장음표시 사용
61쪽
PETRONII sus simulantem aliquot basiolis invasi. contentus hoc principio bene mane surrexi electumque par columbarum attuli expectanti ac 86 me voto exul vi. proxima nocte cum idem liceret, mutavi option II et 'si hunc' inquam 'tracia vero improba manu et ille non spi SQ rit, gallos gallinaceos pugnacissimos duos donabo patienti.' ad hoc votum ephebus ultro se admovit et, puto, Vereri coepit, ne ego Obdormiscerem. indulsi ergo sollicito totoque corpore citra summam voluptatem mst ingurgitavi. deinde, ut dies venit, attuli gaudentiqui citu id promiseram. ut tertia nox licentiam dedit, consurrexi ad aurem malo dormientis et 'dii' inquam 'immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et optabilem, pro hac felicitate
cras puero asturconem Macedonicum Oliti muni donabo, cum hac tamen excoptione, si ille non senserit.' nunquam altiore Somno
ephebus obdormivit. itaque primum implevi laclentibus papillis
manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia vota coniunxi. mane sedere in cubiculo coepit atque expectare consuetudinem meam. scis, quanto facilius sit columbas gallosque gallinaceos emere quam a Siureonem. et liraeter hoc etiam timebam, ne tam grande munus Suspectam saceret humanitatem meam. ego aliquotlioris spatia ius in hosti ilium reverti nihilque aliud quam puerum basiavi. at ille circumspiciens ut cer, ieem in eam iunxit amplexu, 'rogo' inquit 'domine, ubi est asturco '
87 cum ob hanc ostensam praeclusi Sssem mihi aditum, quem seceram, iterum ad licentiam redii. interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem sortunam retulisset, ut intellexistertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam ni ecum, id est ut pateretur satisfieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat. at ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: 'aut dormi, aut ego iam dicam patri.' nihil est lana arduum, quod non improbitas extori lueat. dum dicit: 'liatii in excitabo', irrepsi tamen et malu repugnanti gaudium extorsi. at ille non in delectatus nequi tia mea, post tuam diu queStus est deceptum se et derisum tra ductu ni tuo inter condiscipulos, quibus iactasset consum meum, videris tamen' inquit 'non ero tui similis. si quid vis, fac iterum .' ego vero deposita omni os sensa cum puero in gratiam redii usus que beneficio eius in somnum delapsus sum. sed non suit contentus iteratione ephρbus plenae maturitatis et annis ad pallendum gestientibus. itaque excitavit me sopitum et Unumquid vis P inquit. et non plane iam molestum erat munus. utcunque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat, accepit, rurSusque in somnum decidi gaudio lassus . interposita minus hora pungere me
62쪽
manu coepit et dicere: 'quare non lacimus ' tum ego totiens excitatus plano vehementer excandui et reddidi illi voces suas: aut dormi, aut ego iam patri dicam
erectus his sermonibus consulere prudentiorem coepi, aetates 88iabularii in et fluaedam argumenta mihi obscura simulque caussam desidiae praesentis excutere, cum pulcherrimae artes perissent, inter quas pictura ne minimum quidem sui vestigium reliquisset.
tum ille pecuniae' inquit cupiditas haec tropica instituit. priscis
enim temporibus, cum adhuc nuda virtus placeret, vigebant artes ingenuae Summulnque certamen inter homines erat, ne quid profuturum saeculis diu lateret. itaque herbarum omnium Succos Democritus expressit, et ne lapidum virgultorumque vis lateret, aetatem inter experimenta consumpsit. Eudoxos quidem in cacumine excelsissimi moniis consenuit, ut astrorum caelique motus deprehenderet, et Chrysippus, ut ad inventionem sumiceret veri, elleboro animum detersit. verum ut ad plastas convertar, Lysippum statuae unius liniamentis inhaerentem inopia extinxit, et Myron, qui paene animas hominum serarumque aere comprehenderat, non invenit heredem. at nos vino scortisque demersi ne paratas quidem artes audemus cogno Scere, sed accusatores antiquitatis vitia tantum docemus et discimus. ubi est dialectica' ubi astronomia' ubi sapientiae cultissima via' quis, inquam, venit in templum et votum secit, si ad eloquentiam pervenisset' quis, si philosophiae fontem attigisset' ac ne bonam quidem mentem aut bonam valitudinem petunt, sed statim ante quam limen Capitolii tangant, alius donum promittit, si propinquum divitem extulerit, alius, si thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium salvus pervenerit. ipse senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri Capitolio promittere solet, et ne quis dubitet pecuniam concupiscere, Iovem quoque peculio exornat. noli ergo mirari, si pictura defecit, cum omnibus diis hominibusque sormosior videatur massa auri, quam quicquid Apelles Phidiasque, Graeculi delirantes, secerunt. sed vi- 89 deo io totum in illa haerere tabula, quae Troiae halosin ostendit.
itaque conabor opus Versibus pandere: iam decima maestos inter ancipites metus
Phrygas obsidebat messis et vatis fides Calchantis atro dubia pendebat metu,
cum Delio prosanto caesi vertices Idae trahuntur scissaque in molem cadunt 5 robora, minacem quae figurarent equum. aperitur ingens antrum et obducti specus,
63쪽
qui castra caperent. huc decenni proelio irata virtus abditur. stipant graves 10 equi recessus Danai et in voto latent. o patria, pulsas mille credidimus rates solumque bello liberum: hoc titulus sero incisus, hoc ad surta compositus Sinon firmabat et mendacium in damnum potenS. 15 iam turba portis libera ac bello carens in vota properant. stetibus manant genae mentisque pavidae gaudium lacrimas habet.
quas metus abegit. namque Neptuno Sacer, crinem solutus, omne Laocoon rpplet 20 clamore vulgus. mox reducta cuspide uterum notavit, sata sed tardant manus,
ictusque resilit et dolis addit fidem.
iterum tamen confirmat invalidam manum altaque bipenni latera pertentat. si emit 25 captiva pubes intus, et dum murmurat, roborea moles spirat alieno metu. ibat iuventus capta, dum Troiam capit, bellumque totum fraude ducebat nova. Ecce alia monstra. celsa qua Τenedos mare 30 dorso replevit, tumida consurgunt freta undaque resultat scissa tranquillo minor: qualis silenti nocte remorum Sonus longe refertur, cum premunt classes mare pulsumque marmor abiete imposita gemit. 35 respicimus: angues orbibus geminis serunt ad saxa fluctus, tumida quorum pectora, rates ut altae, lateribus spumas agunt. dat cauda sonitum, liberae ponto iubae consentiunt, luminibus fulmineum iubar 40 incendit aequor sibilisque undae tremunt. stupuere mentes. insulis stabant sacri
Phrygioque cultu gemina nati pignora
Lauconte. quos repente tergoribus ligant 3Πgues corusci. parvulas illi manus 45 ad Ora reserunt, neuter auxilio sibi, uterque fratri: transtulit pietas vices, morsque ipsa miseros mutuo perdit metu. accumulat ecce liberum funus parenS, insirmus auxiliator. invaduut virum Duiligoo by Coral
64쪽
iam morte pasti membraque ad terram trahunti 50 iacet sacerdos inter aras victima terramque plangit. sic profanatis sacris peritura Τroia perdidit primum deos. iam plena Phoebe candidum extulerat iubar minora ducens astra radianti face, 55 cum inter sepultos Priamidas nocte et mero Danai relaxant claustra et essundunt viros. tentant in armis se duces, ceu ubi solet nodo remissus Thessali quadrupes iugi
cervicem et altas quatere ad excursum iubas. 60 gladios retractant, commovent orbes manu bellumque sumunt. hic graves alius mero
obtruncat et continuat in mortem ultimam Somnos, ab aris alius accendit saces contraque Τroas invocat Troiae sacra.' 65. . . ex is, qui in porticibus spatiabantur, lapides in Eumolpum 90 recitantem miserunt. at ille, qui plausum ingenii sui noverat, operuit caput extraque templum profugit. timui ego, ne me poetam vocaret. itaque subsecutus fugientem ad litus perveni, et ut primum extia teli coniectum licuit consistere, rogo' inquam quid tibi vis cum isto morbo minus quam duabus horis mecum moraris, et Saepius poetice quam humane locutus es. itaque non miror, si te populus lapidibus persequitur. ego quoque Sinum meum SaxiS onerabo, ut quotiescunque coeperis a te exire, sanguinem tibi a capite mittam'. movit ille vultum et o mi' inquit adulescens, non hodie primum auspicatus sum. immo quoties theatrum, ut recitarem aliquid, intravi, hac me adventicia excipere frequentia SoleL ceterumne leti tecum quoque haheam rixandum, toto die me ab hoc cibo abstinebo.' 'immo' inquam ego si eiuras hodiernam bilem, una cenabimus
mando aedicularum custodi cenulae ossicium
video Gitona cum linteis et strigili hiis parieti applicitum tristem si
consuSumque. scires, non libentμr sμrvire. itaque ut experimpntum Oculorum cal ersem convΡrtit ille solutum gaudio vultum et missi ere' inituit frater. ubi arma non sunt, libere loquor. eripe me latroni cruento pt qualibet saevitia poenitentiam iudicis tui puni. . satis magnum erit misero solatium, tua voluntate cecidisse.' supprimere Pgo querellam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo - nam in balneo carmen recitabat - per tene-
65쪽
PETRONII brosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum pervolo. praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus et perfusum os lacrimis vultu meo contero. diu vocem neuter invenit; nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat. So facinus' inquam indignum, quod amo te quamvis relictus, et in hoc pectore, cum vulnus ingenS suerit, cicatrix non est. quid dicis, peregrini amoris concessio dignus hac iniuria fui ' postquam se amari sensit, supercilium altius sustulit
nec amoris arbitrium ad alium iudicem tuli. sed nihil iam queror, nihil iam memini, si bona side poenitentiam emendas'. haec cum inter gemitus lacrimasque sudissem, detersit ille pallio vultum et 'quaeso' inquit Encolpi, fidem memoriae tuae appello: ego te reliqui, an tu me prodidisti' equidem lateor et prae me sero: euinduos armatos viderem, ad fortiorem coniugi.' exosculatus liectus sapientia plenum inieci cervicibus manus, et ut facile intelligeret redisse me in gratiam et optima side reviviscentem amicitiam, toto
pectore adstrinxi. 92 et iam plena nox erat mulierque cenae mandata curaverat, cum
Eumolpus ostium pulsat. interrogo ego: filii ut estis ' obiterque per rimam soris speculari diligentissime coepi, nulli Ascyltos una venisset. demum ut solum hospitem vidi, momento recepi. ille ut se in grabatum reiecit viditque Gitona in conspectu ministrantem, movit caput et ' laudo' inquit 'Ganymedem. oportet hodie bene sit non delectavit me tam curiosum principium timuique, ne in contubernium recepissem Ascylti parem. instat EumolpuS, et cum puer illi potionem dedisset, 'malo te' inquit quam balneum totum' siccatoque avide lioculo negat sibi unquam acidius fuisse. nam et dum lavor' ait paene vapulavi, quia conatus Sum circa Solium Sedentibus carmen recitare, et postquam de balneo tanquam de theatro eiectus sum, circuire Omnes angulos coepi et clara voce Encolpion clamitare. ex altera parte iuvenis nudus, qui vestimenta perdiderat, non minore clamoris indignatione Gitona stagitabat. et me quidem pueri tanquam insanum imitatione petulantissima deriserunt, illum autem frequentia ingens circumvenit cum plausu et admiratione timidissima. habebat enim inguinum pondus tam grande, ut ipsum hominem laciniam fascini crederes. o iuvenem laboriosum: puto illum pridie incipere, postero die sinire. itaque statim invenit auxilium; nescio quis enim, eques Romanus ut aiebant infamis, sua veste errantem circumdedit ac domum abduxit, credo, ut tam magna sortuna solus uteretur. at ego ne mea quidem vestimenta ab ossicioso recepissem, nisi notorem dediSSem. tanto ma-
66쪽
gis expedit inguina quam ingenia fricare haec Eumolpo dicente
mutabam ego frequentissime vultum, iniuriis scilicet inimici nostri hilaris . commodis tristis. utcunque tamen, tanquam non agno Sc rem sabulam, tacui et cenae ordinem explicui
' vile est. quod licet, et animus errore lentus iniurias diligit. 93 ales Phasiacis petita Colchis
et pictis avis renovata pennis atque Asrae volucres placent palato, quod non sunt faciles: at albus anser 5 plebeiiim sapit. ultimis ab oris attractus scarus atque arata Syrtis si quid naufragio dedit, probatur. mullus iam gravis est. amica vincit
uxorem. rosa cinnamum Veretur.
10 quicquid sp1aeritur, Optimum Videtur 'hoc est' in tuam 'quod promiseras, ne quem hodie versum 94saceres' per sdem, saltem nobis parce, qui te nunquam lapidaVimus . nam Si aliquis ex is, qui in eodem synoecio potant, nomen poetae olfecerit, totam concitabit viciniam et nos omnes sub eadem caussa obruet. miserere et aut pinacothecam aut balneum cogita.'sic me loquentem obiurgavit Giton, mitissimus puer, et negavit recte facere, quod seniori convitiarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate posui S sem, contumelia tollerem, multaque alia mod rationis verecundiaeque Verba, quae formam eius egregie decebant
o felicem' inquit matrem tuam, quae te talem peperit: macte virtute esto. raram fecit mixturam cum sapientia forma. itaque ne putes te tot verba perdidisse, amatorem invenisti. ego laudes tuas carminibus implebo. ego paedagogus et custos etiam quo non iusseris, sequar. nec iniuriam Encolpius accipit, alium amat.' profuit etiam Eumolpo miles illo, qui mihi abstulit gladium; alioquin quem animum adversus Ascylton sumpseram, eum in Eumolpi sanguinem exercuissem. nec sesellit hoc Gitona. itaque extra cellam processit, tanquam aquam peteret, iramque meam prudenti absentia extinxit. paululum ergo intepescente saevitia 'Eumolpe' inquam iam malo vel carminibus loquaris, quam eiusmodi tibi vota proponas. et ego iracundus sum, et tu libidinosus: Vide, quam non conveniat his moribus. puta igitur me furiosum esse, cede insaniae, id est ocius foras exi.' consusus hac denuntiatione Eumolpus non quaesiit iracundiae caussam, sed continuo limen egressus adduxit Diuiti reo by Cooste
67쪽
PETROMIrepente ostium cellae meque nihil tale expectantem inclusit, exemitque raptim clavem et ad Gitona investigandum cucurrit. inclusus ego suspendio vitam sinire constitui. et iam semicinctio stanti ad parietem spondae me iunxeram cervicesque Dodo condebam, cum reseratis soribus intrat Eumolpus cum Gitone meque a satali iam meta revocat ad lucem. Giton praecipue ex dolore in rabiem esseratus tollit clamorem, me utraque manu impulsum
praecipitat super lectum, ferras' inquit Encolpi, si putas contingere POS se, ut ante me moriaris. prior coepi; in Ascylti hospitio gladium quaesivi. ego si te non inveniSSem. periturus per praecipitia sui.
et ut scias non longe essρ quaerentibus mortem, specta invicem, quod me spectare voluisti.' haec locutus mercennario Eumolpi novaculam rapit et semel iterumque cervice percussa ante pedes collabitur nostros. exclamo ego attonitus, secutusque labentem eodem serramento ad mortem viam quaero. sed neque Giton ulla strat suspitione vulneris laesus, neque ego ullum sentiebam dolorem. rudis enim novacula et in hoc retusa, ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam. ideoque nec mercennarius ad raptum serramentum expaverat, nec Eumolpus interpellaverat inimi
95 dum haec fabula inter amantes luditur, deversitor cum parte cenulae intervenit, contemplatusque foedissimam volutationem iacentium 'rogo' inquit 'ebrii estis, an fugitivi, an utrumque' quis autem grabatum illum erexit, aut quid sibi vult tam furtiva molitio
vos mehercules ne mercedem cellae daretis, sugere nocte in publicum voluistis. sed non impune. iam enim saxo sciatis non viduae hanc insulam esse sed M. Mannicii.' exclamat Eumolpus 'etiam minaris ' simulque os hominis palma excussissima pulsat. ille tot hospitum potionibus liberum urceolum sictilem in Eumolpi caput
iaculatus est solvitque clamantis frontem et de cella se proripuit. Eumolpus contumeliae impatiens rapit ligneum candelabrum sequiturque abeuntem et creberrimis ictibus supercilium suum vindicat. st eoncursus familiae hospitumque ebriorum frequentia. ego autem nactus occasionem vindictae Eumolpum excludo, redditaque sco dato vice sine aemulo scilicet et cella utor et nocte. interim coctores insulariique mulcant exclusum et alius veruexiis stridentibus plenum in oculos eius intentat, alius surca de ca nario rapta Staium proeliantis componit. anus praecipue lippa,
sordidissimo praecincta linteo. soleis ligneis imparibus imposita. canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon. 96 sed ille candelabro se ab omni periculo vindicabat. videliamus nos omnia per foramen valvae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxa-
68쪽
verat, favebamque ego vapulanti . Giton autem non oblitus misericordiae suae reserandum es Se ostium succurrendumque periclitanti censebat. ego durante adhuc iracundia non continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi. et ille quidem sensconsedit in lecto. ego autem alternos opponebam foramini oculos iniuriaque Eumolpi velut quodam cibo me replebam advocationemque commendabam, cum procurator in Sulae Bargates a cena excitatus a duobus lecticariis in mediam rixam profertur; nam erat etiam pedibus aeger. is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon 'o poetarum' inquit disertissime, tu eras' et non discedunt ocius nequissimi servi manuSque continent a rixa '
contubernalis mea mihi fastum facit. ita, si me amas, maledicillam versibus, ut habeat pudorem'
dum Eumolpus cum Bargate in secreto loquitur, intrat stabu- 97lum praeco cum servo publico aliaque sane modica frequentia, sacemque sumosam magis quam lucidam quassans haec proclamavit: puer in balneo paulo ante aberravit, annorum circa xVI, eri Spus, mollis, sormosus, nomine Giton. si quis eum reddere aut commonstrare voluerit, accipiet nummos mille.' nec longe a praecone Ascyltos statiat amictus di coloria veste atque in lanee argentea indicium et fidem praeserebat. imperavi Gitoni, ut raptim grabatum subiret annecteretque pedes et manus institis, quibus Sponda culci- iam ferebat, ac sic ut olim Vlixes pro ... arieti adhaesisset, extentus infra grabatum scrutantium eluderet manus . non est moratus Giton imperium momentoque temporis inseruit vinculo manus et Vlixem astu simillimo vicit . ego ne suspitioni relinquerem locum, lectulum vestimoniis implevi uniusque hominis vestigium ad corporis diei mensuram figuravi. interim Ascyltos ut pererravit omnes cum viatore cellas, venit ad meam, et hoc quidem pleniorem spem concepit, quo diligentius oppessulatas invenit lares. publicus vero Servus insertanS commissuris secures claustrorum firmitatem laxavit. ego ad genua Ascylti procubui et per memoriam amicitiae perque societatem miseriarum petii, ut saltem ostenderet fratrem. immo ut fidem haberent fictae preces scio te' inquam 'Ascylte. ad occidendum me venisse. quo enim securos attulisti itaque satia iracundiam tuam: praebeo ecce cervicem, funde Sanguinem, quem Sub praetextu quaestionis petisti.'amolitur Ascyltos invidiam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit quaerere. mortem nec hominis concupisse nec supplicis,
69쪽
PETR0NH98 utique eius quem post satalem rixam habuisset carissimum. at non servus publicus tam languide agit, sed raptam cauponi harundinem subter lectum mittit omniaque etiam foramina parietum scrutatur. subducebat Giton ab ictu corpus et reducto timidissime spiritu ipsos sciniphes ore tangebat
Eumolpus autem, quia effractum Ostium cellae neminem poterat excludere, irrumpit perturbatus et 'mille' inquit 'nummos inveni; iam enim persequar abeuntem praeconem et in potestate tua esse Gitonem meritissima proditione monstrabo.' genua ego perseverantis amplector, ne morientes vellet occidere, et merito' inquam Sexcandesceres, si posses perditum ostendere. nunc inter turbam puer fugit. nec quo abierit, suspicari possum. per fidem, Eumolpe, reduc puerum et vel Ascylto redde.' dum haec ego iam credenti persuadeo , Giton collectione Spiritus plenus ter continuo ita sternutavit, ut grabatum concuteret. ad quem motum Eumolpus conversus salvere Gitona iubet. remota etiam culcita videt Vlixem, cui vel esuriens Cyclops potuisset parcere. mox conversus ad me quid est' inquit 'latro ne deprehensus quidem ausus es mihi vorum dicere. immo ni deus quidam humanarum rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa popinas errarem'
Giton longe blandior quam ego, primum araneis oleo madentibus vulnus, quod in supercilio factum erat, coartavit. mox palliolo suo laceratam mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum osculis tanquam lamentis aggressus est et in tua' inquit pater carissime in tua sumus custodia. si Gitona tuum amas, incipe velle servare. utinam me solum inimicus ignis hauriret aut hibernum invaderet mare. ego enim omnium Scelerum materia, ego cauSsa Sum. Si perirem, conveniret inimicis '
99 ' ego sic semper et ubique vixi, ut ultimam quamque lucem
tanquam non redituram consumerem'
prosusis ego lacrimis rogo quaesoque, ut mecum quoque redeat in gratiam: neque enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. daturum tamen operam, ne aut dicam aut faciam amplius, quo possit ollandi. tantum omnem scabritudinem animi tanquam bonarum artium magister deleret sine cicatrice. 'incultis asperisque regionibus diutius nives haerent, ast ubi aratro dome- facta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina dilabitur. similiter in pectoribus ira considit: feras quidem mentes obsidet, eruditas pra Duiliroo by Cooste
70쪽
terlabitur.' ut scias' inquit Eumolpus 'verum esse, quod dicis, ecce etiam osculo iram finio. itaque, quod bene eveniat, expedite sarcinulas et vel sequimini me vel, si mavultis, ducite.' adhuc loquebatur, cum crepuit ostium impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et moraris' inquit 'Eumolpe, tanquam propudium ignores.' haud mora, omnes consurgimus, et Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim dormientem exire cum sarcinis iubet. ego cum Gitone quicquid erat, in alter compono et adoratis sideribus intro navigium
'molestum est quod puer hospiti placet. quid autem non com- 100mune est quod natura optimum secerit' sol omnibus lucet. luna innumerabilibus comitata sideribus etiam seras ducit ad pabulum . quid aquis dici sormosius potest' in publico tamen mianant. solus ergo amor furtum potius quam praemium erit immo vero nolo habere bona, nisi quibus populus inviderit, unus, et Senex, non erit gravis; etiam cum voluerit aliquid sumere, opus anhelitu prodet.'haec ut infra fiduciam posui fraudavique animum dissidentem, coepi somnum obruto tunicula capito mentiri. sed repente quasi destruente sortuna constantiam meam eius-m0di Vox supra constratum puppis congemuit: 'ergo me derisit 'et haec quidem virilis et paene auribus meis familiaris animum palpitantem percussit. ceterum eadem indignatione mulier lacerata ulterius excanduit et 'si quis deus manibus inhie inquit 'Gitona imponeret. quam bene exulem exciperem.' uterque nostrum tam inexpectato ictus sono amiserat sanguinem. ego praecipue quasi somnio quodam turbulento circumactus diu vocem collegi tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem labentis laciniam duxi et per s-dem' inquam 'pater. cuius haec navis est, aut quos vehat, dicere potes ' inquietatus ille moloste tulit hoc erat' inquit quod placuerat tibi, ut supra constratum navis occuparemus secretiSsimum locum, ne nos palpreris requiescere' quid porro ad rem pertinet, si dixero Licham Tarentinum esse dominum huiusce navigii, qui Tryphaenam exulem Τarentum serat ' intremui post hoc sulmen 101 attonitus, iuguloque detecto 'aliquando' inquam 'totum me, Fortuna, vicisti'. nam Giton quidem super pectus meum positus diu animam egit. deinde ut effusus sudor utriusque spiritum revocavit. comprehendi Eumolpi genua et miserere' inquam morientium et pro consortio studiorum commoda manum. mors venit, quae, nisi perte non licet, potest esse pro munere.' inundatus hac Eumesbus invidia iurat per deos deasque se nequo scire quid acciderit, nec ullum dolum malum consilio adhibuisse, sed mente simplicissima et vera Diuili co by Cooste