- 아카이브

Johannis Seldeni Angli Liber de nummis. In quo antiqua pecunia Romana et Graeca mensuratur pretio eius, quae nunc est in vsu. Huic accedit Bibliotheca nummaria, sive Elenchus auctorum, qui de antiquis numismatibus, Hebraeis, Graecis, Romanis; nec non

발행: 1685년

분량: 868페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

tem clarissimae gentis cupiant: & qui doctos posse Gallos fieri, cum negauerint, insu nec prudentes in Gallia nec reperiri contendant, nec inueniri. Qui quum haec dicunt , inexpiabili se inuidia flagrare non animaduertunt. Quasi vero cuiquam persuaderi possit quaestionem decretam de viris bonis Sc prudentibus hoc tempore fuisse, quos velut optiones sibi in rebus transigen-l

i dis constituendisque cooptarent. Verum hos paulisper mittamus, quibuscum ex aequo non licet hanc iniuriam expostulare. ae videamus cuiusmodi l omerus poetarum sapientissimus Α- - Ω Η -chillem suum finxerit, ut ex eo scire possimus an res nostra pu- blica recte atque ordine hoc tempore constituta sit: S mirari homines desinant, quod per hosce annos primum hominibus, Francis animus cum re simul concidisse visus est. Ille igitur rerum humanarum perspicacissimus aestimator, quum sub Achi, lis persona fortem ac strenuum militem eundemque ducem formare statuisset, deam illi Mineruam instantem identidem iii xit, quasique condocefacientem monitione postica, nonnun- quam caesarie reprehensantem, cum praecipitem eum serri, atque ira excandescere sensit. Achillem autem suum inducit intenta iram ratiocinationemque alternantes, Mineruae tandem monitis obtemperantem, strictum ensem in vaginam ira suppressa edo- mitaque condentem. Videre est illam quidem imperiose vetantem, hunc autem iram obsequiose prementem. Illa, ni pareat ipse numini, vindictam interminatur: hic ponit vim animi, ne non paruisse dicatur. Memorabile figmentum, ac memoria etiam atque etiam tenendum: quo quid aliud poetam significa se arbitremur, quam animae duas partes, iram, di rationem Z Si quidem ille iurorem irae ac ferociam animi ratus circa praecordia grassari, rationis principatum, ac moderamen animi in parte summa capitis sedere censuit & vigere , velut speculatorem a natura praesectum, qui omnia circumspectaret, atque ut aurigat quadrigis, sic seruori ipse animi atque alacritati moderaretu . Proinde quum ille poeta sons ingeniorum dictus , talem strenuum militem, eundemque ducem fortissimum inducat, ut nu 'quam ita destitutus, ita deprehensus sit, quin praesto consilium ci rationem habeat hoc est enim Mineruam velut praestitem

162쪽

habere vellastitem planum fit utique, qui sapientia & prudentia i . ξ

careant, res ab iis maximas nec bello nec pace geri posse. Porro prudentia ipsi aut summa dote naturae datur, aut literarum cognitione cum sapientia comparatur: at utrumque nobis adimunt, qui nobis nec natura imbui, nec studio institui conce- .dunt. Caput vero erroris est, quod nobilium natio indecoram .esse literarum cognitionem claris penatibus ortis, semper existimauit. Hac enim opinione essectum est, ut rerum nostrarum

summa in tenebris plerumque densissimis hallucinetur. Nam quum primores procerum, ignorantiam literarum percupidebi vendicent, ac nihil sui muneris esse in pacis arti ius credanteuenit ut plurima aulae consulta ex paucorum conari do fiant, qui in rem ipsi suam suarumque necessitudinum concipere edi- , a principis consultaque didicerunt. Sic fit ut regio nomine Paucorum regimen obumbretur : nomen olim inuisum apud - , eos qui Respublicas in populis & ciuitatibus condiderunt. At- enim quosdam regibus subseruire necesse est, qui iis muneribus fungantur, quae per se reges obire iam nequeunt, quis negat tSed si eo amplius legitimum iam ct regium esse coepit, illis onmia credere ac delegare , quibus ab latere & auribus principi- hus esse contigit: sint sane omnium potentes, quando eo deli. clarum ventum est, et inertiae immunis &. setiatae: sed sint eius-- modi, qui optimates vocari di cupiant ec debeant, quique latus principis cingentes, maiestatem eius augustiorem faciant. Nec . . dicatur unum omnium Regem maximum, solo corporum stipa- tu quasi adminiculo subnixum, non animi virtute ac scientia, niti. Delectum modo hominum principes habere instituant, literisque et ingeniis N industriae fauere : sic fieς ut nec docti srum Francia nec prudentium inops reperiatur. ., Sed enim eo tempore doctos & sapientes nece se est latere 6c secedere, quo 'tempore dissimiles iis homines in lucem prodiere. Huius igitur mali causa est nobilium institutum, qui res consentaneas, &mutua ope nixas, generis claritatem, literarumque peritiam, coulidi inter se dc di Adere putant: quo errore siniim est, v 'distiplinae olim ingenuae appellatae ,riad plebem iamdiu transi rint, non tantum a nobilibus, sed etiam co mores perditos) a z

sacru

163쪽

Ocricolis repudiatae, ne non satis generosus esse & lautus antasti tum ordo praesulumque putaretur. Inde autem illa extiti indignitas, non tantum incommoda, sed memoria nostra etiam fere dira, quod principes natura boni, sed blandimentis incuriae capti atque immunitatis, cui a pueris insueuerunt, autoritatem regiam, recte, perperam, digne, indigne lactis,accommodant , quando semel omnia amicis permisere. Qui si literas scirent ipsi, gentilesque sceptrorum e nec sacrosan a utique nomina , inuidiae opponerentur, nec tam licenter ob oculos principales

cercopum praestigiae Iudificari pergerent, quarum semper imp nitas moribus nostris fuit vel a iurisdictione summa. Addo quod Senatus ille selectorum praetorianus de castrensis, interpres principis placitorum, paucissimis saepe viris, hominibus haud ita multis constat, partim literarum nesciis, partim iuris sui magis quam publici consultis: unde visi sunt aliquando turbineS ex caligine densa consiliorum oborti, late spes popularium sortinnasque percellere, nequicquam superum hominumque fidem populo implorante. Quid Z illud quale est, quod cum omnia

pro potestate arbitrentur, cum ita comitiis nostris praesint, ut sine eorum auspiciis pauci renuncientur e non satis eorun Ausedam habuisse dicuntur, metitos Sc graues permultos, S secundo rumore commendatos, aut aliquo virtutis specim me cognitos, praeterire, nisi etiam capitali conniventia transmissos, aut Uri minia afficere conarentur, aut huiusmodi esse omnino scire se

inficiari Preteriisse dico i Quid si etiam obnunciasse constat, quali latens aliquod vitium obuenisset y siue id simultati datum

est, siue ut ii tantum praeficerentur, quos eis commoda in sciit. Quid si de coelo seruassent, ut existimari volunt, pernicios a Pe renunciationes disturbare potuissent. mantam autem indignitatem homines haurire coguntur, cum certo certius sit, nuhil sapere principi posse, quod his praegustatoribus non ante placitum sit & probatum p Quin igitur urgemus ut consessi nem ab inuitis exprimamus P Necesse est enim ut vel linguam palatumque stupentia se habere fateantur, vel certe amori odi qae seruientia, qui insulsos a sapientibus internoscere vel nolint, ' vel nequemi : tametsi huiusmodi hominum conatum non a

164쪽

magis improbum esse quam irritum puto, si quidem studii aradorem restinguere premendo, aut secundae famae splendoremta obscurare nituntur. Nam ut palma arbor in pondus attolli dictitatus sic virtus suppressa, studio maiore erigitur. Opinionem autem non vanis rumusculis collectam, sed claris industriae documentis emanantem, quis inhibere potesti Splendet enim, splendet. solidae de expressae virtutis existimatio, etiam relictae in imbraculis, aut procul ab ambitu remotae: ut viceversa, in quibusdam fulgor Dumbratae virtutis aut sapientiae, obruitur plena luce, cum illustri magistratu gerendo, tanquam ad radios ipsi solis aut ad fasces admouentur. Equidem ut ad eos redeam quos

interim omiseram libens ipse suaserim, aut etiam postularim, si qui sunt ex ea secta Philoxeni superstites, qui rerum Gallicarum transactores ideo in Italiam petendos esse duxit , ut nostrates

homines rerum actu summoueret, non quod eorum stlertiano Prae nostrorum admiraretur et commodis ipsi ut immodicis c miter ornamentisque perstuantur, quae nostrarum rerum clade

quaesita nullus est qui non norit: externosque ita suauientur D placent, ut Francos non despuant: satius enim id esse censeo quam ossirmata iniquitate eorum abrumpere patientiam, qui res tacendas essari Stentorea voce possint. Neque vero negauerim saepe e re Gallica fuisse in rebus transalpinis externorum operam experiri. Quosdam enim adstititios nouimus non modo industrios, sed dc explorata fidei, qui egregiam S singularem op tam di in quietis consiliis & in bellicis rebus nobis nauasse ducuntur. Sed si in rebus domesticis non modo externo militae, ut iam fieti coepit, sed etiam in omni parte reipublicae externorum operam adsciscendam censebimus, magis id adeo ut paucorum commodis serviant, quam ut publice prosint: quae tandem nostrorum erit iunctio, aut quando suae tutelae Francla ,estitu-.enda dicetur lio tempora i o mores liFrancia quae olim sibi, aliisque et summae rei Christianae superesse visa est. nunc deg ner dc infans, ne suis quidem rebus satis est vel agendis, vel et quendis. Rem silapte natura indignam, autores eius etiam secerunt atrocem, idigni omnino ipsi qui vel intra verba peccarent, neduin ut viris studiosis ottini ope incommodarent, quos

165쪽

bant. Quod si homines innocenter industrios testimonio suo fraudasse, viri boni existimatur ossicio non conuenire: quid causae est quin magnum in sese dedecus admisisse videantur, qui

etiam cupide fecerunt ut odisse crederentur Vtinam autem G eri posset, ut caecae nostrae querelae in eos tantum impingerent, . qui culpae autores ipsi, aut amnes esse dicuntur: liberius omni- , no nobis desto machari liceret: nunc autem vereri subinde mu hi succurrit, ne aberrante hominum coniectura, in eos vis doloris incumbat, in quos minime vellem. Sunt enim in quibus ne guttam quidem criminis huius haerere velim, quanquam e rum culpa tolerabilior quam aliorum esset. Sed di eiusmoditia nonnulli seruntur, ut si stomachum rursus mouerint, patientiam omnino tibi imperare non possis. Quo fit ut rem spinosam, tractare vix innoxie queas , & tamen tanta vis est numinis stylum manum urgentis, ut periclitari malis, quam rumpi de Gneri patientia. Nae ego satis admirari nequeo quorundam h minum amentiam, qui in rebus ipsis secundis famae suae conmilere vel negligunt vel nesciunt. Nos tres viros vidimus, qui ad magnos honores assumpti, caelum nostrum impleverun . nominum facitum celebritate: quorum duo tum aequales, triarii simul in actu summo rerum Francicarum fuerunt. Hos ita i ter se iunctos diceres, ut aerem & aetherem. Quicquid enim , - Dotentiae alterutri accedebat, alteri id omnino decessisse videba--tur i ut inter illa duo clamenta ea est vicissitudo, quicquid ait i ii depetit. in alterum ut inferne superneque transeat. Verum aethereus ille tum summa quaeque sibi vendicans, 'tum ad G Ium hominum voce obseruantisque elatus, tam proxime etiarn

olympum euaserat, vi quicquid Iulionii Iupiter inter semia diceret, latere eum vulgo non putaretur. Quum autem iIle alter

Diligi, krtunae inferior, librimenta i tum suo staret, na scilicet ec industria ac imie't irimo paribus mai tratui:

hie vi maiore fati supra omnium assectum stablime .ferebatur. Qui cum votis tantum non suis Parcarum lases conuolui eximiamaret ac confideret, arremssinias quasque ceruices submitti sibi' volebaciis amem illi: alter eruditicine Varro , ni matrim- G Di it rod by Coo le

166쪽

quieto 6c versatili Porcius, libertate non obstoreia Cato, L perim xis magis illius succumberet impotentiae, quam animostis aequo cedere videretur: id ad huius selicitatem sertunae deesse,

tandem videre coepit, ut ille velut obex e medio tolleretur. Id quod decimo magistratus anno obitu eius fortuito quum evenisset, fatis iam haud dubie nobis male cogitantibus ibi ille Seianus, ut videbatur, gaudio immodico perfusus quod alacritate sutili di gestiente prodebat cum suo comitatu, omnia iam

infra supra nutu verti scio volens, suffecit statim hominem in Iocum demortui quem iamdiu designatum habebat, si quid illi contigisset, ex cohorte obseruantium; quo facto cum in omnes sese partes libere versare institisset nullum enim Catonem eis superstitem sciebat, cuius supercilium suprema sers aulae verer tur) inde iam aperte domus eius, cupiditatis, ambitionis, obse

vantiae clientelaris diuersorium fuit. Cernere erat omnium o

dinum non colluuionem nam id tolerabile esset sed quicquid

Pene in quoque ordine decoris esse videbatur, certatim sese addicentes aut jpei alicuius certae, aut repraesentati praemii autoramento, aut admisse noxae metu, si non assidue ille cultus contemni videretur: quae ut minima numero, ita potissima pars erat. Nam qui omnia in potestate habebat quae tunc eran amplissima, is unus omnibus sufficere posse merito credebatur. em autem plus iure ac legibus homines posse non dubie intelligebant, extra eius praesidia agenti, securo vix esse hominum opinione ius erat. Quin eousque inualuit hominum opinio, huius ut impotentia, atque illius obitu, aculei seueritatis, sum inae etiam iurisdictioni excussi esse viderentur. Habuit pro cohorte praetoria non modo candidatos principis, sed etiam mini tos, quorum stipatu se maxime vir clarus mirabatur, fremente ipso Ioue Tarpeio hominum sacrosanctorum miniatore qui sibi eas operas a Briareo exprimi aegerrime serebat, id quod eum ipse vidi audiuique in Urbe dictitantem fremebunde, cum apud eum essem: quae res in initium tandem pene vertit dominicae familiae, euentu primordiis congruo. iniis enim nescit velamenta illa beata non tam cocco imbuta quam cruore suisse t O caram, semper Franciae mercem , bellorum preciis comparatam Ee

167쪽

iueo G. BV D. DE ASSE ET

sic quoque si diis placet) nunc licemur, licebimurque semper ianatalitia, ut videtur, sceptrorum nostrorum necessitate 3 Uerum in eo ipsius in reliqum: comitatu literatum nullum hominem agnovisses, nisi si quis erat sorte unus inter externas clientelas, tam

procul enim id genus hominum ab eius vestibulo summou hatur quam ipse longe aberat ab eruditione iusta ecliberali. Et alioquin nullus ei serme eorum cordi erat, quos ille vir egre gius de medio sublatus, seu illa visus erat. Quippe ut ille vi tutis, Sc doctrinae columen, iis fauerat praecipue, qui aut cerui cem non obnoxiam, aut indolem ingenii prae se ferre videbar tur :8ita hic interioris aulae manceps, dc dictator incomitatu regio, in deliciis nunquam visus est eos habere quos meritorum praerogatiua magis quam suffragio aulicae obseruantiae fietos esse ac commendatos suspicabatur. Etenim cum prostitutae frontis homines in fidem fere libens recipiebat', sicut amare &scortati a lenone sunt qui iucundius esse putant, tum omnia beneficentiae suae accepta fieri volebat, vir caetera egregius ne meritis eum laudibus fraudem & inprimis commendabilis animi sublimitate, sordibus auaritiae, atque omni obscoena voluptate maiore, dignusque qui viam veram intelligeret assequendae 'gloriae, tantique fastigii sustinendi 8c perserendi, quod regium

pene aequauit arbitrium : caeterum solivagus accipiter ut est in hominum proverbio) nec in praedatu sociabilis, ut qui in rerum actu collesam ferre non postet; nam qui genesim summam habere se arbitrabatur, nullum non fastigium sibi secundum e censuit. Hic cum fortunam perpetuo sibi fauore aspirantem a multum iam fatigasset, tandem grandioribus inceptis obrutus, Ham quibus par esse posset c dc neminem solitarius rerum a biter, ut dictum est, in consortium admittebat ipse quoque fato concessit: unus cui arbitror omnium quos aetas nostra meminit, aestu perpetuo iactatus inusitatae ante se felicitatis: quare praeter omnium ferme opinionem accidit, quod ei fortuna summam manum negavit, fauorisque colophonem, destituta tot hominum spe , et praesertim cohortis mihiatulae iam ad cinmitia honorum iastigii verticisque properantis, quae longius i Psa expectatione hominum praerogata sunt. Tantae autem po

168쪽

. PARTIBVS EJUS LIB. I. ' is

teritiae non unum aut alterum, sed complureis succe res resi-quit. ex sinu tamen suo ante mortem productos. Nullus enim adhuc posthumus successor mortuo agnatus est : tametsi eorum v nu 'stunae se litasse confidens, cuius alumnus erat, velin ut solus si mi rerum arbitrii creuisset haereditatem, tantos repente sitiritus iustulisse visus est, ut praeter insolentiam in vultu

eminentem, serociam quoque territantem loquendo exhalaret.

Is in summo magistratu dissimili mus sui factus, usqueadeo omnia sibi suscipere permisit. 6c ad extremum tueri quicquid ipse suscepisset fouendum, ut dignos indignos, quos sibi morigeros

semel expertus esset, in omni parte Reipublicae praeficiendos curarit: moratos vero perinde ac morosos inutiles Reipublicae ex, nimans, quam potuit longissime in secessus ablegauit, utrisque enim iratos superos esse credebat. Videlicet fortunae indulgentia. corruptus , atque immemor personae quam gerebat , quod virtuti debebatur, illiberabili obsequio dandum eue censuit. Ex quo factum est, ut quam existimationem primis & secundis vitae actibus collegerat, eam ipse in ultimo eodemque summo actu

totam effudisse videatur. Aliquandiu autem autoritate grassatus asseclis suis promouendis, quum orbis sormam nouam mun- . do stupente coepisset architectati, subita manus iniectione vim Parcarum expertus est: vir cui omnes arbitrantur summo magistratu dignus, si summur. semper magistratum expultauisset, ac nunquam adeptus esset, usqueadeo in secunda ei sorte consenuisse, 6c vita perfunctum esse praestabat. sed qui fortunae omnia tribueret, ut cuius praesentissimum numen in rebus humanis esse existimabat, ne extremum quidem sortunae obsequium remittendum esse censuit. Hic est sere eorum exitus qui m dum non nouerant adhibere felicitati. Verum ille quoque mortuus est, cum summi honoris conuulsa maiestate, tum vero summae curiae lacessita seueritate, seminibus earum rerum i Elis, quae insigni nostrarum rςrum clade postea expiatae sunt zdi ea tamen morte felix existimatus. Horum vero omnium

obitus, ut successorum gaudio, ita sequndi & vltimi, risu Sc cauillis omnium exceptus est veluti ludos sibi fortuna nobisque factitante. Nam primus ille di summus, vita sis temῖore non

169쪽

etiam nostro excedens, orbam non dubie rempublicam nostram reliquit S destitutam : alios vix statuas virum ex rebus ipf, rum prosperis raptos, an potius dedecori impendenti exemptos esse dicas. Tametsi secundus eo nomine desiderium sui non modicum reliquit, quod eam rerum inclinationem quae secuta est, morari videbatur: etiamsi ipsum eius sandamenta primum . iecisse concussis orbe nostro omnes opinabantur. sed tamen utcunque intererat superstitem eum esse: eo enim veluti tibiciane sultas res nostras creditum est, quamuis inclinatas impulsa que, tamen nondum sic collapsuras fuisse. Accedit quod grandiora incepta sic reliquisse videbatur, ut Apelles Venerem, quae manum non inuenit operis inchoati praescriptum excepturam Verum, o fluxam rerum humanarum memoriam : hic cum t tum occidentem nominis sui vel gloria, vel strepitu, vel elatis spiritibus impleuisset, sic anima repente concidit eXhalata, Vt nullius propen odum nunc in ore, ac ne in memoria quidem,

versetur. In quo mihi post hoc regnum conditum homo m 'xime salsus esse opinione visus est. Nam qui cedrina familiae suae stemmata quaesiuisse s rabat & confidebat, ne sui quidem memoriam nisi exilem atque fugacem reliquit posteritati. Sed scilicet communi principum primorumque Galliae errore in qu rendae verae gloriae curriculo ipse lapsus est. Nam qui bene tacentia it suffragatione ingenia literatorum excitare debebat, atque ad omnia publice commoda honestaque toto pectore incumbere, ut rerum praeclare gestarum veluti quibusdam graditibus in coelum sed quod exoptabat hominum ore ferreturio, monumentisque aeternis scriptorum post mortem conderetur et is ut Aspendius ille citharistes, qui omnia sibi intus cecinis dicitur, in libera penus amplissimae dispensatione, sibi suisque prolixissime stangens, publicae opulentiae dispendio se suosque

augendos esse cum cohorte amicorum asseclarumque ratus est.

Atque etiam so stultum hominem) libens secit, ut ornandisas . sentatoribus, ae supprimendis viris doctis ic grauibus, autoritatem, S extruendis insanis ac portentosis praetoriis opulentiam vanissime consumeret, illam quidem si superis placet ex donatiuis venialibus exuberantem, vacationibusque diuenditis sacro

170쪽

Πmunerum. Eorum non absimilis, qui ex materi cariosa io vermiculante statuas sibi erigentes, prorogare iis sese vin aeuum, suique memoriam arbitrantur. Si e Bagoarum apud Persas immodica potentia, nihil post obitum eorum praeter memoriam solam eunuchorum relinquebat. Deus immortalis, quantum interest inter hominum cogitationes, altus, Sc institu .

ta 3 Ptimus ille tot liventi dotibus instructus, in muneribus obeundis remisus & compositus nisi si iracunda seueritas vitio ei data est ita se in magistratu gessit, ut in eius funere summi

honoris maiestas, Francicique nominis splendor 8c claritas, elata fuisse videantur: cuius rei opinionem auxit secuta rerum inclinatio. At contra secundus incitatus ec vibrans, tertius eo am-Plius praeceps, eo maxime nomine memo iam sui rebus Gallicis inusi ere, quod selicitati dc gloriae Francicae fiunus indixisse existimantur. Haec est enim omnium opinio, hic sermo, quem fama tumultuose his annis circumtulit. Cui opinioni etsi iudicium meum non interpono, me tamen ipserum miseret, qui cum e sent in loco praecelso conspicuoque positi, in sese non inquisiverunt ipsi, nec obseruari se omnium oculis tunc meminisse po- tuerunt. Viri alioquin commendabiles , si serendo ipsi oneri maioris sati fuissent. Certe alter eorum, qua erat animi praestantia, errore magis quam proposito lapsas videri potest. Praecla. tum enim sibi esse vir literarum nescius existimauit, cohorte millenaria futilium hominum stipato ultro per Alpes citroque commeare, quos partim annuis congiariis a rationario publico principisque donare instituerat, partim optimo quoque praemio virtutis testatissimae sacro profanoque ornare. Qui si memoriam sui perpetuam cupiebat, monumentis utique praeclare rerum gestarum eam fulcire debebat & stabilire. Ad eiusmodi

autem monumenta condenda architectorum manus adhiben-

das esse intellexisset. nisi plane nescius liberalis doctrinae atque elegantis fuisset. Heu vana hominum opinio, qui eorum sortem suspiciunt ut beatam, qui rerum potiuntur in aula strepitu plausibili, quum nullam *ut exilem ipsi sui relinquant memoriam post unum aut alterum quam moriuntur diem. Ego quidem via miserabiles esse put . praesertim quum inclinationes a d

SEARCH

MENU NAVIGATION