장음표시 사용
291쪽
de illorum annorum historia meminere, plura de eodem viro nobis suppeditant , quare minus inopia rerum laboremus. Nam, si nonnulla excipiantur, quae ex tabulariis familiae Gonzagae deprompta protulerunt Irenaeus Asso, Petrus Antonius Serassius , Hieronymus Tiraboschius, viri doctissimi, iidemque monumentorum saeculi xvi. peritissimi; ac paucula illa, quae ante eos de Scipione scripserunt Alsonsus Ciacconius, Ianus Nicius Erytrhaeus, Aloisius Morerius , Georgius Egsius , Hippolytus Marrae eius , Antonius Petramellara ; adeo monumentis ad eum pertinentibus caremus , ut aegre aliquid inveniatur, quod ad ea , quae ipse de se commentariis suis tra
didit, addi possit. Quod quidem mirum yidebitur
in homine praesertim hujusmodi accidisse, religionis, doctrinae , beneficentiae fama commendatissimo, ac scriptorum omnium, qui tunc doctrinae laude floruerunt, amico, et patrono. Verum, si quae vices temporum illorum fuerint cognoverimus, facile hujus silentii causam intelligemus. In eos quippe annos illius honos incidit, qui, partim propter crebra Pontifi- eum Maximorum funera , partim propter adversam Scipionis ipsius valetudinem, vix opportunitatem aliquam ei obtulerunt operam reipublicae navandi suam. Siquidem in eo temporis spatio quatuor Pontifices
292쪽
Maximi demortui sunt , quatuor itidem in demortuorum locum suffecti . Itaque haud exigua horum annorum pars in conclavi comitiis pontificalibus habendis transacta a Scipione fuit; quo quidem tempore vix ab eo fieri potuit, quod memoria dignum putaretur: nisi sorte Paulo Floretae credendum esse ducimus , qui in historia , quam virorum illustrium gentis Gondagae manu scriptam reliquit, hoc memoriae prodidit; Scipionem Montallio Cardinali , qui eum post Urbani VII. mortem summo studio Pontificem Maximum facere cupiebat, in eamque rem eidem plurima Patrum deserebat suffragia , obstitisse vehementer, neque passum esse, id agi ab illo , ut hujusmodi res in deliberationem vocaretur . Scimus praeterea , eum in comitiis illis , quod in historia arcana comitiorum eorundem legitur non
semper partibus illorum favisse, qui Pontifices Maximi facti sunt. Minime mirum est igitur, si hujus viri opera haud usi illi fuerint, qui, etsi ejusdem Vise
tutem suspicere deberent, nihil haberent tamen , quare , grati animi causa , ejus opera uterentur . His accessere, quemadmodum dictum est, incommoda invaletudinis, qua, ut Cardinalis est factus,
ita laborare incepit, ut Ianus Nicius Erythraeus indua Pinacotheca purpuram, qua Scipio est indutus,M m
293쪽
cum Deianirae dono comparet, quo Hercules con- Sumptus perhibetur. 3λ Ab eo enim tempore Scipio et renum morbo tentari, et paene assiduis articulorum doloribus cruciari coeptus , non robur corpori S Solum , ac dignitatem illam oris, qua mirum in modum commendabatur, sed etiam , quod gravissimum est putandum, paene pedum usum amiserit; ut raro Stare per se , ac sine domesticorum auxilio , qui illi semper aderant, progredi vix unquam posset. Extat ad Scipionem epistola a Joan. Baptista Guarinio ejusdem familiarissimo scripta, qua docemur, eum etiam in Conclavi arthritidis doloribus laborasse . t Scribit enim Guarinius ad illum, qui solutis comitiis, jam e Conclavi exierat, credere Se , eum non iriticanum carcerem modo , verum etiam compe
des , sic enim podagrae dolores innuit quibus
firmissime tenebatur, una cum carcere reliquiSSe .
Quod igitur conjiciendo assequi possumus, videtur Scipio , toto honoris sui tempore, plus ribi, atque amicis , quam reipublicae vixisse . Neque enim Romae aliquid ei publici muneris impositum reperitur, inisi quod inter Patres Cardinales Episcopis examinandis, eorumque controversiis cognoscendis adle- fcxus est; et Eremitanae Augustinianorum familiae x PatronuS datus . Ioannes Antonius Petramellara, ac l
294쪽
Georgius Egsius scribunt, eum a Vincentio Duce Mantuanorum universae Montisserrati provinciae suisse praepositum, eidemque summa cum laude aliquandiu praefuisse : quippe qui ut idem Petramellara perhibet is cum justitia commixtam humanitatem adhibere solitus, amico quodam benevolentiae vinculo omnium animos sibi devinciebat ,, . Quod sane honorificum virtutis testimonium multo sit Scipioni honorificentius ex eo, quod is adeo brevi temporis spatio munere illo iunctus est, ut ostem sus magis , quam datus provinciae illi regendae videri possit. Etenim qui pridie nonas junias anni MoxC. munus illud iniisset , idem sextili exeunte
ejusdem anni ad Vaticana comitia evocatus, Romae esse debuit , quod Sixtus quintus P. M. mortuus esset . Quae omnia ex commentario quodam
Casalensi inedito Hieronymi Bremii scriptoris illius temporis nos comperta habemus; quo in libro solemnis etiam Scipionis ingressus Casale in Urbem principem ad magistratum publice ineundum descriptus legitur. Nec vero absens provinciam illam idem administrasse per Vicarium videtur . Nam ex quo die discessit nulla amplius in illa proposita edicta sunt ejus nomine inscripta: quod omnino fieri oportuisset, si absens eandem tenuis-M m a
295쪽
set. Praeterea ex eodem Bremii monumento apparet, Marcum Antonium Gon Zagam Episcopum Ca- Salensium , a Duce Vincentio statim Scipioni sus-fectum , Montemserratum decem ipsos menses rexisse ; donec Ferdinandus Gonzaga Mel ficti Princeps novus Casalensibus Praeses ab eodem est d tus et ut plane, cum Scipio est prosectus , eum vere se
magistratu illo abdicasse , ac de provincia decessisse possit judicari. 3 Verum quamvis ille , dum Cardinalis fuit, a publicis muneribus abstinuerit, sive id factum sit propter temporum rationes, sive propterea quod idem valetudine minus commoda uteretur , sive quavis alia de causa ; ita tamen in Urbe est versatus , ut 4
dignitate quidem pares aliquos in illa haberet, aucto-
Iitate Vero , gratia, amore civium unus omnes facile antecederet . Commendabatur siquidem doctrinae laude , studio benefaciendi omnibus mirum in modum ferebatur , amicis ossicia religiosissime praestabat , integritate erat singulari, religione vero tanta, itantaque in Dcum pietate , ut quamvis omnibus or- lnamentis floreret, hac tamen laude praecipuo quo- dam modo illustraretur . Ad haec singularis quaedam oris suavitas , dignitasque accedebat propter quam caeterae etiam virtutes clarius quodammota Di by o le
296쪽
enitere in eo videbantur D . Quibus animi, corpori que ornamentis ita omnium ordinum benevolentiam sibi conciliabat, ut nemo esset, qui non eum cole ret , ac Summo amore prosequeretur . Hanc hominis omnium animos sibi virtute sua demerentis imaginem luculento elogio nobis ob oculos paene conspiciendam exhibet Thomas Corraea in libello suo de Elegia , quem Scipioni Cardinali inscribit . Huc elogium
qui legat, paucis lineamentis clarissimum virum prorsus ad Vivum expressum videre poterit. Sic enim illebcribit. o Tua te eximia virtus , praeter alia vitaeis bona, Cardinalis amplissime , ita reddit amabiis lem, ut intimis animi sensibus assiciamur , ubi no
,, men audimus tuum; te vero cum intuemur, pa- is Scamur conspectu Suavissimo , et ideam absol
,, tae perfectionis tacite inde deducamus , ubi tuis omni ornamentorum copia illam re ipsa expressiri sti Quae ab ingenioso , atque eleganti scriptore non tam ornandi hominis gratia , quam plane exanimo esse prolata, clarius intelligentur , cum caeterorum etiam testimonia suo loco proferemus . Horum siquidem auctoritate, ac consensione patebit,
nullam Scipioni laudem esse tributam , quam non singularis ejus virtus promeruerit ; illudque simul apparebit , imaginem clarissimi viri, quam Corraea
297쪽
scriptis suis nobis quodammodo expictam exhibet,nihil ab ea discrepare, quam Scipionis ejusdem caeteri quoque scriptores expressam reliquerunt. 1 Sed ne , si omnia simul comprehendamus , lateant de eo viro multa, quae si singillatim consideranda proponantur , eximia animi illius ornamenta clarius ob oculos constituere possunt, exponendae a nobis uonnullae ex clarioribus ejusdem virtutibus
sunt , quo planius fiat, eum , si minus in publicarum rerum administratione versatus est, omnibus tamen virtutibus , quae ad magnas res bene gerendas requiruntur , claruisse; ac si propter ea , quae a nobis commemorata sunt , gravioribus a negotiis
abstinuit, judicio tamen omnium ad dissicillima quae-
que naviter , sapienterque gerenda aptissimum suisse judicatum . In quo eo majori studio nobis elaborandum videtur , quia Scipio , qua erat in scribendo modestia , quamvis omnia , quae ad familiae GonZagae controversias, atque id suorum eum studiorum , tum honorum, laborumque cursum pertinebant, diligentissime commentariis suis sit pers
quutus ; de iis tamen , quae ad propriorum deco- rum famam posteritati commendandam iaciebant . inihil prorsus attigit. Quae igitur Scipio de se mode
aliae causa silentio occultanda censuit , ea nos in Disitirso by-GOOSI '
298쪽
medium proseremus e ita ut , si notitia caremus earum rerum , si quae ab eo , dum Cardinalis esset , gestae Sunt , habeamus tamen virtutibus ejus commemorandis , quo horum monumentorum
jacturam aliquo modo, quoad ejus fieri possit, com
Atque , ut a doctrina exordiamur, hoc enimvero sine controversia de Scipione dici posse videtur , eum videlicet inter illius aetatis viros sapientissimos floruisse . Neque enim ille in liberalium artium ac disciplinarum studiis tantummodo versatus erat, in iisque celebritatem nominis sibi maximam paraverat; sed , quo erat ingenio , ad multarum linguarum intelligentiam, ad mirificam in oratoria, ac poetica facultate praestantiam , ad singularem historiae universae peritiam , eam etiam graviorum doctrinarum cognitionem adjecerat, ut et juris consultus egregius, et philosophus acer, et excellens the logus haberetur 3β . Scimus sane , cum de colligendis laudibus agitur. , quae viris amplissimis sunt tributae , non magnopere credendum elogiis es- Se , quae scripta inveniuntur , praesertim in libris , qui eorundem nomini dedicati sunt. Obtinuit etenim consuetudo , ut multa de viris amplissimis honoris ergo ad patrocinium captandum
299쪽
tunc scribantur, quae, nisi gratia paranda esset, sertasse de illis non scriberentur e veruntamen si videamus, plurimos, eoSque gravissimos scriptores in hoc universos consentire , ut certas alicujus excellentis viri laudes , tanquam proprias, ac peculiares illius , celebrandas curent; non tam illa a nobis itestimonia honoris ergo tributa , quam judicia cer- itissima singularis illorum , atque exploratae virtu- itis sunt habenda . Atqui nemo ex clarissimis illius aetatis scriptoribus suit , qui aut Scipioni opera sua inscripserit , aut de eo in suis libris mentionem secerit, a quo non idem a doctrinae praestantia potis- isimum fuerit commendatus . Extant testimonia luc Ientissima, quae Scipionis doctrinae tribuerunt , M. t Antonius Muretus , Torquatus Tassus , Ioan. Baptista Guarinius, Ioan. Franciscus Mussatus,Ioan. Petrus Nasse ius, Franciscus Bencius, Diomedes Borghesius,
Hippolytus Capitu pius , Iacobus Pergaminius , Antonius Constantinius , quorum utroque Scipio a secretis usus est, Iosephus Castalioneus , Mutius Pansa , Stephanus Sancti nius , Iosephus Malalesta , Thmmas Corraea , Roscius Ortinius, Iulius Capilupius, aliique viri clarissimi, quae qui legat, intelliger, i
Scipionem omnium doctrinarum laude inter aetatis .
illius viros principes claruisse . Asserenda hic est Di a d by Corale
300쪽
Sent Singula, quae a clarissimis hisce viris de hae Scipionis laude memoriae prodita sunt e verum cum plura ex his alio a nobis loco exponi debeant, uno nunc M. Antonii Mureti testimonio contenti erimus: praesertim cum hoc instar omnium esse possit ; sive quia a tantae auctoritatis viro , interposita sacramenti religione , est prosectum ; sive etiam quia tantam Scipionis habet laudem, ut, si caetera omnia de clarissimi viri doctrina, ingenio, virtutibus monumenta interciderent , ejus tamen memoria uno hoc M. Antonii Mureti judicio clarissima apud omnem posteritatem esset sutura . Neque enim satis habuit Muretus Scipionis ornamenta, ingenium, sapientiam
caeteraSque ejus virtutes mirificis coloribus pingere , amoremque illum suum, quo , propter tam exbmias ejus laudes, in eundem rapiebatur, celebrare ;verum , ne ii, quibus Scipio ignotus erat, suspicari possent, a se in ejus laudibus commemorandis plus amori, ac consuetudini, quam veritati esse tribu tum , jurejurando testatus est , se nihil unquam neque verius , neque magis ex animo scripsisse, quam ea, quae de ejusdem virtute scripsit . Sunt enim haec doctissimi scriptoris verba . se Vere hoc ,, dicam , Scipio , cum omnes, qui te norunt, itan te ament , ut eorum nemo sit , qui se studio