Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

3 6 Inoot. Insauri

modi ordinum viros a Deo designatos, atquὶ adumbratos esse bellica illa lege perueteri ; qua eastris excedere iubebantur qui domum exae- 1 dificassent nouam, qui plantaria sevistent, ao vi- lineas, qui se coniugio devinxissent, aut alioqui ii viderentur esse formidolosi. Dicuntur haec ve- ιre de singulis ordinibus; neque caeteros ex albo ldiuinae militiae dispungimus, cim nobis ipsis hoc militiae nomen imponimus . Sed tamen in

lud quoque citra temeritatem, atque arrogantiam dixerim , eam in nos laudem , nescio quo ipacto ita conuenire praecipue, ut nostrae Societati seposita, nostroque Nomini esse propria videatur . Habeo subscriptores,ac testes,qui eam nobis appellationem prae caeteris indiderunt,sa spientes,& egregios viros; in primisque Pium il- ilum Quartum Pont. Opt. Max. a quo minime vulgares extiterunt in nos liberalitatis, ac beneuolentiae significationes. Is ergo qua reruΠL erat humanarum,divinarumque prudentia praeditus, cum nouam hanc Iesu familiam paulo superioribus excitatam annis, cum eius in tuenda,proserendaque Religione labores,cum ardorem animi, cum tam inultas exercitationes diligenter attenderet, Ignatij Sodales, & posteros, non milites modo, quod est commune eunt is linultis, sed , quod ei videbatur huius ordinis i proprium,milites appellabat suos. O gloriosam , ' in onmem perlubend*in aeternitatem nostri

72쪽

nominis appellationem. d erat causae,cur M. clesiae Moderator ille sapientissimis eximie nos idiceret milites sitosὸ Nuna alios Religioserum or dines, haud cessantes exponebat in medium, aut praeteribat, cum haec de nobis ita magnifice pronunciabat' minime vero . Quid igitur appellatione tam ampla ubi volebat λ Significabat nimirum huiusce Sodalitatis homines haud este recensendos inter gregarios, & manipulares , sed inter Ecclesiae Primipilos, ac Centuriones, inter

eos, qui Pontificium stipant latus, qui Basli- eam Christi custodiunt, qui stini, ut breuissime faciam , Christianae Reip. milites Praetoriani

Libet armatos illos hoc loco memorare , quibus utebatur sui corporis custodibus Salomon, Rex uniuersbrum beatissimus, atque omni, tum diuitiarum , tum deliciarum genere cumulatissimus . Hos enim disertus Hebraeorum Historicus, equites fuisse tradit ex primo iumentutis flore collectos, statura procera , promisso capillamento, Sarrana purpura conuestitos. mo cultu quantumuis amplo minime contentos, addit, caesariem, quam habebant pulcherrimam, perfundere suisse quotidie sistitos ramentis longεtentiistimis, & aurea scobe : ut ubi selis contingerentur radiis, quidam existeret e capitibus

Olgor , qui Blem ipsum specie, ac puleritudine

vinceret. His igitur ille Ponti Max. Salomonis

equitibus sic enim tam honorificum prudentis

73쪽

smi viri placet interpretari dictum his inquam 'equitibus, agminis nostri milites existimabat es se persimiles , hoc est eos, qui cum alijs ordinibus actuosis, Romanum Pontificem quasi custodes, excubitoresque citcumsisterent,qui dies, no- ictesque Christi Praetorium obequitarent , qui virtutum Vterentur cultu purpureo , planeqtie ηRegio; qui doestinae , liberaliumque disciplinarum ornamenta , Veluti clyillum e capite in Reip. corpus quacumque diffunderent, qui demum, & ipse Iesu imbuissent animum , & seris quoque respersi , pulcherrimi nominis auro sub

gurarent .

Cum ergo sic, ut diximus, ad ius ae militiae formam expressa Societas sit, ut militarem in Ecclesia vitam ducere , ac castrensia obire mu- inera videatur,minime dubitandum est,quin hac tanta , quae toties repetitur a nobis sacramenti celebritate, illud sibi voluerint prudentissimi viri, maiores nostri ue ut eorum militum ritu quiversantur in acie, hic etiam exercitus iam centuriatus, iam scriptus , iam obnoxius, ac iureiurando deuinctus, S recenseatur numero, & s Iemnibus expietur sacris, S nouo sacramento re. tineatur. Vt enim huius militiae rudimentis i struimur, cum in nostrae Sodalitatis uirotinio sumus, vallo continemur, & castris , cum liberalium' arthun arma paramus ; hyemamus in hybernaculis , cum ad tempus in otium secedimus a

74쪽

mus , & res diuinas animo commentamur; in aciem venimus , ac puluerem, ubi concionibus siccis , omnique officiorum, atque exercitationum genere manus cum Ecclesiae perduellibus , cum improbis , ac scelestis, eum ipsb Christiani nominis hoste conserimus ; ita cum tanto soci rum concursu , S gratulatione communi obstrictuni iam votis animum votis iterum i obligamus , nihil agimus aliud , quam ipstim armato-- .rum inimuS numerum , confirmamus noua religione copias , expiatione saluberrima castra Iu- /itramus. Ac videte P P. quam nihil in hoc censu desideretur eorum, quae numerandis atque expiandis exercitibus a maioribus ustirpata fuisse accepimus . Ipsam lustrandi rationem exponamus, expositamque cum hac nostra, similitudine pulcherrima, comparemus. Cum antiquorum annales, & monumenta peruoluo, quatuor omninores Imperatorem acie lustranda diligenter, ac curateque vidisse comperio: ut receiiseret numerum, aduocaret concionem, vetera, quae fuissent in exercitu peccata nouis emendaret legibus , hostias caederet, & victimas, quibus potissimum totius agminis expiatio contineri putabatur . His porro eo modo persectis, exercitus,& Imperatoris oratione, & sacrorum cerimonia firmatus, educebatur e castris, atque in hostem velut impetu sumpto promouebatur alacrior . Quae

75쪽

Quae quidem in hae nostra lustratione ita ex- prella stat singula, ut eadem plane stato reni-

pore oculis propemodum ipm intueamur . Quantum enim ad Ducem exercitus concionantem attinet; quid externa illa Moderatoris nostri paraenesis, S oratio fuit, nisi concio quae- dam Imperatoris exercitum numeraturi , &milites adhortantis λ Quid illa votorum nun

cupatio , articulatim, & distincte singulorui sint aurata sacramentis, nisi publica quaedam eorum recensio, qui Sodalitatis sequi praeterea signa etiam velint in posterum , & stipendia demum sacere cum veteranis i Quid illa eoium , quae domi, serisque peccantur,veluti praec mis oce hoc ex loco exaudita toties enumeratio quid illud pene Pythagoreum triduo toto silentium i quid voluntaria cuiusque in suos ipsius mores animaduersio, nisi castigatio quaedan is in Omnem permeans exercitus partem, & miliataris emendatio disciplinae l Restat sacrificium, & litatio: in quibus ad exercitum lustrandum tantam semper omnes vim esse crediderunt , ut hodieque ipsi etiam Christianorum militum Duces , & Pontificum Imperatores, nisi re diuina ritὶ , ac siimma religione peracta, non recenseant in acie copias.

Vtinam ego sacrificium, quod a vobis hodierna persectum est die, Sodales , utinam hostias , quas Deo parenti optimo, quas Christo serua

76쪽

Oratio III. ' 6 I

tori nuper immolastis , ita complecti oratione possem, , ut intelligentia, & cogitatione com prehendo . Res cli animo reputanti iucundi II1-nia, sed dictu perdissicilis, &quae non eloquentem modo, sed disertissimuna etiam po

Rulet oratorem. Nam quod obsecro sacrificium . sit, ubi nulla occidere ante aras videatur victima, ubi nulli cernantur , qui pecudem iugulent sacerdotes, ac popae , ubi nulli exaudian tur cornicines , ubi secures, ubi simputa , ubi li-baea , ubi caetera desint instrumenta sacrorum Et tamen ea hic intueor animo litandi rationem, ac formam,quae non modo cunctis secrificij numeris absistuatur , & partibus, sed omnes etiam vincat Antiquorum' cerimonias, & sanctitates . Vultis a capite omnia singillatim, rebus utrisclue conserendis elioluamus ' A victima capiatur initium: quam habeo vobis exhibere candidam is, floribus ornatam, & sertis; iis denique similem, quas cum caetera pompa in Capitolium praemistre triumphantes. Quam enim hic ego victimam dico, nisi vestrum ipsorum animum , voti Sad aras obstrictiim, & sacramentis, omnium V . ἔietate virtutum , quasi lemniscis , atque infulis coronatum , innocentia, integritate, castimonia,

velut albo colore perfusum, S triumphantium sacrificijs accommodatum ' His videlicet ornamentis victimae vestrae nimium quantum ille reέum opifex delectatur , & capitur Deus.

77쪽

quae , si tollas, ne illa quidem amplissima

Regum accipit munera, quae gemmis, auroqdistincta comparauit rapina, siuspendit in templis elatio,vitae silperbia dicat. Praeclare Socrates expressit haec in Alcibiade: ubi perstricta . , deriisq; mortalium in litando prodigentia,Graecorum exemplo demonstrat, Deos, non tam victimis, quam pietate,ac religione placari debere. Cum enim Athenienses, ut ipse loquitur apud Platonem, diuturnum iam in Lacedaemonios bellum gererent, & se terra, marique adueIsa , semper uses fortuna viderent; Ammone consuruto, causam sciscitati sunt,cur pro Lacedaemonijsita pugnaciter sarent Dij, quibus illi minuta

quaedam,atque inutilia niactarent animantia :desererent Graecos,qui nitidas, & obesas boues, auraris insignitas cornibus, qui hostias sumptuo-sssimas immolarent. Haud multis exorari se passus est Iuppiter. Illico respondisse seriunmulto sibi magis placere Lacedaemoniorum preces, S probitatem,quam omnia, quibus victimas instruerent,ornamenta. Verissima sane vox, atque

oraculo dignissma . significat enim, hominis animum obligatum religione, castissimis omatum moribus, pietate imbutum, & fide, hostiam esse Deo gratissimam,& eam,cum qua virorum Principum, quantumuis amplae, ac magnificaeviictimae haudquaquam possint de pulcritudine, de pretio,de dignitate contendere. Quae qll , niam

78쪽

Oratio II f. 63

niam in vestro sacrificio sumnia sitnt omnia, libet hic exclamare Sodales is victimam vere candida, vere maximam, ijs longe sumptuosiorem,quae Romanos ad tempta Deum duxere triumphos. In qua profecto, ne id quidem deesse video , quod in sua illa victima rite , atque ex sacronim te bus immolanda nimiopere requir bant antiqui. quorum nimirum ea primum in a. sacrificio cura erat, ut vinculis sblutas, & liberasatis admouerent hostias, deinde animaduert rent diligenter, num sic admotae resisterent victimariis , sectarim excuterent, φ sugam tentarent ; an se placide, quieteque stantes, seriendas, iugulandasque praeberentiamnao etiam annue tes. Illud enim cum fieret, vitio peragi Iem diuinam suspicabantur: cum hoc eueniret, gratissimum Dijs esse sacrificium iudiΡbant. De cent ut volunt illi sepersitione miserrima, dum nobis ipsis, quam non vident, veritatem adumbrent . Da vestro quippe sacrificio victima vere voluntaria, nullis obstricta vinculis, nulla vi, sed impulsa seruiendi desiderio , sistitur Deo. hie securim aspicit interrita , hic ictum opperitur secura sui ., hic Sacerdotum annuens manibus , cum laetitiae significatione proclamat. M o-

IUSTORUM. Et sene ita factum est hodierna die , Sodales, cum votis conceptis, patrimonio vos, & rebus omnibus abdicastis, cum

79쪽

nimcium corporis Iemistis voluptati , cum vos psos in aliorum potestatem veluti mancipio tradidit is , cum aris admoti , s 3nte securis ictum excepistis, cum igne illo, quem voluit Deus vementer accendi, conflagrastis, cum ipsa denique morte iustorum occidims . Facessant ergo vitae blandientis illecebrae : nec amplius iam libertatis , opum, gloriae cupiditas eorum inuadat an

anum,qui ne in vivorum quidem numero recensentur. Caeteris emuntur latifundia, caeteris aratur, caeteris metitur, caeteris duplicat censum mercatura, caeteris strepunt iudicia,& sora caeteris emporia celebrantur et vobis ad opes, vobis

ad gloriam,vobis ad libertatem interclusa est via: vobis adempta iura ciuitatis, vobis, ne vitae . quidem usiira poterit communis esse cum caeteris . Vos e mortalium secietate pene dispun-; vos assinium, cognatorumque frequentia , vos clientelis, vos amicorum praesidio spoliati estis e vos capite censi immo etiam capite diminuti e dicam in sumima ; abscondita iam est vita vestra cum Deo. Quid ergo reliquum esti Resi ei secta, Viri. Concionantem Imperatorem audistis, ad veteris disciplinae libellam,& normam omnia reposcentem . Recensiti iam estis , exceptoribus , atque amanuensibus Angelis . testo . Caelitum Curia iurastis ex animi vestri sententia, S militare sacramentum in Christi nomen renouastis . Litatum est , non modo rite, 'e-

et Itim

80쪽

Oratio III. 6s

nim etiam splendidὸ, ac siimptuosE . Si qua culpae labecula , quod seri ipsa propemodum

peceantis vitae necessitas, animis haeserat vestris, histratis ordinibus , expiatis castris, obliterata iam est. Quid inquam ita persectis omni bus, eth reliquum , nisi ut exercitus egrediatur' e sepimentis , qua pedetentim , qua citatim incedens , in hincni seratur, aggeribus, & vallo circumfusum φ Ite sortissimae legiones,ite pulcherrimae Christi copiae qua vox Imperatoris, & classicum vocat. Ite quo vos hortatur ille sociorum globus, quorum domi dispositas imagines intuemini. Illos e medio sustulit tyrann rum gladius ue hos Barbarorum extinxit incei dium: illis turpissimus carnificum laqueus iugu-

tum fregit; his patibulum, sanguinis stillicidio

vitam ademit. Sed nullus eorum est, qui vitam se in pulcherrima causa posui se non glorietum Via detis exultantem Babylonem , videtis in Babyloniae campo funestum Luciferi vexillum; videtis tam multos, qui pei fidiosum illum sequuntur

Ducem, desertores ipsbs, ac transfugas: videtis tam varias oppressas iniusto dominatu nationes. Quin infestillimum praedonem ex Imperio

Christi dupellitis ' Quin manubias illas auertitis λ quin eripitis captiuos ex ὶniquissimi victbris potestate quis populos acerbissima vexatos struitute liberatis l. Vestras imbutae superstitione prouiuciae respicium manus, vestram opem

SEARCH

MENU NAVIGATION