장음표시 사용
91쪽
tam iniquo tempore administrandam apta esset, vix enim attigerat pubertatis annos Scipionem Romae agentem per litteras enixe rogavit, ut quandiu ipse Transalpinam , Cisalpinam ille Galliam incolere , ac rei domesticae procurationem suscipere ne gravare tur : id cum privatas, tum publicas totius iamdiae rationes exigere : id ipsum sibi a fratre omnium sibi
carissimo haud dubie polliceri . Quibus literis datis,
non expectato responso , in viam se dedit. Scipio, etsi multa , eaque maximi momenti, occurrebant, quae illum ab eo itinere, ac munere non parum aver terent I tamen, ne suae magis , quam communi fratrum utilitati videretur prospexisse ; utque Simul Pyrrho, quem semper unice dilexit, justa praesertim petenti morem gereret, caeteris rebus posthabitis, in Cisalpinam Galliam primo quoque tempore prose
92쪽
:- - N patriam cum pervenisset
A turbatum rerum statum offen-
dericus iniquo adversus fratris
l - - longe erat gravius ipse etiam Guillelmus Dux non bene erga eosdem fratres affectus videbatur: itaque ex ipsis nubibus magnam aliquam Scipio sibi imminere tempestatem non obscure conjiciens, non dubitavit, quin sibi omni conatu esset enitendum, uti res cum Friderico sine mora
93쪽
componeretur: sublata enim hac una controversia, Guillelmo si minus voluntas , occasio certe in eos
aliquid grave moliendi simul tolli videbatur . Quod
tamen quo majori cum dignitate fieret, non ipse obtulit conditiones , sed proponentibus eas communibus amicis , ac propinquis facilem praebuit auditum et ii fuerunt in primis Caesar Malfictae Princeps, et Isabella soror Friderici, Rodulphique Gonzagae olim uxor, mulier, in qua dubites, magisne formae
decus , an virtutes animi laudes . Haec dum fiunt, res accidit inopinata , quae tamen tantum abest, ut Scipionem ab incepto retardaverit, ut etiam Stimulos currenti subdiderit : ea suit immatura admodum Caroli mors, qui unicus erat Friderici filius. Cum enim Fridericus ea esset corporis habitudine, ut sine eximia Dei ope nulla novae prolis , vitae vero longioris exigua omnino esset spes ; ita statuebat Scipio, quidquid illi ex eo , quod debebat , remitteretur , id mutuo potius, quam dono datum censendum esse. Ergo misericordia patrui captus non id modo praestitit, ut per familiarem suum illius dolorem , et damnum consolaretur, sed etiam ut aliquanto intervallo repetitum compositionis negotium ex Friderici maxime sententia conficiendum curaret . Itaque res tandem eo perducta est, ut consentien- oste
94쪽
tibus jam voluntatibus id tantum superesset , ut in publicas tabulas conventio reserretur . Qua quidem in re duo praecipue Scipioni cordi erant: alterum, ut ita Fridericus ditionis suae possessionem recuperaret,
ea tamen dempta portione , quae pro dimidio tantum damni a Vespasiano accepti fratribus debebatur, reliquum enim non gravate Scipio remittebat ut ejusdem ditionis quovis modo, propriis liberis non Supervenientibus , in alios , quam in fratris filiostrasserendae facultas omnis , aut etiam voluntas, et occasio adimeretur e alterum ut popularium ipsius prospiceretur indemnitati: qui quidem omnes maximam erga Pyrrhum, et fratres animorum propensionem praesetulerant; Dosulani vero illud prae caeteris magnis precibus a Pyrrho contenderant; ut ne
illos in Friderici potestatem redigi unquam pateretur. Neque vero cupiebat Scipio, tolli facultatem Friderieo alienandae ditionis , quod ignoraret tum Caesareis legibus , tum locorum natura, tum denique voluntate satis id cautum , ac vetitum esse : sed ne quando cogeretur ea de re judicio conflictari eum Guillelmo Duce , cujus nomine sciebat, Fridericum aliquot jam dies exagitari , ut sibi jura sua certo quodam pretio venderet. Cum igitur a quodam juris perito conscriptae jam esset hujusmodi inter fratres , et
95쪽
Fridericum conventionis tabulae , Scipio accersitus a Caesare , cujus supra meminimus, Malficiano D nasia , ad eas videndas, atque examinandas Varda-stallum illius ditionis oppidum prosectus est . Quod dum agit , remque inibi esse , ut ullo negotio adoptatum finem perduci possit, magnopere laetatur, ecce tibi litterae a Iulio Caesare ad Scipionem fratrem Dosuli datae , quo ipse post Scipionis discessum statim advolaverat e quarum haec erat Summa .
Mirari se in primis, Scipionem , ipso inscio, atquzinconsulto, concordiam cum Friderico iniisse r deinde obnuntiare, consensum hujusmodi pactioni suuna se nunquam praestiturum . Ad hunc tam inexpectatum nuntium , dissicile dictu est, quanta repente Scipionis animum invaserit tum admiratio , tum indignatio . Admirabatur scilicet, adolescentulum vixdum puberem , nullis neque publicis, neque privatis ad prudentiam exercitum curis , id facinoris adversus fratrem longe grandiorem natu , et in cujus administrationem ipse quoque consenserat, ausum suisse ; serebat autem indignissime, tanti momenti rem, tantoque labbre paene consectam, unico actu, atque
illius culpa , inscitiaque interire , cujus maximi interesset, illud fieri, quod ipse impediret. Stupens igitur , ac moerens Scipio , supra quam dici possit,
96쪽
omnia statim Caesari, aliisque nonnullis, qui Friderici nomine aderant, exponit, ne id a fratre factum ex composito videatur: simulque rogat, ut ne ideo Sol tam conventionem Fridericus arbitretur: daturum enim se operam , ut quod adolescens inconsulte , aut so lasse imperitorum hominum suasu commiserat , id sine cunctatione revocet I mutataque Sententia, Suae , et aliorum fratrum voluntati adstipuletur.
Quibus dictis, ipse recta ad Sanetum Martinum re- Vertitur ; quendam vero ex suis jubet Dosulum ad Iulium Caesarem adire , rogareque, ut eodem ipse veniat: habere enim se , quae cum ipso de communire agat. Aegre impetratum: atque ubi adfuit, multa cum illo colloquutus est Scipio ; quorum praecipua capita haec fuerunt . Falsum esse quod a Iulio Caesare diceretur, inscio illo, quidquam in re tanti momenti consectum cum Friderico : non adeo comtemptui habitum fratrem ; neque vero finem negotio imponi potuisse , non ipso gnaro , et consen tiente et habitam quidem ea de re longam , ac dissicilem actionem , remque tandem Dei beneficio eo perductam fuisse , ut ab exitu non longe abesset. Quod autem ejusmodi tractationis particeps ipse s
ctus non fuerit, non esse cur miraretur; neque enim
id tulisse aut ipsius aetatem , aut domesticam com
97쪽
suetudinem , aut denique ipsius rei magnitudinem rnullo pacto esse illi verendum , ne quippiam ipse admittat, nisi quod e commodo totius familiae sit rid si minus exploratum haberet , quorsum ille cum caeteris fratribus communis ditionis administrationem sibi mandasset At vero , quod ab ipso Iulio Caesare novissime gestum sit, posse id a se gravissimae injuriae loco accipi , tum quod facultas jam data, verbis non factis, eripi sibi non debuerit, tum quod imperitiae non modo , sed etiam perfidiae insimulari se eo facto sentiat. Quanquam quod ad imperitiam attinet, non valde se laborare, ut prudens habeatur e neque enim latere se quam multa sibi desint, ut eo dignus nomine existimetur r illud quidem sese admodum aegre serre, ab eo acta sua et reprehendi , et infringi, qui ut annis , ita usu rerum longe inserior sit e quod vero ad perfidiam attinet, probro magis illi esse, quam sibi ejusmodi insimulationem . Quoniam tamen neque tempus, neque paterna potius, quam fraterna sua in eum caritas aliud serant, velle se omnium tum dictorum , tum factorum oblivisci , modo ipse in animum inducat iis assentiri, quibus si esse pergat impedimento , maximum universae familiae incommodum , aut perniciem potius importaturus sit et quod ne vel temere , vel metur by cio e
98쪽
aIiquo dictum putet, sic habeat; ni dissidia cum Fri-derico tollantur , sore brevi, uti non ipsum deinde
Fridericum, sed Guillelmum Mantuae Ducem adversarium habeant, quicum si judicio contendendum sit, neminem non videre , quo loco fratrum res sint futurae et aut enim in perpetua solicitudine, atque
angore degendum summo cum rerum, ac rationum suarum detrimento ; aut eo tandem deveniendum, '
ut , non magna accepta compensatione , cogantur
iis se abdicare, quibus illos Dei benignitas cohonestasset . Sed esto tandem, inquit , causam ipsi obtineamus , id quod minime est sperandum, quamvis a nobis jura stente multo pluris aestimandum erit quod amiserimus , quam quod fuerimus adepti. Nam quod aliud litis praemium esse potest, quam ea ipsa loca , quae naturae legibus propediem sine ulla controversia nobis sunt obventura quid vero accidere nobis gravius potest , quam in senso in nos animo eum perpetuo experiri, qui non solum universae. gentis sit princeps, sed opibus, auctoritate , honoris gradu ita praepolleat, ut quemadmodum a benevolo illo nullum nodi beneficium , sic ab irato nullum non
damnum expectari possit λ Αd haec omnia , et alia in eandem sententiam multa unicum illud fuit Iulii Caesaris responsum; sanum non videri sibi illorum
99쪽
consilium , qui Friderico aliquam eorum quamvis lminimam partem remittendam ducerent, quae fratribus essent lege adjudicata. Praeterea nullo pacto deserendos eos esse , qui se illorum fidei, ac clientelae adeo enixe , ac diligenter commendassent. Cum frustra se laborare intelligeret Scipio , ut fiatri quae vellet persuaderet, ne quid intentatum rein ilinqueret, illud etiam excogitavit, ut, exquisitis multorum sententiis, facilius ab eo quid optimum factu lesset dignosceretur. Advocatis igitur onuribus iis, quos vel in eodem oppido , vel in proximis doctri- ina, aut experientia , in primis autem recta, ac lbenevola in ipsos fratres mente noverat, eos in con- lsilium adhibuit. In eadem , qua Scipio, cuncti suere lsententia , duobus tantum exceptis, qui, cum componendas quidem res cum Friderico esse faterentur, negabant tamen, e re esse aliquid illi ex judicato remittere . Ii fuerunt Camillus Scarabellus totius Fr trum ditionis vicarius, quem vocant, generalis , et Scipio Lomatius Physicus, homo alioqui neque indoctus , neque inelegans . Caeterum a Scipione parvo negotio rejecta fuit hujusmodi .opinio, ut quae unam tantummodo redoleret cupiditatem , atque avaritiam. Itaque omnis difficultas ad caput de popularium incolumitate redigebatur . Nam Iulius
100쪽
Caesar , cum jam non haberet ad caetera quid responderet ; hoc uno evadere se concordiae necessitatem posse arbitratus est. Dicebat enim ue optime se memoria tenere, petentibus a Pyrrho Dosulanis , ne
amplius permitteret, eos sub Friderici imperio esse, illum , data fide, spopondisse , nunquam permiSSu rum . Tum Scipio ; inane, inquit, est hoc promis sum ; quodque praestare Pyrrhus neque debeat, neque possit. Nam si hoc ipso die Fridericus solvat omne id, quod nobis ex judicis decreto debet, quinam fieri potest, ut nos illico e Gazoli , et Dosuli possessione non dejiciamur orgo in Pyrrhi facultate non est Dosulanos a Friderici imperio vindicare rquod si ita est, nequaquam expedit nobis illorum causa a tam salutari consilio recedere ; cum praesertim ipse in conditionibus concordiae ineundis ita eorum rationibus consuluerim , ut nullum iis , ob superioris temporis acta , incommodum sit extimescendum . Hisce rationibus Iulius Caesar nihil pro sus habuit, quod objiceret: nec tamen adduci se passus est, ut fratris voluntati obsequeretur: imeso acrius illo instante, ut rationi tandem pareret, et ne vellet, sua culpa communem rem extremum pati exitium; ipse obfirmato animo negavit omnino , velle se pactioni consentire ; propterea quod sciret, eati