Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

sincto φ Num huic rei denegandum est Reipit-blicae . quod caeteris sine discrimine , atque exceptione conceditur λ Num in oppida, humano posita consilio, ea gratia includi se passi stini co uenae , quod facilius inibi putarent parari vi tutem , ac felicitatem posse ; hunc in locum diuinitus institutum quicumque conueninaus, aliCno a virtute consilio conuenerimus t Num ad virtutem plus aliquid humanae coducere queant leges , quam quis auctore Deo decretae sunt , & caelestibus oraculis euulgatae ' Num denique sanctius , virtutique magis accommodatEvlla temperari Ciuitas potest, quam haec ipsa Respublica, unde omnia, quae virtutis retard re selent impetum, videmus quotidie Moderat Ium , legumque auctoritate tolli , repagula,& singula protinus impedimenta stim mouerit Quaeti velimus intueri per panes in ijs secietatibus, quas humana cogit, δε moderatur industria, inueniemus esse tam multa, ut nullum virtus videatur hostem habere capitaliorem, quam h minum multitudinem communi moenium sepimento colligatam a Nam primo quidem,si vera sunt, quae a summo docentur Philosisho, sunt autem verissima, urbes, & oppida non esse tam tum in eam gratiam excitata, ut uiueretur, quod etiam belluarum est, neque ut commerciun phaberetur commune cum alijs gentibus, quod sine ullo ciuitatis iure comitum videmus ine

112쪽

Oratio V. , s finitimis & foederatis ; relinquitur instituta

esse virtutis gratia, adeoque omnia, quae fiunt, quae transiguntur in ciuitatibiis esse ad recte vivendum, atque honestatem , hoc est, ad virtutis praescriptum referenda. Hoc velis quai sdifficile est in ijs. contientibus inuenire , ubi pleraque suscipiuntur publice, priuatimque consilia ad capiendas corporis voluptates, ad opes, ad honores,ad potentiam, ad dominatum amplificandum ' Quid illa regnandi libido,quae pecuniosiores occupat i quid perpetua inter potentes de magistratu contentio λ quid inter infirmiores, S uenalitios ipses de minimis quibusque reculis implacabilis, S diuturna digladiatio lQuid opificum doli, quid patronorum praeuaricationes, quid clientium infidelitates, quid Iudicum. circumuentiones dicantur, de fraudes lNonne haec, atque ex eo genere alia complura cum virtute sic pugnant, ut niisquam grauiores ipsa aduersum se insidias offendere videatur , quam ubi certissim uin debuerat inuenire praesidi uin λ Huc accedunt ipsa Conditorunias decreta, quae minus idonea sitnt singulis virtutum ossicijs, ac partibus, sita, quam tradunt praeceptione complectendis . Ne illa quidem Platonis commentitia Ciuitas, quae non ad alia cuius formam, quae fuerit umquam, aut est possit, sed ad eius exemplar, quae animo tan-itum, & cogitatione describitur, exposita est , ij

113쪽

communitur institutis, & legibus, quae virtutis omnem omnino Vim,& natura attingant . QNam multa, vel vetando prohibet, vel praescribit iti-bendo, quae a prudentia, & ratione tam aliena stat, ut hoc Ioco sine pudore commemorari non queant Qim si pro arbitratu ficta , atque in-sormata Respublica,virtutis persectae, ne adumbrauit quidem etfigiem, qui fiet, ut caetera , quae multis obnoxiae mortalium erroribus sunt, veram estingant , aut suis coloribus afferre pos

sint exprest,m Sed nimirum hoc sepositum, Sereseruatum est nostrae e id huic Reipublicae sine dubio videtur diuinitus attributum, ut absblutae virtutis graphice depictum , atque ad viam ira cxpressum simulacrum sit, honestae laudabilisque vitae gymnasium, ciuilis ossicina selicitatis . Sunt singulae quidem Religioserum hominum familiae palacstrae quaedam, stadiaque virtutum : obtinent quippe in tota Christiana a Republica locum illi parem, atque persimilem , quem habent in ciuitatibus opificia, caeteraeque praestantiores artes , quibus humana secietas, & coniunctio retinetur. inin . ut certa in oppidis gymnasia certis locis statuta sunt, ubi singula doceantur artisicia, tum quae bellicam Iem, tum quae pacem exornent; ita in ipsis Ecclesiae spatijs tam amplis , atque prolatis , Religiosbrum ordines extitere, varijs, & dispositi locis, S legibus institaui , apud quos velut in o

114쪽

oratio V.

Exedris sitis doceatur virtus, & tanquam inlaestris exerceatur . Dicitur id inquam vere de singillis: sed tamen nescio quo pacto, fit, ut, quia Sodalitas haec,prae caeteris, illarum profitetur , colitque virtutum studia, quae alienae sitiat accomi ata utilitati, earundem habenda praecipua quaedam officina sit, ac per excellentiam , ut ita dicam , videatur appellanda palaestra . Antecesserant Isocratem aetate, Rhetores,

dicendi magistri permulti non ignobiles : fi

Iebant tum etiam,cum ipse docebat Athenis,alij scientia praestantes viri, atque diserti, qui doctrinam 4 atque artificium raratoris publice Profiterentur a nemo tamen unus praeter illuri inuentus est, cuius domus communi omnium iudicio, ac voce haberetur, dicereturque officina dicendi. Cum enim ex ea, tanquam ex

equo Troiano cuncti pene prodi; ssent, qui partim in dicendo, partim in scribendo principes habiti erant, iure videbatur id aliquando domi

nus assecutus, Ut cum caeteris comparatus arti

ficibus eloquentiae', selus ob excellentiam, artificium sermonis, S persectae orationis officinam habere diceretur. Haec ego videlicet, sine temeritate trahere postium ad nos; quorum Sodalitas cum alijs Deo sacris collata familijs, dici praecipue potest,abstaurae palaestra virtutis. Ex ea quippe totis iam amplius annis sexaginta , . quibus in hac arena se diligenter. exercuit, e S titere

115쪽

Utere continenter , existuntque quotidie semper omni virtutum genere clarissimi Principes , qui non suae modo , sed communis Christianoriunselicitatis sunt architecti. Hine prosecti sunt Du.ces illi, qui prudentia singulari, alienae conquirerendae, parandaeque salutis tam varias, multiplicesque rationes inuenere . Hine illi iustissimi Clitistianae Reipublicae Ciues: qui se non tam sibi, quam humano generi natos rati, cum ea , quae Dei stini, ad pulvisculum usque reddidis sent Deo, summos, medios , infimos, homines uniuerses quantumuis ignotos, ac barbaros, literis, monitis, hortamentis, omnibus ossiciis amplexi simi, Sc singulari genere charitatis exceperunt . Hinc viri moderatissimi, pleni pudoris,ac sanctimoniae: qui non modo vulgares corporis voluptates abiecerimi, sed ipsas propemodum voluptatum libras , hoc est ramosas illas,& naul tiplices exultantis animi cupiditates sundatus ex tirparunt. Hinc sortistimi propugnatores : quirent Christianam in periculum adductam, &. Christi regnum nimis angustis cohiberi cancellis intuiti, non dubitarunt certissimo cum vitae discrimine inauditas ante trans Indum, Ga gemque proiiincias adire, & sui profusione sanguinis,rectae religionis terminos amplificare is . O Sodalitatem Iesu, prudentiae, iustitiae, tem--perantiae, sortitudinis, virtutum omnium ossicinam , o arenam, ct campum gloriae, o Gymnasitim

116쪽

Oratio V. Ior

nasium phtatis.o Berecynthiam magnanimoruni parente Heroum: o equum pulcherrimis plenum armis,& Proceribus validus seetu,non illum quiadem Troianum, regnis amplisiimis perniciosum, sed Romae diuinitus aedificatum , vnniersb ter rarum orbi, ipsius quoque nostri nominis hostis 'bussalinarem. Quid hinc vero erui, & conset quens esse dixerim, Auditores, nisi quod nos li- quidissima voluptate persendat, alios admirati ne quadam incredibili, ac stupore defigat λ sis mirum videri debere,si quelmpiam in hac Republica virtutis expertem offendas,quemadmodum est dissicile n Ciuitatibus humano conflio temperatis aliquem perfecta virtute praeditum imi uenire . Nam cum omnis huius exercitatio, a I que industria tota, quanta quanta est, in animhcultu,atque vutute posita si cum omnes eo per- tineant, & colliment leges , ut exturbato vitio , expeditissimam honestati laetant viain, monstriplane simile, atque a communibus alienum rationibus est, alia omnia sequi studia, & abho rentibus ab honesto negotijs occupari . SQo v

cem esse Galeni veram,& sapientissimum hominis prudentissimi dictum: rem habitam suisse raram , & pro miraculo, si quillnam apud Scythas inuentus essed Philosophus ; contraque ' multo existimatuin admirabilius, nisi Athenis singuli philosepharentur. Nemo causam tam

contrariae comparationis a me requirat, quae

S a nullo

117쪽

nullo cogente se prodit. Cum enim aspera lgens, atque incondita Scytharum natio doliri nam funditus repudiaret, nec ullam philosephiae sequeretur institutionem , Athenienses autem omnibus cultistimi disciplinis,erti titionis uniuersae in sua Ciuitate ludos aperuiisent; tam nouum , atque admirabile suit, aliquem elle in Scythia , qui philosephiam amaret, quam inueniri unum Athenis, hoc eis in urbe scientissima , S in omnium emporio liberalium artium , qui non esset Philosephiae praeceptionibus inllitutus. Conueniunt inquam haec in Societatem nostram ad perpendiculum , & libellam, Auditores : ubi cum tam sedula nauetur opera virtuti , ut hoc unum eius studi lim, haec ars, & mercatura esse videatur, honestatis prosecto domicilium eam esse oportet, & Comitium de virtute

paranda deliberantium Philosephorum. Sed quoniam de prima illa felicitatis parte aquam prudentia, & virtutes parium actuosiae iam dixi, sequitiir, ut de altera pergam explicare squam paucissimis, quae in sola posita est animi contemplatione, illudque postillat otium, in quo

tametsi aliorum Familias non vincimus singulas, habemus tamen cur multis anteferri hoc nomi. ne debeamus, quod ulum illum, tractationem que virtutis cum agitatione mentis copulatione

pulcherrima coniunxerimus. Secuti sumus enim in lioc genere quod secerunt in artibus militari. bus

118쪽

. Oratio V. I o I

bus alii: qui cum vidisszent, antiquos conanΠΙ-niendis Ciuitatibus operam omnem in eo positis se, ut moenia ducerent altissima, quae, ut tege Tent propugnatores , nullum tamen ijs ad ei

cumsuses hostes despiciendos , depellendosque spatium relinquebant accommodatum I agge res, S muros excogitarunt humiliores.illos qui dem , atque in summo patentiores , sed qui patiantur explicari velut acie directa desenseres, S libero prospectit iaciant obsidentem , aut adigredientem hostem propugnantium telis multo magis obnoxium,& opportunum. Hos inquam novae militiae imitata Societas artifices eir. Nam cum animaduertisset, priscos illos Religio- serum coetus in selitudinibus collocatos suae quidem salutis , virtutisque priuatae propugnacula delegisse cortissima, sed non tamen ea, vn de facile telis peti pollent aduersarij pietatis , Si Christianae Reipublicae perduelles; imminuit eas turres,& septa , tantumque depressit, atque laxauit, quantum ad dimicandum cum illis emianus , atque ad excursiones inde faciendas idemtidem, satis esse videretur. Quo factum est, ut otium illud mentis , contemplationisque ita

cum actione, ac virtutum tractatu com neret, ut eam ex Vtroque temperatam vitae rationem

proserret in lucem , quae & ipsam se,commen- . tationis beneficio tanquam intra sepimenta tueretur , & caeterarum actu virtutum hostes

119쪽

Clitillianae Reipublicae moenibus propulsaret. Itaque tametsi non possum hoc nomine supra caeteras Sodalitatem verbis attollere,fatis tamen eam a me laudatam putabo,si demonstrauerocinhuius rei quoque gratiam , εἰ 1ludium habere tam multa praesidia , ut nihil a nobis requirendum videatur eorum, quae pollini suis numeris ab luere selicitatem . Non hic ego,cum animi contemplationem commemoro , de illa quicquam loquor, quae in rerum venandis causis, S natura tractanda versetur . nihil enim admirabile proferrem, si contenderem,id,quod uniuersi ivident, in eo genere noliram hanc instructissimam ese Rempublicam: sed eam intelligo,ab hac sane,velut a stirpe prosectam,de Deo rerum aucto- Ie cogitationem religiosam, ac piam, sine Met' felicitati fastigium imponi non potest. Culn ergo pugnauem,ad hanc etiam complectendani retinendamque de Deo cogitationem in tam multis , atque assiduis occupationibus locum

31όs esse natios, S perfugium opportunissimum incredibilia quaedam, atque a fide prorsus abhorrentia videbor alicui existimare, ac loqui sed tamen nihil a me puto dici expressius posse

aut magis veritati consentaneum pronunciari Nam, ut illam praeteream rerum infinitatem quae nobis cum alijs videntur esse communestam variae ordinis nostri disciplinae, studiaquIiberatim attium , quae cognitione, humana

120쪽

Oratio V. Ios

diuinaque , ipsam demum comprehendunt , &continent uniuersitatem, nonne tamquam manu

nos ducum ad altissimum illud penetrale diuinitatist Alitur enim humana mens suo veluti pabulo, veritate: cuius persectae, absolutaeque .cum vestigia quaedam, & notas rebus mortalium inustas intueatur, sequitur, ut ijs vestigandis exemplar ipsiim animo facilius informet, atque ad veri sontem incredibili celcritate rapiatur is Vtenkn, cum rerum colores lumine Solis illustratos aspicimus, magna nobis intuendi So-'Iis auiditas incessit, ita eum haec aspectabiliacemimus,auctoris Dei collucentis undique u ritate perfusa, S tanquam radijs illuminat s cere non possumus, ut alibi, quam in ipQ veritatis, & vitae sonte conquiescamus. Huc acces

dit , quod silmma haec veritas, infinita quoque,& nullis terminata limitibus ianitas est. Gofit, ut ipsa etiam voluntas, atque appetitio pari veluti gressu sequatur intelligentiam, & seratur

in Deum et unde videt, omnem corporatarum, re sub oculos cadentium rerum decerptam, ac delibatam esse bonitatem. Quia igitur ex universa illa eruditione, qua mens, atque humanus alitur animus, nullam plane doctrinam respuit haec nostra vitae ratio, sed omnes omnino sequitur, hoc est: etiam eas, quas a se nonnulli

alienas putant, nihil a me sitie consilio diei ex stimabo, si contendam, tanta nobis ad eam Dei

SEARCH

MENU NAVIGATION