M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

libros quosdam suos et editos esse et non edi tos diceret. . Aiunt, Graecam Latinamque linguam jam pridem mortuas esse. . Ego Veroeas nunc demum non tantum Vivere et vigere

Contendo, sed, si in tralatione perstandum est, firma valetudine uti, postquam esse iri potestate plebis desierunti Quam diu enim populari imperio regebantur, id est , quamdiu penes populum erat, ut ait Horatius arbitrium et jus et norma loquendi, assiduo agitabantur, fluctuabant , , nihil i habebant

Certum, nihil stabile, vinum secutihm eodem. vultu durare non poterant; minc, lex quo ad optimates, ut ita dicam, redaCtae ,,unt, et tis a seriptoribus petuntur, , Certis regulis an praeceptionibus continentur, multis jam seculis fixae atque immutabiles permanent. . : Si in vulgi potestate mansissent, hodie Ciceronem non intelligeremus: quemadmodum no Ciceronis quidem tempori s intelligebantur ea, quae regnante Romulo aut Numa scripta erant; immo vero ipsas XII. tabularum leges

pauci, qui intelligerent, reperiebantur. Et videmus, quae vulgari lingua abhinc qu

442쪽

Μ. A. MUR ET Idringentos aut quingentos annos scripta sunt,

hodie non intelligi. I sbim filiis cait Horatius Pronos

Prima cadiant ; ita per boriam Metus irit

Et DVenum ritu flarent modo nata MD geutquc. Illae igitur linguae quotidie morIuntur, quo tidie nascuntur, quae pendent ex libidine imperitae multitudinis; quas autem ex populi servituto eruditorum usus vindicavit, illae non vivunt , tantum, sed immortalitatem quodammodo et immutabilitatem adeptae sunti At, quod temporis. in linguis discendis consumitur , melius rebus ipsis cognoscendis impenderetur. HOC argumentum ita demum aliquid valeret, si ab aliis scriptoribus verti xum elegantia, ab aliis rerum cognitio peteretur. Nunc ita nobis a Deo consultum aciprospectum est, ut, qui Graece Latineque politissime scripserunt, iidem etiam sapientissia me scripserint: ut non ab aliis verba, ab aliis A. Ρ. ω. SqΦ

443쪽

ORATIONES.

rerum Cognitionem petere oporteat, sed uir que ex iisdem sontibus eodem tempore halorire liceat. At omnia aut e Graeco sermone in Latinum aut etiam ex utroque in eum, qui laniis quoque et salsamentariis notus est, conVe absunt ita, ut aut neutro illorum opus sit aut certe altero tantum. Heu me mis rum i Cur non hujus loci consuetudo fert, ut Possim, quantum cuperem, arbitratu meo

dicere Quomodo ego istos acciperem, qui interpretibus fidunt Sed quando id sacere temporis angustiae prohibent, polliceor vobis, me, quae dabitur dicendi occasio, in hoc ar

gumento Versaturum ESSE et ΟStensurum,

quam necessct sit in crassissima rerum ignoratione perpetuo versari eos, qui praesidio interpretum laeti Graecae ac Latinae linguae studia negligunt, simulque indicaturum, quibus in rebus a plerisque in studiorum caussa

ΡeCCetur, quaeque Verde Caussae sint, Cur aetas nostra tantopere veteribus cedat. - Vos, auditores, efficite, ne vobis prior illa' caussa, quam dixi, torporis ac Hegligentiae noceat Aiserte buc amorem doctrinae, asIerte diligemtiam et attentionem l ego, ut quotidie vobis res attentione dignae affatim suppetant. Ρτο- videbo. Idque eo magis, quod in his ethi,

444쪽

corum libris tantum usque a puero studii posui, ut, nisi aliquid exspectatione vestra dignum praestitero, recusare non debeam, quin hujus loci amplitudine parum dignus habear. Vos vero, ornatissimi viri, ignoscite, si, quod a vobis tam benigne auditus sim, ne gratias quidem vobis agendas putem. Nam sive oratio mea vobis molesta suit, eo molestior erit, quo eam longius protraxero ; sive, quod magis cupio, quam spero, ju unda, videor j4m vobis gratiam aliqua ex parte Te- tulisse. II, 17. hab. Romae pridie Non. Nov.

MDLXXXIII. 16. DE VIA AC RATIONE TRADENDARUM DISCIPLINARUM.

Plerique eorum, qui quotannis ex hoc Ioco

verba faciunt, laudare litteras et ingenuas artes, VOSque, adolescentes optimi, ad eas toto pectore amandas ac colendas exhortari atque incitare consueverunt Quorum ego D quo consilium reprehendo neque tamen Omnia tu eo posita esse censeo. Nam ut, si quis

445쪽

bonae valetudinis commoda exponat eaque dicendo amplificet atque exaggeret et ad eam omni studio conservandam homines cohortetur neque tamen admoneat, quo genere Victus quibusque exer 'ationibus ea maxime Comparari ac contineri debeat, non valde

utilis videri possit illius oratio; ita parum Ρr

dest aut laudare eas artes, quas Certo nemo

usque eo perfrictae frontis est ut vituperare audeat, aut ad eas cohortari eos, quos illarum studiis deditos esse constat, nisi indicetur etiam via, qua quis ad illas lacillime ac certissime pervenire posse videatur. Ego igitur, quando mihi a te, Laurenti Blanchette, vir clarissime, munus hoc impositum est, non laudabo litteras: satis eas homines eruditissimi, collegae mei, ex hoc ipso loco his proximis annis ornate copioseque laudarunt; ne multum tum n quidem temporis ponam in his nobilissimis adolescentibus ad eas cohorta dis : et ipsi per se satis eas amant neque OP tione mea melius incitari possunt, quam si te, Blanchetis, tutueantur, de te cogitent, tum temere repetitum ex Voce praec denti. R.

446쪽

Μ. Α. ΜU RETI in te oculos animumque defigant, cui litterarum tractatio senilem in isto aetatis flore non modo giavitatem ac prudentiam, sed dignitatem quoque atque auctoritatem comparaviti Quaenam igitur orationis meae sutura materia est y quibus de rebus dicens hunc ornatissimorum virorum atque hanc honestissimorum juvenum coronam, quam ex Ore meo Ρen, dentem video, demulcere et delinire conabor Exponam breviter aC perspiCue a Camceribus, ut dicitur, ad calcem ei, qui semel imbiberit in litteris et in bonarum artium scie lia excellere, quam Studiorum viam ac rationem tenendam putem. Quod dum lacio, quidam ex vobis decursum jam a se et Cou- sectum Curriculum agnoscent, alii, quod iter

ad veram gloriam serat, me monStrante, COPHOscent. Attente ut me audiatis, ne orandos

quidem esse vos puto. Frustra id postulem, nisi attentionem mihi res ipsa, de qua dicere ingredior, conciliaverit. Ρrincipio igitur positum sit, Graecae Latinaeque linguae cognitionem instrumentum esse ad parandam doctrinae copiam, hoc quidem tempore l)lane ueCessarium. Id qui negant, aut, Piid verum sit, non vident aut contendendi studio in op-ΡuSuando eo, quod Verum est, Ostoritare in

447쪽

ORATIONES. 409 genii acumen volun L Quare puer is, quem informare ac describere Ordimur, houesto loco natus, modicis opibus instructus, Ea CO poris firmitate, ut studiorum laborem per serre possit, ingenio neque agresti et hispido nec molli et effeminato, sed eleganti et ad honestatem propenso Ρ editus, Sextum aetatis ingressus annum Graecarum Latinarumque litterarum 1 Ormas, nomina, poteStatemper ludum jocumque condiscat et, ut id libentius faciat, non metu ac verberibus, Sed praentiolis, quibus aetas illa capi solet, identidem excitetur. Ubi annum in eo posuerit, ut et Graece et Latine satis sacile atque expedite legat, jam septimo primis illis maximeque grammaticorum utriusque linguae praeceptis imbuatur, nomina et verba flectere ac variare et inter se sine vitio conjungere ac copulare discat. Huic uni rei annum septimum tribui velim. Octavo incipiat jam aliquid audire, aliquid legere idque ejusmodi,

ut et ad laxmandos mores non nihil conserat et voluptatem potius adserat, quam magnam ut Iam animi contentionem requirat. In hoc gene- re apud Graecos excellunt Aesopi sabulae et Pho- cylidis carmina; Latini talium scriptorum inopia laborant, nisi quis easdem illas sabulas, ab

448쪽

M. A. MURE Troptimo et eruditissimo viro Gabriele Faerno Latinis versiluis elegantissime expressas, illi aetati proponendas putet et addendum, si quod exiguum poema puris verbis vitae praecepta' continens reperiatur. Biennium consequens, id est, nonum ac decimum annum,

ita libentissime posuerim, ut puer matutinis quidem horis libros Xenophontis de instit tioue Cyri, quibus nihil purius aut suavius . reperiri potest, pomeridianis autem Caesaris potissimum commentarios legat, qui mihi unus ex Omnibus Latinis ad illam nitidissumam, Xenophontis simplicitatem proxime Vi- detur accedere. Undecimus annus comoediis detur, ita tamen, ut ex Terentio Ρlautoquo et multo magis ex Aristophane, quidquid i quinare pueriles animos potest, aut resecetur aut omittatur. Quod idem de omni scriptorum genere semel a me dictum accipi volo.

Duodecimo Theocriti, Moschi, Bionis idyllia cum Virgilii bucolicis, Hesiodus cum georgi-

Cis, cum Aeneide utrumque Homeri poema copuletur. ' Neque hos libros totos a praeceptoribus exponi arbitror debere. Cum tantum cujusque a praeceptore audierit, ut sina cortice, quod aiunt, nare possit, quod reli

i . .

quum est, suo ipse privato studio persequa-

449쪽

ORATIONES.

tur. Huic rei biennium suffecturum Puto. Illud interea ad magistri curam ct sollicit dinem pertinet, ut puer loquendo quidem quotidie, scribendo autem alternis saltem diebus exerceatur. In ipso pubertatis ingressu primum exercebo eum in eis, quae Graeci Vocant progymnasmata, id est, praeludia quasi quaedam et praecursiones ad eloquentiam, de quibus extat aureolus libellus Theonis sophistae, qui, si quid ego auctoritate ΡOSSem, quotannis exponeretur in scholis, et ad praecepta, quae illic traduntur, juvenes perΡetu exercerentur. Sed et hoc genus exercitationis et omnis propemodum recta et antiqua instituendae juventutis ratio non tantum intermis sa jam pridem, sed oblivione obruta ac sepulta est, quae si revocaretur, Paucis annis existerent homines vere copiosi et eloquentes, isti autem clamatores, qui nomen eloquentum gesticulatione pantomimica et volubilitate linguae et impudentia sibi pepererunt, ita jacerent, ut eos audire nemo posseL Ita igitur exercitatus adolescens totum se Ciceroni dedat ingurgitetque se in illum uberrimum et abundantissimum eloquentiae sontem, retinens perpetuo illam, quam a principio instituimus, consuetudinem, ut Graeca cum La-

450쪽

έ i, M. A. Μ U R ET Itinis, similia cum similibus conserato Ciceronis epistolas cum leget, evolvat eodem si

dio Platonis, Isocratis, Demosthenis aliorumque Graecorum epistolas, quae in duo volumiua Congestae reperiuntur. Ad libros de rhetorica scriptos adjungat Aristotelis libros ejusdem argumenti, quaeque eadem de re Dionysius Halicairnasseus, Demetrius Alexandrinus, Hermogenes, Longinus aliique Graeci litteris prodiderunt. Ciceronis Orationes cum Demosthenis, Aeschinis, Lusiae aliorumque Veterum Orationibus comparet, dialogos de

philosophia cum dialogis Xenophontis' et quibusdam Platonis. Intorea Oblectamentum sibi ex alio genere, ΡOetarum, potat, Pindarum cum Horatio, Euripidem, Sophoclem, Amschylum cum Seneca, Apollonium cum Valerio Flacco, epigrammata Graeca cum Catulisio et Martiale committat. Idem saciat in historicis, Herodotum, Thucydidem, Xenophontem, Polybium cum Livio, Sallustio,

Τacito conserens. Et quoniam neque bist ria, nisi cognito orbis terrarum situ, neque hic sine aliqua mathematicarum artium Cognitione percipi potest, his quoque utrisque temporis aliquid impertiat. Cum ad plenam, ut juris auciores loquutitur, pubertatem, id

SEARCH

MENU NAVIGATION