장음표시 사용
261쪽
a cogendo Senatu Principes abstinere coacti sint, donec ea de re aliquid statueretur. Res complures dies agitatae et parum aliquando abfuit, quin Brande burgensis voti in praesentia compos e seceretur ;addito tamen decreto , ut ab ea re in posterum a stineret : adeo Caesares in hac virium imbecillitate quamlibet levem Electorum Imperii offensionem devitant . Attamen ea suit Catholicorum Principum contentio , et Legati ardor simul, atque dcxteritas, ut dccretum tandem fuerit; nullum illi jus ea in re competere . Quamobrem Marchio ira incensus, nemine sere salutato, iter statim arripuit, et ad suos se recepit; cunctis videntibus , mirantibusque non tam viri intolerandam ferociam , quam Augusti Saxoniae Ducis aequanimitatem , atque constantiam et qui, licet Brande burgensi arctissima assinitate junctus, ejusdemque pravae religionis sectator esset , nulla tamen in re visus est cum illo consentire et quandoquidem nec verbis, nec opere illum juvit, aut itineris , ne minimum quidem Viae spatium, comes esse voluit. Et de Augustano quidem Conventu haec satis: quae eum ad religionis negotium , et ad munus Ludovico Cardinali injunctum pertinerent, non aliena visa sunt ab instituto nostro. Caetera alii, quo Ium magis id proprium fuerit, persequentur . - Disiligo Ccios le
262쪽
Duo iam circiter menses abierant, ex quo Conventus agebatur, cum Scipio, seu aeris inconstantia, nam frigus saepe summa aestate passus est, seu vinorum acerbitate, sive etiam immoderato potu, cogebatur enim crebro apud Germanos illos Principes, Catholicos tamen , epulari, quibuscum servanda necessario erat patria illorum mutuo propinandi consuetudo in eum incidit morbum, ut aegre, nec sine dolore ducere spiritum posset. Cum vero parum illi prosuissent adhibita remedia, tandem medicorum comsilio coactus est in Italiam reverti:quod quidem eo magis invitus fecit, quo propior erat Comitiorum exitus. Factum est autem, ut is non minus animo, quam corpore male assectus , iter illud ingrederetur ; propterea quod vix biduo ante discessum nuntiatum illi
est, Ferdinandum fratrem , dum in quadam equestri pugna perduelles Belgas , et Gallos simul ad moenia usque Gandavi, ubi cum Aurengiae Principe Franciscus Alenconii Dux , Henrici Gallorum Regis frater natu minimus, ab ipsis Belgis ad imperium
accitus reperiebatur , nimis animose , ac strenue insequitur, majoris tormenti ictu in sinistro pede percussum ita laborare , ut non jam ide pede , cujus usum omnino deploratum esse constaret , sed de
ipsius quoque vita ageretur . Vixit ille tamen , Deo
263쪽
juvante; quantumque illi virium decessit ex eo vulnere, tantum existimationis, atque adeo dignitatis accessit. Neque enim ita multo post Alexandri Farnesii Parmensium Principis, penes quem totius belli summa erat, humanitate , ae judicio ex turmae equbium Ductore universae Germanorum peditum legio nis , quam Regimen vocant, Tribunus est factus: quod munus tum valde honorificum, Italo praesertim homini, tum maxime fructuosum , atque utile existimatur . Prosectus igitur Augusta Scipio , duodecimo die ad Sanctum Martinum oppidum pervenit: ubi
iterum medicorum curae se commisit. Verum non tam eorum opera , quam aeris mutatione , ac caeli
patrii salubritate, si minus ad pristinam rediit valetin. dinem , eam certe sensit morbi remissionem , ut post dies aliquot, non expectato Madmcii Cardinalis, qui jam Tridenti constiterat, adventa; ne hiemis incommoda nondum firmo corpore subire cogeretur , Romam repetere constituerit ; incertus quidem , an tertium nova sibi, ac validiora essent conquirenda remedia; certus tamen , ni maxima urgeret necessitas , quod et quidam medicae artis periti su debant , nullam insuetam instituere curationem. Cessit autem res e sententia: nam Romae in dies magis ac magis convalescens , pristinas tandem di- Di sitired by Cci le
264쪽
vino beneficio recepit vires . Haec inter incessit annus octogesimus tertius, cujus initio, victore Sanctissimo viro Carolo Bonomaeo Cardinali, institutus est Romae celebris Coetus hominum nobilium ,
qui ex omni natione Cisalpina delecti in Aede Saneti Ambrosii festis diebus pios sermones ad populum
per vices haberent , non tamen e suggestu . In eum Coetum inter primos adlectus Scipio integrum biennium incredibili sua cum voluptate in divino explicando verbo se exercuit. Per idem tempus mira , a que inaudita sere ante hac Gonzagiae familiae accidit res . Nam cum Guillelmus comperisset, Vincemtium filium multorum mensium intervallo Margaritam Farnesiam sibi desponsatam deflorare nondum potuisse , id adolescentulae corporis vitio quod postea re ipsa comprobatum est evenire ratus , ut erat ingenio vehemens , prolisque cupidissimus, rem illico Octavio Parmensium Duci patefacit, enixeque ab eo contendit, ut huic malo quam citissime, et quam commodissime fieri possit, occurratur: neque ita multo post Margaritam ipsam a Ranutio fratre, lectissimo adolescente, ad avum deducendam curavit. Res diu multumque agitata : cum ex parte Parmensium non deessent, qui Vincentii imbecillitati impedimentum adscriberent. Tandem cum unius Summi Diuitirso by Corale
265쪽
Pontificis auctoritate negotium confici posse videretur, Gregorius rem totam Carolo Borromaeo Cadidinali, summae, uti memoravimus , Sanctitatis viro, Romae per eos dies sorte Mediolanum revertenti e
gnoscendam tradidit. Qui, adhibitis utriusque sexus peritis , in eam denique venit Sententiam , ut pronuntiaret; Margaritam adeo arctis , et callosis esse muliebribus , ut viri congressum haudquaquam admitteret . Ita actum de matrimonii dissolutione , aegreque post multa a Margarita sui sponsi amantissima impetratum est, ut ad sanctimonialium vitam tram
siret . Id fuit prid. Kal. Novembris Anno MDLXxx III. Cum igitur Vincentius iterum esset Sine uxore, de novo matrimonio cum Eteonora Francisci Magni Etruriae Duci majore natu filia contrahendo agi coeptum est: neque ita multo post nuptiae , assinitatis vinculum solvente Pontifice , Florentiae primo , de inde Mantuae, fratris filiam eo usque assectante Fe dinando Medice Cardinale, honorificentissime celebratae sunt.
Scipionem interim in Urbe commorantem magnum paullatim aulicae vitae incesserat taedium rquippe, excepta illa sermonum exercitatione , occupationibus levissimi momenti reliquum tempus un dique circumseptus , non satis sibi videbatur posse
266쪽
vel in animae suae agro, vel in doctrinarum studiis colendis proficere . Praeterea Dei beneficio vanitatis rerum humanarum aliqua saltem ex parte gnarus, uti honores valde moderate, ita privatam vitam , ab omnique aut ambitionis, aut curarum inanium strepitu alienam avide expetebat. Coepit igitur flagrantissimo, ac majore in dies desiderio Patavium c
gitare ; qua in Urbe nihil iudicio suo desiderabatur
ad vitam honeste , ac tranquille traducendam . Cae terum huic desiderio duo maxime adversabantur salterum , quod, sortunae bonis tenuiter , atque an guste satis , si generis claritudinem consideres instructus, immani totius rei familiaris transserendae impendio deterrebatur 3 alterum , quo multo magis commovebatur, quod magnopere Armidaret, ne, si discederet, aulicis hominibus aliorum facta saepe in deteriorem sensum trahentibus , non quietis , et honestissimi otii cupiditate illectus , sed summa honorum desperatione depulsus abire videretur . His cogitationibus diu agitatus , quo utrique simul incommodo , quantum in se erat, occurreret, decre .vit, cum primum daretur occasio, ita Roma discede re , ut lateret omnes suum non redeundi consilium.
Ubi vero jam annum modo vita superesset apud
uos esset commoratus , tum Patavium , seu Verae,
267쪽
seu simulatae valetudinis causa , vel quovis alio nomine se transferre , et paullatim ab Urbe Roma supellectilem omnem eo transmittendam curare . Atqui verissimum est illud, vana esse hominum consilia , si divinae quoquo modo voluntati repugnent. Iam inierat annus MDLxxxv. quo anno videbatur sibi Scipio commodissimam nactus occasionem Cisalpinam Galliam , quo diximus animo, repetendi ; quan doquidem Medicorum consilio cogebatur ad curandum morbum , quo laborabat ex renibus, Lucenses adire aquas , quo ex loco facilior, ac tutior , ut mediis caloribus, in patriam progressus, quam Romam esset reditus ue cum certior quodam die ab amico factus , Gregorium Pontificem eo ipso die ad Rodul-phum Caesarem litteras dare , quibus pollicebatur, brevi se illius rogatu in Cardinalium ordinem Georgium Drazcovitium, Archiepiscopum olim Quinquecclesiensem, postea Zagabriensem , tunc vero Colo- Censem, cooptaturum I id nuntii cum nonnullis aliis, quod saepissime, ita rogatus, facere consueverat, ubi quid non vulgare accidisset, ad Guillelmum Ducena per litteras perserendum curavit. Ad haec autem illius jussu respondens Fridericus Cataneus antiquus ipsius, ut alias memoravimus , ac summe carus familiaris, in eam scripsit sententiam, ut dicere τι quan-Diuitirco by Coos e
268쪽
do ita res se haberet , ut Pontifex novanti animo Cardinalium ordinationem agitaret, cupere Guillelmum scire, ecquam de se ipso spem Scipio concepisset e nam si ille id speraret , maximam ex eo voluptatem Ducem percepturum; sin minus, videret Scipio , utrum ipsius opera alicui sibi usui esse posset, eaque fidenter, ac pro libito uteretur. His praeter Omnem Spem , et expectationem auditis Scipio, incertum majore ne laetitia , an admiratione affectus
fuerit. Admirari quidem satis non poterat, hominem Suopte ingenio durum , ac difficilem , quique ipsius non fortunis modo , sed honori, ac quodammodo vitae ipsi insidiatus aliquando se erat, ita sui ipsius,
ac praeteritarum offensionum fuisse oblitum, ut eumdem,nullius praesertim adductus precibus,ad tam sublimem gradum evehi vellet: laetabatur autem , s pra quam dici possit,non tam se nihil minus cogitantem in spem tanti honoris vocari; cum alioquin doleret, hujusmodi ossiciis animi sui tranquillitatem , vitaeque ab aulica consuetudine semotae desiderium impediri ; quam quaecumque ab se in Guillelmum Ducem superioribus annis essent acta ab eodemmet, qui ea tantopere incusaverat , ita tandem comprobari . ut nullum majus, aut certius testimonium desiderari posset. Et hoc quidem tanti
269쪽
23ofecit Scipio, ut nihil in omni vita accidere sibi aut jucundius , aut magis honorificum posse arbitratus fuerit, etiam si idipsum , quod curandum Guillelanus suscipiebat, re ipsa eveniret Cum igitur respondendum sibi esset ad interrogata , ne aut spon te oblatum patrocinium aspernarctur, aut conscie tiam suam in ambiendis ecclesiasticis honoribus aliquo pacto inquinaret, tali temperamento usus est . scripsit, eo se animo esse , ut non modo nihil ejus- imodi peteret, sed ne speraret quidem. Nam cur peteret eos honores,quibus si se dignum arbitraretur, non effugeret maximum arrogantiae crimen e Quomodo rursum Speraret, cum optime sciret, omnem irri tam , atque inanem suturam spem , quae Guillelmi
Ducis ope, ac praesidio non niteretur Quod a tem ille tam humaniter studium suum sibi deferret, id ab se maximi beneficii loco aestimari , ut nihil ipraeterea optandum sibi in hac vita esset. Quamobrem statueret ipse secum , quid sibi inci majori aut decori, aut utilitati, aut etiam voluptati esset suturum, idque de Scipione decerneret: se enim in quo Cumque vitae statu aeque curaturum,ut omnes intelligerent, neminem, sibi vel observantia , vel fide erga beneficentissimum Principem posse praeserri . Huic responso non acquievit Guillelmus : rescripsit enim ἱ
270쪽
. in eo Scipionis rem agit quare debere illum , quid ab se fieri vellet, aperte indicare . Tunc Scipio , ne
cogeretur aut se ipsum loquendo , aut Guillelmum tacendo laedere , scripsit ad eundem; quando is ita juberet, se mandato audientem suturum; non ante tamen , quam tempus ostenderet, quid sibi a tanto viro decore simul, et opportune deposcendum esset . His ultro , citroque habitis , interquievit aliquamdiu concertatio . Cum vero eo loco res esset, ut jam videretur Scipio eam diutius non posse protra here, ecce tibi, praeter omnium opinionem, Grego rius Pontifex moritur IV. Id. Aprilis anno Pontificatus sui XIII. qui quidem Pontificatus , uti tempore diuturnus , ita multis a Gregorio praeclare actis suit valde insignis . Eo vita functo , Cardinales ipso Sanetissimae Resurrectionis sesto inierunt Conclave runde quarto post die egressi sunt, Pontifice salutato
Felice Peretio de Montealto Cardinali , e Francuscana familia, quae Conventualis dicitur ; illo ipso videlicet, quem Scipio Pontificem suturum , et Sixti V. sumpturum esse nomen haud inani conjectura saepissime praedixerat. Tum vero arbitratus Scipio, commode, ac sine ulla vcl ambitus, vel arrogantiae
nota, posse se Guillelmi voluntati satisfacere , litteras ad eum dedit , quibus novi Pontificis electio-