Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1739년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

regione . eum esset reveror, eontagione fus quamplurimos illis infecit. Nam fe in locupletum quorumdam, ac Senatorii ordinis δε-winae , aliorumque primariorum amicitiam insinuans, per eos utpote Principes viros resinitis hominibus exitium attulit. Sed eum Domi-nss celeriter . medio fustulit, cum iam zizania fua Bassi et . III. His Epiphanius hujus haeresis historiam accurate destria hit, cui utpote nedum coevo, sed de multis teste oculato, specialis fides liabenda est. Auctor ergo fuit Petrus quidam vir senex specie anachoreta, externo habitu Sc gestis pietatem spirans, sed corde pestiteram haeresim gestans, uno verbo exterius oviis, intus lupus . In Palaestina: oppido Cabarbarica dicto tertio ab Hebrone lapide degens in quadam spelunca diu latens rueresis 1 v. e venenum secreto insinuabat: donec tandem detectus & ad Aetium Episcopum delatus, Gnosticorum labe convictiis, a Sacerdotio quo ibi fungebatur exauctoratus est. Post haec in Arabiam se conserens in Cochabe oppido pedem fixit, ibique Ebionaevium, & Nararaeorum haeresim etiam ebibit. Inde postliminio reversus in spelunca iterum latens, sed quibusdam sermonibus quos in aliquorum aures insusurrabat, ut haereticiis detectus, & proinde ab Epiphanio ipso excommunicatuS iterum , omnibus exosus ac derelictus latebras quaesivit. Ad hunc in spelunca degentem Eutactus ex AEgypto accessit, qui ejus impiis dogmatibus imbutus, ea in patriam Armen am minorem secum delata utriusque sexus Magnatibus instillavit, e

minaque ope infinitis hominibus exitium attulit, Divinia tamen ultione celeriter e vita sublatus interiit circa Constantii Imperatoris obitum. Ita Archonticorum tu relis a Petro excogitata, Eutactuintiabuit prol agatorem.

IV. Quae liactenus dicta sunt dissicultatem, & quidem non

modicam excitant de tempore, quo h ec haemesis exorta fuit. Si cnim audimus Prateolum L. I. verbo Archontici, dicet nobis, sub Antonino Pio circa ann. I Fo. cani emersiste s si Ricciolium consi limas 3. p. hronol. Cata l. a. audiemus eam exortam sub Imperio

Marci Aurelii Antonini,qui Antonino Pio succellit an. Christi i 6: sed si ad hipiphanium attendimus , eam duobus seculis posteriorem

lateri cogimur. Cum enim dicat, Petrum illius sectae auctorem a se convicium & excommunicatum mine, eum suo vixiste tempore necelle est assirmare: cumque Epiphanius Salamimae, Ipostea Coi stantita dictae, in Cypro Episcopatum susceperit circa annum Domini 368., obieritque circa annum M a. , fiet ut intra hoc tempus Petrus Archonticorum sectae Auctor vixerit s maxime , quia idem Epiphanius ex stipi a relatis scr bit, haerelim hanc ab Eutacto Petri

292쪽

discipulo in Armenia minore disthminatam fuisse paulo ante obitum Constantii, Magni Constratini filii.

Quid ergo dicemus e num mendacem accusabimus Epiphanium, quasi rem suo tempore, & a se partim gestam narret, qua ante duo secula gesta fuere e Num erroris accusabimus alios, qui hanc Sectam ac si duo ante secula emerserit enarrantsimo & ipsum Epiphanium contra se statuemus, dum haeresim hanc haeresibus secundi seculi jungit e Absint haec omnia. Non alia via scopulum hunc declinare pollumus, quam si dicamus, neminem ex praefatiis Scriptoribus respexisse ad tempus, quo narresis ista emersit, sed potius ad continuationem haeresum in eisdem erroribus sibi succedentium. Unde cum Epiphanio testante Archontici fuerint surculus ex Ebionaeis, Naraneis, Gnosticis, A Valentinianis enatus, Mab omnibus aliquem errorem participans, ideo cum illis istos conjungere satius existimarunt, quam separatim suo tempore recen

serea

reticis se exortos fuisse, Archontici ostenderunt. Hoc indicat S.A gustinus dicens de eis: operantur etiam quandam turpitudinem seam tamen ait Ep phanius n. a. lim ocrisi tegere studebant: Eorum aliqui foedissimis libidinibus eo ora sua eontaminavi. Alii jejunia simulantes Monachoram Decie simplicibus illudunt , ae se bonorum omulum abdicatione Oenditant. Hinc Gnosticos Ebionitas aliosque ruorum haeredes imitati, a stupris incestis adulteriis aliisque libi-inibus non se abstinebant, quamvis ea falsa anachoreticae vitai prolestione occultare satagerciat.

tate suas impietates ac errores se fulcire jactabant. De his Epiphanius num. a. ait: Caeterum isti apoco os quosdam libros flux runt . E quibus duo sunt ΘNboniae nomine, Major Qidelicet, ac

Minor. Prater quos nonnullos alios iis quibuscum agunt percensere solent, ut errorem suum multis auctoritatibus a mare ac probare ideantur . Habent γ' quor . . . Alienigenas Cocant se inferiptos li

bellos . Ita ex Anabatico EDiae , ct id genus apocrIphis argumenta deproruunt. De libro inscripto Symiphonia, eX quo suum erronem systema de Mundi opificio desumebant, loquitur cliam TheodOritus citato Ioco. Sed de hoc infra

statui non H,test. In se ipsa & sub hoc nomine parum duralle, s mina tamen suorum errorum in alias posteriores propaFaste , censtrum. Tot enim erroribus compacta erat, ut praeter tas &quae fuerunt ρο stea li reses complecti videretur. Quare cum Fpiphanio

293쪽

num. 8. v axum attexam, illam miri haeresim,si multiplicem Areh-tisorum appeliationem,uariae ac perplexae serpeatum improbitati qua simillimam videri. Nescio enim quo pacto sic tanquam multis ex an-gaibus confusiu in unam ac promisiis pestifera tutas erroxis venena

consata faut . Archonticis Ascodrytas, vel Astodrumas jungita liccidoritus citato loco: sed hi an illis coeevi, an ex illis orti fuerint, non dicit . S. Hieronymus in prooemio Lib. a. in Epist. ad Galal. Alcodrobos a piacllat, & sua aetate adhuc viguisse scribit, dum aliis cum eis enumeratis, ait: Antiquae sultitiae usque hodie manent Osiba. Post S. Hieronymum tamen eos adhuc viguime, nemo

stris t. q. II. ehontisorum errores de Mundi initiis , ct Angetis .

I. D Raecipuus Archonticorum error a quo appellat diem sum- L serunt, ut dixi, fuit, quod non Deo, sed septem vel octo Principibus, Orbium Coelestium & rerum omnium productionem& regimen tribuebant. Quibus & hucusque dictis apparet, omnes

illorum temporum haereses in hoc ut uni Deo jus creationis eriperent , ad hunc finem varias ineptasque fabulas confinxisse. Nunc de Archonticis, dicit Epiphanius n. a. ex libro quo utuntur Symphonia nuncupato, Caelases orbes octo vel septem esse de iunt: Horum in singulis residere Principes: ita ut per septenor orbes di i-buii sint, atque unus in q-libet Princeps existat. Certor μοι euique Principi ordines esse defcriptos. Suna quos omηes octavo is Caelo Lueidam Matrem caeterarum haereseon more eonstituunt. Et paulo infra : Iam vero in unoquoque, ut dictum est, Coelo Priscipemm Potestatem eum Angelis aliquot apparitoribus collocavi.

libet enim Priseipem , suos sibi genuisse ae procreasse fatellites s forte

ex commixtione supreme, quam fingebant, Matris cum eorum 1hagulis.

Idem ait Theodoritus citato loco, ubi de Ascodrytis loquens:

Ex his catem, inquit, uonnulli, qui dicuntur Areboniici, conferirquibusdam Libellis eos vocant Revelationes Prophetarum. Unum a tem appellarunt eu SImmouia, in quo septem Cistos conferi ferunt . Uuumquemque autem tuorum habere unum Principem , Matrem autem qaandam Photinam esse supremam. Ubi supremam matrem, quam Epiphanius Lucidam vocat, Photinam appellat. Haec Archontici acceperunt a Gnosticis &Valentinianis, qui similia loquebantur , quamvis pluribus aliis fabulis intermixta r de quibus Irenaeus L. I. c. s. 5 ex eo Epiphanius Haeres. 3x. quae est de Vale PlinODj: Ego by GO ue

294쪽

tino num. I 8. haec refert, Caelestes orbes Patrem, ac Deum omnium ) fabric e : supra quos Condit em collocant,

at ue ob hane causam Hebdomadem eum nominant: uti Matrem Achamoth, Ουοodem , quo primigeriae ae primae de Heromate indoadis numeram obfervent. Orbes veris illat optem spiritales esse Angelos sui ct Conditorem ipsum Angelum Dei similem faciunt. Sicut ergo Valentiniani septem Coelos admittebant, & in octavo Matrem quam vocabant Achamoth collocabant, ita Archontici in eodem octavo Coelo Matrem Lucidam, seu Photinam posuere. II. In hoc tamen prixcise quod septem Orbes seu Coelos alic' rebant, pro haereticis habendi non sunt. Nam septem esse Coenos juxta numerum septem planetarum, Saturni, Jovis, Martis , S lis , Veneris, Mercurii & Lunae , fuit communis Philosophorum sententia, a qua plerique recentiores non recedunt, quibas Theologi addunt octavum, quem Coelum empyreum ac Beatorum sedem appellant . Et quidem plures esse Coelos aflirmat David

Psal. I 48., cum dicit: Laudate Dominum de Cariar. . . Laudate eum Caeli Gelorum . Numerum autem Coelorum, nempe quot sint

Coeli, quaestionem esse fidem non tangentem scribit S. August. LII. de Genes. ad liti .cap. 29., & 3 . de numero Coelorum, an septem lint, vel octo, vel novem, aut decem juxta varias Philosophorum sententias, nil definire vult. Hinc Caesarius Dialog. a. ait

Coelorum numerum quidem nullus Sanctorum unquam pronuntiavit , excepto uxo Apogulo, qui ad tertium se pervenisse elamat. Nou tamen in eo Bumerum i fum collocat: nam quod iuquit se raptum in temtium Caelum usque , per articulum usque fabinnuit etiam alios supra tres constitutos esse. Et Davides divinorum Auctor carminum , Laudate Dominam de Coelis , inquit. Et focii Ananiae, Benedicite , inquimu , Coeli Domini Dominum . Utrique numerum per spiritum subiacetites. Nec ideo tamen probari quis censeat sententiam Basi lidis, qui tercentum sexaginta quinque Gelos juxta mimerum dierum anni confinxit. Hoc enim commentum suit ex insana cius

mente unich conceptum.

III. Noe etiam in hoc errasse dicendi sunt, quia cuique Coelo unum Principem seu Angelum praesidere dicebant. Nam praeterquam quod sententia multoriim Philosophorum Christianorunta est , dari Inteli nitas Coelorum motrices ex Aristotele Lib. 3.

statuit Intelliscntias quot orbes , quia uiarcuique orbi utra Intelligentia motrix assignata est . ad hanc serarentiam accedere viden tur ei Patribus aliqui exponentes illud Job c. s. Sub quo curvavtur qui porzant Orbem, ubi S. Gr Oritas L.9. c. I o. per eos, qui rtant Orbem Duiligod by Corale

295쪽

Ort m, Angelicas Virtutes intelligit dicens: Ipsi enim portant OG qui regendi Mundi curas administratu. Et sanε si ex Daniele habemus, cuique genti datum a Deo fuiste unum Angelum, qui ci velut Princeps pnesideat, imo & cuique homini ut eum cust

diat P1 al. so. Angelis fuis maudavit de te , ut custodiant te tu omni b is citi tuis: quidni otiam cuique Coelo Angelum, qui ejus motum regeret, destinavit Huc spectare videntur verba alia Job. c. 26. olumnae Caeli contremiscunt, ct pavent ad nutum ejus. Percolumnas enim Coeli Angelos, quibus administratur motus cicii, plures intelligunt. I In eo igitur errabant Archontici tum quia, ut ait S. At gustinus Lib. de Haeres. c. Io. Universitatem quam Deus condidit opera illorum Principum elle asserebant, facientes eos Coelorum conditores, non Deum. Tum quia super eos ponebant superio' rem Matrem, quam ex commixtione cum praelatis Principibus

concepita ac genuit se Angelos inferiores dicebant: sicque Principes illos inseriorum Angelorum genitores esse 1abulabaiatur. inii-hus uno vero Deo secluso, iis quos loco ejus effinxerant, sexus diversitatem, & carnalem commiXtionem tribuebant, dc praecipue quod hic notandum specialiter est quod Argeli non omnes simul a Deo creati fuerint, sed successive inferiores a superioribus, nem- se a Principibus geniti. hi quo tulvius errarunt quam Avicenna .su Metaph. c. ., qui Ponens cuilibet OTIO motricem intelligentiam, voluit, primam per actum sutim intelligendi produxiste inferiorem s dum ipsi volebant, superiorem Intelligentiam , non peractum intelligendi, sed carnali commixtione genuille inferiorem. U. Error tamen iste a Scriptura configitur, quae inter opera Domini Angelos enumerat. Sic Theodoritus L. f. Divin. Decret. Epitome c. de Angelis, ubi postqtiam initio dixit: Angelis autem

nee ut Graecorum Poetae ct Philosimi in Deos referimus ... neque ut satuunt haereticorum fabulae, esse creationis sectores desinimus, neque coaeterNos esse dicimus Deo universorum'. circa finem subdit: Ab universorum autem Deo factos esse credimus . Ita enim docti fumus .

Psalmista enim David praecipiens Angelis ct ea Iesitas Potestatibus Deam laudare subjunxis ia ipse dixit & laeti sunt, ipse mandavit & creati sunt se. Et rursus se Qui facit Angelos suos spiritus , & ministros suos flammam ignis se . Tres autem pueri, Deo infυrnace benedicentes, cmnem quidem creaturam ad laudum focietatemzocaruπt, primam autem Angelos. Ita autem habet laudationis priscipium se Benedicite omnia opera Domini Domino, laudate &superexaltate eum in secula se. Deinde protinus subjungunt se Be nedicite Angeli Domini Domino is docentes, eos quoque esse partem

296쪽

Divi rum operum. Di reus autem Apostolus M hoc apertisti docuit Colost'. I. v. I 6. Cum enim Domini nostri yesu risi mεutio

Nem fecisset , subjunxit, quod in ipso creata funt omnia quae in Caelaedi in terra , δνὰ visibilia , iuvisibilia, ct iis quae Cidentur relictis tauquam manifestis , dicit Ordines invisibilium ,, Sive Throni , sis θ Dominationes, sive Principatu; , sive Potestates, omnia reris ipsum & in se creata sunt ,,. Haec de Angelis sentire didicimus. Idem docuerat S. Augiistinus L. ii. de Civit. Dei c.9., ubi ait quod licet expresse in loco Genesis cap. I. ubi agitur de Mutidi opificio, scriptuin non sit, Angelos elle opus Dei, id tamen evincunt alia

Scripturae loca: atque eadem 1 ere refert, quia: ex Theodorito ad-dincta sunt. VI. Angelos autem omnes simili creatos fuisse, non inferior sa Superioribus successiva generatione, probat idem Theodoritus citato loco dicens: Immortali autem naturae supervacanea est generis dioisis s neque exim incremento opus habent, cum non diminuuntur , neque coitu, ei m Amt d corporibus liberi. Et Me docet Sacra Scriptes ra . Angelos enim non duos ab initio solos, quemadmodum homines f hricatus est, sed quotquot voluit produxit MIriadas. Ouae enim ab interitu aliena es natura, non eget incremento . Eadem dicit L.3. de Graec. assect. Serm. de Diis & Angelis : Neque enim Deus ab initis multos numero homines lato e xit , fed virum auum damtaxat

unamque mulierem, duorumque commixtio totam Continentem , --rsque omnis Infulas genere humano complevit. Naturam autem eo

rum spirituum, qui videri non posui,nequaquam ex duobus constituit, sed universam simul semelque ereavit. exot enim milua eorum Dirituum ab initio esse sanxit, tot repentὸ simul produxit , ut super ureontinuo illis futurus fuerit feminarum usus, qui ut immortuis

propagatione non indigent, utque incorporei commixtionem non patis

tur . His Archonticos, aliosque similes Tlieodoritus enervat. VII. Errabant, seu verius blasphemabant secundo: Principem septimi orbis, quem Sabaoth apriellabant, &Deum Judaeorum Mosaicae Legis auctorem, genuit te Diabolum. Ita resert Epipha nius num. s. Iliad vero, inclitit, a mant, Diabolamseptima Pote- . satis, Me es Sabaoth esse filium. Sabaoth porris judaeorum esse Deum , cujus malus Aiussit Diabolus, qui in terra conuens parenti suo reis tur . Gudem vera parentem, Neque ejusmodi, hoc es m tum , esse, neque Deum tamen illum esse qui comprehendi nequeat sfed ad sinistram Potestatem pertinere. Hunc errorem hauserant ex prioribus Haereticis, ut notavi supra de Basilide c. a. s. 3. num. T. Sic Deum Judaeorum summum verum & unicum Deum, Angelo rum 6c Principatuum Creatorem,inter An elos & Principatus p

297쪽

nentes , ultimo & infimo in loco nempe in septimo Coelo coli cabant . Mendacem ergo faciunt Moysen, qui Deum, a quo accepit Legem & quem Iudaei colebant, eum esse scribit qui cre vit Coelum & terram, qui solus Dominus, unus Deus est, imo qui solus es qui est, & ipsum esse est, quia a se ipso est. Exodi 3.

v. I Deuter. 6. v. 4. Et c. Io. v. I . Judaeos monens, ut timeant

Deum suum ait: En Domini Dei tui Caelum est, ct Cartam Gli , serra , ct omnia quae in ea sunt. v. I . Dominus Deus user ipse est Deus Deorum, Dominus Dominanium, Deus magnus ct potens ct terribilis. Unde David Psal. 46. omnes gentes ad eum laiidandum invitans: Omnes gentes, inquit, plaudite manibus: jubilate Deo in ioce exultationis. Laeuiam Dominus exiesfur, terribilis, Rex magnus super omnem terram. Istorum autem error ex eo prodibat, quod Deum Iudaeorum seu septimi Coeli Principem, in caeteros tyrannidem exercere, eosque violenter opprimere maSebant. eos, inquit Epiphanius Haeres. .nil ., tiriptura ipia redarguit, quRAngelos ct Archangelos commemoras, non ejusmori ut contrarii Deo

sitit , sed administratorios Diritus ad ministeriam missos propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Quemadmodum enim & in terra quodlibet regnum plures habet Principes uni Regi subjectos, non ei contrarios, idem multo magis in Coelestibus contingere necesse est ι quod illic nec invidia , nec aemulatio, nMue legum violatio , nec seditio ulla sit δα. Quare Potestates stabilit e ibi sunt, ut sum mo Deo Conditori concentum laudum efforment: & tales eos . vidit ac descripsit Isaias cap.6. Transeo ad aliam insaniam, qua dicebant, Deum Sabaothac Judaeorum genuisse Diabolum, putabant enim, ut dixi, Areelos humano more per coitum genitos. Sed hac dementia omissa, si ducistent, in generali Angelorum creatione productum etiam illum, qui voluntate ac vitiosio rebellem ac desertorem cum s ciis se iecit, & Diabolus dicitur, verum dixissent, ejusque lapsum

cum Isaia e. I 4. v. I a. deplorassent: Durdo ereidisi de Orto Lue fere qui mane oriebaris '..-dicebas in corde tuo: D CPlum confie dam , super Ura Dei exaltabo filium meumsedebo in monte ris menti. . . Ascendam super Atitudinem nubium, ilis ero Altissimo. Verum3amen ad infernum detraheris. S:c enim faterentur, cum a

sui conditiove bonum , vitio ac supOrbia sua malum ac impium se lacisse. Verum quia volebant, eum ex natura & conditore Im him 8c Diabolum esse, eis adversatur S. Augustinus de Cis vit. Dei c. I s. dicens: Nee ipsius Diaboli natura, in quantum sat ἀes , malum es , fed per*ermas eam malam ferit: in veritate πω se tit . sed veritutis judicium sis masis: quia in ordinis tranquilliιare

298쪽

non mansit , nee ideo tamen is potestate ordinatoris est uit. Bonum Dei, quod illi est in natura, non eum obtraxit iustitiae Dei, quά omdinatur in paena , nee ibi Deus bonum insequitur quod ereavit, sed malum quod ille commisit. Theodoritus etiam L. y. Divin. Decret. Epitome cap. de Diabolo & Daemonibus, ex Ezechiele c. 28. hoc idem probat, concludens: Porrδ autem alia quoque multa licer i venire , per quae factu sciri potes , qu)d bonus creatus Diabolus fuaespontὸ ad vitium deelinavit. Satis es autem etiam quδd Lucae I s. ei minatus est orsus supplicium, ad ostendendum eum D pontὰ -- probitatem elegi e . Non es enim jum Dei proprium eum punire, qui necessitate malas fuerit.

VIII. Tertio inlataiebant dicentes, ex congressii Diaboli cum Eva conceptos & natos fuisse Cainum & Abelem. Hanc esse insaniam Scriptura demonstrat, quae utrumque ex conπressis Adae cum Eva genitum dicit. Cain quidem Gen. 4. v. I. .egdam vero cognovit uxorem fuam Evam, quae concepit O peperit Cain. Abelem autem v. a. Rursumque peperit fratrem suum Abel. Hoc non ol

stante contemta Genesi, quam a Moyse Dei Iud. eorum falso, ut ajebant, hoc nomine inscripti ministro scriptam sciebant, Epiphanio teste num. s. rem aliter se habuiste effutiebant f sed DiaMum

ad Evam accedentem cum ea perinde ac vir cum muliere folet, consuetudinem habui e , deque ea Cainum ct Abelum suscepim. At forte subjungit Epjphanius ibi muniebant se die o Christi Jo. g.

v. 44. lVos ex patre Diabolo Uis , ct desideria puris .esri Oreuit facere: sile homisida erat is uitio, er in veritate non stetit, quia non es veritas tu eo. Cum loquitur mendacium , ex propriis loquitur, quis

mendax es ct pater ejus. ae verba stolidissimi homines ad Cainum ab initio homicidam, & mendacem referebant, quia Diab ius pater eius homicida & mendax fuit: ut nimirum ait Epiphanius Diabolum esse Cainum essetant, eo qu)d dixerit, homicida est ab initio: atque patrem ejus este Diabolam ostendam: Diaboli vero patrem quae blasphemia est nitrer refutata a mendaeem illum Pri cipem , quem in caput Dum blassphemantes, ipsum esse Sas ct solidi i homines putant, quod uomen Dei cujusdam proprium esse

volunt.

IX. Wrum quam nedum impia, sed & stolida st haec intem relatio statim apparet. Nam si hinc deducunt, Cain natura filum Diaboli a Christo nuncupatum s cur hoc etiam non dicunt de Seribis & Phariseis, quibus ibi Christus dicit: Vos ex patre Dia-ώolo estis r Citu non potius deIuda proditore, quem Christus Io.6. v.Ti. Diabolum appellavit dum ait: Nonne ego vos duodecim elegi: oe unus ex viais Dissolus es 8 Non ergoJudas, Scribae, Cain Dia- Nn a bolus Diuitiam by Corale

299쪽

holus alit filii Diaboli vocantur, quia naturaliter ab ipso geniti, , sed quia Diaboli filii morum similitudine & imitatione. De quo S. August. Trac'. 4a. in c. 8. Joan. Ecce, inquit, unde filii ejus: quia talia desideratis, non quia de illo nati estis . faut illius desideria' ,, Ille homicida erat ab initio,,. Ecce quid est, sideria patris

vestri facere cultis . inritis me tuterficere hominem, qui verit tam vobis dico. Et ille iuvidit homini er occidit hominem . Diabstas enim exm tavideret bomini, serpente indutus locutus es mulieri , erde muliere venenavito virum . Mortui fum Diabolum audiendo , quem non audissent, si Dominum audire voluissent: positus enim homo inter eum qui creavit, ct eum qui Iauus est, obtemperare debuit Cre tori , non deceptori. Ergo ille homicida erat ab initio . Videte genus homicidii , fratres , bomicida dicitur Diabolus , nun gladio armatus , non ferro accinctus: ad homivem venit, verbum malum feminavit, e

occidit. Ex his Augustini verbis patet, nec Jud eos, nec Cainum, nec Judam suille natur 2 nlio3 Diaboli, sed imitatione , quia sicut iste invidia occidit Adain ec Evam 1piritualiter, ita Cain invidi occidit fratrem, Judas Christum, mortem temporalem intentando. Hoc unum hic addam s juxta Adversarios, non solus Catii fuit filius naturalis Diaboli, sed etiam Abel. Cur ergo Cain fuit natura malus, Abel vero justus e Cur Cain militiam patris in se habuit, non vero Abel f X. insipiebant quarto, quia dicebant, Cain non ex invidia , quia Abel acceptus cἰiet Deo, eum interem die, sed ex Iaelotypia, quia Abel acceptior stibi videbatur sorori, quam uterque amabat. Testis est S. Epiplunius nunt. f., ubi postquam Cain Sc Abel ex Di

boli congressiu cum Eva in eorum opinio de ortos suille narravit, subdit: Ex quo factum asserunt, ut tu alterum unus infurxcret, pro ea ιidelicet inlidia, qud in se mutuo concitabaatur : ac non ideo quodia, belus Deo esset acceptior, uti sese res habet: sed novo quodam me ducto veritatem di ianuissu. Ambos euim, a,ut, fororis amore Fu- grasse. s ideo Caluum iv Abelum concitatum, ipsum in eremi e. Quod ut i tu contradicit Scripturae , ubi Genes. 4. cautam livoris Cain

contra Abelcm non aliam designat, pili quia sacrificium Abelis

placu t Deo, non autem Caini. Ita v. 3. Fadium es aditem pes mul-ιbs dies, ut serret Cuiu de fructibus terrae munera Domitas. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis fui ct de adipibus eorum . Et respexit Dominus ad Abel, crud inuera ejus: Ad Caiu ver3 ad munera ejus non respexit: Dat que es Cuiu Cebearenter, ct eu/ciditUDItas ejus. Inde invitatum Abescin in agrum occidit, Ubi hic de

amore mutuo erga communem sororern e S. Augustituta L. 43-dς Civit. Dei c. . factum ita exponἰt: Ciauito itaque Diiu, quo super

300쪽

DE ARCHONTICIS. . 28sejus germani sacrificium, non super suum respexerat Deus , utique fratrem bonum mutatus imitari, non elatus debuit aemulari. Sed quia eontristatus es ct concidit multus ejus, hoc peccatum maxime arguit Deus trifitiam de alterius bouitate , ct hoc Is atris. Hdic quippe arguendo interrogavit dicens ,, inare contristatus es , Sc quare concidit facies tua ,, ' Ωma enim fratri iuzidebat, De s Cidebat ;hoc arguebat. Ex invidia ergo,quod Abel acceptus ellet Deo Cain eum occidit, non ex Zelotypia erga sororem . Ideo Joann. Ep. I. c. 3. v. II. ait: Nou sicut Cain qui ex maligno erat ct oecidit fratrem suum. Et propter quod occidit eum d aeuiam opera ejus maligna erant , fratris autem , sa. Et ad Hebr. cap. I I. v. . Paulus: Fide , inquit, plurimam hostiam Abel, quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium co ecutus est esse justus testimouium perhibente muneri bus ejus Deo. Non autem justus praedicaretur Abel, si ex impuro erga sororem amore militet occisiis .

XI. Desipiebant quinto, ut refert Epiphanius num. 7., quia dicebant, Adamum ex Eva conjuge Sethum germanam sulcepisse sobolem. Verum per supremam Virtutem, cum ministris 3c Angelis melioris Dei delapsam,Sethum ipsiim raptum 1 uille, M in locum sursum sublatum, ibique diuturno tenam re alitum; longo demum intervallo in hunc Orbem mille demiisum, ac spiritualem simul S corporeum redditum, ne a Caino vel caeteris Conditoris Mundi potestatibus opprimeretur. AddenteS, Sethum eundem creat rem atque Mundi opificem desiisse venerari, & illam agnovista Virtutem, qu.e nullo comprehendi nomine potest: necnon adve sus Auctorem Mundi ejusque Principatus & Potestates pleraque detexisse. In quo cum Sethiantis ex parte conveniebant . Nam praeter supradictos, cum illis etiam aliquos Libros Sethi nomine inscriptos, & ab eo confingebant editos. Tum septem alios septem ejus filiorum nomine s totidem enim filios habuisse dicebant; ad dentcs insuper Prophetas duos, Martiadem nescio quem, bc Marsianum, quos in Cinsum raptos tertia die descendisse fingunt ; δύalias commentitias A ridiculas tabulas, quibus in verum 2 Omnipotentem Deum Patrem Domini nostri Jelu Christi multa contumeli asa. impie blasphemabant, ipsit in ei incipem ac inventorem omnis nequitiae alserentes, ac proinde lua se confessione jugulantes . Hiec ex Epiphanio. .

XII. Unde optime eos sic perstringit . Quomodo enim Prit1- ceps & auctor omnis nequitiae est, qui stupra, adulteria , rapinas, omnis generis nequitias suis legibus prohibet, & eas patrantes severe punit ' talis est Mundi Conditor quem ludaeortim Deum ipsi vocant, &hoc ex Libris ipso manu in te Judaeorum Populo a

SEARCH

MENU NAVIGATION