Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

implorant corruptis contaminatae moribus Ci- uitates : supplementum fiscis deposcunt, qui ho-i nemisma desuncti morae,iam pridem in acie de asderantur. Cauete etiam, atque etiam Soda j les, ne vitio vestro, quod monet Basilius , superbus victoria Lucifer , Clicisto Seruatori expro-j bret amarilsimis verbis paucitatem eorum , qui 'l salutem diuino quaesitam sanguine complexis , suerint: eorum gloriose multitudinem ostentet, qui sua voluntate sempiternum exitium sint pro

secuti. .

Hoc inquam , si vitio nostro fieret, d nos ignavos, & molles, qui hostem aggredi ausi non simus , d immanes, & barbaros, qu nostrae li-l bellatis Vindici, qui Parenti Optimo ab impro-l bo desertore tantam imponi contumeliam volu

82쪽

IN RENOVATIONE

AD SODALES

Romani Collegi j .

torum dies, quem sello domesticarum aedium cultu ; quem sectorum conciirsii percelebri, quem significatione laetitiae , quanta possumus maxima frequentamus , plura mihi quidem Natalium genera , quae vetereS priuatim, ac publice coluerunt inmemoriam redigit ; led tamen eam potissimum celebratissimam lucem ponere videtur ob oculos , quam Romae olim , Vrbis moderatores, ac principes, idcirco Impe orij sin natalem esse volebant, quod ea die eunda legionum acclamatione conlalutati fuit-sent, atque inaugurato tam amplum Romanae Ciuitatis , hoc est totius terrarum orbis aditis possessione,cepissent Imperium. Cum enim primu Augustus iniit a se Principatus diem in po-e a steium

83쪽

feriam a populo celebrari iussisset, eum caeteri suoqile secuti morem Imperatores, tanta Cirensium I aliorumque munerum magnificen ta sitimet ornarunt , instruxeruntque Natalem

mperij, ut ad ultimum extiterint etiam ij, quitiem illum non dubitarint appellare Palilia: quae

amen accepimus lita quotannis magnificenissime coli ad memoriam Vrbis conditae repe-endam . Significabant enim, eo plane tempore te integro a se fundatam Vrbem, & locaturiam perium, quo tempore ipsi ad eam fuissent re- um omnium ditionem euocati . Sive igitur,riuatos illos ego reputo dies,quibus priuatim istium unusquisque Cenium colebat,& primum n hae lucem exortum sibimet ipsi gratulabatur ; iue ciuitatum,oppidoruq; natales publicos, qui aus fundatarum iam urbium initia iucundissimo quodani animi sensit, S si ectatissima significistione laetitiae recondabantur ; singulorum cquilem hodie animo mihi, & cogitatione speciem . fingo: sed tameo eius nominatim, quem in

gratiam Imperatorum venerabantur , expressanan hae nostra gratulatione sonnam oculis prope.

nodum ipsis mihi videor intueri. Illi enim illo tum Natali noster hic mihi videtur esi e persimilis

dies, cum intueor, ea nos iterum tanto cum gaudio, S pietate sacramenta repetere, cum . video veteranos iterum in ea verba iurare, ἐροibus olim Christum rerum suarum dixerant d

- minum,

84쪽

Oratis IV. 69

siainum , atque animorum salutarant Imper

- Quare minimὸ vobis rem iniucundam a me fieri putabo, si demonstrauero illos tam varios, . in hoc nostro, ad viuum expressos esse natales dies et eum , quem pro se quis ite priuatim cum necessarijs propinquisque celebraret domi; eum, Dem urbes , & kespublicae sitis commenaorax dis initijs publice colerent, eum , quem . Imperatores ad sitam ipserum inaugurationem firmandam , sibi proprium , & sepolitum es se voluissent. Et quoniam amplior esse vid tur in hoc postremo vis, & expressior quaedam eum nostro similitudo; ab eo, vestra cum venia sumamus initium , illudque principio confirme

mus : id demum renovandis sacramentis ex maiorum praecepto , atque ex veteri consuetu. dine nos agere , ut eum Natalem Imperij rec Iamus , qui tum fuit institutus , cum primum Motorum beneficio . & vi venimus in Christi Seruatoris optimi ditionem , ac potestaternia , .

Od antequam facere aggredior , illud dicere habeo , quod est in omnium quidem ore , sed plus nimio disputari,tractarique non potest: Llum esse , neque Ciuitatum , neqtie: gentium uniuersarum Iuri pessimile Ius, quo corpo-

Ium , . animorum , rerum nostrarum omnium possessionem sibi vendicare non debeat Deus. ut hinc demum intelligatur , neminem e s unquam

85쪽

inquam a populis appellatum aequius Imperatoremdic dominum,quam eum,cui ereptum

a nobis per summam iniuriam aliquando tandem reddidimus selemni cum sacramento dominatu .

Nihil hic ego dicam da Dei optimi Maximi

praestantia , diuinaeque illa excellentia nat rae, quae vel hoc nomine dominationem in omnia postulat , quδd ita caeteris antecellit, ut si cum ea comparentur, ne apparere quidem , aut esse in rerum uniuerlitate videantur. Nihil de corporis nostri coagmetatione mirabili,nihil de animi procreatione plane diuina,nihil de gloria, ad qua conditi sumus immortali,ac sempiterna: quae satis ipsa per se demonstrant, in quorum esti potestate debeant ij , qui a praepotente illo molitore fiant e nullis omnino rerum initijs excitati . Hanc inquam diuini causam in nos impe-rij, ac potestatis facile praetermitto, ut de illis histae ditionis quasi sontibus dicere possim amplius, quae ortum in ciuitatibus habuerunt, Sequotidie ab ijs,qui tute in aduersarios agili deducuntur in sorum. Ita enim intelligemus qua tum hoc diuino teneamur imperio , si non m do conditionis vi, tam longe ab Auctoris excel- lentia distantis , eiusque beneficio molitionis qua in hanc lucem educti sumus, verum etiam multiplicis varietate iuris, quod a nobis ipsistractatur in foro, nullam nostri partem , plane mrem nullam videamus esse, quam uniuersitatis archi-

86쪽

Oratis IV. 71

architecto , & moderatori Deo non debeamug. Quantum igitur ex veterum monumentis,& Re

rumpublicam institutis intelligo,tres fuere potissmum res,quae legitimum perficerent posieslbre, ac dominum : si iustam ad ijsset haereditatem ; si cessistet in iure,qui poterat cedere;si stib Corona saetis auctonibus coemisset. Quae causae sic in Deo suppetunt singulae, ut si diligentius ad calculos vocanda res sit ne nostri quidem usitra habere vlla ratione possimus. Quod enim priimi mattinet ad haereditarium ius,quotusquis' in sacris illis litterarum nostiarum monumentis ita sit hospes , ut saepe non legerit, Christum aeterni Patris filium sempiternum institutum haei edem uni uel rum stijsse, pulcherrima gentium cinnium, terrarumq; possessione locupletatumi Neq;enim tam multa , quae Conditor ille sapienti stimus procreauit,alium dominum habent,nisi quem ipse in multis fratribus natu maximum esse voluit. Shaeredem ex alte facere;caetetis no quidem ei substitutis,sed traditis in ditionem,& sentitutem. Quid illa cellio quid mancipatio, alienatioq;per nexum i quam eo tepore selemni fecimus acti ne, ac formula, quo tempore Christianae Religionis dedicati sumus initi js, & Tyrannide,qua

tenebamur, eiurata, sancte promisimus, a maniscipis , ac vindicatoris Dei nunquam nos esso a imperio, ac potestate recessi ros . Id videliceterat , quod tum polliciti sumus, cum caeteris e 6 nun-

87쪽

nuncium nos remittere postesibribus affirmauianuis, & Deum illius quoque libertatis dominum nuncupare , qtiam ab eo, nostro utendam acceptinus arbitratu. Iam vero emptio illa sub halia , & corona , dici vix potest quantum nos asserat, atque adiudicet Deo. Quid enim aliud suit aeterno Parenti, aetemum Filium ad lyumanas aerumnas in hoc vitae naufragiun sabiicere ' quid diuinum illum ita prolixe , largeque sanguinem dare, nisi pretium ipsum exoluere, quo nos o miseram generis humani conditionem nostio iudicio, es voluntate captiuos in catasta vilissimis propolitos emptoribus emeret ipse minime nouae addicendos sentituti , sed in libertatem filiorum asserendos ' Nullum s ne ius , ex ijs , quae habet in humanum . genus potentissimus Auctor, Eliti sumus crebrioribus , quam hoc usiirpare sermonibus: quia nullim sest , neque pondere maius , neque obligatione firmitus, neque animis nostris commemoratione iucundius. Et tamen his etiam effractis diuinae in nos , charitatis , ne dicam, an potestatis artassimis vinculis, ausi sumus insanae liberi tis , ae licentiae signum sustollere, inuadere. Dei praepotentis Imperium ; ius omne , fasque conuellere, depeculari Regias opes, res alienas ad ustis nostros interuertere, liberalissimi, atque amantissimi Domini possessionem occupare . o Spartacos audacissimos. o ing atmimos si-lios ,

88쪽

. Oratio IV. 73

licis, o libertinos infames, is desertores. Cruces, cruces inqua, di inaudita tormentorum genera fuerat transfugis hisce comparanda. Cuius enim iniquitatis,& temeriratis suit,eum rerum starum

postestione depellere,qui tam amplo haereditatis, mancipit, emptionis iure debeat omnia posside rei Sed non ea parentis benignissimi mens,&consilium fuit.vbi perduelles accidentes ad genua,&stipplices vidit,minime grauatus est indignum stacinus coudonatione magnifica obliterare, ac eos iterii intra familia accipere, qubs ita nouerat ad audaciam proiectos,quos ita fuerat expertus elatos animo,&contumaces. Quanta tu profecto no

stra illa gratulatio, animiq; iucunditas fuit, cum hane ingressi sodalitate hoc est, ad Imperatoris dominatum,& castra regresti,non ea modo, quae mancipio illi debebantur, & nexu, sed quae usii

quodammodo,& fructu iUstra poterant este, con cepto sacramento redonauimus: Tanta sane,& ta ampla ea laetitia fuit, ut cum semeiateriiq; quo tannis a nobis ex instituto veteri repetatair, nouanos semper voltiptate persendat,perinde quasi tu primum huic adscriberemur Societati, & nomi- nibus datis Iesiim Imperatorem appellaremus.

Quid igitur est aliud , quam huius sitavisinu

Natalem Iniperij celebrare, cum hanc diem, tanta significatione laetitiae cohonestamus' Neque vero in hac gratulatione desideratur id , qRod praecipue Iniperatores illi Romani postu. labant

89쪽

labant in sita . Quantum quippe Veterum m numenta nos docent,illud potissimum in ea cel britate usu receptum,& cosiuetudine fuisse accepimus,ut non ij modo,quiRomae continerentur, sed milites etiam,Prouinciales,&Coloni,qui toto terrarum orbe dimisi es lent, primitivum instaurarent publice iusiurandum, nouoq; sacramento fidem Imperatori obligarent, atque obstringemrent suam.-in manibus epistola Plinij pernobilis ad Traianum, qua Domino confirmat, praetuisse se tum commilitonibus Iuliurandum selemni more praestantibus,tum Prouincialibus, qui cun, militibus de eodem certarant officio, ac pietate . De pietate vero ' Quid ni l cuin inter saςrorum cerimonias, ritusque percelebres, nuncupando sacramento , Deos , Deasque precarentur ut cuius saluti tutela, & securitas omnium commissa esset , eum incolumem ipsi, florentemque praestarent. An non obsecro vos, id secimus Sodales,cum sacris rite persectis, ante Virginis aram Maximae, Caelitibus inspectanti bus, tria illa semel icta cum Deo foedera nouo iureiurando fit maui s l Nam quid, aliud dicere videbamini , cum singula conceptis verbis, articulateque repetebatis, nisi quod Rex ille iuratus apud Poetaium optimum veteri sermula profitebatur λTango aras, Numina testor. Multa diesΡGmhans tollet eooedera rumpet.

90쪽

Oratio IV . 7s

suo res eumque cadest. Nec me vis vlla volente

Avertet; non si testuram essundat in undaι Diluvio miscens, caelumque in Tartara solvat.

Quid inquam aliud pro se quisque dicere videbatur quam hoc λ c,od tibi semel animum,& libertatem obligaui meam, Christe Parens

Imperator optime; meque tuis, & eorum quos mihi tuae voluntatis interpretes dares,obtemperaturum imperijs pollicitus stim : Tango aras :bonum factum : & vetus promissum noua v luntate confirmo. Quod censum,qualem,qualem, quod reculas meas, vel in tuam gratiam

aliis .permisi libens, vel tuis donarium templis esse volui: Tango aras: actum est probe: idque me sic putare , iuro ex animi mei sententia, &voluntate. Quod olim de innocentis castimonia vitae iuratum est : Tango aras: adamantinis fixum est clauis ; nee quicquam muto, nisi , si quid in animo cupiditatis amatu pessilenti leuisa sime delibatum esset, idque mutat ac restitue re iuberet ratio, disciplinae sanctitas integerrimae postularet. Has a vobis voces,non,ut illas Prouincialium, extorsit assentatio , metus ex

pressit; sed diuinus repetiit amor , efflagitauit

pietas, animi vera gratulatio prouocauit.. Et dubitamus hanc diem appellare natalem Imperij, qua die Sacramentis instauratis, nouo iudicio,& voluntate iterum tradimus Imperatori Christinae domino rerum nostrarum omnium

SEARCH

MENU NAVIGATION