F. Gundisalui de la Cerda ... Commentaria in Epistolam D. Pauli Apostoli ad Romanos

발행: 1583년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

33o COMMENT. IN EPIST. D. PAVLI

tatis. sed talis audacia, non vitium,sed virtus potius dicenda est . Sequitur, propter gratiam qua data est mihi,) incumbebat Paulo, ex munere Apostolico sibi iniuncto, commonefacere ominnes Gentes, quarum erat Magi lier c

Gal. . situlus. Ideo dicit, propter9 id est,iuxta gratiam, qua data est mihi ) non ab hominibns, neq; per hominem, sed caveo, ut se minister 'o Christi, J idest,

vi ministrem Iesu Christo in Getibus idest, inter Gentes. Quapropter in hac parte meo sugor officio, mihi, licet indigno. a Deo per eius gratiam delegato, & obsequor volutati Christi Iesu,

cuius negocium, taquam eius minister.

I 7. Sanctificans Suangelium mei. Fere secunda causa scribendi, a suo ipsius officio & minillerio desumpta. Haec

nimirum suit, non gratia humana, aut Hiero. inanis xloria . aut turpe lucrum , sed

Tho. Ianct cario Euangeli' , hoc est, offensio sanctiliatis Euangelii. Apostoli enim Christi, S verbo. & opere, & exemplo, sanctum esse demonstrabant Euangelium Dei. 38. ' fat oblatio gentium areepta. JHxe est tertia causa scribendi, a finetbso sumpta, qui & finis etiam est eius.cem gratiae Apostolatus , nempe, ut eblatio gentium esset Deo accusa : hoe est, ut gentes omneS quas per sua praedicationem Christo lucrifaceret, eiq; velut oblationem offerret, in fide perfecta, & institutione bonae conuersatio. nis, Deo placentes fierent: quoniam

nihil Deo acceptum est, nisi per fidem Euangeli 3. s. ET Dnctificata in q)iritu sancto.

Quemadmodum olim Pontifices oblaturi hostiam, prouidere consueuerant ne quidpiam in ea esset aut maculae aut vitio,vi accepta fieret Deo, sic etiam egregius mundi concionator Ze magi-

Ilar gentium Paulus pro viribus studebat, ut illustrando Dei Euangelio inter gentes,puram illi victimam offerret. Opinabatur illi sacrificium longe gratissimum suturum, si homines illi offerret dignos ipso, vehit hostia in non ea

natibus ceremoni js, sed Spiritn sancto purgatam ae sanctam , qui unicus est

autor verae sanctimoniae.

ΣΟ. Habeo igitur gloriam in chriso Iesu ad Deum. 9 Quemadmodum Abel ex sua hostia, Be Abraham ex sua fide, veram gloriam adepti sunt, ita di Paulus ex sua praedicatione gloriam asse cutus est,quam,inquit quod habet .idest.

quod optimo iure gloriari potest: non quasi semetipsum iactans apud homines, sed ad mom, sicut Abraham,idest, apud Deum scit. gaudens de stelici praedicationis suae successu . Sed hoe totum sis ChriIta Iese 9 idest per Christum Iesum, cuius virtute fructificare potuit, nam sine ipso , nihil possumus Ioa. I. facere. Sensus igitur est , quod dictam Pauli praedicationem , ex qua ipse gloriam est assecutus . non sibi, aut sua

industriae imputat, sed Christo Iesu,

euius ti vices agebat, euiusq; praedicationis munere fungebatur ,& in quo ipsemet Christus loquebatur. Obserua. miram 8c singularem in Apollolo Christi prudentiam , qua nune sub omnibus seipsum deiicit,nunc vero sancta comendatione seipsum extollit,fic omnia propter Christum cuius est fidelis seruus & prudens, constitutus ab ipso super familiam suam. Nimirum,ut per humilitatem, omnes Christo Domino lucrifaciat: per comendationem

vero,ut Christi gloria, super omnia esse

ratur.

I I. Non enim audeo aliquid loqui eorum q a per me non effecit Chrissus inobe sentiam gentium verbo ct factis, in virtute signoraim, c= prodigiorum, in vir

inte Spiritus Dini. 9 Excusat superbiam& arrogantiam quam liuidi ex verbis praedictis poterant inscribere Paulo, &inquit, quod non susinet eius animus aliena gesta commemorare, ne scit . ali Norum factorum laudem videretur sibi

vendicare: tantum ea comemorat, quae

suo ipsius ministerio effecit Christus

iam9 hoc est,ut gentes antehac in pia Ee Simulachroriim cultui deditae. iam parerent di obedirent Euangelio, comis

342쪽

AD ROMANOS. CAP. XV.

his sae DIAP ipsius Pauli. Partim in

virtute dest, vi , & magnitudine signorum 2 idest, minorum miraculorum , puta, Inationes aegritudinum O prodiagiorum P ide st, maiorum miraculorum,

quae ex sua magnitudine aliquid magni

protendunt, seu ostendunt. Haec autemper Paulum fuerunt edita ad confirmandam doctrinae suae, fidem. Editavero, non sua virtute, aut viribus suis, sed sin virtute Spiritus sensia, idest, autore spiritu Dei, cuius ipse Paulus tantum organum erat. Vel, in virtute Spia ritus sen ti, J quia omnia miracula ad conuertendos homines non sufficerent, nisi Spiritus sanctus intus corda auis 'M. Ist. dienti utra ad fidem commoueret. Vnde in actis Apostolorum dicitur, quod loquente Petro verba fidei, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. 22. Ita Ut ab Hirensilem per elaenia 3μm, m; ad Illyracum, repleuerrm Fu--

gelium christi. 9 Comenclata functione sua ab authoritate Christi, nunc comis mendat eandem ab amplitudine effectu , quae fuit mire eximia. haut ab

Hierustem J ubi in principio suae conuersonis praedicauit in Synagogis Iud eorum M; ad 'st racum. est autem

Tho. Illyricum, secundum D.Th. idem quod mare Adriaticum. Vel, ut Graeca scho- g. Ita aiunt, est in finibus eius quae nunc

Bulgaria vocatur ex parte opposita Ita- Iiae, quae quam maxima est distantia, abcriente ad occidentem Septentrionalem. Repleuerim Euangeliam Christi

hoe est, uniuersas regiones & omnia i

ea ab Hierusalem usq; ad Illyricum reia Velierim Euangelio Chrilli, illud in eis praedicando& notificando. Vel meis' mi , lius, iuxta Theophilatum, reticuerim,9 ' sue consummauerim, hoc est, nihil eorum quae ad veritatem spectant Euangelicam omiserim, praedicando ab Hierusalem usq; ad Illyricum. α 3. PER circuitum. Hoe dicit ne aliquis inteligat quod solum vadens per rectam viam ab Hierusalem usq;

ad Illyricum praedicauerit Euangelium. Abiit enim per longas ambages ci

cum quaq; praedicanco. Nunc ad Septentrionem, nunc versus Meridiem obis ambulans. Scribuntur de Paulo maxima itinera & nauigationes. Fuit ille

quasi diuinum fulmen, in omnes sera mundi angulos delapsum, igne Euangelico replens omnia. Vt enim colligitur ex Actis Apostolorum, alijsq; pr

batissimis Historiis, ipse peragrauit

Arabiam, Siriam, Phoenicem, Samariam, Ciliciam, Lydiam, Pamphiliam, Licaoniam, Ioniam, in qua est Ephesus: Phrigiam, Galatiam. Bithiniam, ac totam pene A siam minorem tatq: hinc Egaeo mari traiecto, peruenit in Macedoniam in qua est Thessalonica: & in Atticam, & Achaiam in

qua est Corinthus. Cucurrit mcliorem Graeciae partem: nauigauit in Ciprum. Rhodum, iam, Chion,& Cretam. Cui , . proinde optim E copetere videtur illud Iob. quis dedit vehementissimo imbri cursum Post haec tandem captus Hierosolimis a ludaeis, caesarem appellauit tanquam Romanus ciuis: vnde idcirco ιν ereptus a militibus Romanis, per mare, ' 'N per terras delatus ad mare Adriaticum , ac inde naufragus reiectus est in Mitilenem insulam, quae est, Malia, unde in Siciliam, ac demum in Italiam

nauigauit. 24. SIC autem praedicaui Euangelium hoc, non ubι nominatus est Chrastus, ne seper alienum fuηdamentum ad carem. Commendat adhuc munus praedicario

nis suae ex difficultate operis. Difficile enim est,omnino ignaros ad fide Christi conuertere, ut ipse secit. Non enim vulgari more praedicauit tuc Paulus Euan stelium Christi, ut nunc praedicatur

Christianis: sed illis regionibus praedicauit ubi Christi nomen nondum erat auditum, eamq; laudem ambiit apud Deum, quo latius iaceretur ianda meta

Christianae religionis, & illius ditionis

pomoeria longius proferrentur. Nec

visum est standamentis ab Aliis Apostolis iactis superstruere, nisi Romae ubi Petrus praedicauerat r N Antiochiae, ubi alij iam praedicauerat. Sed hoc fuit accidetale di animo eius, et muneri sibi

343쪽

COMMENT. IN EPIST. D. PAVLI

comisso, ius erat praedicare Getibustaquam earum Apostolus colli tutus, inter quas non fuit nominatus Clitisistus per legem veterem, neq; praem,tia tus, neq; praefiguratus,neq; expectatas.

Talis fuit semper animus Pauli, a tem pore quo cum Barnaba segregatus est in gentes, & hoc praesesert in verbo, pradu ι, hoc eli, procuraui semper pretdicare dicit enim propositum animi sui iuxta munus sibi comissum. Quoniam ut difficilius esset religionis exordia parere, quam semel parta tueri atqi augere, ita magis iudicabat ad Euangelia negotium pertinere. Et hoc eliquod dicit. ' aatem praedicaui, idest curaui praedicare c fuangelium hoe, non ubsnstis mutatus est Chri Itin. sed rudissimi, omisnino hominibus euraui illud praedic re, qui de Christi fide nulla sundamenta ab alio prius acceperant ne superat nam fundιmmtum aedificarem. hoc ei , ut ubiq; N semper legationem mea adimplerem, ad quam pertinebat Gen. tes conuertere, Christoq; lucrifaceret di ne viderer aliorum gloriam usurpare, prMicaas iatn conuersis & lucrifacti a

Necessaria quidem sole fixe Pauli gloriatio super successu praedicationis suae, ad confirmandam apud Romanos sua ut horitatem, quam pseudapostoli labefactare moliebantur. Dum autem gloriabatur, Christi gloria praedicabat, non suam. Atq; hac quidem ratione merito gloriabatur, qui laudem officii sui sic Deo tribuebat, ut hominum t men nulli concederet.

2s. SED sicut siriptum ess , Quibus

uis est annum istum de eo, videbunt: σqui non audierunt de eo, inteligent.) Hoc

quod dixit de conuersione Getium,ita iam olim praedictum suit oraculo sanctissimi Vatis Isitae. Et obserua, quod hie elh eclipsis, seplendumq; in hunc modum, Sed, iis in locis praedicaui,ubi

non erat Christus annutiatus, s ut, o

lim id scri tum est, suturum, iis verbis:

auibus nihιl fuerat annuntiatu de eo oec.

Et eth ad litteram de Gentium vocatione δι obedientia vaticinatio et alluditque ad alterum eiusdena Prophetae

vaticinium de inobedientia di rebelli ne ludaorum et ubi ait, derit eu Deus Uaι.ιι.

δant. Cum enim his duobus organissensoriis utamur ad comparandam rerum cognitionem, nimirum oculi et ad inueniendum, auribus autem ad discodum, lusa quide su ut ea ludaeis proin pria ipsorum cx.lpa: apperta vero Et his

nicis gratia Iesu Christit ut illi qui me

legem ligna viderant, mylteriaq; audi rant Christi, venientem posiviodum. nee visu deprehenderent, nec auditu. Gentes vero quae antea de illo nihil .iderant, vel audierant, praesentem exintem plo ac de repete auscultarent,atq; adorarent: quae proculdubiores labori magno fuit Paulo, nimirum, Euatas lium inferre in loca, ubi nuquam fuerat audita fidei praedicatio. 2 6. Propter quod ct impediebar piari.

vis; adhuc. Excusat se sanctus Apollotus quod Romanos nondu viserit,pr mittens se eos visurum, & fructum a pud eos facturum. Dicit ergo rvt hoe, idest, propter has meas tam longas peregrinationes, studiumq; proserendae fidei Christianae, impediebἀν prurimum ventre ad in I, 9 idest, inuisere vos.

licet iam pridem cupidissimus. snpro-Hisur sum usq; adhue,) idest,hactenus. Quod potest referri vel ad multitudine occupationum quas in aliis locis habuerat, quae eum conantem ad illos smpius proficisci,remoratae sunt. Vel etiaad diuinam prouidentiam, per quam Apolloli impediebantur ne perueniret ad quosdam, di dirigebantur in salutem aliorum, iuxta illud, quod habetur in A et is Apostolorum, Transeuntes Phry- F.ILgiam, & Galatiae regionem, vetati sumus a Spiritu sancto loqui verbum in Asia. Quadrat etiam illud Iob.ubi alia Ab

Lultrant cuncta per circuitum, quocu-q; eos voluntas gubernantis duxerit. I oquitur de nubibus per quas, ut ait D.Tho. praedicatores inteliguntur. Tho. a I. Nunc ver. vlteriuι Acnm non habera

344쪽

AD ROMANOS. CAP. XV. 3ri

bens in his rigianibus, cupiditatem autem habens venienda ad vos, ex multis a praecedentibus annis, eum in Hi fiamam proscisci coepero Lyers,quod preteriens υideam vos, cr a vobis deducar illke, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Manifestat propositum suum de eorum visitatione dicens. nunc vero, peragratis scit, his regionibus, cuperius locum non habens, scit, vacuum, in quo non iecerim iandamenta Chri Ibanae religionis, Ο- ex mulrrs praecedentibus annis,) id est, ex annis iam quam pluribus eupididitatem habis veniendi ad τοι,) hoc est, stimulor cupiditate visendi vestri, qero quod scit. dabitur occasio satisfaciendi desiderio meo, cκm 9 scit, in Hi yaniam proficisci coepero. idest, proficiscar, t sic scit,isi haeiter faciens, praeteriens videam vos, hoc est, in transitu visam vos, non quidem

ex principali instituto, quod erat non praedicare ubi Christus fuisset nominatus, ut proxime iam dixit, di Romae

iam per beatum Petrum erat praedicatum Euangelium, cuius doctrina suis sciens erat satis. Animus vero eius Grat in Hispaniam penetrare, quo nondum allatum suerat Euangelium, ut O hem propemodum tunc cognitum, nimirum ab Arabia & Syria, ad Gadesvsq: perlustraret, & in hoc, Christo Do-M. a. mino obsequium praestaret iuxta illud,

Dedi te in lucem gentium, ut sis salus

mea usq; ad extremum terrae. Si a vo

λι deduear illue,9 hoc est, Vobis deducentibus, eo pergam, quo institueram. Quia tunc Romani dominabantur in toto occidente, atq; adeo Hispani in

eorum erant ditione :& cum Romanis

nota essent itinera in Hispaniam, eisq; parerent Galli, & prouinciae omnes inia termediae, tuto ab illis sperabat se posse eonferri in Hispaniam. Non quod timeret mori si pro Christo esset necessarium, nam hoc pro lucro ille reputabat : sed erat sancta haee eius prudentia incolumen se seruare, quo utilior esse posset Ecclesiae Dei: qua quidem. 1.ρ. de causa. & Damasci permisit se in sporta demitti per murum, ut manus ad uersariorum euaderet. 28. SI vobis trimum ex parte fruiatus fuero. Inquit, quod a Romanis no proficiscetur in Hispaniam, quin prius apud eos aliquot dies comoratus, eora consuetudine, aliqua salte ex parte desiderium suum expleuerit. Hoc enim significat in hoc loco, stur. Nam iuxta Augus. frui non licet, nisi solo Deo, Ara. d. . creaturis autem non nisi in Deo, iuxta d. c. r. illud, ita ego te frater fruar in Domino. Quod vero ait ex parte, vel refertur ις-. ad bonos quibus in D no fruebatullt nam malis frui non poterat, sed potius

condolere eorum Sorti, iuxta illud ,Neeu venero humiliet me Deus apud vos, a. cst.& lugeam multos ex his qui ante peccauerui. vel resertur ad tempus ut scit, aliquo tempore fruar vobis, idest, cos, pectu vestro, di ve stra consuetudine. Vel refertur ad verbum fruendi,&hoe videtur congruentius : nan est amoris exageratio, ac si dixisset, non possu usq; adeo praesentia sevi vestra ut pro votis expleam desiderium meum e fruar IMmen ex parte . quantum scit, itineris ac negotiorum ratio permiserit.

Obserua,quod licet animus beati Pauli laetit veniendi in Hispaniam ut verὸ fuit, certius tamen est illuc nunquam peruenisse. Primo, quia cum haee Lerihebat, erat, ut ait Orig. in Achaia ubi est o . Corinthus. Inde venit Hierualem horis' tans eleemosinas pauperum, quas illis

mittebant Macedonia & Achaia, ut ininferius patebit. Et hoe fuit secuὸ si itet quod ille secit in Hierusalem. Nam primu fuit a Damasco quando mansit in urbe quindecim diebus tantum. Hinc, quam plures secit peregrinationes,quo ad usq; , Deo permittente, Hierosolymis fuit captus a Iudaeis, a quibus ainpellauit ad Caesarem, ac proinde a militibus Romanorum c/ptus, divit actus catena, deuectus est Roma, ut constat ex Actis Aposto. Romae autem bienio mansit in custodia, permissus tamen si As .vst. bimet eum custodiente se milite. Vbi suscipiebat, ut ait beatus Lucas, omnes qui ingrediebantur ad ipsum, praedicas regnum Dei. Et in hac catena, quam

plures scripsit epistolas, misitq; ad diuersas

345쪽

COMMENT. IN EPIST. D. PAVLI

uersas Ecclesias. In fine autem biennii

cum eadem catena deductas, martyrio eoronatus eli, simul cum Beato Apostolo Petro. Catena igitur de morte impeditas, non potuit implere proposituperueniendi in Hispaniam. Nam si di eas quod illo bienio permissis fuit ire,

eontrarium videtur esse certius et nam

Lucas qui Apostolorum actus scripsis,

non tacui siet utiq; rem adeo memora

bilem, sed ipse, de alli quam plures, memoriae illam proderent, sicuti de laco-ho factam est. Unde constat non eadetrusa aulum venisse Roma, qua apud se constituerat, sed vinctu catena fuisse perlatum . Nominem vero decepit in hae parte, nam ut Corinthijs promiserit, ad eos se ituriam, cum tamen non

ierit, purgat sede hoc in posteriori epistola dicens, non fuisse usum leuitate, licet non soluisset promissam, eo quod

non estet in sua facultate situm, eri.&. non . sed in diuina volutate. Ita & in

lyrii 'osito dicendam, quod ipse propo-uit ire in Hispaniam, sed Deus aliter disposuit. Et sic etiam soluit hoc Celais,a. o. a. sus papa, ct habetur in decretis. Beatus, inquit, Paulus, fion ideo, quod abis sit, seselli sse credendu est, aut sibi extitista contrarius,quoniam cum ad Hic panias. se promisisset iturum, dispositione diuina , maioribus ocupatus causis, implere non potuli quod promisit.

Quantum enim ipsius volutatis Interfuit, hoc pronutiauit quod reuera voluisset efficere. Quantum vero ad diuini secreta conliiij, quae ut homo non potuit, licet spiritu Dei plenus agnoscere, superna praetermisit dispositione praeuentias. Licet enim propheticu spiritu

haberet, tamen prophetis non omnia, rei relantur, ut constat ex lib. Regum,' Vbi confitetur Heliseus quod Deus ce- Iauerat eum mortem filii sunamitidis. dicent, anima eius in amaritudine est, di Diis eelauit a me, & non indicauit mihi. ouin uero & Paulo ipsi, Agabus Propheta praenuntiauit, Quemadmodualligandus esset a Iudaeis Hierosolymis. tradendusq; in manus gentium, quod ipse ignorabat. Nam, ut at ut Theologi, in his quae non erant ad salutem nesci.

saris, nempe ubi non condebant, ne exponebant scripturam sacram, non pus erat ut omnia futura, Apostolis reuesarent ut diuinitus, spiritu prophe

a P. igitur proficiscar in His-s sens minimare sanctis. J A si ignat rataonem quare clifferebat visitationem promi nam, o stendens necessitatem, per quam non sibi licebat eo statim properare ne videretur tempus sine causa

protrahere, dicens naue igitur J idest. in praesentia proficiscar in me falcm,2 quo deliinatum est irer, ministrare fiue tu, idest, Chrillianis illic agentibus, ut exhibeam illis beneficium Macedonum ci Achaicorum mihi scit, commis,

lum.

Φt docet Aus. EL D. Tho. illi qui ex Iu- per eys. daeis a principio conuertebantur ad fi- ad Gaia.dcm, quibus erat cor unum & anima er in tib. una, nihil suum esse dicebant, sed ven- deserec. ditis mi sessionibus suis, ponebant praeis ruans. tium earum ad pedes Apostolorum, Tho.

quod singulis prout cuique opus erat Adt. . distribueretur: hoe non fiebat nisi in

Iudaea tantum, neq; vero ad hoc comis

pcllebantur omnes, sed in suo cutu': erat arbitrio quod vellet facere, ut colligitur ex Act.quinto can. ubi A naniae Actu

qui fraudauerat de praetio agri, ait Petrus, nonne manens tibi manebat. Rvenundatum in tua erat potesti te

Quamobre non omnes Christiani tali Iaborabant inopia, sed tamen com luis res, praesertim Sacerdotes N Ecclesiarum in inri, quibus tunc nondu erant decretae decimae, neq; vero hic inopiae Iabor premebat eos semper, sed tuc maxime instante illa fame a Propheta Agabo per spiritum pra nuntiata magna futura in uniuerso orbe, quae fuit Claudio imperatore. Cuius rei certiores fa - M.tρ cii discipuli Christiani, ex diuersis muci nartibus prout qui': habebat proposuerunt singuli in minii terium mitatere habitantibus in Hierusalem siue in Iudaea fratribus, quod L secerunt, mittentes ad Seniores per manus Barnabeti Sauli. Ministerium igitur Sanctorum hic dicit Paulus elemiosinam,ut ait S. Thoari

346쪽

, AD ROMANOS. CAP. XV. 3HTho. mo. quam fidelibus Christi attulit in

c. vlt. Hieruialem.

GaI. a. Circa quod obserua diligenter, quam dignum sit munus dispensandi eleemosinas. eum non quibusvis, sed praecipuis Ecelesiae praelatis, inuales suet ut Paulus, de Barnabrs comittatur. Neq; ait tantum asportare, sed nilnistrarer ibat enim ut ipse illas distribueret pro cuiusq; necessitate. 3 . Probaverκην επω Maeedonia σ

ε ebma. collationem aliquam facere in

pauperes semctos, qui Iunt in merusalem. Exponit quod dixerat de ministerio sanctorum. probauerunto ves approbau runt, ideit, consenserunt & voluerur,me procurante ac solicitante. Macedonia, ct Orcha ,9 propinquae sunt regiones, idest, Christiani Macedones.& Achaici, per Paulum conversi, qua id tempor tibus sunt ab udantiores, de suis facultatibus collationem, J scu. communem aliqua- facere, I alii autem vertunt

c communionem, seu communicationem,

propterea quod diuites communitabit pauperibus bona sua, is pauperrι se ctos,) non ait in totam urbem, vel in omnes,sed in pauperes senetis, idest. Christianos qui inter fideles sunt egentes in Hierusalem, ad subleuandam eorum egestatem. Quo quidem exemplo inci tat Romanos ad simile faciendum. Nadi naturali lege, quia pauperes erant: Cbristiana pietate, quia lanctit eis etii

ipsi tenebantur subuenire. Hoc artii iscio utitur frequenter Paulus, dum ex plo & lande aliorum extimulat alios,

ut similia. vel maiora, si poni bile eit, faetant. Talis enim debet esse Antisti tis prudentia, in laudandis subditorum

officiis. ... 333. Plaeale enim σιι, ct debιtorea βηι eorum . J Assignat causam collectarum eleemonnarum, quarum prima eii lar gientiam beneplacitum e viae dicit, placuit enim μου, ac si diceret, nullii vi faceret megit, sed ita visum est illis. Eleemosinae enim, inquit alibi Paulus, non ex tristitia,aut ex nece itate,sed libere di eum iucunditate debent fieri,

Hilarem enim datorem diligit Do .

Secunda vero causa est debitum, unde a. eis dicit, ser debitores sunt eorχm, ubi no tandum, quod eleemosnae sere conexas habent rationes consilii, di debiti. Debetur enim eleemosina de superfluo. iis qui in extrema sunt, vel graui necessitate. Extra hos autem casus,opus est eonsilii. At quoniam neque liquido semper constat, quando adsit tam grauis necessitas: neq; aequi sumus iudices quid nobis civiciat, quidq: re dundet : nm: sit lege desinitum temper, quantum debeas erogare t nem debet Christianus tam graues expecta. re necessitases, nee tam rigide seruate statum suum. nee tam parcus esse ii

operibus misericordiae, quando illi haee rependutur, qui pro nobis propriam dispendit vitam. i. μ- β qiritualium eorum partia

raper facti sunt gentiles. d bent O in carinnati s mimi rare eis.) Reddit rationem eius quod dixerat, λ debitores sani eo

rum, nam qui recipiunt spiritualia, d bent eos alere qui illa ministrant: pr inde eum Hierosolimitani, Christi doctrinani gentibus priores impartirent, par erat . ut hi vicit sim de pecuniis suis aliquid illis impartirent, ut rem omniu ratiosissimam,re vilissima vicitq; φenarent. Erant igitur gentiles obligati Iudaeis, acceptae prius ab ilIis religionis nomine. Ex quo, ut ait. D. Th. sumitur τιε. argumentum, quod debentur sumetus non solum illis qui praeditantsed etiam

qui praedicatores mittunt . Debitum autem hoc, non est ratione iustitiae co- mutatiuae sicut exemptiona de conductione contrahitur, sed illo tamen iure suo temporalia sunt propter spiritualia, ceu propter animam corpus. unde non ait quod gentiles emerunt . sed

quod participes facti sunt Lyiritaalium. Neq; ait quod soluere debent id quod receperunt, qui epe quod nullo est praetio aestimandu Euangelium: sed quod

debent ministrare, videlicet, ministranti

bus spiritualia non debita quatenus benencia sunt Dei. Et quemadmodum hi communicarunt gratis quod ad ani ma salutem pertinet, ita illi sponte ae

347쪽

ὐι COMMENT. IN EPIST. D. PAVLI

volentes comunicare debent quod ad

corporis necessitates attinet. Gratis.' dixi, nam licet praedicatores, dispensatoresq; Sacramentorum , ex officio teneantur disseminare verbu, aliaq; pra

stare spiritualium munia, sunt tamen beneficia haec Dei, nihil debentis hominibus. atq; adeo gratis illis impensa, quae ideo gratis admini liranda sunt, &administrantur, licet ministri accipiant

sumptus, non ut praeium do trinas ted υρ debitum bovis triturantii, idest, hominis laborantis . ad corporis necessitatem

subleuandam. Sunt itaq; Ecclesiastici, . iuxta Aug. tanquam milites Christi, plebes autem tanquam stipendiarii prouinciales. Et obserua. in verbo scar

ha, quod viri Ecclesiastici non debent esse nimis cupidi, quaerentes sibi superflua, sed tantum ea quae sunt necessaria ad=sultentationem vitae , quae hic n mine carnis, inteligitur.3 I. Hoc igitis cum consimmauero, Massignauero eis fructum hunc, Per vos pro

sciscar in Hispaniam P Repetit pollicitationem circa eorum visitatione praeis figens tetminum quo ad eos sit ventuis rus, dicens, s hoc igitur cym eonsium mais

uero, J id est, simul atq; perfunctus fuero oficio meo,in hac re, scit. asportandi

eleemosinas in Hierusalem coe assignauero. idest, tradidero stis P scit . quibus est destinatum frustum hune,) idest,

eleemosinam gentium, quae est fructus conuersionis eorum, in subsidium pauperum recipientium , vel in praemium dantium, accipiendum in coelo,ubi pruindentes Christiani & non alibi volunt sibi thesauri are. observa, quod de obsignatam pecuniam,& per seipsum, non per alium , se, inquit, traditurum, ne vel per alios dolo fraudaretur aliquo, vel ipse cuiquam posset venire in Diapitionem qua si non nihil inde arroseis

rit, cum gratis alienum ageret largotium. c Per vos, I idest, inhic iter facturus, vel per vos, scit . aductu proficiscar in Hispaniam.

3 4. Scio autem quoniam veniens ad vos,

is abudantia braedictionis Eua 'el, cirristi veniam. Ingentem fructum suae viis sitationis praenuntiat illis dicens, si is autem,) idest, nihil addubito, ex fiducia scille . diuinae grati ae s qμoniam,2 Pr quod, c veniens ad vos, idest, postquam

venero ad vos c in abundantιa benediis

monis Christi, P idest. copiosa benediactione Christi, veniam, 9 idest, vent rus sum vobis. Vel sumitur hic, benedictio, pro elaemosina spirituali r nam

iuxta Chrysost. mos vetus fuit eleemo-nmas omnes, benea tionem, appellare, hoc eit, benignitatem ae largitatem. Et fortὸ hic Paulus ad utruq; cleemo li-n arum genus refert hoc, temporalium

stil. de spiritualium, in quibus promit tit se venturum ad eos. Vel b edetio, sumitur pro diuinis laudibus, pro Om-mq; Delici succeta, tam in his quae ad Deum pertinent, quam quae ad proximum. Et tunc eli sensus. ita venturus sum ad vos , & tales vos offensurus

nam spero vos bene paratos in Euan gelium Christi J ut aduentus meus, ad amplissimam Christi laudem pertineat, simul de vobis pro vestra pietate, stu diis alacribus me excipentibus, de me quidem auxilio Dei per omnia veliris . votis respondente. Vel forsan haec Ap stoli sententia praelagium fuit Spiritus sancti, quod venturus illuc foret in catenis di vinculis, martyrium pro Christo perpeti urus, quod pro summa duocebat benedi ctione Christi: ex qua post Romanis ta in gentes prouenere gratiae,&sanctitatis culini.

S. Obsecro ergo in fratres per v minam tesum Christum, charitatem Spiritus sancti. Petit a Romanis Graistionis su ffragia, quibus di ipse adiuuetur tanquam eorum Apostolus, qni iaeorum commodum & salutem . illam sustinebat prouinciam: de primo inducit eos ad orandum ex amore fraterniistatis dicens obsecro ergo vos fratres, Iobsecratio eli obtestatio per sacra, quae ideirco duo lare maxima ab eo positar primum est ρον Dominum 'nostrum L. m Christum, idest, per communem Dominum nostrum lesum Christum, in Plo Omnes unum lumus, & cuius legationet

348쪽

AD ROMANOS. CAP. XV.

tione ipse fungor, negotia gem, cau- .samq; ago, pro qua factus homo non dubitauit de ipse mori. Alterum est diuinus amor, qui est charitas, unde dicit super charitate spiritur sariti, 2 idest,

per syncerum amorem, quem ex Christi spiritu hausimus, quo uno tenere ' murisnculo,unuq; essemus in Deo, sicuti & pater & filius unum sunt. Non

facit autem expressam mentionem patris, quoniam in filio & Spiritu sancto. intel igitur persona patris quorum ipse est origo.

6. Ur adiuuetis me, in orationibus

pro me ad Deum. Scit . fusis, haec Paulictitio, ut quoniam praesens praesentius Romanis nondum frui poterat, certὸ psis eorum votis ac precibus ad

Dominum effusis,unn in tantis rerum

dimenitatibus laborantem , ac periclitantem, adiuuarent.

37. UT liberer ab infiis libc qui sunt

in λα-a. 9 Ecce primum quod vole-hat Apostolus per orationem impetrari sibi ab amicis fidelibus . nimirum, ut diuina ope liberaretur ab incredulis quos habebat Iudaea,& Euagelio Christi rebellibus, ne quid illorum malitia suae praedicationis fructus impediretur. . I .ar. Odiebant Paulum & impugnabant illuincreduli Iudaei, quia fiducialiter praedicabat cessationem legalium.

8. ET Obsequi' mei oblatio . Me tasat, in Hierusalem Sanctis. J Ecce alterum pro quo fauorem orationis postulat,nempe. ut officium suum in reddenda pecunia, quo functurus erat in Hi rusalem, nullo interpellante. esset gratum & acceptum Deo & semctis, quibus eleemosinas deserebat: quae dicebantur, obiatis , tam gentium, quam Pauli: gentium quidem, quia illas mittebant pauperibus Hierusalem: Pauli vero, quia eius diligentia fuerunt colleiactae eius labore & obsequio allatae,&traditae: & tunc putabat Paulus acceptam fieri talem oblationem , si absq;

aduersariorum impedimento , opportunὸ traderentur pauperibus, qui pr

inde simul cum ipso, gratias Deo agerent, pro tanto munere, tanta gentium

charitate illis exhibito. Potest autem sic ordinari littera, videlicet, ut ablatio obissequb mei, P idest , oblatio mea ista, quam administrare pergo sanctis mHierusalem , fat accepta, P idest, placita Deo, dum summis ac diuinis laudibus aecipitur a pauperibus, pro adeo eximia gentium erga illos charitate. 3 ρ. VT veniam ad sos in gaudio per

voluntatem vel, ut refrigerer vobiscum.

Propter duo optabat Paulus in hoc ne gotio Hieros. imitano, omnia ex senistentia sibi contingere, primo, ut aduen tus eius ad Romanos esset illi Iaetusae fucundus, ita Deo volente. Deinde, ut ipse post tot. tanto'; agones, aliquantisper resecillaretur apud ipsos. Et hoe est quod inquit, οι veniam ad vos eum gaΜάισ,9 de ita venit, nam Iicet in comis pedibus & eum eatena, ut ipse testatur , dicens, propter spem Israel, catena haecircundatus sum. Tamen hoc elat illi summum gaudium, eui nulla erat gloria nisi in cruce Domini. Per volunta rem 'Dei, P ad hane omnia reserebat. extra cuius ordinem, nihil optabat, aut animo proponebat. Respondet hoc verisbo exordii ubi ait, obsecrans si quomodo tandem aliquando . prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. Vt refrigerer vobiscum,) idest, cotipectu vestro, ac vestra consuetudine. ab aestu laborum, anfractuum, periculorum, & aduersitatum , quae perpessus sum inter gentes. Et respondet verbo exordia ubi ait, ad confirmandos vos, idest , simul eo Olari in vobis. Refrige ratus ac re cillatus est Paulus, licet in carcere positus, S cateniS circuligatus.

videns gentes ad se ingredi iam ad fidem conuersas, quarum consuetudine fruens, mirum in modum laetabatur.

Loquebantur enim omnes de Christo Iesu , qui Paulo erat vivere, & pro eo

mori lucrum .s obserua hie diligenter, quanti sit valoris oratio Chri tranorum, praesertim si in Christi nomine congregantur, cum Paulus vas electionis, tot pratiis, tan

349쪽

3,g COMMENT. IN EPIST. D. PAVLI

ditatus, tanta cum Obsecratione, a Romanis tune in fide nouitiis eam expost alet. Et si militantium oratio eth tanti facienda, quanti erit illa triumphan tiam, qui cum Deo ardentissima sunteiraritate coniuncti. 3e nos etiam ipsos cadem. niaxi md prosequuntur λ Cum igitur in suoru in oratione semper glo rificetur Deus noster, ab illis petendaeit, sed maxime a triumphantibus amicis Dei, quibus ipse Dominus procul dubio representat preces nostras. Ontra quod perii di Lutherani, suis persuadere contendunt. o. DEUs autem p eis fili eam omnibus vobu, Amen. Finis huius respon- dct principio di medio Epitiolae. Dixerat enlin, Gratia vobis o pax, quae e stClscctus gratiae : a Deo Patre nostro, qui autor eli utriusq;. Deinde, DEUS auia rem patrentia, resoluὴ , det vobis idimiis fugere, idest .animoru concordiam. Tertio, DEUS autem speι repleat vos omni gauio, quod scit, ex concordia certumeli proticisci. Modo vero in ealce Epi. solae, DEUS, inquit. pacis,fit exm m atibus vobis: in quo videtur ostendere, totum Epistolae argumentum illuc te clere, ut eos in pace confirmet N eorro bolet. quae, ut diximus, proprius effectus est gratiae t & cum ipsa eaquam quaedam praetiosa margarita, sit nobisa chrilio in testantento relicta, est etiairrefragabile tellimonium fidei susceptae, concordia fraterna. Vt igitur undὸ coeperat finiret exhortationem Paulus, precatur ut Deus syncerae pacis, concordiaeq; parens, autor, di tutor, sit cum omnibus illis, idest, apud eos maneat. In quo docet nos quod ut longe rela. sit, ac resilit ab elatis, ae discordibus, ita mutuo consensu conciliatur, ac re

tinetur. en,9 idest, sic fiat, ut ego

Alutatio nibus, εσcomendationibus, magna parte se

occupat.

ne vero,

ab haereticis,& chismaticis cauere eos admonet. Denique gratiarum actione Epistolam concludit. δ' C-A PVT. XVI.

Ommenda

autem --

Sororem

nostram qua est in ministerio

Ecclesii Gqua est ta

r. fUMME O autem vobis Phoe ben,s rorem nonram, qua est in misisseis ris Eecbsia, qua est Cenchreis . 9 H aee Phoebis, vel Phoeba, fuit quaedam in s gnis mulier Corinthia, quae Romam veniebat, cui dictit Apostolum dedisse haes litteras perferendas. Describit aut eam primo quidem ex nomine vocanseam Phoeben, idest, Lunam . Deinde ex fidei religione dices, sororem nostram. Mat. a omnes enim mulieres fideles. vocantur scitores, sicut & omnes viri fratres. Temtio, ex officio pietatis dicens, qua essis ministerio, idest quae modis omnibus

inseruit Eeelesia ) idest, congregationi fidelium, qua est Cenchreis, id est .apud L c. . Cenchrenses. His dicta mulier seruie- Getu. bat ac suppeditabat i sicut & de quibusdam mulieribus dicitur, quod mini strabant Christo de facultatibus suis. Cenchree, iuxta Gagnetum, opidii est in Troade, similiter & in Italia, sed hoc tamen loco, est portus di statio naualis Disiligod by Coos le

350쪽

AD RO M A N O s. CAP. XVI.

lis Cotinthiorum. Commendat igitur his litteris Paulus, hanc foeminam Ro-

'Tho. manis r nam, iuxta D. Tho. licet esset Deo deuota, no tamen erat tantae auis toritatis, ut comendatiiijs litteris non

egeret: sicut ipse dicit de seipso, Nu- quid egemus, sicut quidam, commen

dati tisis litteris. u. VT eam fusicipiatis in Domino. d. gisnὸ sanctis.) Rogat, ut eam excipiant in Domino, idest, propter amorem Dei.

digne soctis,) idest. pro dignitate sanctorum, di quemadmodum sanctos suncipere & tractare par est. Uel cdian sanctis, P idest, ut decet i sanctis excipimulierem, optime de sanctis meritam. 3. V T assylatis ei, in quaeu; negotis

vestri indiguerit. 9 Insuper di hoe rogat, ut assistant, idest, ut adsint ei in quocun-

xue negotio vestra, vel vobis indigaerit,

idest, vestrum desiderabit officium. Vtruq; dicitur Latin Ε, indigeo tui. de indigeo te. 4. Etenim ipsa astitit multis, remihi Vsi. J ostendit meritu hutns sceis minae quare ei debebatur auxilium. Aes diceret. par est quidem ut illi adsitis quandoquidem illa frequenter adsuit. eum, aliis sanctis quampluribus, tum mihi etiam ipsi. Ex quo sumi potest argumentum, praecipuae esse autoritatis foemina haec apud Cenchrenses, tum, uia fauere poterat Christianis, tam inomo, recipiendo illos. quam extra d mum suam iuuando illos apud iudices. Tum etiam, quia Epistola haec tanti poderis, illi concredita est, ut ferret eam

Romanis.

Salatale Pν istam ct uilam. J Iu- et salutare suis verbis Presteam, quae alibi ab eodem vocatur Priscilla, Ec eius maritum Aquilam pontici generis, Iudaeum tamen professione r praenominauit autem uxorem, sorte, ob malO-

rem fidei deuotionem. Hi secundum ore. Orig. di Chrysost. suersit duo cives Coia γν. rinthii, quoru in hospitio exceptus est 'Paulus, dum Athenis veniret Corinthii. Erat quidem uita, eiusdem artis eu Paulo . puta, secenofatoriae, hoc est,c ad .r . suendorum tabernaculorum a qua de

eausa dicitur ad illum diuertisse, cum applicaret Corinthum. Habitauit etiaaliquando Ephesit ex quo loco salutem plurimam dicunt Corinthiis, in Epistola priori ad eos missa, ubi ait Paulus, Salutant vos in Domino multu Aquilati Priscilla. eum domestica sua Ecclesia. apud quos & ego hospitor.ε. - ἀκρονυ meos in Cisi'. 's. Non quidem in praedicta arte mecha

nita, sed, sin Christo is, 3 id est. in fide Christi praedieanda, mihi ob Iudaeoruinsidias periclitanti, sunt opitulati, nescit,praedicatio Christi impediretur si

dio malorum. Erant enim sori , pers nae potentes, non modo facultatibus huius mundi, veram di opere de siem

. Q Ut m anιma mea, 3 ee uel μHsuerunt. 2 Adeo opitulati sunt Paulo periclitanti ut pro tuenda vita ipsius. ipsi subierunt vitae discrimen, quod sig'nificat, ceruins ponere, eeu caput Pauli, suo rapite redimere volentes: quod est in diei u maximae charitatis, iuxta illud, is Maiorem hae charitatem nemo habet.

quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Hoe autem iactum suisse videtur Corinthi,ubi Paulus persecuti nem est passus: quoniam ni duo qui is, tune relegati a Roma per Claudium, habitabant Corinthi, apud quos &honpitabatur Paulus, eripuer ut illum a su- rore populi. Post vero cessante pers ditione Claudii, reuersi laut Romam. ubi erant eum Paulus hanc seripsit Epi.

stolam

s. Quin3 πω selus ego gratias V. sed re euneta Ecclesia gentiam. J Quoniam vita Apostoli. non tam sibi, quam ali a P. si ρ necessaria erat, ideo ob merita horum illustrium Christianorum Priscillae re Aquilae, non solum beatus Paulus illis

gratias agit, verun etiam eum Paulo agunt easdem omnes Ecclesiae gentium.

propterea quod Apostoli seruati bene. Mium, ad omnes pertinere existima

SEARCH

MENU NAVIGATION