M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

heuter accipias; tua vero, ut institutam vivendi rationem constanter Peraequare, ne, Si Se-

Cus evenerit, aut ego, qui nemini adulari soleo, mei dissimilis suisse, aut tu a te ipso descivisse videaris. Vale. Romae. XV. Kal

Jan. MDLXXV. I. IV. p. 597.

Etsi prudentia e libris hauriri non potest,

Georgi; dubium laeseu non est, quin traCtatio ac pervolutatio certi cujusdam generis librorum plurimum momenti habeat ad pro

dentiam comparandam. Tales autem sunt

cum alii tum ii praecipue, quibus aut historia, perite et intelligenter explicata, aut praecepta ad informandam vitam utilia continenturi Jam utroque in genere apud Graecos quidem duo mihi videntur excelluisse , Xenophon et Plutarchus; e Latinis autem, nimium sorta ' se mihi sumo, qui tanta de re iudicare audeam

sed ut reprehendendus essem, si quasi jude

202쪽

PRAEFATION ES.

aut arbiter statuerem: i ita licere arbitror, tanquam uni e multis, quid sentiam, dicere ex omni igitur Latinorum scriptorum copia Ionge mihi hac laude supra ceteros Cornelius Tacitus excellere videtur. Quare iis, qui litteras ita tractare cupiunt, non ut a Vitae mm. neribus seriati abditarum rerum et vulgi 'captum superantium meditatione animum pascant, sed ut in hominum Consuetudine et in reipubl. administratione versantes et privatim et publice ceteris prosint; vobisque praesertim, qui ea in reptabl. nati estis, quae tota Vestro, id est, nobilium consilio atque auctoritate regitur, ejusmodi scriptores, praeter Pauca quaedam Ρlutarchi, quae ad mathematicas disciplinas aut ad physiologiam pertinent, totos diligentissime cognoscendos et in mani hiis habendos puto. Platotiis au- tem et Aristotelis non omnia , sed Utriusque ea modo, quae ad consormandos mores et institutionem reipublicae et ad eloquentiam portinent. Hoc meo c0usilio et alii olim nO- Ragusina.

203쪽

M A. 1Μυ RETIbiles. adolescentes usi; sunt: quorum etiam nonnulli hodie magni ac clari in i civitatibus suis viri uberes se ex eo fructus percipere sa-tentur, et tu cum maximB uteris, . qui horas tibi quotidie aliquot sumis, quas mecum itiaccurata talium scriptorum lectione consumas. Hoc igitur studio tuo adductus simulque Tim . pulsus amicitia ac familiaritate nostra ; i quae multis abhinc annis instituta ita jami crevit, vix ut quisquam εibi ipse carior isit a quam uterque nostrum est . alteri , do dicoque tibi commentarium in libros Avistotelis de arte dicendi, I DUper a me, ut Commodis auditorum meorum Consulerem, Latino sermone, ut potui, exi remoso Cur eum laborem post tot alios susceperim, neque tibi. ignotum est,

et alii suo loco ac tempore sine ulla in quendi, quam contumelia intelligenti Liber quidem secundus ejusmodi est, ut, si singuli libri cum singulis conserantur, Vix ullum reperiri posse opiner, qui plus ad prudentiam conserati

Tibi autem certo scio munusculum hoC . yatissimum lare, tum suapte vi, tum quod ab homine tui amantissimo proficiscitur. . Aopraeter ceteras voluptates, quas eo relegendo capies, illa, ut spero, non minima futura est,

quod, quoties eam partem inspicies, in qua

204쪽

summus philosophus , 'quae Opulentos ae nobiles, vitia, Comitari soleant, tradit, te, qui utraque re noni multos, 'ne quid gravius dicam. in civitato tua supbriores habes, omlatum tamen judicio ab eis omnibus vitiis longissime abesse. Cognosces. ' Mitisicam enim etiam erga: infimos comitatem' acillacilitatem perpetuo retineris, ita te geris, i ut nobilitatem quidem pro in citamento, 'opes autem pro inStru mento rexercendae Virtutis . a . rerum; omnium praepotenti Deo accepisse videaris. Vale. Ro

Utinam tibi eveniant, fili, quae me adduxe Tunt, ut te. statim post Obitum patris. tui, fratris mihi longe carissimi, ad me huc adduci et . in sinu ac Complexu meo educari voluerim. Volui autem illud praedipue, ut, qu-do florentissimum regnum, in quo utemure , nati sumus, Deo justas poenas eorum, quae a nobis Ρeccata sunt, exigente, saevis jam prid- tempestatibus agitatur, tu in hanc Christiauae

205쪽

M. A. MURETI religionis 'metropolin, tanquam in tutissimum portum, subductus, vera pietate adhuc tenis imbuare et iis moribus assuefias, qui Christianum hominem decenti Cupio equidem, et alia tibi contingere, quibus vita et tranquillior et honoratior redditur: sed id, quod dixi, primum mihi ac praecipuum votum est; cetera sunt quaedam quasi appendices et a cessiones. Ut igitur voti compos fiam, debeo

quidem id quotidianis precibus, ut facio, a

Deo petere; neque tamen interea cessise, sed omnia studiose sacere ac procurare, quibus te meliorem et virtutis amantiorem posse fieri putem. Ea me caussa impulit, ut praecepta quaedam ad sermandos mores pertinentia Vesesibus, quam potui maxime, ad aetatis tuae captum accommodatis concluserim, quae Ie- gens et in primis litterarum madimentis exemeearu et paullatim discas, quae tibi in omni vita servanda sinL , Accip hoc primum a me munusculum, fili, e . ut eo te dignum praestes, pro virium tuarum modulo iam nunc operam

dato. Romae. Kal. Ianuar. MDLXXVIII. I. I

206쪽

Biennium iam est, fili, cum tibi, prima et

menta Latinae linguae percepturo, libellum' conseci, praecepta istaedam ad vitam utilia versibus continentem , in quo primis illis grammaticorum exercitationibus defunger . vis. Quod cum utrique nostrum, Praepotemtis Dei beneficio, non prorsus infeliciter ce serit; idem in Graeca lingua experiri voIo.

sine qua, saepe audis ex me, Latinam mancam' ac mutilam esse, nec satis uberes ex ea fructus

percipi posse. Cum igitur pridie Kal. Ianuari, qui dies tibi natalis ost, ingressurus Sis, Cum Deo propitio ac benevolente, in annum aetatis tuae decimum; egoque te eo ipso die Grae-- cis litteris initiare constituerim: eoncinnavi ttibi interea hunc alterum libellum Graece I Dentem, qui tibi pro natali munusculo eriti Magnum tibi haec qualiacunque scripta mea pudorem incutient, sili, nisi omni ope nitaris, ut meae de te exspectationi respondeas. Scient homines, nihil tibi a me defuisse. At mihi puero cum alia multa tum praeceptores deinsuerunt. Vere enim hoc affirmare possum. Post annum aetatis meae duodecimum nullo me ad ullam artem, neque privatim nequo

207쪽

l168 M. A. MUR STIPublice, praeceptore usum esse. QuanPIam enim Pictavit, quo me parentes ad excolen- νdum ingenium miserant, ibam interdum ad eos, qui jus civile profitebantur, perraro tamen id faciebam, neque tam, ut quidquam ex eis discerem, quam ut meis animum expi rem, qui me ei studio addixeranti Eveni bat id mihi indomita quadam perversitate ac pervicacia ingenii, ut nullum doctorem triduum serre possem. Cujus improbitatis valde me postea ac diu poenituit poenitetque. At tibi, me vivo, neque dux, hortator, monitor deerit, et, quae praeterea requiruntur, abunde, Si Deus volet, suppetent omnia. Vide modo tu, ne,

cum aliud nihil desit, ipse olim tibi defuisse dicaris. Romae. Idibus Nov. MD LXXX.

Ex omnibus veterum scriptorum monumentis, Paule Sacrate, nulla pejus ab hominibus imperitis ac temerariis flagitiosituque tractata sunt, quam ea, quibus jus civile populi Ro

208쪽

PRAEFATIONE s. 169mani' continebatur. 5am cum extitisset antiquitus magna quaedam vis hominum erudito- 'rum, qui leges, senatus consulta, plebiscita, edicta magistratuum et urbana et provincialiatum copiosis et uberibus tum mundissimo ac nitidissimo orationis genere scriptis commentariis illustrassent; jamque immensi operis vid Eretur,. Eorum omnium scripta pervolvere; arduum etiam et dissicile in crebris, ut sit, eorum dissensionibus, quid optimum' ac Ve Tissimum esset, judicare: ei malo mederi omΡiens imperator Iustinianus negotium Tria boniano et aliquot aliis dedit, ut ex eorum scriptis ea tantum excemerent, quae utilia essent quaeque in judiciis obtinerent, quae

Cum in unum Corpus, resectis ceteris, Ordine digessissent, sola tererentur studiosorum manibus eisque Iaborem' minuerent ae levarent.

At illi, hac potestate accepta, non ut ille Horatianus: ) agricola, qui inutiles ramos salce amputans feliciores inserit, sed ut milites a cepto signo ad oppidum aliquod diripiendum ac depraedandum, per medium jus civile gras- epod. II, II. Sq.

209쪽

M. A. MUR ETI37osantes et, ut quidque obvium erat, Iacerantes, mutilantes, trucidantes, brevi tempore exhibuerunt nobis veteres jurisconsultos, instar

Deiphobi,

laceros crudeliter ora,

Ora manus quo ambas ; quamque disciplinam perpurgandam ac per poliensiam susceperant, eam ita deformarunt, ut vix ulla amplius ejus imago superesseti Quam enim hanc infelicitatem esse dicemus, quod, cum hoc jus ex legibus. senatus consultis, plebiscitis, edictis magistr tuum, constitutionibus principum, responsis prudentum constare dicatur, hodie in libris juris nulla lex extat, nullum senatus coninutum, integrum saltem et ὁλόκληρον, nullum plebiscitum; edicti perpetui paucae quaedam, ut ex naufragio, tabulae; ipsae principum constitutiones multis locis decurtatae et eκρωτηριασμέναις Prudentum autem scripta ita distracta, dilacerata, divulsa, ut in eis vetus

210쪽

Iilla Hippolyti sabula renovata videatur. Ita que hodie non aliter jus civile discere cogimur, quam si, sublatis et extinctis omnibus Aristotelis et Aristoteleorum interpretum scriptis, fragmenta tantum quaedam reperti TentuT, te variis Alexandri, Themistit, Simplicii, Philoponi et aliorum decerpta Commemtariis, ex quibus utcunque in communes Iocos digestis AristoteIcam philosophiam discere juberemur. Accessit aliud multo etiam perniciosius et exitiosius malum. Nam, Cum S perioribus seculis, Dei permissu, densissima quadam caligine animis hominum offusa. omnes propemodum bonae artes oppressae a sepultae jacerent; extiterunt in illis ten rishomines audaces ac praesidentes, qui nulla Latini sermonis intelligentia, nulla veteris reipublicae Rom. cognitione, cum dialecticam, sin qua nihil recte atque ordine tractari potest, aut non attigissent aut ita attigissent, ut non attigisse praestaret; politicen autem, unde omnia juris principia ducuntur, ne per εο-mnium quidem aspexissent: areepta, ut inter caecos, juris interpretandi provincia, verbosissimis et insulsissimis commentariis illas qua- Iescunque veterum prudentum reliquias onexarunt et ita. imposuerunt humano generi,

SEARCH

MENU NAVIGATION