M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

VARI E LECTIONEM

inquireretur , diIigentissime in omnem illius vitam, inireturque ratio, plurane turpiter et sagitiose, an bene laudabiliterque gessisset. Tum, si vincebat turpium numerus, Condemnabatur, sin praeponderabantur honestis turpia, absolvebatur. Cogitabant enim, tim

manarum Virium non, OSSe rectum cursum

perpetuo tenere: habendos pro bonis viris EOS, non, qui nunquam Peccarent, Sed, qui saepius honeste agerenti Hanc ipsam Iegem ego ab iis quoque, quorum in manus hi libri venient, observari summopere Cupio, ut ne statim eos rejiciant ac condemnent, Siquid in eis a me peccatum deprehenderint. Nam si, ratione fideliter inita, major των ἐσφαλμενων, η των , i numerus fuerit, tum equidem, quin rejiciantur et sordeant, non recuso. VIII, a5. - 13.

um tanta esset apud veteres infamia e rum, qui abiecto clypeo fugerant, quosquo

Forte Muretus scripsit re Ponderab L R

492쪽

contumelioso nomine, ut notum est, ριψώσπιδας vocabant, quid in meritoin venisse dicemus elegantissimo Poetae Horatio, eam ut notam sibi ipsct Versibus suis inurere voluerit Τ Nota enim sunt illa ex oda ad Pompe-jum Varum Tectim Phili mos et celerem fugam

- Sensi, relicta non bene Par uda: Cum fracta Mirtus , et mmacra Turpe solum tetigere mento.

An id ei ingenium suit, ut non in alios in do, sed in se ipsum quoque libenter dicta diceret vinetaque, ut alibi ait ipsemet caederet sua An in homine minime militari Mercurialique potius, quam Μartiali, neque ad arma, . sed ad amores et ad pocula et ad libros tractandos nato aperta illa et simplextimiditatis suae professio jucunda potius, quam ignominiosa est Nam, quod eum quoque ipsum, ad quoid scribit, in ejusdem

Culpae societatem vocat, videri potest sucisse Xenaeneti Atheniensis exemplo, cujus est nobilis illa responsio ad cives suos objurgantes eum, quod lagisset, ΜεB' τιών 7ε, ω φίλαι κεφα-

493쪽

VARIAE LECTIONE s. 455λαέ. omnino tamen verisimilius esse arbitror, Horatium hac quoque in re Archil chi, ad cujus se imitationem studiose comΡ raverat, similem esso voluisse. Si quidem et ille, ut alia turpiter a se sacta, quod apud Aelianum legimus, praedicaverat, ita, cum in proelio adversus Salos, Thraciae populos, eadem ratione expediisset salutem suam, notum id posteris suo ipsius praeconio esse voluit cecinitque hoc modo: Ἀσπέδι μἐν Σαων τὶς ἁν άλλεται, - Θάμνέθ' Εντος Δμωμητον κάλλιπον Ουκ ἐ Θέλων. δ' ἐξεσάωσα φυγών ' ὰλV ἁσπὶς ἐκείνη

Ita enim eos versus lego, etsi aliter Alciatus. Sed et illo bello ferox, ille tyrannorum exactor Alcaeus, quem etiam apud inferos, ut hic ' ait, canentem pugnas et exactos ty'y V. H. X, i ibique v. Perizon. aΡ. Aristoph. Pac. 1296. Strab. XII. p. 827. Plutarch. inst. Lacon. c. 5 . p. 557ed. Wyttenti. T. I. P. II. et Sext. Empiri P. II. III, 24 .carm. II, 15, a6 Fqq.

494쪽

. rannos mirantur umbrae, non ita fuit prodi-- gus aut inde, ut non sugere aliquando maluerit, quam mori; qui et ipse, ne hoc HesCiremus, versilius id suis mandavit . ut auctor est Herodotus tu Terpsichore in quo malitiam qualidam Herodoti notat Plutarchus Ita ut videatur il poetarum quasi quia dam morbus ; Ρossintque ad multos eorum BCcommodari, quae apud Homerum V neri Iupiter dicit Ου σοι, ' τεκνον ἐμον, δεδοται πολεμ ήια ερτα Ἀλλα συ f ἐμεροεντα μετερχ εο ερτα τάμοιο Ταυτα δ' 'Αρηι BOQ και πάντα μελήσει. - IX, a G

On temere est, quod Horatius Mitylenen inter urbes pulcerrimas numerat, inin iu

495쪽

VARIAE LECTIONEM '45

Laudabunt alii pulcram Rhodon auim lenen stum in epistolis Incoliami Rhodos et Mitylenepulcra facit, quod

Erulla solitiim , ca ire Nipalibus Gurti. Talem enim sere suisse proditum est, quales sunt, qtiae hodie non Italiae modo, sed uni

verso Orbi terrarum ornamento sunt, Venetiae.

Nam et in Μityleneti influens mare multis eam euripis distinguebat ac dissecabat, et ΡOntes tota urbe plurimi erant ex candido ac polito lapide facti, ut non urbs, sed instila amoenissima videretur. Id ita exponit durucissimus ac suaVissimus scriptor, Longus, Principio ποιμενικῶν his verbis: Πόλις ἐστὶ Λεσβου Μιτυληνη μεγάλη καὶ κάλη. διεέληπ-

ται γὰρ ευρίποις, T πειςρεουσηὶς τῆς Θαλάσσης, καὶ κεκοσμηται γ ε ρυραις ξεστου καὶ λευκου νομίσεις οὐ πόλιν οραν, ἀλλὰ νῆσον.

Eo autem libentius ex eo pauca haec protuli, quod et confirmant Horatii de nobilissima urbe testimonium, et Longi liber lectu di

gnissimus nondum, quod sciam, publicum accepit. IX, 16.

496쪽

De Gobus Iocis ex primo libro commentariorum Coraci viris iae bello Gallico.

Legebamus animi caussa primum librum commentariorum Caesaris de bello Gallico, ego et Horatius IIacaranus, elegantissimo ingenio et honestissimis moribus praeditus adolescens; et, ut ei quidque occurrerat, in quo haereret, ita aut ex me sciscitabatur senistentiam meam aut etiam suam ipse modesto ac verecunde proserebat. Cum igitur ventum esset ad eum locum, ubi Ariovistus Cossaris legatis respondet Aeduis M obsides redditurum non esse, neque iis neque coriam sociis inqui is bellum illat tirum, Si in eo manc rem, quod con erat et, sti endiumque quotannis Penderent , Si id non jecissent, lange iis fraternum nomen Pυuli R. afuturum ; iis recitatis, paullulum substitit Horatius et, Qua do, inquit, mihi licere voluisti omnia dice- Te, quae in mentem venirent, non dissimulabo, vereri me, ne hoc loco, ubi est afuturum, una littera extrita, legi debeat futurum. Re-

497쪽

VARIAE LEcTIONE s. 459cens enim sum a lectione ultimi Aeneidos, ubi coin memini ita Turnum loqui Longe illi dea ruater crit, q-E nube fugacem

Feminere tegat, et Canis Sese occulat iambris.

Ut orgo illic Turnus minatur, longe Aeneae futuram matrem ; ita hic Ariovistus, longe Aeduis fraternum nomen populi R. fore. Tum ego, Acute, inquam, istuc a te. Horati, et ingeniose cogitatum est; et, quo tibi magis etiam de ista tua conjectura placeas, Scito, eandem adprime eruditi hominis Gabrielis Faerni fuisse, cum uno illo, quo tu quoque usus es, Virgilii testimonio niteretur, Cert que eodem modo locutus est optimus et ipse Latinitatis auctor Ovidius octavo metamorphoseon Pone, age, nec titulos inter Ue femina nostros, Thestia e clamant; nec te fiducia forminDecmiat, ne sit longe tibi cuius amore

Auctor.

Sed tamen, cum eadem veterum librorum scriptura sit, quae vulgata, nihil est caussae, cur quidquam mutandum putemus. Nam hoo

quoque alterum loquendi genus veteribus XII, 52. V. 455.

498쪽

M. A. MURETI non inusitatum fuisse, ex eodem illo, quem . modo citavi, Ovidio cognoscitur, apud quem ita legimus libro quarto :Huic quoque, Made Procul, ne longe gloria

rerum,

Quas mentiris, ait, longe tibi Iumiter absit. Paullo autem infra eum, quem dixi, Caesaris Iocum locus alius est in omnibus, quos ego quidem viderim, libris depravatus, quem

qui nuper emendare voluerunt, magis etiam Corruperunti Nam, cum dixisset Caesar, e Gallorum sermonibus de Germanorum Viri to , tantum extitisse in exercitu Romano m tum, ut non medioci iter Omnium mentes animosque perturbaret, Hic, inquit, Arimum ortuS est a tribranis militum ac Proesectis rei quisque, qui, ex twbs amiciti in caussa tam sarem Seguli, magnum Periculum miserabant ur, quod non magnum in re militani usum habebant. Ita enim habent veteres tum calamo

notati tum typis descripti libri. At in iis,

qui postea editi sunt, addita est negatio, hoci' modo: Non magnum Periculum miserabantur. Sed, qui atheute totum locum consideraverit, D) v. 648. Mi c. 59

499쪽

V RIE LECTIONE A. 461 cito intelliget, legendum esse Magnum P riculum erae rebantur. X, 4o

Emen ei Ioci aliquot ex primo libro senalium me ab excessu divi Aususti.

Multa iam pridem notaveram in C. Corne

lium Tacitum ea sie, ut soleo, Cum amicis compluribus communicaveram Cogitabamque eum, si daretur Occasio, edere a multis, studio atque opera mea, errorum maculis vindicatum. Sed, dum diem ex die duco,

exspectans ejus, quod animo conceperam, enficiendi atque exequendi maturitatem: ecce tibi Iustus Lipsius, adolescens eleganti ingenio praeditus mihique, dum Romae fuit, perifamiliaris, tam diu sibi cunctandum esse non putavit. Sed, cum ipse quoque ex Veteribus libris, quos hic nactus erat, Inulta correxisset, nonnulla etiam acuto et ingeniose excogitasset, Tacili libros a se omendatos et illustratos publicaviti Qui cum ad me perlati essent, eosque una ego et Giherius Oddus Ρerusinus, quicum ego ante hos duodecim annos Tacitum totum diligenter evol-

eram, curiose cum eo, qui tum a me emen-

500쪽

datus erat, conferre ac contendere coepissemus , deprehendimus, ita saepe incurrisse utrumque nostrum in eadem Vestigia, ut, qui rem non nosset, pleraque sumpsisse alterum ab altero suspicaretur. Quam tamen

suspicionem et a me, si nihil aliud, temporum ratio tacite amolitur, neque cadere in Lipsium sinit sides ipsius ac probitas, qua ille non minus, quam ingenio excelli L Gavisus sum, adolescenti, cujus ego crescenti gloriae plurimum faveo, tantam extitisse mecum his quoque in rebus consensionem ac judicii similitudinem; et tamen pauca quaedam, in quorum non uultis non prorsus mihi cum illo convenit, subjicienda duxi, non tam ce tandi studio; quam propter amorem, ut ait vetus poeta. Primum igitur sub principium libri primi annalium lego: Donec gliscente adulatione detererentur, ut Aemilius; non deterrerentur, ut Lipsius. Libertate enim aluntur et gliscunt ingenia; adulatione, qua nihil servilius es , degenerant et deteruntur.

Est autem oratio venustior illa contrariorum contentione. Gliscere enim est crescere, δε-

SEARCH

MENU NAVIGATION