M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

VARIA LECTio Es. 47Scatis ad se pueris, rem totam ' diligenter cogno isset, Pronuntiavit, pueros illos rite ba-Ρtigatos videri neque amplius baptigandos esse; adjicienda tantum ad illud mysterium ea, quae more atque instituto Christiano a sacerdotibus obiri oporteret. Eius autem Alexandri S. Athanasius successor suit. Neque simile est, quod de S. Ambrosio episcopo Mediolanensi S. Paulinus Nolanus episcOpus memoriae prodidit, eum adhuc puerulum solitum esse quasi per jocum manuS SO- roribus suis Osculandas dare, cum sacerdotiabus eum honorem ab illis tribui videret, nam

se aliquando episcopum fore. XIII, 9

Interpretabar nuper publice librum Senecae, quo sanetus ille philosophus quaerit, quare

mala bonis viris accidant, cum sit providentia. Cumque ventum esset ad eam partem, in qua ipse graviter insectatur luxum temporum Suorum, accidit, ut ego quoque in eo loco tractando enumerarem multa genera peregrinarum avium, quas veteres Romani

512쪽

M. A. MUR ET Ie remotissimis totius orbis partibus pelitas mensis inferre soliti essent. Venit ad me triduo post unus eorum, qui tum interfuerant, homo et suo judicio eruditissimus et

meo non ineruditus. Isque, cum aliquot osa miliaribus meis mecum una esse vidisset, dissimulanter quidem, sed ita tamen, ut a tisicium appareret, coepit operam dare, ut sermo noster, aliis de rebus susceptus, in mentionem ejus disputationis, quae triduo ante a me habita erat, sensim delaberetur. Tum quasi occasionem nactus Ostentandae

eruditionis suae, Nollem, inquit, a te tum

Praetermissam unius avis mentionem, ex qua

una inexplebilis veterum libido in exquisitis dapibus conquirendis vel maxime cognosci poterat. Quam, quaeso inquam. Phoenicem, inquit ille. Obsecro te, etiam phoenicem illiesitabant Τ Certe, inqui L Neque multi, i quam, neque saepe id facere poterant; ajunt

enim, Dum avem unicam toto orbe reperiri et ViVere annos, OΡinor, sexcentos sexaginta

et, cum ipsa sibi rogum construxerit funusque secerit, tum eodem illo ex rogo renasci. Sed ego figmenta esse illa poetarum Putabam. Tu Vero, quem, .ut illos rarae inventu dapes, ita omnia in studiis rara et exquisita dele-

513쪽

ctant, ede nobis nomen gulonis illius, qui tanti putavcrit palato gratificari, ut tam puΙ-Cram avem 'in perpetuum sustulerit; certe enim, cum unica toto orbe sit negite nisi ex se renascatur, interseCta una, totum genus exstinctum esL Atque ea fortassis caussa

est, cur nullus iam pridem phoenix reperiatur. Ludis tu quidem, inquit ille, et solita illa tua dissimulatione uteris; sed, si tum inspexisses librum Plutarchi de valetudine suenda, didicisses ex eo, istius avis, quam tu nullam esse putas, cerebrum dulce quidem esse, sed dolorem capitis inducere, quod tam graVis auctor nunquam prodidisset, nisi saltem ab iis, qui id gustassent, audii eL Istud Vero, inquam, magis etiam mirum fuerit, qui semel eum cibum gustassent, neque enim P tuere saepius, tam cito et tam distincte naturam illius percipere potuisse. Nam ego ita

ex Aristotele. didiceram, e memoria ejus, quod saepe eodem modo contigisset, experiem tiam, e multis autem scio, hoc Latinum non

esse, sed dabitis veniam experientiis artemessici. De isto, inquit, tu videris; mihi satis erit, si tibi Plutarchi locum ostendero. S mulque librum e sinu protulit, in quo cum aliis quibusdam erant et Crιεινα Plutarchi,

514쪽

Erasmo, ut puto, interprete; nomen enim ita deletum erat, ut tamen ex ductibus litterarum agnosceretur. In eo autem ita plane scriptum legebatur: Nam Phoenicis cerebrum cum sit admodum diadce , tamen Ount, cultis dolorem Parere. Homo igitur, qui eam unam ob Caussam Ienisset atque id unum operis - habuisset, cum dicto, vix salutatis nobis, caussatus, sibi nescio quid negotii esse, discessiti Eo digresso, visum est iis, qui aderant, etiam Xylandri interpretationem inspicere. Is autem ita locum illum reddiderat: Cerebrum phoenicis desce admodum est, sed dolor c pitis indiacere fertur. Tum ego, una, inquam, Graeca vox paullo negligentius expres-Sa, sidete, quantum errorem et sodali illi

.nostro, qui modo discessit, et sortasse etiam aliis objecerit; φοἱνιξ enim Graece palma est, cujus arboris non tantum Ductus esui sunt, sed etiam medulla, quam et Graeci ἐτκεφαλον et Latini cerebrum vocant. De illa autem Io-quitur Plutarchus, non de phoenicis commenticiae avis cerebro. Theophrastus libro secundo περὶ φυτῶν, ubi' de palmarum generi-

515쪽

Mi Unt, quod rion alim. Meminit et Galenus libro octavo de facultatibus simplicium medicamentorum et alii. Quod autem biot

psit, apud quem id relatum est libro secundo manabaseos. XIII, II.

Cur major in murmulis civitatibus, quam in aliis, exis. stere mortium Mirorum cO ia SODat, ex Himocrate . e sic tum.

Uuod Iauti ac sumptuosi homines sacere in

cibis solent, ut iis, quae in mari nascuntur, magis in mediterraneis, quam in maritimis lo- Cis gaudeant; contraque, Cum in mari versantur, iis vescantur libentius, quae nisi in cou

516쪽

M. A. MU RETItinenti reperiri non solent, ut ipsa peregrinitas pro condimento esse et cibis piiscipuam quandam gratiam conciliare videatur, idem ego in studiis. interdum facio et, si quid aut .

apud grammaticos, quod ad jus civile, aut .apud physicos, quod ad politicen, aut deni

que apud quemque, quod ad . aliam arteIIi,; quam eam, quae ab .eO praecipue tractatur, pertineat repexio eo mirifice Capior, multomique magis allicior, quam si id ipsum reperissem apud alium scriptorem, CujuS ea traCta-itio propria esset. Ut nuper, Cum quaeStionem,

politicam et magni quidem momenti deprehendi a principe medicorum Hippocrate verissime

ac sa eatissime explicatami Cum enim ConStet, majorem copiam virorum sortium existere so

lere in civitatibus liberis, quam in iis, quae

utitus dominatu tenentur, ut in historiis vetexibus multo plures legimus Alfenienses, La-

cedaemonios, Romanos, qiuam Assyrios, Persas, Medos, : sortitudinis laude excelluisse; quaeri non injuria potest, quae id caussa esti-

ciat. Ait igitur Hippocrates, id ex eo evenire, quod homines pro suis, quam pro alienis Commodis, pro sua, quam Ι'PO aliena gloria, longe alacrius atque animosius pugnant. In iis autem civitatibus, quae suis legibus vivunt,

517쪽

si quid bello partum sit, ejus intelligit qui que civium aliquid ad se pro virili parte per

tinere. At ubi summa rerum omnium Ρenes unum est, ibi labores quidem militares et pericula et vulnera et caedes pertinent ad eos, qui imperio subsunt; gloriae autem et imperii amplificatio et omnis denique fructus, qui ex Victoria capitur, ad eum unum redit, qui Ceteros Oppressos tenet eosque habet in mamcipiorum aut in pecudum loco. Haec in hanc fere sententiam disputantur ab Hippocrate in libello quo explicat, quid esticiant caeli, aquarum et locorum varietates. XIII, 14. 24. Q

Duo gravissimorum scriρtoriam laci, quorum in ueroque eadem macula haeseras, emen ii. '

ereor interdum, ne sint quibus hoc totum scriptionis genus leve ac contemnendum esse videatur, quod ad maculas e veterum libris eluendas resertur. Ut enim Vera sint, quae scribimus; sere tamen, simulatque quis unam aut alteram litteram vocemve in libro suo aut

518쪽

mutaverit aut deleverit aut addiderit, ita singula hovum librorum capita Concerpat licet, ut quorum Vix usus praeterea ullus esse alius possit. Sed tamen, si quis Secum reΡ tet, primum, quanta utilitas ex veterum scri piorum lectione capiatur, deinde, quantaludissicultatem depravata scriptura illorum sti .diosis pxhibere soleat, magnam gratiam h

bendam esse judicabit iis, qui suo labore laborem aliis minuunt et, in quibus ipsi

fortassis aliquando haesitarunt, in eis, ne aliiqubque haesitent, elaboranti Qua spe fretus, subsecivis horis eorum librorum, quibus olim usus sum, oras inspicio et, si quid in eis notatum video, quod usui etiam aliis esse posse arbitrer, colligo atque ita haec qua liacunque concinno, ut, si minus ipse de meo excudere possum digna , Iuse legantur ;at certe aliquid essiciam, quo ii, qui lectione digna scripserunt, facilius intelligantur. Nunc igitur duos locos indicabo, , quorum in utroque διάνοια legitur , cum utrobique. ἄνοια legi debeat, id pie eo libentius iaciam, quod in utroque et eruditissimi' interpretes lapsi sunt, neque id isti animadverterunt, qui, quasi ipsi nusquam ossendant, exultant in aliorum erratis eaque mimico orationis

519쪽

genere tam cupide perseqiuintur. Eorum prior est apud Thucydidem libro sexto in oratione, qua Alcibiades adversus Niciam , de mittendis in Siciliam copiis disserit. Cum enim prior eum totigisset Nicias, quod majoreS Sumptus, quam pro re saceret; respondet delicatus ac sumptuosus adoleScenS, . SumΡtus

illos ad ostentandam externis homini hus civitatis magnitudinem ac potentiam pertinere, nequct illam imprudentiam inutilem esse cita enim ε ἰρωνευόμενος Vocat), Cum quis sumptibus suis non sibi solum prodest, Sed etiam civitati. Verba ejus haec sunt: καὶ Ουκ ἄχρηπτος ἡδ' άνοια, δς αν τοiς ἐδέοις τε κεσι fati ἐαυτον μονον, καὶ τIὶν πολιν δεφελν. Ita legendum esse, non, ut Omnes pervulgati libri Lahent, διάνοια, vel de scholiis Graecis intelligi potorat, in quibus ita notatum est: εἰρωνευεται ὁ 'Aλκιβιάδης, λεγων οτι , εὶ καὶ ἀνοητος φαένομαί τισιν, αλλύ ουν πολειο ἐκ Q ρηστος tiου εστὶν si ἁνοια , ἀλλὰ καὶ os μος. Idemque plane confirmat, quod in eadem oratione haud ita multo post legi

520쪽

Μ. A. MUR ETIδυναρον λοτοις τε ομέλησε καὶ ,δρ7j πιστιν παρασχομενη, εστειςε. Alter locus est in libello, qui Plutarchi quidem non videtur, sed inter ipsius opuscula tamen legitur, de liberis educandis ubi graviter pe care ostendit eos, qui parvusos quidem liberos sub magistris ac paedagogis habent; sed puberes iam factos suo more ac modo vive re patiuntur; ait enim, eos non animadve tere, se in eo imprudentiae ac temeritati licentiam ad faciendas iniurias dare. Atques hoc exponit his verbis : ωσB' οἱ μῆ τῆς ηλικέας ταυτης ἐρρωμένως ἀντιλαμβανομενοι, τηὰνοέα διδοντες ἐξουσέαν ἐ πὶ τὰ ἀδικvματα

- νουσι. Sed hic quoque τη διανοέα Pe peram in vulgatis libris legitur. XIV, 1.)

Non equidem unquam cuiquam auctor suerim, ut quaerat apud Homerum Versus t yo-ψὶ φους; si quis tamen neque habet, quud C. I 6. p. 4a ed. Tytteub. T. I. P. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION