M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Cum totam noctem somniarunt, se divites repente sectos esse, ubi diu gemmas, aurum, purpuram dormientes Contrectarunt, EXPe recti, omnia domi suae obtenta telis aranearum vident. Quid sacerem Τ ego illo paullo

ante tumidus et serox, cum mihi derepent vultus, animus, verba cecidissent jamque, sus- fusus pudore, verecundarer inter eos versari, qui de me ita maguisice senserant; subduxime clanculum sx illis, in quibus diu merum ram, castris et in Graeciam navigavi, id est. ad Graecarum litterarum et disciplinarIam magistros me contuli eademque opera Perlustravi etiam vetus illud Latium, id est, Omnes ad unum Veteres linguae Latinae scriptores diligenter et accurate pervolutavi, sedulo undecunque omnia colligens , quibus mihi juris- prudentia instructior et ornatior fieri posse videretur. Atque in hac peregrinatione tum in Lycei ambulationibus tum in Academiae Spatiis saepe me exercui neque aut 'illius e Gargetto delicati atque otiosi senis hortos iuvisos praeterii, quanquam venenorum quam salubrium herbarum seraetores, neque disj Epicuri.

272쪽

ctas veteris illius Poeciles, non tam Polygnoumanu, quam Zenonis ingenio nobilitaue, r liquias neglexi. Et ut . magnam Voluptatem Capiunt, qui ad magnorum no nobilium si minum , Euphratis puta aut Nili, sontes ac Capita ipsa venerunt; ita iuvit me incredibili

ter, cum apud illos Sapientissimos Senes ce nerem, quibus ex sontibus manassent ampli

sima illa juris civilis flumina, per quae, toto

orbe Sparsa atque diffusa, tam multi assidue summo homines ingenio navigaroni. Interea, ut paterfamilias', qui, mercaturae caussa in longinquas terrearum oras Ρrosectus, dulcem' eximieque anim0 caram domi uxorem reliquit, . saepe de ea cogitans, sicubi aut gemin m aliquam aut scite tornatum annulum aut monile bacc tum aut segmentatam vestem aut talia mundi muliebris ornamenta conspexit; studio e omnia cumparat ac seponit, quibus eam, domum re-Veram, muneretur i sic me per omne scriptQ-rum genus vaga tem nunquam ea cura ac cogitatio deserebat, ecquid decerpere ac d libare ex eorum unoquoque possem, quod, cum ad iurisprudentiam reverterer, ad eam e poliendam et exornandam accommodatum CS-Set. Sciebam enim , quam turpe haberetur et diu munere et inanem redire. Quod autem

273쪽

Homerus Ulixem in qllo ditaturno erivore crebro spectatae soliti m Ithacam vereus; itidem ego ad jurisprudentiam idontidem resectebam oculos et, ab ea tam diu abesse me, vix satis aequo animo serebam. Quin etiam, ne me ammaiores illae disciplinae usu quodammodo suum sacerent, multa saepenumero sa- Ciebam usucapionis interrumpendae gratia:

quod et mea qualiacunque scripta declarans, crebris jurisconsultorum adspersa sentesntii et quotidianae disputationes, quibus, quoties erat Occasio, aliquid ex hac disciplina petitum intexebatur, nota obscuro indicabant Nun cum mihi videar non ea quidem omnia, quae animo conceperam, persecisse, sed usque eo tamen progrς su esse, ut iis, qui juris civi, lis cognitionem ex ipsis sontibus haurire C piunt, opis aliquid adferre possim, putavi, tempus iam ipsum postulare, ut prodirem et navatae in hoc genere studiorum operae Specimen aliquod darem. Cur autem pandectas potissimum extra ordinem interpretari voluerim, caussa haec suit. Videbam eruditissimos in hac schold viros, quibus docendi iuris in . Od. IX, a8. Sqq.

274쪽

nus mandatum est, ita se in eo gerere , ut, ipsa si loqui posset jurisprudentia, non Cesetius aut copiosius aut majori cum dignitate videatur explicatura sensus suos, quam ab iulis quotidie explicantur. Omnia ex eorum , ore profluunt, quae in hac arte aut cogitari prudenter aut disputari acute aut certo desiniri ae statui possunt. Itaque cum in omnibus habeam. quod admirer, in nullo habeo, quod desiderem. Sed illi tamen, quid dignitati suae eique, quam meritissimo obtinent, auctoritati consentaneum sit, intelligentes, perpetuo in gravium et arduarum quaestionum tractatione versantur, exquisitam Singularum vocum explicationem ut humile quiddam n que satis dignum, in quo tempus conterant, aut praetermittunt aut modice attingunt. Ρlaneque si ad eos audiendos ii tantum acced Tent, quos Oporteret, id est, qui prius in grammaticorum, rhetorum, philosophorum scholis diu multumque exercitati essent; nihil amplius, quam quod ipsi cumulesissime Praestant ,. requireretur. Nunc, quod ego me

principio secisse dixi, ut ad jus audiendum

aliarum omnium artium rudis ac derem, in. eo vereor ne etiam hodie a plerisque peccetur.

Cogi invi igitur, si pro mea virili parte huic

275쪽

25 incommodo mederi studerem, neque inIidi sum id mihi neque inutile aliis fore. Nam neque invidiam habet ullam, quod ab aliis neglectum jaceat, id sumere; et in exercitu

non tantum imperatorum et tribunorum accenturionum, sed et gregariorum militum et calorium quoque ac lixarum aliquis usus est. Neque si gubernatorem in navi regenda pra Cipuum est munus, non ii quoque utiles sunt, quorum in sentina exhaurienda omnis consumitur labor. Quanquam, si id, quod res L. fateri, si recta et vera speciosis ac fucatis anteponere, si, quanti res quaeque sit, non quanti vulgo fiat, spectare: volumus; multo plus i est in hac piara et simplici ' verborum explicatione momenti, quam plerique sortasse Suspicarentur. Nam cum verba, ut ait Arist teles,' sint eorum , i quae animo concePimus, notae; fieri nullo modo potest, ut, qui vim e borum non percipit, eam sententiam. quae illis verbis expressa est, assequatur. Itaque

et idem. Aristoteles . alibi ait, eos, qui, quid quoque Verbo proprie indicetur, non satis intelligunt, in rebus judicandis saepenumero salii; er apud Ι'latonem Cratylus ex Vedi

276쪽

M. A. ΜΠ RETItiorum intelligentia cognitionem rerum Pendore dicit. Et quis tandem est, qui nesciat,

Ρatrum aVorumque nostrorium memoria, cum

Pin ve1'M Iliacitam ac pestifera Opinio invaluisset, Dihil cultum orationis, nihil historiae veteris notitiam ad eos, qui graves , ac serias dis iplinas tractarent , pertinere, GraeCas Ierolitteras etiam impedimento esse, quanta et quam densa caligo universum ProΡe terrarum orbem i obtexerit Z quantaque VEAEOPum i neglectum rerum ignoratio .consecuta sit Sed quid necesse est huic rei aliunde argumenta

.petere ἰ illi ipsi, quorum libros quotidie teriamus, veteres iurisconsulti in explicandis legi

bus, senatus Consultis, edistis piaetori- aut sedilium, constitutio ibus, decretis, e totis Principum ,: quom, quaeso, Viam rationemque tenuerunt Nempe tui potes cienda Aiugula rum vocum vi ac proprietate tam multi tamque assidui, sunt, ut magnam indusis 1 suae partem in eo consumere, videantur. Quod prolatis ac productis ipsorum locis prob rem, si, quam facile, tam necessarium esset.

Producere vel ad cere locum, rationem et . non dicunt Latini. B.

277쪽

ORA'io ΝΕ s. II9 Antistium Labeonem jurisconsultum nobilissimum cum alicubi valde commendasset Gel- Iius , ad postremum addit: Latinarum po- cum Origines rationeque Percallu at, eaque praecimo scientia ad enodandos juris laqueos utebatur. IIos me sequentem duces nemo, ut Opinor, merito culpaverit. Quam igitur interpretandi viam nobis Ulpianus, Paullus, Gaius, Marcellus ceterique juris antistites proe-iverunt, eam Sequemue et, eorum vestigiis, quantum vires nostrae serent, insistentes, summa ope conabimur essicere, ut neque praeici mittamus nocessariu neque inutilia' consectemur et quotidie tamen: aliquid minime vulgare' minimeque 'Contritum adseramus.

Quod ur jam nunc 'perspicere possitis, dum ad titulum de justitia et jure interpretandum accedo, quaeso, diligenter attendito. DIXI. I, 15. hab. Romae anno MDLXVII.

DE VIA ET RHIONE AD ELOQUENTIAE

278쪽

ta ratione tradere ingressum et in opere iustit loque pulcerrimo quartum jam annum, magna auditorum frequentia, magna animi contentione Versantem Vestra, cardinales amplissimi, , in medio cursu insistere aliudque munus in cipere coegit auctoritas. Nam cum homo eruditissimus, qui tradendis eloquentiae praeceptis in hac urbe consenuerat et, adflicta valetudine et ipsa jam aetate. otium ac quietem postulante, missionem a vobis honestissimam impetrasset, nec ei facile successor idoneus reperiri posse videretur ; mihi potissimum mandandam. esse ab eo derelictam provinciam censuistis., Pambo libens, ut debeo, auctoritati vestrae: neque mihi quidquam unquam a vobis imponetur aut Iaboris aut oneris, quod non ego promΡto atque alacri animo subeam, quaeque mihi a vobis imperata erunt, nunquam aut aspernabor. ut nimis humilia aut

ut nimis ardua extimescam. Vestrum est decernere ac Statuere, quam a quoque nOStrum

brius quasi reipublicae litterariae partem administrari ac procurari velitis; nostrum parere et mandata vestra subsequi neque unquam ita nobis placem aut tantum: nobis. tribuere, ut

de vestro judicio iudicemus. Equidem quod

ad me attinet, neque ullam artem, quae qui

279쪽

dem hominis ingenui studio digna sit, sordiadam et abjectam esse duco et hanc, ad quam tradendam nunc vocor, semper nobilissimam existimavi, et, si aliter sentirem, fortassis tamen non vererer imitari Laconem illum, qui, in convivio extremo loco jussus accumbere, Convivatoris ingenium ac judicium commendavit, qui rationem excogitasset, qua illi quoque loco dignitatem comparareti Non enim tantum, ut vulgo dicitur, magistratus virum ostendit et in luce hominum collocat, sed etiam saepe magistratum is, qui eum gerit,

exornati Epaminondam serunt, Cum a civibus suis telearchus creatus esset, cerat is apud Thebanos non magni momenti magistratus non detrectasse, sed dixisse, ita gesturum, ut deinceps telearchia honoratior haberetur. Atque ita essectum ML Tantum enim Epaminondae valuit auctoritas, ut post eum telea

chi perpetuo creati sint ex principibus civitatis. Haec et talia dicerem, si in eloquentiae professione parum inesse dignitatis existimarem. Sed et de re ipsa et de me longe mihi alia opinio est. Quamvis enim non infitior, magnum

me Semper amatorem atque admiratorem disertae atque ornatae orationis suisse studioseque in eam rem operam dedisse, etiam, si

280쪽

vultis, aliquan Jo imposuisse populo et apud

eos, qui me cum deterioribus comparabant. in aliquam non insantis neque indiserti hominis opinionem venisse; Vereor tamen, ne exemplo meo comprobem id, quod tradunt rei militaris scriptores, etiam Veteranos miliates pro tironibus habendos, cum diu a pugnando cessarunti Sed quoniam id tantum a me e sp tari ac requiri puto, Ρrimum, ut vobis, adolescentes, indicem aC commonstrem eas vias, quibus ad eloquentiam posse arbitror perveniri; deinde ut ad superandam earum dissicultatem, quantum in me erIt, si 'quid modo erit, neque autem multum neque tua

mesu nihil omnino fore confido) auxilio sim: suscipiam ac subibo paullo majore cum fiducia onus id, quod mihi, si meum perpetuum publicae utilitatis studium diuinae henignitatis

aura comitetur, utCunque posse videbr sustinere. Ut enim, si quis homo egens ac tenuis alios se collocupletaturum esse profiteatur, ridiculus sit; sin id tantum polliceatur, OSlensurum se, quam viam insistere debeant, qui rem facere cupiunt, nihil tamen alienum a que abhorrens a sortuna sua suscipere videatur.' Sie ego, si ea moe traditurum dicere ausim, quibus eloquentes sieri possint, merito

SEARCH

MENU NAVIGATION