M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

M. A. MURETI

Commodum suum aut aliquod ejusmodi Praemium sequatur, a reiΡ. traCtatione dete Teat Τ Cujus enim unquam hominis vel plura vel majora merita populus Romanus habuit At ille tamen, cui senatus togato Supplicationem decreverat; quem Q. Catulus, princeps senatus, quem M. Cato, quem multi alii patentem patriae meritiSSimo VOCRVerant; cui L. Gellius coronam Civicam a rep.

deberi dixerat, quid non postea calamitatum, indignitatum, acerbitatum in ea, quae ipsius consiliis stabat, civitate perpessus est Ipse in exilium ab homine deterrimo pulsus, direpta bona, Vexata uxor, vexati liberi, domus incensa; quidquid denique meruerat Clodius, Cicero pertulit et elis ob ipsas res pertulit, quibus nulla satis ampla praemia poterant inveniri. Quocirca si sola, ut initio dixi, praemiorum ' exspectatione praeclari viri ad virtutem et ad juvandum genus hominum adducerentur; multi sine dubio, cognitis aliorum casibus, a proposito abducerentur. Sed est profecto, Mocenice, est major quaedam vis, quae tibi ac tui similibus per-

Suadeat, virtutem, non modo detractis omni

bus Praemito, Verum etiam propositis omnibus

172쪽

suppliciis, esse expetendam, pulcrum Esse

adjuvare cives suos et Omnes Curas, omnes

cogitationes, omnes vigilias in reip. salute defigere ; nullum ejus Caussa periculum, nullam invidiam, nullam dimicationem defugere' cives beneficiis assecti si quid praemiorum retulerint, non repudiandum; sin parum grati parumque memores fuerint, quid de, Dique nos reip., non quid alii nobis debeant, cogitaudum. Saepe enim ex te audivi, cum diceres, gratulari te tibi et magnam gratiam

debere omnium rerum moderatori Deo, quod ea in rep. natus esses, in qua Vereodum HO ESSet, non modo ue quisquam ob virtutem in invidiam vocaretur, sed ne vel minimis in remp. beneficiis sua praemia denegarentur; sed tamen, si vixisses illis temporibus, et Optionem tibi Deus tulisset, Ciceronis sortunam, ab urbe Conservata exulantis, sertunae Caesaris, in eadem oppressa dominantis, anteΡΟ- siturum filisse. . Ac plane ita est, ut diCam. gratuita prorsus, non mercenaria est Virtus, neque praemiorum mercedibus ad recte agendum excelso homines ingenio, sed ipsa dignitate atque honestate ducuntur; aut, si quando de aliquo praemio cogitant, de gloria deque immorta sitate nominis cogitant, cujuS

173쪽

M. A. ΜΠ RETIsplendore capti et incensi omnia, quae aspera, molesta, dissicilia perpessu, impatibilia bereduntur, vel non sentiunt vel despicatui ducunti Neque vero M. Τullius, cum de Conjuratis supplicium sumeret, non iam tum eogitatione praecipiebat eas tempestateg, qώ-hus postea vexatus est; sed animus, et a n tura praeclare conformatus et sapientiae prae-Ceptis adversus omnes vel sortunae vel hominum injurias confirmatus, multo pluris ducebat eam- pulcritudinem eamque gloriam, quae in conservanda patria emet, quam Omnes acerbitates, quas ipsi postea perditorum hominum inflammata odio rabies objicerct posse videretur. Hanc ipsius rationem acisententiam suisse, cum alia multa tum haec, quam explicare ingredimur, oratio mania

festo declarati re. II. p. 655. sqq.

patibilis non barbara vox est, sed Ciceronis de fin. II, 17, ubi vide Davisium. R. D Ciceronis oratio quarta in Catilinam.

174쪽

Non injuria dubitatum est a veteribus, Fran

cisce Gonetaga, adolescens praestantissime, Tibullone an Ρropertio deserendus esset inter Latinos poetas elegiae scribendae principatus. Nam ut insunt in utroque permulta, quae eos, Vulgarium numero exemptos, in edito atque eminenti statuant loco; sic propriae quaedam extant et elucent in utroque Virtutes, quibus uterque alterius palmam ambiguam sacere videatur. Summa in Tibullo elocutionis elegantia et proprietas, Summa in Propertio eruditionis poeticae copia et varietas. In illo Romana prope omnia, in hoc pleraque transmarina. Illum nativa quaedam et incorrupta Romani sermonis integritas in media urbe natum et altum eve Pe spicue ostendit; hunc, praeter cetera, forma et character ipse dicendi in Graecorum poetarum scriptis assiduissime versatum esse demonstrati Cumque a sapientissimis viris traditum sit, duo esse praecipua poeticae dicti nis ornamenta, το σαφἐς καὶ τι ξενικιν; illo Tibullus, hoc Propertius excellere videtur.

175쪽

M. A. ΜΠ RETI Iollior ille et dolicatior, nervosior hic et accuratior. Illo magis oblectere; hunc magis, ut opinor, admirere. Illum judices simplicius scripsisse, quae cogitaret ; hunc diligentius cogitasse, quid scriberet. In illo plus naturae, in hoo plus curae atque industriae suisse perspicias. Quae cum ita se habeant; perdissicile est decernere ac constituere, uter ulteri praestet. Nam, si praecipua Iaus poetarum in imitatione consistit, mihi quidem videtur Tibullus varios illos fluctuantis animi motus, quibus amantes agitari solent, melius imitatus esse; sin, ut quidque ad optimum proxime accedit, ita ipsum quoque optimum judicandum est: crediderim sane, veterum illo-Tum Graecorum ac praecipue Callimachi Propertium haud paullo similiorem suisse, qua etiam fiducia ipse se Romanum Culi-maChum vocare ausus est. Sed haec utut sunt, neque nostrum est neque cuiusquam hominis prudentis et considerati, qua de re Veteres illi, quorum suit et doctrina major et judicium acrius, non liquere pronunCiarunt, de ea certi quidquam constituere et litem Secundum alterutrum dare. Satius fuerit utrumque studiose ac diligenter evolvere, utriusque virtutes accurate perpendere, m

176쪽

trumque sibi ad imitandum proponere, si quando sorte nos ad tentandum idem poematis genus aut voluntas adducet, aut natum impetus seret. Quae ego omnia, FranCisce Gongaga, quantum quidem in me sui summo studio adolescens factitavi, non enim facile concesserim multis, qui hos poetas aut saepius aut accuratius legerint aut vero plus operae posuerint in eorum virtutibus imitando exprimendis. Ex quo utem in me iuvenilis illa, qua studia poetica foventur, alaCritas deserbuit, animumque sibi meum graViOxum et hac aetate digniorum aYtium tractatio vendicavit; temperare mihi tamen non POMum, quin Saepe eos in manibus. habeam horisque subsecivis graviorum studiorum a peritatem hoc quasi condimento amoenitatis mitigem ac molliam. Quin etiam, ut non Occupationes tantum meae, Verum remissiones

quoque animi afferant aliquid utilitatis hominibus, constro studium non mediocre ad libros eorum perpurgandos et ad locos, si quos mihi sorte intelligere Videor, qui nou. ita sint Omnibus pervii, explicandos. Tale igitur quiddam his diebus in Propertio praestiti et, cum admirabili desiderio tenerer insinuandi me aliqua in amicitiam tuam,

177쪽

M A. MUR ET Iiter mihi ad eam praemunire hoc munusculo volui. Ut autem a te cognosci CuΡerem, ne vivam, si me aut divitiae, quibus abundas, aut generis tui claritas aut quidquam denique, praeter maximas tuas et jam nunc omnium sermone celebratissimas Virtutes, incitavi L Nam opulentorum, qui honesta studia spernant, non modo non ambire ac persequi, sed aspernari etiam ac refugere amicitias soleo, non Semel expertus, nihil esse ejusmodi hominibus φορτικωτερον ; generis autem

nobilitas in iis demum habet aliquid gloriamdum, qui faciunt id, quod tu, hoc est, in iis,

qui omni ope moliuntur essicere, ut ne minus ipsi splendoris posteris suis tradidisse, quam a majoribus accepisse, videantur. Itaque colunt te quidem homines et observant

ut magni illius Ferdinandi Gonragae, Sapientissimi, sortissimi, fortunatissimi imperatoris, silium; sed multo te, mihi crede, impensius colunt, quod eam te viam ingressum aut potius in ea iam Ionge progressum vident, in qua si, ut spes minime dubia est, perstiteris, non ille apud pusteros tot victoriis, tot opimis spoliis, tot tropaeis, quam te filio, clamrior sit suturus. Sed illius quidem res gestae

cum aliorum monumentis celebrabuntur, tu m

178쪽

praecipue scriptis Antonii Posseuini, familiaris tui, eruditissimi hominis et ad conscribendam historiam facti, tradentur memoriae hominum sempiternae ; tuas autem hoc Ioco pluribus persequi nolo, tum, ne modum epistolae excedam, tum, quod mihi veniunt in mentem Euripidis versus: Αἰνουμενοι γὰρ οἱ 'γα Θοὶ τροπον τινα

Id tantum te orabo, ut, cum a philosophiae studiis, in quibus te quotidie Bernardinus Tomitanus, singulare Patavini gymnasii de-

Cus, exerCet, relaxare animum Voles, Propertianae lectioni temporis aliquid tribuere ne graveris: in qua si comitem tibi, ut sacturum auguror, Hippolytum Capilupum, episcopum Fanensem, incredibili et virtute et doctrina hominem, assumpseris, habebis, qui tibi possit ea, quae a me vel omissa Vel non satis intellecta sunt, unus Optime omnium interpretari. Vale. Patavii. Kalend. Sext.

179쪽

Quidnam esse caussae dicemus, Jacobe S Tinne, Cur, Cum omnium voluntas, ipsa duco atque impellente natura, dirigatur ad bonum, tam pauci tamen ex hominibus ea, quae Vere bona sunt, consequanturῖ Tibi quidem inprimis facile id ad explicandum fuerit, qui

Cum ceterarum artium scientia perpolitus es, tum in philosophiae studio ita excellis, ut cetera quidem tibi communia cum multis, huius tua quodam modo propria possessio. videatur. Sed tamen, quia nos quoque ne que unquam alieni a philosophia suimus et nunC maxime, vel voluntate nostra vel rebus ita serentibus, philosophamur, quae nobis hac de re cogitantibus veniebant in mentem, ea breviter hoc loco et strictim aperiemus. QuOniam igitur, quae naturalia sunt, in toto geneΓe sunt, et haec boni appetitio naturalis

est; sit, nullius ut hominis ita sit depravatus animus, quin vel ad id, quod bonum est, vel ad id, quod ipse bonum putat, consilia cogitationesque omnes dirigat suas. Quibus

autem impediuntur plerique a magnarum praeclaraiumque rerum adeptione, ea quam

180쪽

tuor sere esse animadverto. Alii enim judicio labuntur, idque dupliciter: ut aut, Praxis opinionibus impediti, praetermissis rebus Vere bonis, inanes quasdam minusque fructuosas amplexentur aut Cum recte Statuerint,

'quid sequi debeant, aliis tamen id, quam quibus Oportet, quaerere insistant viis; alii

Constantiam perseverantiamque non retinent,

sed, Cum et ad ea, quae bona sunt, initio animum adjecerint et eas ingressi sint vias, quae, quo ipsi tendunt, serant, poStea tamen, vel di ilicultate rerum deterriti vel sua levitate distraCti, convertuntur alio et vel ignaviae sese dant vel certe urgere id, quod principio sibi proposuerant, desinunt; alii denique, cum et vere judicent et satis Constanter in eo, quod instituere, pertendant, Virium tamen imbecillitate et inopia consequi ea, quae VO-Iunt, non queunt. Harum Omnium rerum graviora exempla ex Omnibus vitae partibus sumere est; sed ego nunc illud exponam, quod me hoc tempore in hanc cogitationem deduxit: ut in eo explicando ad id, quod mihi Proprie propositum est, mea paullatim delabatur oratio. Cum enim mecum, Suriane, in animo reputo, qui fiat, ut hac tempestate tam pauci sint, in quorum aut sermone aut

SEARCH

MENU NAVIGATION