Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1739년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

dernos Haereticos tum in neganda, tum in asserenda Traditione

cum antiquis convcnire.

VI. In asserendis Divinis & Apostolicis Traditionibus non

scripti , earumque auctoritate&necessitate statuenda contra Haereticos citiusvis seculi Patres laboraruut, quos videndos relinquo, praecipue apud Natal. Alexandre Dissert. I 6. Seculi I. In hoc enim immorari praesentis operis non est: & etiam quia rem hanc fuse peregi in Vera Eccl. Tom. a. p. I. art. 4. in Theolog. TOm. I. q. 3. de Locis Theologicis Dub. 3. in L. de Eligenda Sent. cap. I. N a. Sc alibi, qu.e Studiosus adire poterit.

De Seeundianis & Ptolemaeitis.

q. I. Is fuerit Secundus, quae ejus haeresis. I. C ECUNDIA Ni a Secundo uno ex primariis Valentini discipulis dicti sunt. De Secundo agunt Irenaeus Lib. I. cap. s. niod6 11. Tertullianus L. contra Valent. cap. 38.&Lib. de Praescript . c. s. Philaster Haeres M. Epiphanius Haeres. 32. I heodoritus L. I. Haeret. Fabul. cap. 8. &Damascenus Haeres. 32. Nemo tamen genus aut patriam illius indicat. Clim tamen de

schola Valentini eum fuisse compertum habeatur, ipsum quoque fuisse AEgyptium verisimile est. Eadem, quae , alentinus magister, docebat, in aliquibus tamen diversus, ut dicam. In operibus tamen turpidinis excessit magistrum : unde S. August. Lib. de

Haeresi c. sa. ait: Secundiani hoc a Valentinianis di re dicantur, qu)d addunt opera turpitudinis : non quia turpitudinum auctoreS

fierent, has enim a Valentino acceperant; sed quia turpem Robscenam Valentini doctrinam impudentius praedicabant, omni que seρο sita verecundia actu perficiebant. II. Harum turpitudinum augmento plurimum contulisse creditur Secundi & Secundianorum 1bcietas cum Epiphane Carpo cratis filio, cujus obscenam doctrinam voce S 1cripto traditam iupra cap. s. g. recensui, dccum quo lam Isidoro imillis doctrinae homine. Unde Epiphanius Haeres. 3 a. quae .est de Secundianis: Vo- Io, inquit , is iis commemorandis , qtu in eadem baeresisunt , sed alio quaedam in per asserunt, paulisper immorari. Dipbanem atque Isi'dorum ivIclligo , qui coboriationum ac praeceptorum Decie in profun- Digi co by oc Ie

212쪽

diorem sese infelicitatis voraginem immersit. Et cum d Carpocrate parente suo re vera false dogmatis initium acceperit, ad Secundi ta- mea opiniones adhaesis , S ad Secundianos adferiptus es. Deinde subdit, qu6d etsi solis decem &septein annis vixerit Epiphanes, ejus tamen exitiale dogma in iis qui ab eo decepti fuerant Maerstes fuit, & ad sila usque tempora in I asula Samo Divinis honoribus ais ficiebatur , quod ex Clemente Alexandi . supra cap. s. citato etiam ostendi. De Isidoro autem idem Epiphanius tr. . dicit s in quibu1dam cohortationum Libris sex quibus fragmentum aliquod inserius subjicit nequiti e sua: fundamenta jecille. Sed utrum eadem ex secta atque eisdem opinionibus fuerit, an ex Philosophorum schola eas desumserit, nihil certi dicit se explorare polle. Utcumque tamen res se habeat, in eodem omnes consuendo dogmate, tu pia turpibus adjicientes,cum Valentino convenere.Hunc Isidorum fuisse Basilidis filium ex Theodorito L. I. Haeret. Fab. supra indi

cavi cap. a. s. a. n. 8.

III. Nec solas tamen turpitudines, sed & Ualentini errores extendere studuit. Η nc Epiphanius Haeres. 32. n. I. Horum igitur, inquit, e numero decundus quidam fuit, qui plus aliquid quam ea- teri saperesudens, eis eadem quae Valentinus asserit omnia, ampliυ- re tamen sonitu furiosorum aures opplevit. Hic eodem quo Valentinus tempore eundem ipsum n o aliquo iuvento superare gestiens, primam Ogdoadem ex Tetrade dextra ac fui a conflari docuit, quarum cia seram Lumen , Tenebras alteram appellari voluit . yam Cero virtutem illam , quae defecisse , ct ad inopiam fuisse redaei a dicitur, negat ex tricenario illo numero innum extus e s Sed Dferioris cujusdam ordinis: ex eorum videlicet grege fuisse , qui infra aliam indoadem eouocantur. Idem alserit Tertullianus L. adv. Valentin. cap. 38. his verbis: Humanior jam Secundus, ut brevior , indoadem in duas Tetradas dividens, in dextram cir sui am, tu Lumen oe Tevebras. Tatitum quod defultricem ct defestricem illam virtutem ubu vult ab aliquo deducere trigluta PEonum, sed is fructibus de substantia eorum venientibus. Ante omnes autem irenaeus L. I. c. s. modo II. sic ait: Secundus autem indoadem ita distinguit, ut alter quaIernariussit dexter , alter finiser , traditque ilium Lucem appellari, hunc tenebras . Virtutem autem illam quae abscessit, atque ab aliis sese remo- Cit , vis esse ὰ numero triginta AS unum, sed post triginta Atanas. IV. Prii nurn ergo Sccundianorum allicrtum , primam scilicet Honum Ogdoadem ex Tetrade seu quaternario, dextro A sinistro, Lumine scilicet S Tenebris conitari, relutatur a S. Epipha-ilio num. I. citato. svia dextrum & sinistrum supponit unum medium, cui alterum sit dextrum alterum sinistruna, cibi lenim est sibi

213쪽

sibi dextrum ac sinistrum: ergo si in prima indoade datur quaternarium dextrum & sinistrum debet dari unum, cui alterum dextrum sit, alterum 1inistraim. Hoc autem unum quid aliud erit nisi unus Deus, a quo omnia sunt s nihil tamen sinistrum aut deficiens '-, inquit , si Tetrades ex illorum opinisue dextrae sunt aesulserae, mediam Diter eas quiddam vinuari oportet propterea quod quidquid dextros habet ac Miseros ordines, in Gram medio collocari necesse est: neque dextra , vel fra uspiam esse possunt, nisi ex in terjecto corpore utriasque partis discrimen petatur. ad obreν ,solidi sane mortalium, Secunde, vosque Secundiaui omnes t Medium erae unxm aliquid , cui Afra dextraque , quae dicuntur, subjecta sint: neque ab uno illo alienum id esse poterit, quod ei subjicitur dextrum

aut Histram : atque ita ad aham quaώdam naturam uuiversa referen-tar , qua vibii superius sit, neqae ixferias, in mamze , praeterquaara quae ab eo condita faut: eritque veritatis gnaris haud obsearum, unum

Deum esse Patrem, Filium, er Spiritum Sanctum . Iamsi auus Deus es , a quo out omnia : nihil neque sinistrum, neque alid ratione de ciens inerit ipsi, neque i erius praeter illa quae procreavit. Hactenus Epiphanius. '. Alterum, in quo Secundus a Ualentino recedebat, erat qu)d virtutem , quae desecit, fuisse de numero avinum inficiab tur. Pro quo suppono, quod Valentinus inter alia fabulabatur , Sophiam idest sapientiam AJonum trigessimam,& ultimam, deside rio videndi primum AEonum parentem omnibus invisibilem a celisam fuit se, 1ed cum imWiuibile tentaret, moerore ac deform tam e Pleromate, seu universitate I luim exi ille, ac delaciise , ae prae tabe sine opera conjugii inlarmem partum edidyle, quem dicebat elle Materiam priniam . Ejus tamen misertum supremum Patrem, informi partu a Pleromate relegato , ad ejus N AEanum lccuritatem per Unigenitum suum produxisse Clu istum, qui Patrem este incompruliensibilem v nas edoceret: Spiritum Sanctum , qui omnes in Plemmate colafirnoret. Ita Valentinus , qui Sophiam quae destinat intra Pleroma , lices ultimam, collocabat: lianc tamen Cxtra Pinoma Secundus constituebat , quem refellit imo irridet Epiphanius his verbis: mero post triginta illos nas demum extitisse narrat, libet de eo fesscitari: Heus tui Potes

dicere, unde tutas defectus nazuram ac defciscentem virtutem eog vieris ρ Si enim a superioribus pullulasse diear, non creatam ,sed ge- tritam : eum ex tua ac magistri tui sententia , quae eonira funt , muereata faetiui sed genitas ac Draevis natura quaedam ab altera comm mcatione transfusum id quod babet acceperit, atque in lucem prodierit : jam ipse eo fe M - induaris oportet. Etenim si a superinruus

214쪽

posterkν illa virtus, ae defeesus extiterit, iniaque , ut ita loquar , inllularit, erit planὰ eaelestium ornamentorum particeps, quandoquidem commune aliquid eum Heromate habet illa Pserior, ct eum μ- seriore Plerem: neque aliud ab altero dissidebit, cum utraque communibus invicem terminis copulentur. Ita Epiphanius ex eo quod

Sapientia quae defecit non sit creata , sed genita ut caeterae .ssiones, concludit, intra Plemina ut caeteras illam esse. Sed haec dimit

tamus .

De Secundo scribit Philaster, infinitos posuisse Kones: quum

nec Irenaeus, nec Epiphanius, nec Theodoritus hoc asserant f quin potius a numero jEonum eum exclusille unam idest sapientiam conveniunt: Tertullianus tamen L. de Praescr. cap. . infra res

rendus, Secundum plures AEonas addidit te dicit. Dicit etiam eum senstile, qu bd Christus quali per phantasiam, & veluti in umbram

humano generi apparuerit, nec veram carnem habuerit. Quod nemo pr. elatorum Parrum indicat. Solus Damalcenus L. de Haeres. ait, quod Secundiani carnem improbant.

q. II.

Prolemaeitae: eorum error de Deo . I. D Tolemaeitae a Ptolemaeo dicti sunt. Hujus doctrinam flo-L stulum de schola Valentini vocat Irenaeus L. I. in prooemio his verbiq: Eorum qui nane perperam docent Ptolemaei Butentiam , quae Valentini seboia velut flosculus es , breviter ac dilucidὰ refer mas . De quo etiam L. I. cap. M. modo a z. ubi postquam de iis locutus est, qui ea quae ab Apostolis audierunt testati sunt, subdit:

aevibus magis oportet eredi e Stramne his talibus, an Ptolemaeo , qa, Apostolos numquam vidit, vestigium autem Apostoli ne insomnis qui dem assequutus Tertullianus L. adv. Valent. c. . ait quod Valentini viam Postmodum Ptolemaeus intravit, nominibus, ct numeris Tonum disinitis su perfouatis substantias , scd extra Deum determinatas, quas Valentivus su 'fasumma Divinitatis ut fessus π Uectus motus incluserat. Dibus eum a Valentino in aliqu;bus descivisse indicat, de quo infra. Et clari iis extri nil L. de Praescript. cap. 49. ubi ait: P baue Valentinum sextiterant Ptolemaeus ct scandus haeretici , qui cum Valentim per omnia consentiunt. In illo solo di ferunt s nam cum Valeatinas uriaras totum triginta finxisset, isti c diderant alios complures s quatuor enim primam, deinde alios quatuor aggregaverunt s ct quod dicit Valentinus aetaxem trigesimum excessisse Plemmate at tu defectionem , si negant. Isson exim ex illa Tria

215쪽

utari fuisse hune qui fuerit in defemonem propter desiderium cυ odendi Propatrem. Sed de his inferius. II. Ptolemini in unum ex Valentini discipulis fuisse conveniunt

omnes: quem locum tamen inter eos habuerit, non una cst lententia. Epiphanius Haeresi 33. eum ponit linast Secundum, & ante Marcum R. Colorbauim K Heracleonem, sic enim ait num. I Secundus igitur atque Diphanes Isidori cohortationes ad Manu. sectae fisae opivioni l ne transularunt. Successit iis Ptolemaeus. Quidquid autem sit de prioritate, certum est, omnes recentitos fuisse coaevos, 1bdales, ec Valentini auditores. Ptolemaei genus, stirps , patria , prolellio ignota sunt. Fuitie eruditione praestantem, ac magistros suos 1uperalse dicit Epiphanius citato loco: Hic ille eum suis Ptolameus longe iis, quos praeceptores habuit eruditione praestitit, ct illorum d trinam magna accessione cumulavit. Id etiam colligitur ex Epistola ad Floram 1cripta, quam per extensum refert Epiphanius anum. 3. Flora haec c)us discipula, & in errore socia fuit, quam in dicta epistola instruit. Familiare fuit haereticis socias hahere seminas: sic Simon suam habuit ΙHelenam,Carpocrates Marcellinam, Salii alias, quae vel eorum libidini, vel errori inservi-ient. Mulierem aenim decipiendo aptam exemplum Evae nimis

demonstrat.

III. IIunc Ptolemaeum temporibus S. Irenaei adhuc in vivis mille, coirgi videtur ex ejusdem supra relatis verbis: Eorum qui na,c perperam docent Ptolemaei sententiam. Ea tamen verba indicant quidem, Irenaei tempore Ptolemaei l resim adhuc viguilla in discipulis ejus eam docentibus, esto non in Ptolemaeo adhuc superstite, cujus signum est quod Irenaeus non in singulari, sed in

plurali numero loquitur . Cum tamen Ptolemaeus anno Iso. π-

rores suos fundere coeperit, improbabile non est ,' quod anno 1 76. quo Irenaeus scribere coepisse creditur adhuc superstes fuerit. Ut ut sit, ejus discipuli superstites erant. Cumque, ut habetur in . Vita S. Irenaei, ejus tempore Ualentiniani, & praecipue Ptolemaebiae, & Marcositi Lugdunensem rractum, cui ipse praeerat, infestare coepissent: ideo ab eis confutandis, ut dixi, exordium sumsit , de quo P. Malluet Dissert di. n. s.

stellit Ubi enim ille Bythoni unam tantum conjugem dedit Sigen, hoc est Silentium, ex cujus commixtione velut maris & feminae processisse dicebat Alan idest Intellectum, R idest U ritatem, ex quibus postea successive alii asiones usque ad triginta prodiissent, ut supra dictum est , iste Bythoni duas conjuges dedit

216쪽

DEPTOLEMAEIΤIS. IOIcogitationem, Thelesin alteram hoc est voluntatem appellavit.

Ita Irenaenis L. I. c.6. modo c. I a. vero, inquit, qua funt circa Ptolemaeum frientiores duas conjuges habere eum Othon dicunt, quaser dispositiones vel affectiones vocant Ennaeau 2'Theloiu . Primo enim mente concepit quiddam emittere, sicut dicunt: Post deinde vo-- luit. Et infra: Voluntas velut virtus facta est Ennaeae. Cogitabat enim Ennaea femper emissionem , non tamen γ' emittere ipsa pe= femetipsum

poterat quae cogitabat. Cum autem voluntatis virtus advenit , quod cogitabat emisit.

V. Idem dicit etiam Epiphantiis Haeres. 33. n. r. ini tamen liujus auctorem facit ipsum Ptolemaeum, cum ex dictis helaxus videatur asserere hoc potius fuisse inventum discipulorium ejus . Sed cujuscumque sits summa dementia est dicere, Bython, quem Deum & universorum parentem fingebant, posse quidem per semetipsum de re a se facienda cogitare, eam tamen facere a se nonia 3sse, sed indigere voluntate tanquam aflectione & virtute a sedistineta. Ut enim Irenaeus &Epiphanius dicunt: Dei idea esse debet illius , qui simul atque animo eoncepit aliquid , satim quidquid

moluerit incis: satimque ac voluit animo concepit quod voluit: ac tum cogitaus csem vult , volensque cum cogitat. Mimirum totus ipse eoῬ-tatio est , totus voluntas, totus mens, totus lumen, totus oculus, totus auditus , totus bonorum omnium fous , prorsusque ab omni perturbatione remotus I non sollicitus, non anxius, velut 'thur ille, vet

yuppiter , de quo quae ab Homero scripta sunt , Ptolemaeus ad 'thum transulit. Ita veri Dei ideam exponit cum Irenaeo Epiph nius, corrigens errorem Ptolemaei, qui Bython suum, quem summum asserebat Deum, velut alterum Iovem de Graecorum pernicie cogitantem, de ea implenda auxim-curis confectum proponit.

q. III.

Dolemaei errores de Lege . s. DRaeter relatum figmentum, vel ab ipso, vel ab ejus schola A profectum, alia velut propria subjuinxit, ut in Epistola 1u- pracitata ad Floram apparet. In ea enim in prinus refutat Opis nionem illorum, qui asserebant inem Moysi a Deo Patre fuisse constitutam: item & eorum, qui ab ejus avnulo nefario Daemone latam ammabant, a quo & mundum fabricatum dictitabant, ejus Conditorem ac Patrem eum appellantes. Primos quidem alio suo errore rejicit didens: Nam nee d perfecto Deo.Patre sabilita vide Tom. VII. cc tur,

217쪽

aoa CAPUT X. s. III.

utpote minus perfecta , ct adfui absitationem plura desideram ,

ac mandata qmedam continem , qua Dei saturε ac decreto sunt alie-

is . Secundos ita restitit: Neque vero Adversarii improbitati tria buenda lix est, cujus proprium sit iniquὸ facere, in lege autem multa

na continentur.

II. Itaque Mosaicam Legem quinque Voluminibus compre- hensam trifariam dividit: partim enim a Deo traditam asserit,

partim ab ipso Moyst non Dei spiritu, sed proprio Sc persti

quente: partim a Senioribus oui erant in populo. Porro eam paretem , quam dicit este a Deo adhuc in tria membra partitur. 41 rum primum continet sincera praecepta , & ab omni mali pennise sone secreta, & haec proprie Lex appellatur, quam Salvator non venit Iblvere, sed adimplere Matth. s. v. x7. iacundum dicit co tinere aliqua Praecepta deterioribus implicata puta injustitiis, quae Salvator funaltus sustulit. Tertium vero membrum complecti dicit ea quae typica ac symbolica vocantur, hoc est figurae futur rum & umbrae ac imagines rerum praestantiorum, & has a visibilibus 9 externis in spirituales & invisibiles Salvator transtulit. III. Porro ne quis miretur, Deum dedi iste priecepta aliquam injustitiam continentia, fabulam fabulae miscens dicit apud Epipli. num. 7. , ICgem elle quidem a Deo, non tamen ab illo uno ingenito perfecto omnium summo, sicut neque a diabolo, sed ab alio Deo genito ab illo summo Deo, eo autem minore, medio inter primum Ec ingenitum Deum &diabolum. Dare Ptolenuem inter Deum Patrem bc diabolum, quem Advenarium vocat, alium Deum statuit Deo Patre minorem, diabolo majorem, non ita b num N justum, sicut Deus Pater, nec ita malum & injustum , sicut diabolus ; qui neque bonus neque malus sit aut injustuS, pinculiari tamen ratione justus appellari pollit, quatenus justitiae quam habet moderatione fungitur: & sic medius inter summe lonum nempe Patrem ingenitum, δc summe malum, nempe Adversarium diabolum, cujus natura, ajebat, corruptio est ac tenebrae, materia quippe concretus es ac multiplex. Unde in hoc etiam errahat , iluod diabolum ponebat corporeum & corruptioni obnoXium. Η.ec Ptolemaeus in Epistola ad Floram. IV. Ex hucusque dictis apparet, Ptolemaevin discipulam Floram variis circa Legem erroribus iliabuiste. Primo: Legem Moysis in Pentateucho copaletuam continere aliqua non bona, sic a Dei decreto aliena, nec totam esse a Deo, sed partim a Deo, partim a Moyse, partim a Senioribus populi. Hunc errorem constitavi in Theolos. Tom. a. in I. a. Tracti de Legibiis D, 4. , ubi Dub. 1. ostendi Legem Moysi 1 uilli: bonam, utilem, ac periccum testimo nio

218쪽

tem a. late demolastravi, mem Mosaicam totam esse a Deo Moysi di natam: Deum selum nabere auctorem in Omnibus ea quae

in Pentateucho continentur s nec vim ullam faciunt quae in contrarium optuni possunt, & maxime de Libello Repudii: hunc dicit

Christus Matth. I9. v. F. quod Permisit Moses s quia ex Dei auctoritate permisit,& ipso mandante promulgavit. Non dissiteor tamen auctoritate Seniorum multas invaluille apud Hebraeos Traditiones , sed istae non erant scriptis in Lege per Moysen a Deo lata :imo quia saepe erant contrariae Legi, & pluris eas laciebant, quam mandata Dei , ideo Christus eos reprehendit Matth. I s. v. 3. &Marci 7. v.f. Ibi ergo dicta Studiosus percurrere poterit.

V. Pneterire tamen hic nequeo S. Epiphanium num. 9. Ptolemaeum ita aggredientem : Legem asseris trifariam esse dis ana, ut partim is Deo, partim a Mose , partim is Senidiribus mauarit . De Senioribus porrὰ cur ita sentias , nihil ut apparet, offerre potes iud cripturis expressum. Nusquam enim in Lege tradita illa d Senio

ribus decreta memoraπtur Nam Seniorum Tradit/ones Deute-

rosis idest secunda Traditio in is Pudaeis viocantur. Luatuor autem illarum sunt genera. Primum es quod sub Moses nomine circumferunt . Secundum es quod Ralbi Ahibue tribuunt. Tertium Addae , De Fudae. I artum ad AsamonisAios refertur . Cedo igitur, homo contentiosissime, ac levis et Laenam in Pentateucri Divinae Legis volumine illam potes demonsrairesententiam, quam in Evangelio Chrisus attulit θ Marci 7. v. II. ,, Qui dixerit Patri suo Corban , quod est donum , nihil ipsi proderit ,,: quod misi sanquam ostendes. Ex quo ergo taec Traditio es aliae,quas ibi Christus afleri Seniorum

traditiones, in Pentateucho Mossis non reperiantur, imo earum multae sint aperte contrariae s valide inPrtur, Seniores de populo nullam partem habuisse in Lege, quae in Pentateucho exhibetur. VI. Prosequitur inde Epiphanius, alterum Ptolemaei mendam cium detinendo, vis verbis : Caeterum quae is Mose sanetra sunt a Deo minimὰ sunt aliena, is quo Mose sequestre atque interprete tradita sunt: quod ct ipsum Salvatoris judietum evidenter approbalsade)que quibus uteris testimoniis , ea contra temetipsum protulisti . Sic enim in Evangelio Dominus loquitur Matth. I9. ,, Moyses barcscripsit ad duritiem cordis vestri se . yam quod Miser scripsit, non

citra Dei voluntatem scripsi, fed Sancto Spiritu impellente consiluit. Mox enim Salvator tu eodem Evangelio is inod Deus, inquit, conjunXit, homo non separet se. ΣΗmadmodum ver, coriunxerit , verba ipsa, ut intelligeremus, adjecit ,, Propter hoc relin tuet hom patrem suum, & adlia rebit u Xori suae, A ertini duo in carnem Cc a unam

219쪽

irnam . Tum infert se Quod Deus conjunxit, homo non separet se Atqui nunquam illud Dominus, cum Adamam Evamque formaret, usurpasse legitur, sed hoc fuim se Faciamus ei adjutorium simile sibi se . Uud everὸ ab Adamo dictum est, qui is fomno expergefarius: ,, Hoc nunc os, ait, ex ossibus meis, & caro de carne mea: Haec ,, vocabitur Virago, quia ex viro sumta est se . Pergit deinde: Propter hoc relinquet homo patrem & matrem, & adhaerebit, , uxori suae,&erunt duo in carnem unam ,, . Cum igitur non Me Deus, sed Adamus dixerit , ct ea ipsa tamen Dei esse verba Dominus in Evangelio resetur, futis res tua declarat, tum hae Adami quidem Ore , sed Dei esse voluutate prolata. Similiter ρομ es L gem edidit, quam dictante Domino didicerat. Ex quibus Epiph

nius concludit, quod cum Moyses in Lege libellum repudii permisit, hoe Dei dispositione & auctoritate scripsit, qui ubique δε-

cernere solet, partim quae certis rebus adumbrandis ferviunt , partim quibus futura bova declarantur, quae in Evangelio demum adventu

fiso Christus yssus Dominus noster implevit. His ad oculum Epiphanius demonstrat, omnia quae Mosses in Lege etiam de repudio locutus est, Deo sic disponente Sc dictante fuisse prolata. VII. Quod vero Ptolem. xus addebat, Deum auctorem Legis, nec esse Deum summe bonum & j iistum, nec malum & injustum, sed Deum medium inter bonum & malum, idest inter Deum summum diabolum adversarium, novum deliramentum est in ejus insana mente conceptum: Ecquis enim inquit Epiphanius n. Io. tertiui ille nobis Deus es, duplici exsimilitudine eonflatus, qui nec alter sit e duobus, nec inforatus malitia vel injusilid, ut ais , ulta , neque bonitate lucidεque surtura praeditus, sed medii e Udum sit ordiuis jusus e ,, At si justus, cur non bonus is 8 I sin euim aliunde xam ex bonitate quod justum appestamur oritur s neque quisquam ,

nisi idem bonxs sit, justus esse poterit. Rursus. lSi justus, quomodo in Lege sui dicis ita; ustitias docuit e Injustuq plane erit 1i injustitias in aecipit, si injustam legem ex aliqua saltem parte condit, A si quae injusta sitnt servari mandat. Minus stulti fuerunt Manicliaei& alii tui similes , qui cum in Lege aliqua mala & injusta praecipiastererent, eam a malo Deo latam dicebant. VIII. hi a tamen declinare Ptolemaeus mstet dicens, Deum, quem ipse statuit auctorem Legis, elle Deum medium inter bonum, malum, inter justum & injusti im, ac proinde justum medii oi dinis, proindeque mirum non else, si in Lege quam tulit, bonis &justis mandatis aliqua mala &injusta miscuerit : omisso quod talis Dei partim justi partim injusti Idea a Qta insanientis mente prodire milesta jam dicto Tom. a. in I. a. qu. . de Lege Uet. Dub. I. Zoo b Cooste

220쪽

Da PTOLEMAEI THIS . a s& a. m. ostendi, omnia legis praecepta est e justa & bona: aliqua quidem pro omni stratu, aliqua pro statu illo in quo data fuit Lex .

magis explicare placet ex Epiphanionum. II. Ut Pater liberes sic ,nstituit , ut ad singulorum δε aetates accommodans paulatim erudiat, nec infantem esidem qua adolescentulum disciplinε contineat, nec adolescentulum perinde ac juvenem, aut buve ut robusta jam ac mirili aetate praeditum coerceat. n immo tenellum adhue, ac pendlaesentem digito castigat, puerulum verὸ paula grandiorem colapho , Ioris adolescentulum, juvenem virgis objurgat. Poria ubi vir inter miros esse carpit, si gravius quiddam deliquerit, gladio ex Lege ple-Hetur.

Ita Dominus unicuique bominum aetati consentanea praescripsit. Aespa .eteres illos , tanquam cum puerulis ac vim Sancti Spiritus ignorantGus ageret, metu ac terrore castigabat. Tum perfectioribus

perfectiora misyelia proposuit nam in Evangelio passim ita Difeipuus eompella e legitur ,, Ncicitis quid tacio, scietis autem postea ,,

nimirum cum per Deliores eratis. Item illud se nesciebant, donec a mortuis resurgeret se. Sie O Paulus is Nondum enim poteratis ssed nec adhuc potestis,,s ut ostenderet procedentibus temporibus perfectiora dari praecepta, quae liint eadem sint femper, aliam nihilominus rationem induunt , nec eodem junioribus , quo robusti modo temperantur, Cum enim Legis Me esset formula se oculum pro oculo ,, non dixit eruite oculum pro oculo , sed si quis oculum eruerit, ei oculus eruetar. Ideo quilibet ut corpori suo coUuleret , maxillam verberanti praebebas, non se verberabat. ratione jam tum ea fretabantur, quae in Evangelio modδ tam apera merbis concepta Duri. cum eo tamen discrimine, quὸd illi metu ac necessitate velat adolescentes in osscio eontinerentur: hi ut pote eon matsi jam aetate Aponte

fu ac voluntate obtemperent. His & aliis rem hanc mire exponit Epiphanius .i u : Superellet Ptolemaei postremum refutare errorem , quo dia bolum ponebat else substantiae corporeae & materi. x concretae, &natura sua malum. Qiua tamcii de hoc egi in Theolog. Tom. s. in I. p. Traca. de Angelis. de primo q. a. Dub. I. ubi ostendi contra opinionem quorumdam Veterum, Angelos Sc etiam daemones natura prorsus incorporeos & spirituales ac, nulla materia compo

sitosi esse et de Secundo vero ibidem q. 8. Dub. 4. s. I. ubi probavidaemones non natura sua maris esse, sed voluntate & inalitia fuisse factos malos 3 ideo quae ibi, huc e serenda relinquo.

SEARCH

MENU NAVIGATION