M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

ausanias in Atticis narrat, Athen*enses,

quod a Pindaro in quodam asmate laudati essent, tanti feci se ampli illius ac grandiloqui poetae testimonium, ut et . dona ei plurima ob id miserint et statuam in civitate suo statuerint. Non igitur mirum est, si illis temporibus multi ac praestantes poetae suerunt: cum, qui ea facultato excellebant, et maximis muneribus honestarentur et honoribus ami lissimis mactarentur. Aetate nostra vocalis ille olim Musarum chorus conticuit; quaeque avaritia marsupia potentium clusi' eadem venas Heliconii liquovis obstruxit. Sed quod de Pindaro perstringit Pausanias, id sustus edisserit in quadam epistola Aeschines. Ait enim, illum, cum Atheniensimuictb I, 8. f. uo. δ') ep. 4. . a 8

472쪽

M. A. MUR ET Iurbem commendasset bis verbis, αἱ τεραὶ καὶ ἀοιδιμοι 'Ελλάδος 'ABαῆναι , multatum esse a civibus suis, aegre serentibus, alienis eum potius, quam suis, illam tantam laudem dedisse. Quod ubi rescivero Athenienses, Consestim miserunt ei duplum ejus pecuniae, quam multae nomine erat e actus, ipsumque aenea statua ornarunt. Ea statua visebatur Aeschinis aetate ante regiam porticum: sedens Ρindarus cum pallio et diademate, lyram tenens et Supra genua aper

tum librum. IV, 1, 6.

. Znsularum in tunagawum descriptio et situs.

rodi tum est a veteribus poetis, esse qua dam in Oceano insulas, ad quas post mortem deserantur eorum animi, qui sancte religioseque 'vixerint. Ibi eos inter se jucundissime ac suavissime vivere, in amoenissimo quo data prato, quod gemmea florum oculis naribusque gratissimorum Varietate perpetuo distinctum picturatumque I siti Nunquam' Picturatus , poeticum verbum. . R.

473쪽

non illic nitere caelum, . . frondere arbores.

pubescere herbas, . ridere Omnia, spirare as sidusi mollissimos Favonios, quorum flabellis arborum comae leniter ventilatae placidissimo murmure. auribus. blandiantur. Eo acce- dero innumerabilem vim ac copiam. immortalium avicularum, Prae, usque et usque li- ,

quidissimos cantus tenui gutture sunditantes, intimos audientium sensus incredibili, volu plate permulceant. Pratum ipsum perentii bus rivulis varie intersecari, quorum aqvula nitidissima ad versicolores lapillos molliter

. fracta et allisa susurrum officiat dulcissimum. Ita, qua flosculorum ambrosios odores exhalantium suavitate, qua Zephyrorum. yirida tibus arborum ramis illudentium sibilo, qua volucriam concentibus, qua blando murmurantium rivulorum strepitu beatas illas mentes continenter hilarari. Ergo alios ad OD. phei Amphionisve lyram choreas agere alios psallere, alios corollas texere, alios in herbasusos, qua tellus tremulis laurorum aer my torum opacatur umbraculis, iucundissimos Sermones conSerere, humum ipsam opum suarum prodigam, sine ullo cultu, ter quotquot annis, ubertate summa , . alimentorum copiam eis suggerere ac subministrare. IIaeu

474쪽

aliaque similia de insulis illis poetae, ut dixi,

fabulantur. Sed, de earum situ non idem ab omnibus traditur. Nam cum plerique omnes, Homerum secuti, eas in Hispaniae . 11nibus collocent, non desunt tamen, qui In- . diae vicinas esse dicant; in primis autem mihi visum est admirabile et absurdum, quod apud Graecum quendam grammaticum reperi, eas in Britannia esse. Talem enim quandam sabulam narrat: 'esse in littore ejus maris, quod insulam Britanniam alluat, homines quosdam piscibus capiendis victitantes, qui Francis quidem pareant, neque tamen sint vectigales. Ii nonnunquam, in aedibus suis dormientes, audiunt vocem, qua inclamantur, Sentiuntque, pro soribus adesse mul-

significat Geteten ad Lycophr. Cass. V. IIO , qui Videtur hausisse e Ρrocopii loco, generis sui unico,' de bell. Goth. IV , IO, ubi mira narrantur de Bristia' insula, animarum sede; sub cuius insulae nomine an Hibernia lateat, an quid aliud, geographi viderinti Adhuc nemi-

nem scio recentiorum, qui commem' in ista ad examen devocaveriti IV.

475쪽

litudinem quandam hominum summa cum hilaritate plaudentium; expergesacti 'autem et domo exeuntes, neminem quidem conspucantur, naves tantum quasdam reperiunt, non Suas, quas, ex ipso strepitu, Vectorum plenas esse, intelligunt; subeunt igitur illas. et ex consuetudine remigant Britanniam versus et, quo alioqui ne velis quidem passis,seCundo Vento, suis navibus pervenire breviore quam quatuor et viginti horarum spatio

Solent, eo tum unica, e que non longa, T migatione deseruntur, ibi incognit0β illo Ve' Ctores exponunt; cumque neminem omninqvideant, sentiunt tamen, ingςutem, coup Z Unsieri ad littus hominum congratulantium ii qui recentes Venerunt, eosque maxima cum laetitia excipientium. Audiunt etiam Oos i ter se humanissime consalutantes, cum utili 'lium proprio nomine, alius a tribu, aliut ab artificio, alius etiam gentis ac cogmtionis nomine appellet, tum, iisdem illis navibuν conscensis, qua celeritate VenerRut, . eadqu revehuntur domum. Quin eti m Rhistoriae scriptore proditiam est, C. Julivm Scriptorem hunc ignoro . nec 'aesti, qu

476쪽

AI A. , MURETI Caesarem eo aliqtiando una triremi cum oen tum. hominibus delatum Icumque, incredibili Iodi moenitate captus sedes ibi capere vellet ι' ah illis ἀειδεcris incolis invitum et reluetanteiii ejectum esse. V, IJ

ε , i . . . it . . . .

Brevitatem et obscurietem a lam esse ad terrorem immeren m. anquot exem lis con m eum.

Brevitas loquendi et sermonis 'obscuritas imperiosum quiddam habet, ideoque aptissima est Hinantibus utraque mirificeque prodest

ad 'animos eorum; quibuscum agimus, Perte resacietissok Nam, ut in tenebris inagis ti-nietillii 'omnia, quam iti luce; sic illae ora-χidni g' luasi tetiobres 'terribiliora reddunt ea, quae proponuntur. Idque, ut opinor, secuti sunt Laeedaemonii, cuin ad milippum ita scri- Eserunt di Lace immonic Philimo. ' Dioujsius

liit Frbo vitar, penetrallior iIla brevitas fuit, misy yi ita dixis, Dionysius, cum aliqualido praepotens tyrannus fuerit: uti tu es, nunc tamen regno exutus privatam Corinthi vitam agis 'Vide. Eo. dum aliorum 'Ith Pta

tem studes opprimere, idem tibi quoque com

477쪽

re cupientium suisset oratio. Neque dissimi. lo illud Demetrii ad Locrenses: Faxo, in Cadin via i res humi canant; cum significaret. totam a se illorum regionein 'devastatum iri. Atinas quoque, 'Scytharum rex, hanc olim epistolam ad Bu antinos misisse sertur: Nolite pectigalibus meis detrimento esse, ne eqMinmem ad pos aquatiam eant. Idanthuras autem,

qui et ipso Scythis regio imperio praefuit,

multi etiam obscurius. Nam ad Darium, qui Istrum traiecerat. litteras quidem, quibus ei minaretur, misit nulIas, sed pro liti xis symbolum hoc: murom, Dianam, as'em, S gittam, aratriam. Cumque haec in Darii castris alius aliter interpretaretur; Orontop sas, tribunus militum, censuit, .isnificari,

Stesichoro hoc dictum tribuit Aristoteles rhetor. ΙΙ, a I. III. I1. Στησίχορος ἐν Λοκροις εἶπεν, Oτι οὐ Σβριστας ειναι, οπως μή οἱ τεττι7ες-αδωσιν, Dionysio, Siciliae tyranno, Demetrius περὶ EPμην. g. 99. Ac nescio,' an Muretus Dionrsii pro Demetrii scribere voluerit. R. . I

478쪽

eos omnium rerum deditioncm esse facturos, Domorum : hoc murem innuere Aqua' rum, aeris, armorum, regiovisῖ harum rerum symbola esse ranam, avem, Sagittam, Brutrum. At.Σiphodres, Ionge alio modo im tereretatus, . Os Vero, inquit, quantum ha symbola ii tendunt, nisi aut terram sube mus, ut mures; aut aquam, ut ranae; auxyxolemus, ut aves; non effugiemus ipsorum ιDla: Neque enim tenae, quam ipsi aruundoviani sumus. ι Η'c Pherecydem Syrium Darerare, ait Clemens Alexandrinus p-). Herodo. tus .auteml in Melpomene hanc ipsam hi storiam aliquanto oliter narrat. V, 18. i

Homeri posmata quanti secerint Athenien

ses quamque utilia esse ad inflammandos honestatis aci dignitatis amore animos judicat int,

479쪽

VARIAE: LECTIONE s. 4 1 hinc existimarii licet; quod: legem tuleriint ut quinto. quoque anno ins Panatilenaeis ejus unius ex omni poetarum numero Carmina Ρuutilis e canerentur. Ita enim cogitabant, leges piaecipere quidem', quid faciendum fugiendumque sit, sed, propter brevitatem, non d cere; at poetas, qui, vitam hominum imitaniates , res praeclare ac sortiter gestas copi6se exponerent' easque propemodi m ante oculos coiistituerent, aptiores esse ad persuadendum. sImilem autem liqnorem habuertitit Lacedaemonii Tyrtaeo. Cum enim Ceteroquia poeticis studiis alieni essent neque poetarum cantus libenter audirent , leae lameli constituerant, ut, quoties cum hostibus dimicaturus in procinctu constitisset exercitus, convocarentur milites in tabernaculum re-hium ibique audiendis Tyrtaei carminibus ad spesnondam' D pro patria vitam ineltarcntur. Aeschylo quoque idem prope honos a populo Atheniensi tributus .sL Unius enim

D Lambinus in' epistola ad affuretum T. I. p. 599 docte disputans de discrimine in

ter vernere et contemnere malit contem-riendam. R. p .

480쪽

31. A. ΜΠ RETI ex omnibus tragicis sabulae, ipso etiam mo tuo, ut docerentur, decreto publico stat tum erati VI, . 6.

- Ecquid a menda sint in conόiniis aeroamaea, an '

I Oeteno faciant, an secus, qui tibicines aut Citharoedos aut alia id genus acroamata in conviviis adhibent, merito ut dubitari posse. Videatur, duorum in , philo3ophia summorum hominum hac de re, ut videtur, dissentie

tium sucit auctoritas. Nam apud Platonem in Protagora Socrates abjectos modo et im- Peritos et circumsoraneo homines id facere soli tos dicit, qui, cum eam vina non habeant, utur baua aliqua et teleganti collocutione tempus illud epularis accubationis traducere et murtuis sermonibus animos suos hilarare possint, ejus rei remedium a mimis et ab histrionibus et a vocum fidiumve cantibus petundi At, quas ad epulas boni et eruditi convivaeqonvenerint, in eis neque tibicinam neque psaltriam audiri, neque saltatricem spectari

SEARCH

MENU NAVIGATION