장음표시 사용
271쪽
nem gratulatus , de ea enim Guillelmus multa, a que insueta dederat laetitiae signa, ad illud tandem devenit, ut diceret; nullam sibi hactenus oblatam iesse occasionem expetendae operae , quam ille ab se exigi jussisset ; deinceps vero commodiorem hae nullam suturam posse expectari. Cum enim Sixtus ad Ecclesiae gubernacula nuper vocatus suisset, ma xime reserre , si inter prima officia admoneretur, quo gratiae loco Scipionem haberet Guillelmus t j quare rogatum eum velle , ut hoc unum Sixto , cum primum ex suis aliquem ad eum mitteret, significandum curaret. Guillelmus et petititionem libenti animo accepit, et petenti cumulate fatisfecit . Nam cum ad Urbem legatum decrevisset Carolum Gom c
etagam Sigismundi filium, id praecipue illi in manda- l
tis dedit, ut Scipionem suis verbis , non modo propinquum summe carum Pontifici testaretur , sed eiadem etiam ad Cardinatatus honorem diligentissime Commendaret. Sixtus, cum ad caetera omnia benigne , tim ad hoc hilari admodum vultu respondit ρ iita se affectum erga Guillelmum esse , ut nihil illi ab se non esset expectandum: quare bono illum esse animo jubere et nam primo quoque tempore da turum se illi non obscura benevolentiae signa, eu- Ique ad Cardinatatum evecturum , quem tunc moi me cupere Guillelmus significasset.. Disiti u Orab
272쪽
Dum haec agerentur, Scipio certior per nuntium ictus , Ludovicum GonZagam Ducem Nivernensem duabus vectum Genuensis Reip. triremibus Massilia
Labionem appulisse , inde ut credebatur valetudinis causa ad balnea Lucensia prosecturum , egit illius voluntate cum Michaele Cardinali Alexandrino, quem Sixtus totius Ecclesiasticae ditionis administrationi praefecerat, ut Pontifex ipsius suasu Ludovi- cum Romam invitaret . Qua re impetrata, cum non dum satis sibi videretur Sixtus instructam habere familiam , id negotii,proponente Michaele,ipsi Scipioni
demandatum est: qui, adhibita celeritate, Florentiam primo , deinde Pisas mature contendit. Perbelle autem accidit, ut non ipso solum die , sed eadem ipsa hora Ludovicus eodem appelleret. Cui cum Scipio S, xti mandata exposuisset, duplici nomine ab illo est peducunde , ac peramanter exceptus . Pisis ergo biduum moratus Ludovicus Florentiam venit, ubi Francisci Magni Etruriae Ducis omnia in illum , et honoris , et amoris officia constiterunt: neque ibi solum, sed et in aliis omnibus illius ditionis locis tum hospitio , tum rebus ad victum pertinentibus laute s iis , ac splendide tractatus est. Ludovici in Italiam adventus non adsimulata, sed vera causa ea filii, quod
eum omnes fere Galliae regni proceres catholici Be-
273쪽
diis inter se percussissent, manumque ut dicitur sibi mutuo dedissent, nunquam paSSums se , ut, decedente sine liberis Henrico Rege, Henricus Rex N varrae , aut alius quantumvis Sanguine ipsi junctus , qui Catholicam non profiteretur fidem , ad illius Regni gubernacula assumeretur ; ne , quod verae Religionis tuendae causa ab ipsis fiebat, id perfidiae, aut dominandi cupiditati a quoquam adscribi posset,
Gregorium Pontificem ea de re consuluerunt: a quo,
non quidem scripto, sed interpro te religioso viro, cui id negotii demandatum erat, Claudio Matthaejo Gallo,
tum omni fidelitatis vinculo soluti, tum summopere in sententia confirmati suere.Sed cum multi non deessent, qui interprete non contenti, parum pietati, atque ex, stimationi consultum putarent, nisi Pontificis in ea re voluntatem scripto testatam haberent, communi omnium consensu Ludovicus delectus est, qui navigaret in Italiam. Is nondum mare ingressus cognovit,
Gregorium Pontificem obiisse, cique Sixtum V. suia sectum : ad quem tanto sibi majore studio contendendum intelligens , quanto magis verendum erat, ne post Gregorii obitum impetrata ab illo facultas irrita censeretur, omnes itineris moras praecidit. Quoniam tamen id secreto admodum , ac dissimulanter agendum erat, rumorem disseminavit, Italiam se petere,
274쪽
quo aeger jamdudum ex cruris vulnere balneis Lucem sibus suae valetudini mederetur . Hanc igitur ob causam operam dedit, ut Romam a Pontifice accerseretur. Eo cum venisset, in agendis suis, et aliorum
Catholicorum Principum Galliae negotiis, maximam non apud Sixtum modo , sed etiam apud Oratorem Hispanum Henricum Olivariae Comitem , qui Bederatorum rebus clam favere jussus erat, nonnullosque Cardinales consilii participes , et eos praesertim, qui Sancto Inquisitionis Officio praesidebant,magnam pie tatis, ac prudentiae laudem est consequutus. Qua in re dignum fuit animadversione, tres uno, et eodem tem pore Principes viros apud Aloisium Estensem Cardin lem diversari , quorum duo Carolus Vandemontius Cardinalis , et Ludovicus Dux Nivernensis foederis partes Sequebantur , tertius vero Franciscus Giojosa Cardinalis una cum Aloisio pro HenricoRege hujusmodi foedus aversante sentiebat . Quod in Aloisio eo mirabilius videbatur ,' quo arctior illi cum Henrico Guisio Duce , ac foederis ejus Principe tum familiar, tas,tum sanguinis conjunctio intercedebat : erat enim Dux Aloisii sorore genitus . Itaque sub eodem tecto inter paucos, alioqui amicos , ac necessarios, diversa maximis in rebus, immo contraria vigebant animorum studia. Interim Scipio precibus amicorum mu
275쪽
gis, quam proprio consilio adductus, omnem sere e gitationem deposuerat eo anno seu Lucam, seu Manis tuam proficisciendi, ne temporum odio potius, quam valetudinis ratione id facere videretur . Cum tamen litteris Friderici Catanei accepisset, Guillelmum Ducem sui demum consilii conscium id vehementer expetere ; nihil cunctatus , omnibusque rebus illius
obsequio posthabitis, itineri se commisit: quod quidem ingressus est una cum ipso Ludovico Duce , qui , rebus ex sententia Romae consectis , reditum in Galliam instituebat. Venerunt ergo simul Florentiam ; unde Ludovicus ad laevam Genuam versus flexit, Scipio vero recta Mantuam petiit: quo quidem et ipse Ludovicus libenter accessissct ; sed cum non esset invitatus a Guillelmo fratre, nec voluit illo ire , nec Cisalpinam serme totam , una praetermissa Mantuae Urbe , percurrere . Pervenit Mantuam
Scipio ad iii. Kal. Iulii; unde illo ipso Beatorum Petri , et Pauli Apostolorum die ad oppidum Godium accessit vocatus a Guillelmo , qui ibi ob caeli salubritatem assiduus sere erat. Caeterum vix Guillelmus qua in re Scipionis opera uti vellet innuerat, cum, novo adactus consilio , de eo ad Ludovicum mittendo cogitare coepit. Pudebat eum scilicet, germanumte4tus , atque ea nominis celebritate fratrem iter per
276쪽
Italiam facere, et ab universis serme ejus provinciae Principibus honore assici, qui enim hospitio excipere ob locorum intervallum non poterant, ii per ii teras , et per legatos eum saltem salutabant, in Vitabant, comitabantur, a se autem nullum honoris, aut benevolentiae signum accipere . Praeterea Vero nec etiam satis tutum existimabat, Principem , si minus opibus aeque pollentem , auctoritate certe in Galliae Regno, et bellica virtute praestantem, nul lo ossicii genere ab se cultum ex Italia discedere rcum ob ea, quae Ludovicus ad se jura pertinere aff mabat in Ducatum Monte serratensem, posset aliquando non levia sibi inferre incommoda . Quo igitur animum illius placatum redderet, nec tamen ab instituto recederet eum intra ditionem suam non reci
piendi , ne ut dicebat Henrici Regis odium subb
ret, opportunum Guillelmo visum est aliquem ad eum fines Mediolanensis agri propediem ingressurum legare , qui tum tarditatem, tum ossicii genus excusaret . Ad id autem neminem Scipione aptiorem judicavit, quem sciret a Ludovico impense diligi. Scipio, acceptis mandatis, in viam statim se dedit: cui se Pyrmus frater itineris comitem adjunxit. Cum vero pervenisset Alexandriam, cognovit, Ludovicum Ducem iter unius diei praetergressum: quare citatis
277쪽
equis eum tandem ultra Astam , non longe ab Augusta Turinorum, est assequutus . Ludovicus venientem videns, quem paucis ante diebus, tanquam non
nisi longo intervallo revisurus , ab se dimiserat, admirari primo; deinde, ubi adventus causam cognovit, laetari, aliquam tandem a Guillelmo fratre erga se amoris significationem esse prosectam . Risit tamen hominis timorem; quasi vero Henricus Rex accipere durius posset, si frater fratrem hospitio exii peret; praesertim cum Roma Aloisius Estensis Cardinalis laxiore cognationis vinculo illi junctus, idemque Regni
Galliae Protector , nullam ejus rei rationem habuisset . Digressus ab eo Scipio Mantuam revertitur rcumque Guillelmo retulisset placidum Ludovici responsum , quo is videbatur tam acta, quam omissa aequi bonique consulere, gestiens prae laetitia Guillelmus in haec prorupit verba; vere angelus ad nos accessisti: ingentes Deo gratias ago , qui spiritum
suum in os tuum immisit Agebat tunc Mantuae Guillelmus expectans eodem illo die Iaponios Regios illos adolescentes, qui
post omnium saeculorum memoriam inaudita legatione , triennii ferme iter emensi, adorandi Summi Pontificis causa cum Regum propinquorum suorum ii teris , ex ultimis orbis terrae finibus Romam adve-Diuitia es by COO
278쪽
as snerant, atque in reditu Italiam, visendae provinciae cupidi, peragrabant. Cum vero illorum adve tus ultra Solis occasum extraheretur , Guillelmus valetudini suae , qua nunquam satis prospera utebatur , consulens noluit eos diutius ad palatii ostia praestolari; sed in penetralia se recipiens occurrere illis suo nomine Scipionem jussit, qui affectam Guillelmi valetudinem excusaret. Ille autem profecto Ο vios illos habuit ad portam sere Urbis ; et, expositis mandatis, in eundem, quo ipsi vehebantur, currum, qui triumphalis instar nullo erat desuper tegumento munitus , iussus est ascendere t obtinuit autem locum in posteriori parte ad Vincentii Principis laevam, qui procul ab Urbe exceptos magno apparatu, et copiosa equitum multitudine stipatus eos deducebat.
Quanquam vero de se ipso nihil tune Scipio dixerat, eum tamen Romae sibi jam de iacie notum illico agnoverunt Iaponit: quae res varii de rebus urbanis
Sermonis inter eundum occasionem praebuit . Triduum illi Mantuae morati sunt, nullo non honore , aut oblectatione affecti r quare ita discesserunt, ut egregiam in se Gonet agiorum Principum voluntatem verissime praedicarent. Post illorum discessum coeptum est agi de negotio , cujus gratia Scipionis asventum Guillelmus exoptaverat . Negotium autem
279쪽
erat hujusmodi. Ludovico, et Pyrrho Ioan: Francisci Gonzagae filiis , ejus , qui primus familiae, quae
De Gazolo dicta est, cognomentum indidit , te tius fuit, uti initio operis diximus , germanus frater Fridericus , vir egregius, ac bellica laude clarus. Hujus, quod Gallis assidue militasset adversus Caesarem, cujus Imperio universa GonZagia gens paret,pro scripta suerunt bona omnia,quae possidebat. Possidebat autem oppida quatuor, BoZulum, unde cognomen eum ipse acceperat, Riparolum , Sanctum Martinum , et Insulam: quae omnia Carolus U. imperator Friderico Mantuae Duci dono dedit . Dux vero iis Ludovico Friderici fratri natu maximo , qui stipendia apud
Caesarem merebat, liberaliter cessit et ea tamen
adjecta conditione , ut, deficiente ipsius prole, ad sessuosve successores eadem redirent. Cum igitur ex universa Ludovici sobole solus superesset Vespasi nus ex Aloisio nepos ; isque tum propter aetatem jam ingravescentem, tum maxime propter diutumnum , et gravem , quo annis proximis laboraverat, morbum ita viveret, ut vel non diu esset victurus , vel certe nullis ex tertia, cum qua tunc vivebat ux
re susceptis liberis r quem enim ex altera , hoe est Anna Aragona unlium sustulit Aloisium , is jamduduin obierat Guillelmus, qui sorte juribus suis non
280쪽
admodum sideret, optavit leni transactione , quid sibi ea de re, Vespasiano e vivis sublato , sperandum esset, cognoscere. Ad id autem Scipionis potissimum Opera uti voluit, quem tum pacis suopte ingenio amantem , tum sibi recenti beneficio egregie obstrictum sciret. Scipio tametsi validioribus, quam Guillelmi sua , et fratrum jura in ea oppida fundamentis niti noverat; tamen experientia edoctus, in hujusmodi contentionibus inferiores fortuna aut causam obtinere non posse, aut certe, si obtineant, plus multo amittere , quam lucrari ; ac timens praeterea , ne
impendens cum Guillelmo dissidium dii scultatem ,
quam maximam praevidebat futuram, augeret reliqua consequendi, de quibus ambigi non posset; alacriter quidem provinciam ea de re serio cum fratribus agendi suscepit; eo tamen animo, ut studium Gui telmo obsequendi suum , aut gentis utilitati , aut suae ipsius existimationi nequaquam officeret. Aderant tunc sorte domi fratres omnes , uno excepto Francisco Romae in res Franciscanae familiae sibi commissae toto pectore incumbente. Nam Ferdinandus , qui valetudinis , quantum fieri posset, recuperandae causa in Italiam superiore anno venerat, nondum in Belgium erat regressus ; Iulius vero Ca