M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

I1. A. MUR ET Iest .ad intes ligendum. Sive enim dialecticos Species ; ab iis certa quaedam veri salsique in rebuς omnibus Cognoscendi ratio traditur: ii se, quid cuique consentaneum sit, quid re-Ρugnans, quid ex quoque essiciatur, quae sit dividendi, quae finiendi, quae argumentandi ratio, et tenere et alios docere i prae se s

runt. Quid physiciὶ qui rerum principia

Caussasque tractant, qui, quomodo quidque gignatur quoque modo intereat, edisserunt, qui nimborum, sulminum tempestatumque Caumas, qui Corporum caelestium magnitudines, intervalla, cursus, progressiones, institiones, qui animi naturam, qui rationem sensuum, qui animantium omnium ortus, Victus, figuras, qui stirpium, qui omnium se me rerum, quae gignuntur e terra, naturas ita persequuntur, nulla ut pars ab eis caelo, mari, terra, ut poetae loquuntur, praetermissa sit; haeo cum tractant, mediocriterne reipublicae prosunt Nam si ad eos te convertas, qui eam

susceperunt philosophiae partem, in qua de rebus expetendis fugiendisque disseritur; ii

Vel O sunt. quorum industriae nulla unquam poterunt praemia satis ampla reperiri. Qui-biis onim tuamque praeclaris in rebus eorum

disputationes consumi videmus 2 Qui hoc pri-

242쪽

ORATIqNEL aoImum docent, qui sit sinis, quid extremum, quid ultimum honorum omnium, quod unum intueri, quo omnes actiones, omnes cogitationes, omnia consilia referri oporteat; quot sint virtutum quotque vitiorum genera, quibusque modis illas assequi, ab his declinare Possimus 3 quo modo exsultanti jactantique se et detrectauit rationis imperium fretios injicere oporteat cupiditati; tum quo modo quisque se tu . re familiari gubernanda gerere debeat; postremo, quo nihil pulcrsus, nihil praeclarius , nihil , denique divinius ne votis quidem coueeptis optari Ρotest, quibus mortibus, institutis, legibus lemperandae sint civitates ; quibus illae modis sucidari atque institui, quibus augeri atque amplificari, quibus denique copiosissimae, locupletissimae, uno verbo, Boatissimae effici possin L . O res praeclaras et ordentissimo studio summaque Corporis atque animi contentione dignissimast O vitae philosophia gubernatrix, O virtutum Omnium parens, vitiorum omnium expultrixi Tuum est falsarum opiuionum temeritatem diripere; ' - Sic scripsit, mendosas Ciceronis editiones secutus de sinib. I, IS: Omnitim fatiarum

243쪽

lmam est omnem inanitatem et errorem amputare aC circumcidere; tuum est vitiorum fibras evollere, stirpes elidere, semina exstinguere. Merito divinus Plato nihil te pras stantius hominum generi a diis immortalibus dari potuisse dicobat. Eant nunc isti verti rum magistri, sabularum interpretes, nugarrim architecti; perfricent frontem, si quam buboni, et se ulla ex parte cum philosophiae doctoribus conserendos esse praedicent. Qui si aliquod sorte paullo abstrusius .loquendi genus aut aliquam Voculam non ita pervulgatam aut quampiam paullo reconditiorem sabulam reperire potuerunt, dignos se inaurata Statua putant; nonnunquam etiam de ejusmodi tricis ita inter digladiantur, ut pro

aris et socis certamen suscepisse videantur. Haec sere est, patres amplissimi, corum, qui studia laboresquΘ nostros deprimere Conantur,

oratio: qui quod philosophiam laudant, li

bentibus id nobis atque approbantibus iaciunt, vinionum temeritate direpta. Sed optime Davisius e ΜSS. revocavit veram lectionem temeritate dempta. R. Tim. p. 558. ed. Bip.

244쪽

ORATIONES. Iob nunquam enim cuiquam concedemus, ut eam

plus amet plurisve faciat ; quod autem nullum censent studiis atque artibus nostris cum ea- esse commercium, in eo quantopere fallacitur, sacile ex iis, quae dicturus sum, intelligetur. Nam primum omnium, si hoc ipsis conced remus, nihil aliud a nobis, quam poeticas fabulas et exornandae Orationis praecepta tradi. non ex eo tameo 'essiceretur, quod isti volunt, inanem quandam et Iudicram nostram omnem esse doctrinam neque alio , quam ad puero-xum animos vana quadam oblectatione d mulcendos, referri. Etenim poetarum sab lae, quas isti tantopere exagitant et insectantur, non levia quaedam et frugis expertia otiosorum hominum commenta sunt; immo vero sub eis, velut involucris atque integumentis, omnis doctrina elegans, omnis ingenuo homine digna cognitio, omnis denique sapientia continetur. Eratosthenem quen- Nullo modo credibile est. Eratosthenem, excellentis doctrinae virum et eundem, quod in primis ad rem pertinet, poetam talem, ut Longinus et . S. 55. ejus Erigonem ποιημάτιον διὰ πάντων ὰμώuητον appellet, aut poesici uut Homerum uou-

245쪽

M. A. MD RETIuo6dam fuisse aiunt, qui poeticen ita contomne vel, ut Homerum inopiae loquacitatis magistrum nominaret. At certe Ρlato, at Aristoteles, qu rum non paullo major est, quam nescio cujus Eratosthenis, auctoritas, ita saepe repetitis ex eo testimoniis utuntur ad confirmanda ea, quae tradunt, ut eum non tantum studiosissume legisse, sed vix unquam de manibus d posuisse videantur. Itaque mirari soleo, cum

quidam, qui se philosophos videri cupiunt et quidem ejusmodi philosophos, ut, tanquam Atlante caelum, ita philosophiam supercilio suo niti putent, ita despicatui ducunt poetas,

ut eorum scripta adspicere se dignari negent.

Qui quidem cujusmodi philosophi sint, ipsi

viderint: cum eos contemnant, quos philos pliorum coryphaeus, Plato, modo sapientiae temsisse. Ego vix dubitem, quin haec Mureti criminatio fluxerit ex male tutellecto loco Strabonis I. p. 52. 55. 45. sqq. ubi Eratosthenes Homerum reprehendit. non loquacitatis nomine, sed quod, omnia ad legentium voluptatem rei PenS, non pauca finxerit geographiae et historiae repugnantia. R.

246쪽

ORATIONES.

patres ac duces, modo deorum interpretes, modo deorum filios vocati Aristoteles autena, cujus isti se germanos esse interpretes gloriamtur, non tantum, ut ante dixi, in omnibus scriptis suis identidem poetarum testimoniis utitur, verum etiam libro primo de sapientia, philosophum omnem fabularum amatorem esse confirmati Quod igitur Aristoteleos esse se ajunt, sertasse verius, sine dubio quidem verisimilius dicerent, si se ab Epicuro esse affirmarent: hunc enim ex omni memoria unum fuisse philosophum accepimus, qui cum omnem elegantiam doctriciae tum poetarum

praecipue scripta contemnere L Quod quidem se, negligendis poetis, ex Aristotelis disciplina ac familia censeri volunt: in eo, meo quidem judicio , faciunt et impudenter et imperite. At enim id mihi hoc tempore propositum non. est, ut de poetarum laude dicam: quod si

esset, facile ostenderem, omnia praecepta vitae, omnia virtutum ossicia nihilo ab eis deterius,

quam a philosophis ipsis, doceri. oti igitur, cum poetarum libros interpreta auri inanibus fabellis, nutricum more, animos ducimus ; sed sementem quandam virtutis atque doctrinae Acimus ; non in levibus minimeque Dugiferis rebus operam sumimus, sed

247쪽

rum varietate Condimus. Quid, cum ornate ac copiose loquendi praecepta tradimus, ludere videmur, an ea docere, quae SemPer principem locum in omni bene iustituta civitate tenuerunt An nesCimus, eloquentiam a gravissimis auctoribus rerum omnium regianam vocari 3 Haec etaim est illa Virtus, quae quamlibet in partem arbitratu frio flectit audientium animos eosque pulcritudinis suae splendore obstupefactos quibusdam velut habenis numerosae orationis regit. Haec illa est, quae consolatur moerentes, amictos excitat, ja- .centes erigit, quae sceleratis exitio est, inn contibus praesidio, improbis terrori, probis ornamento. Hac Cicero fretus Catilinae furores ex nesarie in patriam inita consilia di sipavit, hac togatus superavit armatos: ut Velinimicorum consessione omnibus triumphis majorem adeptus lauream diceretur. Hac instructi qui sunt, majus omnibus tyrannis imperium in homines obtinenti Si quidem tyranni possunt illi quidem corpora constringe Te , animis nullam adhibere vim possunt; hi vero dominantur in animis, quaeque ipsis honesta atque utilia videntur, ea non facere

248쪽

omnos i et, odiosi is L Ouinibus, hos,i in vini in hominum geum benesic , mrpetuR Om Ritum benevolantia comitatur. .li Ne Iuu: MMD qui eloquientiam ., Conteni re Se .imul ut, . illius prae nuamili utelligunt; sed, i. quod non , quelint, i invidiose Lirituperaro malunt, quain ingenuo de imbecillitas e suarum vietum confiteri. Dinationis igituxim burumn το δ

dii denique etiam si abhil aliud a nuciis requi,

revetur, , quam ut expliuaremus, poeta rvinisedibulas et juvintuti quasi, vias, i quibus: adissig-- . di iacultatem, pervinivei posset, . indiuare nubstamen neque mediocriter reipublicae prodesse nos neque parvis ira, rebus contemnendisq-,versari. . Nunc t-utum iis Lit ut ea solum .requirantur a nobis, , ut milia Sit ara id Mihin minis liberaliter educati studio, i unius, aliqua cognitione , oporteat tinctu a1ὸm e 9 hqui inusius hoc cum, laude susuuei medix tur. Itaque hoc inter nos, et alios tinxerest, quod alii eos tractaut scriptums, Moxum uno aliquo de genere tota dispariat est. . i A mionim sere in libris dialecti qum physi*Oruudive aut in iis, quibus medici a juxi ve civilis

scientia continet, ', quidquam ruteri , Cin

249쪽

tisne se quisquam idoneum poetarum intem pretem profiteri potest Θ Et tamen usque eo alienis laboribus iniqui homines reperientur, qui ludere nos ac jocari et nihil in docendo aliud , t quam puerilein Voluptatem, aucupari potentῖ : Nam illud quoque minime Proete

mittendum cst 'quod a Maviorum artium do e toribus neque ornata Deque elegans neque

multis quidem in locis Latina oratio postulatur. Itaque ruant licet in dicendo et impure, improprie, sarhare,' loquantur: suo id eis quodam jure licere creditur. At nobis dicentibus, sunt, qui quosdam quasi laqueos. tendant, ut, Si quid inciderit parum expoliatum, diem nobis continuo' dicant' violatae Laiatinitatis quodque 'postremae iniquitatis' est peccare nos putant, nisi in iis etiam, quae suo bito sutidimus, plurimi illigati sint et verborum et sententia rom g Iepores. Quae cum ita sint, quis est, qui non intelligat, si hontinuitis exspectationi hujus professionis satisfacere chia piamus, infinitos esse nobis labores cxhaurie dos Desinant igitur, desinant isti alienae thiadustriae contemptores, gloriae obtrectatores Comprimant vocem stultitiae atque inqHehi si indicem. Vos vero, patres amplissimi per gite, 'ut lacitis; benignitate vestra labores αυ-

250쪽

M. A, MFRETIstros severe: ut haec florentissima bonarum

artium studiis deditissima juventuS, EXETCitutionibus hisce nostris ad Virtutem Ρrael arata

atque praeculta, Vestram olim tu hac felicissi ma republica gubernanda sapientiam. Deilius imitari queat. DIxI. - I, , 5: hab. Venetiis p stridie Non. Octobri anno MDLV.)

DE ΜΟRALIS PHILOSOPHIAE LAUDIBUS.

V eteri consuetudine receptum est, ut Umnes, qui artem aliquam .publice docendam: suscipiunt, eam primam habeant concionem, qua rationem instituti sui cum ejus, quam. Se tv dituros esse profitentur, artis laude .conjun

gant eoque, quidquid habent in dicendo via

rium, conserant, ut in ea cum utilitatis et

emolumenti tum dignitatis et amplitudinis longe plurimum inesse contamenti Qine eo suetudo etsi minime reprehendenda mihi quidem videtur, quod omnia laudanda sunt, quae ad amplificandam hones rum artium. dignitatem et ad excitandum in hominum animis earum studium pertinent; tamen illud habet incommodi, , quod, dum omnes Promiscue

SEARCH

MENU NAVIGATION