari iaction. cap. 7. ubi altiora loquitur , varie restringit vindicabit sibi locum, quotiens sceleri assuetus omnes honesti ac decori fines confregit; Iumen rationis , quod intima cordis perIustrat, extinguere ausus est , ipsi vim intulit naturae Ut ille, qui vulgivaga venere gaudebat , si nuptiis blandae lecti sociae jungatur, ad sani rem redeat mentem, jure eX spectas: fugit aetas lascivos amores, quasque furtim quae bat, legitime fruetur voluptatibus. Et huc pertinent exempla, quae Valerius Maximus Lib. 6. cap. 9. collegit, quaeque ejusdem generis plura addi possint. Verum ad halac d licias qui nauseat, cui gaudia illa sordescunt, atque insolita peccare, novissima voluptas est; ut ejus delicatissimum perrumpas fastidium,& ferculis, quae esurienti non satis placebansi satiatum retineas , ultra votum Crit. in tales Convenit, quod infelix Oenone Paridi suo minabatur, -i-. --Nulla reparabilis arte
Laesa pudicitia es: deperis illa semel. III. Sed juris studiosi recepto juri inhaereamus propius. Convenit inter interpretes. tria esse , quae nuptialem impediunt consensum
79쪽
sum. ideoque, ut supra quoque monui, contractum etiam matrimonium nullum essiciunt; nempe vim , metum , atque errorem , qui forte & dolum comprehenderit. Nota sunt illa Ulpiani Nihil consensui tam contrarium est, quam vis atque metus r nec consentire Videtur, qui errat. L. 6. D. de regul. jur. Scholastici duo ponunt consensus principia, cognitionem nempe & appetitum : huic autem repusnat vis atque metus, illi error. Uerum de vi at- 'que metu non aSam ; quae enim hujus Reipublicae conditio, quique nuptiarum celebrandarum modus est , fieri vix potuerit, ut quis justo metu aut vi coactus matrimonium ineat. Semper locus erit remediis, quae Lutherus De matrimon. ad Johan. Scol. hem. I. recenset, amicorum scilicet, aut magistratus, aut ministrorum ecclesiae auxilio; aut denique publicis querelis, quibus res nota fiat. Nollem tamen, viros eruditos omnem restitutionem ex hisce causis plane denegasse: si ejusmodi casius, qualem Honorii tertii tempore contigisse ferunt, etiamnum existat, a Pontificis dil positionc , cap. Consiuitationi 2o. X. de Sponsali, Nmatrim. relata , minime essem alienus, Caete- .rum optime distingui inter metum, qui justus dicitur, & reverentiam, quam parentibus de- hemuS , communis interpretum tenet opinio; di frustra obnititur Ferdinandus Vasquius Lib. I. Illustr. controvers. csp. 3 s. num. 19.
80쪽
sed haec in transitu Si quis plura videre gestit, adeat Albericum Gentilem Lib. I. De
nupt. cap. 9. Fuldenum ad tit. C. de uapi num. I. Tachinaeum Lib. 3. Controvers. iuris
cap. 4o. Abrahamum a Wesel, ad Muril. consitat. Ultri. art. ΙΑ. num. I . ω sqq. Ad errorem igitur quod attinet, quaero, an valeant nuptiae, quibus Virginem cupiens stupratam duxerit , licet matrimonii vincuIoconstricta caste vivat λ Insurgis , video: sed ne praejudiciis certemus, oro, obsecro ; rem ipsam excutiamus. Plerisque scrupulum movet, quod casum non recte percipiant , idemque dissicultates sibi nectentur , quas i perare non possint. Hosce igitur ut evitemus scopulos, probe observari jubeo , non agi de illa, quae praeter voluntatem suam vim pasia est; aut etiam dolo malo inebriata sceleratae succubuit libidini. Hujus causam recte defendit Gy
bertus Voetius Potitic. ecclesas. pari. I. Lib. tradi. I. sed . 3. cap. Σ. Nec locum concedam
suspicionibus, quas ob repertas vel non re pertas interfectae virginitatis notas nimis sibi fingunt curiosi: aniles fabulae sunt, atque indignae , quae viris quoque eruditissimis negotium facescant. Non Menique loquor de ea , quae , amoris aestu fatigata fictisque e
pugnata precibus , sui semel fecit copiam ;