Digestorum seu Pandectarum iuris ciuilis libri quinquaginta, nunc primùm ad fidem Pandectarum Florentinarum sexcentis locis emendati, supra Gregorij Haloandri editionem. .. 1

발행: 1548년

분량: 758페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Digestorum lib. II. Tit. XIIII.

uim aedisciumve peterem , & dissolutis iis, singulas res petam .nisii specialiter aliud actum est. In Pictis tiberatori si non valetquod ago Hago Metu male

Si acceptilatio inutilis fuit: tacita pactione id actum

videtur,ne peteretur. Seruus haeredi post adituro nominatim pacisci non potest, quod nondu dominus is sit: sed si in rem pactum conuentum factum sit, haeredi adquiri potest.2-riam pacis A nun t uim condisionem deteriore tineere,sed meliorem. Bariolus. XXVIII. C A I v s lib. r. ad edim prouinciale.

Contra iuris ciuilis regulas pacta couenta rata non habentur: veluti si pupillus sine tutoris authoritate pactus sit, ne a debitore suo peteret, aut ne intra ce tum tempus veluti quinquenium peteret.nam nec solui ei sine tutoris aut noritate potest. Ex diuerso autem si pupillus paciscatur, ne quod debet, a se petatur: ratum habetur pactum conuentum . quia meliorem conditio nem suam facere ei, etiam sine tutoris authoritate concessunt est. Si curator suriosi aut prodigi pactus sit, noa furioso aut prodigo peteretur:longὸ utile est, curatoris pactionem recipi,sed non contra. Si filius aut seruus pactus sit,ne ipse peteret: inutile est pactum . si vero in rem pacti sunt, id est ne ea pecunia peteretur:iis pactio eorum rata habeda erit aduersus patrem dominumve, Fsi liberam peculij administrationem habeat: & si ea res, de qWa pacti sunt, peculiaris sit. QEod & ipsum non est expeditum. Nam cum verum est , quod & Iulianopi cet: etiam si maximὰ quis administrationem peculij habeat concessam, donandi ius eum non habere: sequitur. vi si donandi caussa de non petenda pecunia pactus sit. non debeat ratum haberi pactum conuentum. QSod si pro eo, et ita pacisceretur:aliquid,in quo n6 minus, vel etiam amplius esset, consecutus fuerit: rata habenda est pactio.

SIn autem dominicam pecuniam crediderit: quod crodendi tempore pactus est,ualere Celsus ait.

252쪽

ADe pactis.

xxx. C Arus lib. I. ad editaina prouustiale.

IN persona tamen filiis illis videndum est: ne aliquado,& si pactus sit,ne ageret valeat paetio: quia a liquando filiusfamilias habet actionem veluti niuriarum. Sed cum per iniuriam filio factam, habeat & pater actionem: quin pactio fili j nocitura no sit patri agere voIenti,dubitare non oportet. Persipulatioum nouadi a limo interpositam prima restitur vel eliditur sequem commistitur et committi posse alui .alias

i pecuniam a seruo stipulatus est quam si siTitius debebat, si a Titio petat:an exceptione pacti conuenti submoueri & possit de debeat: quia pactus videtur, ne a Titio petat: quaesitum esti Iulianus ita submouediimputat , si stipulatori in dominum istius serui de peculio actio danda est: id est, si iustam caussam intercedendi seruus habuit,quia forte tantande pecuniam Titio debuit. od si quasi fideiutar interuenit ex caussa qua inpacullum actio non daretur : non esse inhibendum creditorem,quominus a Titio petat. Aeque nullo modo prohiberi eum debere,si eum seruum liberum esse credidisset. Si sub conditione stipulatus fuerim a te,quod in hi Titius pure debebat: an deficiente conditione,si Titio petam,exceptione pacti conuenti & possim & debeam submoueri & magis est, exceptionem non esse oppoC nendam. TContra tenorem legi niuatam utilitatem reminei utis pacisci lia

xxx r. V L P i L N v s lib. i. ad edict. Aedilia Curulium. PAcisci contra edictu aedilium curulium omnimodo licet:sue in ipso negocio venditionis gerendo conuenisset,sive postea. Cessa ue ratione legis, sat ipsa lex.

x xx II. P A v LV s lib. I i i. ad Plautium.

QVod dictum est: si cum reo pactum sit,ut non pet tur ; fideiussori quoque competere exceptionem: propter rei persona placuit,ne madati iudiciis ueniatur. Igitur si madati actio nulla sit fortε si dona

di animo fideiusserit dicendii est,non prodesse excς ruoneri

253쪽

Digestorum. lib. II. Tit. x IIII.

ptionem fideiutari. Per pallum liberatorum potens v viii ex baredibus οὐδε- o

x x x i II. C E L s v s lib. I. Di reum. ao. de A Vias neotis nomine, quam ex filio habebat, dotem ρα οφ a. promini:& pactus est, ne a se, neve a filio suo dos peteretur.si a cohaerede filij dos peteretur: ipse quidem exceptione conuentionis tuendus non erit e filius vero exceptione conuentionis recte utetur. quippe haeredi consuli concessum est.nec quicquam obstat: uni tantum ex haeredibus prouidere, si haeres factus sit: caeteris a tem non consuli. xxx IIII. MODEsTINVs lib. V. Re -- LIVs aute adgnationis non posse pacto repudiari: n5ma Egis,si ut dicat,quis nolle tuu esse: Iuliani sentetia est. Adsteries de nouo reperta , is contrahentium in diuisone non rami fas generalis quietatis no porrigitur inessem . notu x x x v. I D E M II. Restonsorum. TRes fratres Titius, Maevius,& sera comunem baereditatem inter se diuiserunt: instrumentis inte positis,quibus diuisisse maternam haereditate dixerunt. nihilque sibi commune reniansisse cauerunt. Sed postea duo de fratribus, id est, Maevius,& seia,qui absentes erant tempore mortis matris suae: cognouerunt pecuniam auream a fratre suo esse subtracta, cuius nulla mentio in instrumeto diuisionis cotinebatur. arro an post pactu sdiuisionis,de subtracta pecunia,fratrib' aduersus Datre competat actio M o DasTINVs respondit, si agentibus ob portionem eius,quod subreptum a Titio dicitur: generalis pacti conuenti cxceptio iis, qui fraudem a Titio commissam ignorantes transegerunt, obiiciatur: de dolo utiliter replicari posse. Paeliam desoluoido aueri, inducit exceptionemflutione secuta vessiper eum non ι cu gratia pactumsuit appositum. Bari X X X v I. P R. o C V L V s V. ἐπιςoλci 1. SI cum fundu meum possideres, conuenisset mihi t cum,ut eius possessionem Titio traderes: vindicantem eum fundum a te, non aliter me conuentionis exceptione excludi debere: quam si aut iam ante tradidisses: aut si

254쪽

De pactis.

aut si tua caussa,id internos couenisset, &per te no sti reliquo minus iam traderes. Administratores Reip. G psimi quem libera e pactopatuis

IN peratores Antoninus di Verus rescripserunt: debitori reipublicae a curatore remitti pecunias no posse: α cum Philippensibus remissae essent,reuocandas. IX x Viir. PAPINIANus lib. II. Quastionum Vs publicum priuatorum pactis mutari non potest.

n I Eteribus placet: pactionem obscuram, vel ambi-V guam venditori,& qui locauit,nocere: in quorum

fuit potestate,legem apertius conscribere. Con issis caussa etiam extra iudicitu'ad liberandi possisnon induciLBariolus. x L. I D E M lib. V. Rsonsorum.

TAlupactum p Ropi TEOR TE NON TENERI, non in per nam dirigitur: sed cum seneralest, locum inter haeredes quoque litigantes habebita Qui prouocauit,pactus est: intra diem certum pecuria, qua transegerat, non soluta: iudicatis se satisfacturum.iudex appellationis, nullo alio de principali caus-cuediscusso,iusta conuentione,veluti consessi, sequetur.

Peruetio 'suramni ab vim non perimis a Bouem aduebia alios competentem insolidi-- Bariolus.

Post diuisionem bonorum & aeris alieni,sinsuli credi tores a singulis hari edibus , non interpositis a legatio-mibus insolidum ut conuenerat usuras acceptaverunt. actiones,quas aduersus omnes pro partibus habent,in

pediendae non erunt: si non singuli pro fide rei gestae,totum debitum singulis offerant. Parii falliam uni quislin 166suru sterilatur,pria aliis ater iesum succedenti .B-tobis. Pater,qui dotem promisit: pactus est, ut post mortem sua in matrimonio line liberis destinebi filia,portio dotis apud haeredem suum s atrem maneret . ea conuentio

i liberis

255쪽

Digestorum lib. I 1. Tit. XIIII.

liberis a socero postea susceptis,& haeredibus testat nen, to relictis,per exceptione doli proderit: cima inter c5- D trahentes, id actum sit, ut haeredibus consulatur: & illo tempore, quo pater alios no habuit: in fratrem suum iudicium supremum contulisse videatur. Expiato ae liberando impleta conditioncino compeiis actio. Ieat

SI intra illum diem debiti partem mihi solueris, acceptum tibi residuum seram,&te liberabo.licet actionem non habeat,pacti tamen exceptionem copetere de bitori constat. NA priuararim lini Adlico non praeiudica t. rtes M. x L ix. I D E M lib. xv II. Responsurum. EINter debitorem & creditorem conuenerat: ut creditor onus tributi praedij pignorati non agnosceret,sed eius soluendi necessitas debitore spe flaret. Talem con uentionem,quantum ad fisci rationem, non esse seruandam respodi. pactis etenim priuatorum formam iuris ascalis conuelli non placuit.

Contrahetines tenemur ad naturalia eotractus,nis aliud aliam fit, Bariolus. x L I r r. ν A V L V S lib. V. Q mesbonum.

IN emptionibus scimus,quid pret stare veditor debeat quidque ex cotrario emptor. quod si in contrahondo aliquid exceptum fuerit,id seruari debebit. p

tor idemque ereditor debet esse contentus ea parte, ad quam creditores alios reuocauit.Ba1τolus. N L I I i i. s C A E V o L A lib. II. Rsci forum.

CVm in eo esset pupillus , ut ab haereditate patris

abstineretur : tutor cum pleri'; creditoribus det cydit,ut certam portionem acciperent. Q tro,an & tutor idemque creditor patris,eandem portioneni retin re debeat Respondi. eum tutorem, qui caeteros ad portionem vocaret,eadem parte contentum esse debere. Conuerulo nuda non Iussicit ad agendum msi vestiami traditis. - mel'pulatione. Paulus de east. D x x v. u E R M OG E N I ANV sb. I DI-H ομω l.

Ivisionis placitum, nisi traditione, vel stipulati

ne sis

256쪽

De pactis.

ne sumat effectum:ad actionem,taquam nudum pactum, nulli prodesse poterit.

Pol si testator in possunt centradimus renunciare iuribus prosintroductis.

PActum inter haeredem & legatarium factum, ne ab eo satis aecipiatur cu in semestribus relata est eonititutio diui Marci, seruari in hoc quoque desunt i voluntatem validum esse constat: nec a legatario remita haeredi satisdatio per pactionem,ex poenitentia reuocari debet: cum lieeat sui iuris persecutione, aut spem futurae perceptionis deteriorem constituere. si emptio erit 'palatione vallat ab ea iindo consense non reis ceditu Uc pae Ia vltima sunt semanda.tanto s.

Fbiptor praedij viginti cauerat se soluturum, & stipulanti spoponderat. postea venditor cauerat sibi conuenisse,ut contentus esset tredecim,& ut ea intra praesinita tempora acciperet. debitor ad eorum solutionem conuentus, pactus est: si ea soluta intra praefinitum tempus non essent, ut ex prima cautione ab eo petitio esset. aesitum est, an cam rasteriori pacto satisfactum non sit: omne debitum ex prima cautione peti possit 'Respondi secundum ea,quae proponerentur posse. . Liberatiogenerabs refrisItur ad ea de quibus est actum. Bari L.Titius C. seium num uiartu, cu quo ratione impli etiam habebat: propter accepta & data debitorem sibi constituit,& ab oo epistolam accepit in haec verba. E si

257쪽

Digestorum lib. II. Tit. XIIII.

CANCE O. ATO HABEBITVR. Quaesitum cum L. Titius ante hoe chirographum C. seio numu- lalario mandauerat,ut patrono eius trecenta redderet :an propter illa verba epistolae, quibus omnes cautiones ex quocunque contractu vanae & pro cancellatis ut haberentur, cautum est: neque inse, neque filius eius eo nomine conueniri possiti Respondi. si tantum ratio accepti atque expensi esset computata: caeteras obligatio, nes manere in sua caussa.. X L V III. C AI V s lib. II tr. ad L. xr i .ratularum.

IN traditionibus rerum quodcunque pactum sit,id valere manifestissimum est. Valetpactuin ne quis cmueniatur ultra Pam facere XLIX. VLPIANV stili. XXXVI. ad Sabinum. ESIquis crediderit pecuniam,& pactus sit,ut quatenus facere posiὶt debitor, eatenus agat: an pactu valeat t& magis eri,hoc pactum valere. nec enim improbum, dc si quis hactenus desideret conueniri, quatenus facultates patiuntur. Q Ut per legem,poteneri perpactum. Bariolus.

L. I D E M-X L I i. ad Sabinum.

Non impossibile puto in contractibus depositi,commodati,iocati, & caeteris smilibus hoc pactu: N a

v v M M a v M: hoc est,ne sollicites,vt fur fiat,vel fugitiuus fiat: ne ita negligas seruu,ut fur efficiatur. Sicut e- Fnim serui corrupti actio locum habet: ira potest etiam haec pactio locum habere; quae ad non corrupendos seruos pertinet. radia factuper errore caussae,actionem in esse H m perimita. LI. I D E M lib. x x v i. ad edistiam.

SI cu te ex caussa legati debere debitori tuo existiniares, pactus sis,ne ab eo reteres : neq; iure ipso liberabitur debitor,neq; petente submouebit exceptione conuentionis,ut Celtas libro vicesimo scribit. Idem eodem loco scribit: si debitore tuum iussisti soluere Titio, cui legatu false debere existimabas, & debitor pactus sit cuTitio suo debitore costituto: neque tibi aduersus tuum debitore, neq; ipsi aduersus suum actione peremptam. Vn

258쪽

De pactis. 6,

EPistola,qua cuis cohaeredem sibi aliquem cauit:pe titionem nullam aduersus possessorem rerum haereditariarum dabit. Si inter debitorem & eum, qui fundum pignoratum a creditore , quasi debitoris negocium gerens, it :placu erit, ut habita copensatione fructuum, solutaq; eo,quod reliquu deberetur,fundus debitori restitueretur: etiam haeres pacto,quod defunctus fecit, fidem praestare debet.

Pactum eis solutionem tributorum valet inter priuatos quoad is sos tantum.

v Pactu, ut si quas summas propter tributiones praedii pignori nexi factas creditor soluisset, a debitore reciperet:& ut tributa eiusdem praedij debitor penderet: iustum est,& ideo seruandum. Pactum personale non extenditur ad haeredes.Bareolus. De inofficioso patris testamento acturus r ut ei certa quantitas,quoad viueret haeres,praestaretur: pactus est.

produci ad perpetuam praestatione id pactaim postulobatur. rescriptum est:neque iure Vllo,neque aequitate tale desiderium admitti. Pactum de reddendis sumptibin valet oecus in pacto facto da

SVmptus quidem prorogare litigati,honestum est:pa

cisci autem,ut non quantitas eo nomine expeia cum

usuris licitis restituatur,sed pars dimidia eius, quod ex ea lite datum erit mon licet. Non Κὶ is mora qui poteHexceptione legitima se mei i.Barn

L I I et I .sCAEVOLA apud Iulianum lib. vicensi-- secundo notat.

SI pactus sim, ne Stichu, qui mihi debebatur, petam:

non intelligi moram fieri: mortuόque Sticho,noto neri reum,qui ante pactum moram non fecerat. Perseiuum in quo babemus Uum ructumariumtur nobis exceptio Oreplicatio.Bariolus. L v. I V LI A N V --x x x v. Digestorum.

259쪽

Digestorum lib. II. Tit. XIIII.

SI debitor sit fructuarius :&paci statur seruus,in quo

usumseuctum habet,ne ab eo petatur:paciscedo in liore coditionem eius facit. Ita & si creditor esset Ductuarius,& pactus esset,ne peteret: seruus aute fructitarius pacisceretur,ut peteret: beneficio pacti, quod se uus interposuisset, utiliter ad petitionem admitteretur.

SI conuenerit, ne dominus a colono quid petat,& ii sta caussa conuentionis fuerit: nihilominus colonus a dolii ino petere potest. Pro tempore pro quo usura so&itur , tacitumpi iam de non pe-reudo inducitur.Bariolus.

Si ex altera parte in rem,ex altera in personam pactu conceptum suerit: veluti ne ego petam, vel nea te petatur:& haeres mcus ab omnibus vobis petitione habebit, ct ab haerede tuo omnes petere poterimus. Contracitas qui consensu celebrantur ,solo consensu dissoluunt. re isit a. ab iis non uis retro itu intercesserit.

Ad emptione,venditione,locatione,e5ductione, teri'; similibus obligationibus : quin integris o- Frinibus,consensu eorum,qui inter se obligati sunt, recedi porti dubium non elL Aristoni hoc amplius videbo ruri si ea,quae me ex empto praestare tibi oporteret,prae .stitissem: & cum tu mihi precium deberes, conuenisset mihi tecum,ut rursum praestitis A te in rem venditam o .mnibus,quae ego tibi praestiti siem,precium mihi ho it res : tuq; mihi praestitisses : precium te debere desinere. quia bonae fidei ad quam omnia haec rediguntur, inter pretatio banc quoq; conuentione admitteret. Nec quicquam interesse: utru integris omnib' in quibus obligati cssemus,coueniret,ut ab eo negocio discederetur: ati in intego restitutis iis, quae ego tibi praestitisiem,cosent .

remus:

260쪽

De transactionibus. ,

remus me quid tu mihi eo nomine priestares. Illud pla- pertinet ad resoluendum iis,quod actum est, perfici non potest ut tu, quod iam ego tibi praestiti,contra praestare mihi cogaris.quia eo modo notam hoc agitur,ut apristino negocio discedamus: quam

ut nouae quaedam obligationes internos constit'antur. stipulatione nobis adqumtu pactoaart.

PEr quos adquiri nobis stipulationibus potest i per

eosdem pactis conuentis meliorem conditionem

nostram fieri posse placet.

LX. PAPYRIVS IVsTVs lib.v III. Constitutionum.

2 T Mperator Antoninus Auidio Cassio rescripsit. si exel ditores parati sint,parte ex bonis licet ab extraneo .consequi: rationem habendam prius si esuriarum personarum,si idoneae sint.

NEmo paciscendo eficere potest, ne sibi locum situ

dedicare liceat:aut ne sibi in suo sepelire mortua liceat: ut ne vicino inuito praedium alienet.

Pacti; principale praeiudicat defensioni iodeiussori quoit

SI reua. postquam pactus est a se non peti pecuniam, ideoque coepit id pactum fideiussori quoque prodesse:pacius sit,ut a se peti liceat:an utilitas prioris passi i sublata sit fideiussori, quaesitum est Sed verius est, semel adquisitam fideiussori exceptionem pacti ulteri inuito extorqueri non posse.

DE TRANSAc TIONIBUS.

v I trasgit,quasi de re dubia, dc lite incerta,

neque finita trasigit:qui vero paciscitur,donationis caussi rem certam,& indubitatam liberalitate remittit.

SEARCH

MENU NAVIGATION