Scipionis Gonzagae cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres. Accessit liber quartus Paraleipomenon. Auctore Josepho Marotto. Quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

α61 COMMENTARIORUM

siderio allectus , quod ad id tempus caeteri fratres neglexerant , Caesaris famulatui se se omnino sere subduxerat: itaque coram agi cum iis , et commode potuit. Multa in ea tractatione ultro , citroque habita , quae hic recensere supervacaneum fuerit. Satis ait, cCnvenisse inter partes , ut fratres loco Bozuli, et Riparoli, quae oppida caeteris eorum ditionis o pidis adhaerent, nam duorum reliquorum nulla penitus habita est ratio ; adeo infirma erant super iis

Guillelmi jura si quid humani Vespasiano accidisset, unicum Rotingum oppidum Duci attribuerent: quod et opulentius utrovis illorum , et Μantuanaeditioni, atque adeo ipsi urbi finitimum esset. Iamque eo deductum erat negotium, ut Syngrapha tantum communi consensu subscripta deesse videretur, cum Guillelmus ad eas, quas probaverat conditiones , ut erat acri, et inexplebili ingenio, alias identidem , atquc alias Suo commodo adjungi cupiens, fratrum animos , quibus ea solertia jam in taedium venera in magnam haesitationem conjecitra qua dum expedire se contendunt , ecce tibi litterae a Dan:

Vincentio Gonraga Cardinali, quibus Sixti Pont, scis jussu Scipio Romam vocatur : quo factum est,

ut omnis illa tractatio evanesceret. Attamen cum Scipionis fidem , ac dilIgentiam nulla in re Guillelmus

282쪽

LIBER TERTIUS 263

desiderasset , non modo suae in illum benevolentiae nihil imminuit, sed multo magis etiam, quam antea ad amplectendum illum , et ornandum incensus est. Reverso Romam Scipioni nihil Pontifex dixit, nisi; accersitum illum ab se fuisse bonam, atque honorificam ob causam: in qua exploranda Scipio dum totus est, in proximo post ejus adventum Senatu inscium illum Pontifex ipse de improviso Patriarcham Herosolymitanum renuntiat si . Hic honor per Se magnus, major etiam duas ob causas aestimari debuit : primum, quod, cum locus ille nondum vacaret, quo minus gravate eo cederet Ioan: Antonius Cardinalis SS. Quatuor Coronatorum,multorum jam annorum Patriarcha, mille aureorum annuam illi pensionem attribuit : deinde, quod, cum lege lata eodem in consist rio paullo ante Pontifex statuisset, omnes, quicum. que vel in posterum, vel illo ipso die ad pastoralem curam promoverentur , eorum ossiciorum jacturam secisse censeri , quae venalia dicuntur in curia, scipionem, qui praeter Secretariatum Apostolicum alia quatuor ejusmodi possidebat ossicia , ne graviore assiceretur incommodo, ea solutum lege esse V luit et quamvis postea duo ex iis , sed quae minimi essent momenti , vacare pronuntiaverit , ne tali

exemplo iis , qui proxime in Episcopos electi sunt x

283쪽

a 6 COMMENTARIORUM

legi parere diutius recusarent. Illud etiam accessit , quod tanto applausu, et tam unanimi totius Sacri Collegii consensu excepta est vox de Scipione P triarcha designato , ut illud unum instar multorum beneficiorum fuerit. Erat is dies xxiii. Septembris: inde Nonis Octobris, qui dies S. Francisci natalis eSt , rite est consecratus ab Innico de Aragona Cardinali, assistentibus Henrico Cajetano Patriarcha Alexandrino , qui mense Decembri ejusdem annicum aliis septem ad Cardinatatum est evectus , et

Annibale de Capua Archiepiscopo Neapolitano:paubio Vero post petito de more pallio, illud de Aloisii Estensis Cardinalis , tanquam primi Diaconi , manibus accepit. His ita peractis, nemini dubium suit, squin Pontifex statuisset Scipionem ad aliquem ex Christianis Principibus legare et eratque totius curiae constans opinio , ex ipsius mei Sixti verbis exorta, iturum illum vel ad Rodulphum Caesarem,vel ad Stephanum Poloniae Regem , quorum ab utroque non solum ipse satis cupide expectabatur , sed etiam ab altero illorum saepe rogatus est Pontifex , ut eum praecipue ad se mitteret: tamen quidquid in causa suerit, nihil, ita Deo decernente , actum est. Inter haec Sixtus ordinationem habuit, quam diximus . in qua, cum praeter Guillelmi spem nulla Scipionis

284쪽

LIBER TERTIUS ess

habita suisset ratio , petere ille denuo, instare , urgere ; nullam denique aut scribendi, aut quempiam ad Pontificem mittendi occasionem praetermi tere, quin ea de re cum ipso sedulo, ac diligenter ageret. Cui Ponti sex humanissime semper respondit, indicans non obscure, ad id propenso se esse animo; verum oportere ex parte Ducis aliquid fieri, unde Scipio illum posset sustinere honoris gradum: scire enim se , quam angusta illi res sit, quantaque inopia sit laboraturus, si illi praeterea quod evenire ne cessarium est, ubi adlegatur in Senatum reliqua adimantur officia . Neque vero a se expectandum , ut rem illius augeat. Nam et plerisque aliis summa in paupertate constitutis opem ipse ferre adigebatur, et non esse id in more positum , ut, quos Romani Pontifices in alicujus Principis gratiam Cardinatatu ornassent, iisdem opes, unde similiam alant, elargirentur . Haec autem Sixti voluntas, quanquam disertis verbis crebro demonstrata, procuratorum tamen cui pa sero ad Guillelmi notitiam delata, diu effectu ca ruit . Cum vero ad extremum mense Augusto Sem quentis anni de ea certior Guillelmus factus fuisset, illico jussit suo nomine promitti Pontifici, daturum Scipioni se singulis annis , ex quo tempore Cardina- latum adeptus esset, tria nummum aureorum millia. Cui quidem promisso visus est Pontifex acquiescere .

285쪽

166 COMMENTARIORUM

Appetente tamen ordinationis tempore , quod more majorum intra dies jejunii mensis Decembris, lege super ea re lata, in futurum perpetuo esse voluit, cum Guillelmi nomine Scipio in memoriam revocaretur , dixit Pontifex; nos quidem parati sumus promissum solvere ; sed nihil adhuc actum videmus ex parte Guillelmi r faciat ille , et nos faciemus . Quo responso cognito , Guillelmus misit continuo schedulam , qua tria illa aureorum millia pensionis titulo Scipioni decerneret, imposita Praepositurae S. Benedicti , quae est de jure sui patronatus , accedente ad id Ioan: Uincentii Cardinalis Praepositi consensurqui quidem Ioan: Vincentius incredibili humanitate nihil non fecit, quo Scipio ad eum honoris gradum

ascenderet. Missa autem priori hac schedula , veritus Guillelmus , ne Pontifici, quod postea accidit, mi nus probaretur hujusmodi attributio 3 proptereaquod idem vectigal concessu Gregorii decessoris attributum in decem annos fuerat extructioni domus capitularis ecclesiae S. Barbarae , quae ecclesia erat Guillelmo in deliciis; proximo tabellario misit et almieram, qua eandem annui proventus summam Scipioni deserret e suomet fisco quotannis pendendam . Verum postrema haec , quae nullam aliam admittebar, passa est temporis difficultatem e dixit enim Pontifex , sero nimis eam fuisse allatam , seque jam or-

286쪽

LIBER TERTIUS etsi

dinandorum numerum apud se constituisse . Itaque eo quoque anno Guillelmum frustrata est hujusmodi spes . Qua ex re tantum abest, ut Scipio molestiam ullam aut caperet, aut prae se serret, ut potius universa curia admirata sit hominis constantiam , atque animi firmitatem. Quin et Pontifex ipse illius hilaritatem tum propriis videns oculis , tum auribus ex aliorum sermonibus excipiens plurimum laetatus dixit, eo nomine non minimam factam esse accessionem benevolentiae in Scipionem suae . Multa vero praeterea addidit, quibus pro certo pollicitus est, Se proxima sequenti ordinatione Scipionem

adlecturum , Scipioni ipsi Pontificis verba illius jussu

reserente Hieronymo Rusticucio Cardinale , qui illi erat a secretis . Qua in re, ut in aliis multis, admirari est providentiam divini consilii , simulque rerum humanarum infirmitatem , atque inconstan-ttim. Nam paucis post mensibus varias ob causas id inter Sixtum, et Guillelmum ortum est dissidium , ut credibile omnino sit, ne parva quidem in re Pontificem fuisse Duci gratificaturum. At grave, et inOpinatum incommodum , praesenti quidem ope, Sed ingrata, atque acerba, sustulit subitus Guillelmi excessus , qui mense Augusto tenuissima in speciem , atque intermittenti febre correptus septimo die expiravit. Vincentius enim filius non minus propen

287쪽

COMMENTARIORUM

268sae erga Scipionem voluntatis , quam paterni hae res imperii, tanto cum ardore Susceptam a patre provinciam urgere institit, ut Pontifex , qui juvenem omnibus et animi, et corporis laudibus ornatissimum singulari quadam prosequebatur benevolentia, jam sortasse abjectam de Scipione ornando cogitationem resumpserit . Ergo , accedente novae ordina tionis tempore , Scipionem , nulla amplius interposita dissicultate, non modo Cardinalem creavit, sed et principem illustris promotionis esse voluit'. In ea enim, praeter ipsum , qui ratione Patriarchatus primum locum obtinuit, creati fuerunt Antonius Saulius Archiepiscopus Genuensis , vir prudens, et magnis in rebus versatus , quique pro Sede Apostolica nonnullis legationibus cum laude perfunctus fuerat: Evangelista Pallotus, quem humili loco natum anti qua in Pontificem obsequia , praeclaraque fides , et non vulgaris eruditio Datarium primo , tum Consentiae Archiepiscopum intra breve admodum tempus Urbi ostenderant i Petrus Gondius , Italus ille quidem , sed qui ab Henrico Gallorum Rege Episcopatu Parisiensi jam dudum , nuper vero dignus habitus fuerat, quem ad Cardinatatum evehendum curaret: Stephanus Bonuccius Episcopus Arretinus,

Summa innocentia, ac probitate vir : Ioannes Men-doZZa non minus virtute , ac morum suauitate clarus s

288쪽

LIBER TERTIUS 269

quam genere , et utriusque laudis merito a Philip po Rege Pontifici commendatus . Et hi quidem sex suerunt ex ordine Presbyterorum e quibus additi sunt duo tantum Diaconi, Ugo Loubens Magnus ordinis S. Ioannis Hierosolymitani Magister , quem satis laudat judicium de eo a sui ordinis militibus iactum : et Fridericus Borromaeus magni illius Caroli Cardinalis jam vita iuncti patruelis, et alumnus longe dignissimus , ut qui in ipsa paene adolescentia agebat enim tunc vigesimum secundum aetatis annum ea jam doctrina , morum gravitate , et, quod majus cst, integritate vitae, atque excellenti in Deum pietate floreret , ut cum optimo quoque ex senioribus jure conserri posset . Hasce igitur obeausas singulorum probata est electio 3 sed praecipuus in Scipionem favor 30 . Nam non modo in Urbe , in qua ille viginti totos annos omnibus carus, nulli invisus vixerat, sed omnibus iis in locis, ad quae vel ipse aliquando, vel ejus nomen pervenerat, mira excitata est in omnium animis laetitia . Ita maximo Dei beneficio familia haec a multis , quibus

diu pressa est, malorum aerumnis coepit aliquando avitum ad splendorem emergere . Neque vero id unum erga eam extitit divinae clementiae testimonium . Nam eodem ipso anno Franci Scus frater, cum, munere Generalis Ministri Romae perfunctus, OmneS,

289쪽

a o COMMENTARIORUM

quibus acerrime est oppugnatus , immortali cum sui nominis gloria inimicorum elusisset insidias , atque e vestigio in Coenobium S. Sebastiani, quod est in oppido S. Martino abditus vitam paene caelestem instituisset , rogatu , ac munificentia Philippi Regis, a quo, ob singularem innocentiam, multasque res in ipsius ditione summa cum prudentia, ac pietate gestas, et diligebatur plurimum , et plurimi fiebat , Cephalu densi Ecclesiae , cujus est in Sicilia nobilis administratio , nil tale cogitans est nominatus Episcopus . Superiore vero anno Ferdinandus, eum ad militiam in Belgium revertisset, ab Alexandro Parmensi iterum Legionis Germanicae Tribunus est factus. Nam prior illa , cui praesectus fuerat, quod militibus stipendium non persolveretur, dissoluta jamdudum , ac dissipata diffluxerat. Illud quoque tuendo gentis decori, ac perennitati paratum subsidium, quod Iulius Caesar eodem anno octogesimo septimo Romae uxorem duxit Flaminiam ex antiquissima Columnensium familia, eamque initio aestatis secum in Cisalpinam Galliam abduxit: atque ita e tot fratribus novissimo loco natus legitimam tori sociam ad prolem excitandam sibi primus adjunxit.

LIBRI TERTII FINIS.

290쪽

COMMENTARIORUM LIBER QUARTUS

- Actenus Scipio de rebus suis rL , de quo, sive is a scribendo de sive interciderit si

tam q*id ab eo scriptum esset 3

nihil reliqui habemus , ex quo

posSit cognosci, quae deinde per annos sex tamdiu enim vixit in purpura ejus vitae ratio fuerit, quae ne Sotia ei commissa , quid nam operae ab eo christi nae reipublicae praestitum. Nac vero caeteri, qui Diuitiroo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION