장음표시 사용
181쪽
M. A. M u R E T Iscriptis liceat imaginem aliquam antiquae illius Romanae orationis agnoscere ; TeΡOrio, huic quoque malo eas, quas ante dixi, Sub- esse causSas. Ρrimum ita agresti aliquot ingenio reperias, ut, quae in lacienda excolen daque oratione Sumitur, Omnem perire ope- ', Tam putent; alios, qui, quamvis in ornate. loquendi ratione studium ponendum non negent, non in Latina id tamen Graecave linia gua, Sed in ea, qua vulgo utimur, fieri Censeant oportere. Atque illos quidem merito possit quilibet ut amentes aliquos stupidosque contemnere; horum vero Perversa opinio ita jam per omnem Italiam pervagata quasique proseminata est, ut innumeros PN claro juvenes ingenio a studio earum linguarum, quibus omnis humanitas, omnis doctrina elegans, omnis antiquitatis memoria continetur, Bbduxerit, periculumque porro sit, ne, si hoc malum radices agat, quae SemΡer propria Italorum laus fuit, ut soli ex omnibus Latina oratione perite ac scienter uterentur, eam qui sustineant, non multi in Italia reperiuritur. Alterum Vitium est, quo tranSalpini multi tendum enim ese laboramuS: quod, cum in Latini sermonis elegantia e cellere pulcrum putemus, non tamen sero
182쪽
callemus, quo ad eam itinere contendere oporteat. Itaque de nostris pauciores hactenus '), quam Vellem, extiterunt, qui se ad Ciceronis, Terentii, Caesaris imitationem componerenti Ρervolutabant sine ullo discrimine omnes omnium scriptorum libros et ex omnium commistione varium quoddam et multisorme pro suo quisque ingenio dicends genus effingehant pulcrique sibi ac beati videbantur, si eam consequerentur facultatem,
ut de rebus propositis verba fundere animique sui sensus qualicunque Orationis genere ad alios perferre possent. Ergo in Gallia Germaniaque, qui celeriter et expedite Latine loquerentui', si hoc modo est Latine loqui innumeros; qui bene ac diserte, vix unum aut alterum haud ita pridem reperire potuisses. Nam illud quoque, quod tertio loco posui, nostrum non paucis impedimento esL Semel rectam viam ingressi, Vel relanguescimus vel, mutabilitate quadam , minimis plerumque momentis ab ea deducimur. Indecorum esset, de me ipso praedicare me; ' Hactenus de loco vel re dicitur, non de tempore. Vide Cellarium cur. ΡOSter. P. 56a. R
183쪽
M. A. MUR ET Ised hoc sine ulla vanitate assionare pomum, quo minus aliquam loquendi scribendique facultatem Consequerer, horum mihi trium nihil obstitisse: semper Latini sermonis puritatem magnum quoddam et praeclarum bonum esse duxi; Semper eam ex illorum, quos supra nominavi, eisque finitimorum scriptis, velut e purissimis sontibus, hauriendam sum ratus; neque me vel debilitavit laboris metus, vel a suscepto studio ingenii mobilitas avocavit. Vires mihi, ne id, ad quod toto pectore serebar, consequerer, desuerunti Quod potui, in eo me eontilaui, ut illorum, qui hac laude floruerant, libros diligenter evolverem: quo virtutes illorum aliqua ex parte, si minus exprimere imitando, at certe intelli .gendo consequi et commonstrare olim adole centibus meliori natis ingenio possem. AC, quoniam Ciceronem summo tot aetatum Coo- sensu primaS sine controversia tenere, ab ipso autem Cicerone Terentium optimum La-
titillatis auctorem nominari videbam, incredibile studium in ejus poetae sabulis collocavi,
ut etiam, crebro repetita lectione, ad Vesebum ediscerem. Nuper igitur, cum eas Paulus Manutius, Vir eruditissimus et in haci
Ilatine loquendi lacultate omnium judicio
184쪽
PRAEFATIONES. t i 5 singularid,) denuo typis suis descriptas emi tere Pararet; egit me an pro familiaritaten Stra, ut eas aCCurate recognoscerem adhibitisque veteribus libris i iudicioque etiam meo perpulgarem ab iis mendis, quibus illas alidarum quorundam negligentia, inscitia, audacia contaminasset. Feti libens: tum ut obtemperarem auctoritati. hominis de me optime meriti; tum ut aliquid navarem assidue, quo studiosorum Iabor minueretur. Aon audetvem .hoc, dicere, nisi mihi conscius essem,' vera 'loqui. Tantum effeci, quantum si alius post me quispiam effeceri exit, c- sibi S trio, qui hujus poetae studiosi sunt, grat in Itur. Hunc meum laborem ad te potissimum,. Iacobe Suriane, mitto tibique dedico, tum eximia tua praestanirque virtute ac eruditione, Commotus, tum quoniam, ex quo in hac urbe veterum 'scripta interpretari; constitnto mihi publico stipendio, coepi, ista me vestra domus admiPabili quodam amoris a
dore complexa est. Erit autem hOC munuR
tibi fortasse minus utile, qui, jam dudum in philosophiae penetralia receptus, non ita saepo Venetiis.
185쪽
demittis 'animum. ad haec Iovioris operae si dia; Hermolao quidem et Georgio fratribualuis, modestissimis studiosissimisque, adole eentibus , non inutile fore consido. Vale. T. H. p. 651. Sqq. . I
te, Cardinalis illustrissime, si otium illud, quod et plurimum. et honestissimum tua mihi benignitate conceditur, alia ulla re,. quam liueratrum et earum artium, quibus te insigniter oblectari video, , Miadua tractatione com sumerem. Nam Cmn ea te praecipue caussa commoverit, uti aditum, mihi ad familiarita tem tuam ultro patefaciendum putavis, quod ad te de mea erga i illas. incredibili, voluntate, meis sextasse scriptis et amicis de me summo rium hominum concitata sermonibus, fama ΡerVenerat; quis me serendum putet, nisi, quam de me opinionem incognito adhuc et
Q ahSeute Conceperas, eam praesens ipse omni studio omnique coi poris et animi' Contentione. confirmem Z Ilii igitur socio, quarum. artium singulavis pulcii trado mentem meam,
186쪽
usque a puero, , admirabili quodam sui desiderio incenderat, eas nunc demum beneficio tuo aliis omnibus curis .solutus, magno et alacri animo persequor; neque sane Commi to, ut, qui me tihi tanquam hominem et non ineruditum et eruditionis ac doctrinae sitientissimum commendarunt, cum in illo priore indulserint amori erga me suo, in hoc etiam altero eidem obsecuti ac non potius fid, quod exploratum haberent, vere apud te testati esses videantur. Quod cum facio, primum, quo nihil dulcius est, nihil optabilius, naturae meae Propensionem sequor. Vere enim hoc tibi affirmare. possum: si quis mihi Deus omneS Opes, omnia commoda, Omnem ΡΟ-tentiam proponat, ea lege ac Conditione, ut wme, deponam haec studia et has, quale cunque litterulas, altrices adolescentiae meae, fidissimas meorum omnium, temporum Comites, deseram; niinquam id iaciam ineque quidlaam tanti esse ducam, quod mereri velim, ut a suavissimo Marum amplexu et Contubernio abducar. Quare, ut dixi, cum in eas toto pectore incumbo, naturae meae Pareo idque facio, quod si facere Vetarer, Vitalem mihi esse vitam non putarem. Deinde,
quo mihi nihil prius ac potius neque est
187쪽
AI. Α. MD RETE 146 neque esse debet, voluntati tuae morem gero. Soepe enim mihi, quae. tua est humanitas, asi firmasti nullum tibi a me i genus obsequii praestari posse jucundius, quam si omne tempus arbita Mu meo ponerem in sitieris et aliquid assidue, quantumi in me esset, excuderem, quod et mihi ornamento et , aliis usui et tibi oblectationi esse posset. Neque . eIO me , ut id faciam, , oratione tantum Cohortaris, Verum etiam exemplo. Quid enita sacere nos oportet, quicunque tuis opibus non aliam
ob caussam fovemur, sustentamur, ornamur,
quam ut, in his studiis omni cogitatione d
fixa, dies noctesque exerCeamur: Cum te, te,
inquam, ipsum, quem moderatrix humanarum rerum providentia in altissimo dignitatis gradu collocatum, perpetua gravissimorum munerum procuratione districtum teneri voluit, inter tot, tum graves, tam multiplices
CuraS, tantopere ad tranquillitatem et salutem publicam pertinentes, quotidie tamen aliquid temporis harum artium tractationi tribuere videamus 3 imirum et unusquisque nostreum naturae suae, ut ait poeta. quidam, Semina sequitur et, quibuscum diu ac familiariter 'vixit, eoruni mores et instituta vivendi facile ac libentur imitatui . re Vel O Cum Oin
188쪽
omnium; quae ad Comparandam Veram RC SO-lidam gloriam pextin qnt, appetentissimum natura geuuisset, consecuta deinde. Francisci Valesii, Galliarum regili Optimi ac maXi ., intima illa , qua tot annos usus eS, Mon uetu do magis etiam incitavit ad easdem illi in quas ipsa te natura deduxerat, i animotius et Constantius: persequendas. Ille h9mines eruditos ad se ex omnibus orbis terrarum Pa tibus, amplissima eorum. industriae ' O mia Statuens, convocabati , Idem allud: exeapplum jam dudum Italia te maxima eum tua lis de renovantem intuetur. Ad regalem illius, mensam non ..ullum acroama, aut Iibenti . aut
Saepius, quam Vox alicujus eruditi thominis, audiebatur. Epulae. quoque tuae quotidie ,nuli 'Te magiS, quam .gravissimis et honestissimis virorum . doctrina praestantium sermonibus, condiuntur. Ille igitur ad Ceteras. Suas laudes eam ; addidit, oi qua' nulla, meo. quidem judicio , major est; nulla praeelarior, . ut CD 'muni bninium popillorum consensu litter
. rum . . Pater nominaretur. Idem . illud 'Cogn
men tibi apud posteros tributum iri , cuivis
Persedile.. est, qui . tuam erga : homines libera' lium artium scientia excultos muniscam pia ε
189쪽
M. A. Μ UI ET Inoque regiam voluntatem cognoVerit,' augurari. Nos interea ' qui per te hoc otio Duimur, Omoeri industriam eo conferre oportet, ut . quacunque ratione possumus, hemicas ac prope divinas virtutes tuas omni genere monimentorum: ad immortalem posteritatis memoriati consecremus. ' Non quod rerum a
te gestdDum glovia nostro testimonio indigeat, sed ' qu4d alia nobis via nulla relinquitur, qua ingrati animi notam effugere valeamus. Igitur alii quidem, quibus major doctrinae copia est; ' alia tibi graviora et majoris operae inseribent. Ego autem, qui nondum. eam fa-
Cultatem ConseCutu6 sum, ut a me quidquam
egregium ' exspectari debeat, scribam tamen, qualiaclinque potero, et hisce . parvis ac tenuibus munusculis testabor hominibus magnitudinem observantiae erga . te meae. Illud quidem Certe omni ope conabor efficere, ut Scripta mea, si nullam aliam ob caussam in pretio sint, utilitate tamen tueantur , ipsa Seet hoc saltem nomine a studiosis hominibus . non negligantur. Quod et alias i feci et in iis maximo. quos nuper apud te scripsi, Variarum lectionum libris. . Primum enim eum in praestantissimis; utriusque linguae scriptoribus multa, vel temporum vel hominum cul-
190쪽
pa, corrupte et depravate Iegantur; eaqtie res vel non animadversa errorem Vel animadversa molestiam et dissicultatem leuenti bus obiicere soleat: ejus incommodi ut pars aliqua per me tolleretur, operam dedi. . Deinde, cum et illud constet, Veteres Latinos summo studio esse in Graecorum imitatione Veriatos, et eorum locorum, quos illi ab his acceptos in usum suum transtulerunt, diligens et accurata notatio magnam his temporibus utilitatem habere credatur; huius quoque generis inspergenda nonnulla esse dux, Narratiunculas etiam aliquot admiscuil quarundam historiarum, quae neque contritae ac Communes. essent neque fore iniucundae Cognitu viderentur. Ubi autem ita res tulit, ut ab iis, qui vel aetate nostra Vel etiam Supe-rioribus temporibus in hoc ipso curriculo industriam suam exercuerant, diisentirem; seci id, ut et natura et consuetudo mea fert, libere, sed ea tamen moderatione βervata, HL imminutam esse a me diguitatem Suam, nemo
conqueri possit, nisi qui tantum sibi tribuat,
ut errare Se posse' non puteti Quod neque cuiquam unquam contigit, eL majus est, quam ut convenire in humanam fragilitatem queati . Sed nos quid secorimus, ipsa res in-
