Digestorum seu Pandectarum iuris ciuilis libri quinquaginta, nunc primùm ad fidem Pandectarum Florentinarum sexcentis locis emendati, supra Gregorij Haloandri editionem. .. 1

발행: 1548년

분량: 758페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

Digestorum lib. IX. Tit. IIII.

lienum alius in iure suum esse responderit: altero sotiuente,alter liberatur. Si is, quem desieris dolo possi- Ddere, decesserit prius,quam hac actione conuenireris: liberaris,quia haec actio in locum directet actionis succedit. Diuersum dicemus, si moram seceris in iudicio ac cipiendo. Mendacium defui A non uocetboedi: ne bis reuocat med

eium ante litis contestationem. l.

Neque haeredi,neque in haeredem de eo,quod defunctus mentitus est,actio danda est: nec in ipsum quolibet tempore. nam liberum esse debet defendenti absentem seruum,huius edicti poenam euitare: scilicet ut sine noxae deditione conueniatur. Et ideo si negaueris seruum in tua potestate esse: postea fateri poteris, nisi si iam lis gaduersus te contestata est.nam tunc audiri non debebis, ut Labeo ait. Octauenus ex caussa etiam lite contestata tibi succurrendum: utique si aetas tua ea sit, ut ignoscitibi debeat.

Decretum isterpositim ex eontumacia unisu non officis Hieri, quin non debeat contumax reputari.Bal.

Si absente domino ductus sit seruus vel etiam praesente & i. ea caussa sit, ut in integrum restitui possit:

defensio permittitur eius nomine,qui ductus est.post lantibus enim exhiberi eum ad defendendum, indulgere debet praetor. Idem concedendum est fructuario, veΙ cui pignoris nomine obligatus est , si praesens dominus sdesendere noluerit: ne alterius dolus aut desidia alij no 'ceat. Idem praestandum est in seruo communi, quem alter ex dominis noluit defendere. Sed & actori his casibus succurrendum est: quia placet domini adquisitione exstingui actionem .iussu enim praetoris ductus in bonis fit eius,qui duxit. In iudicio noxalipcisse opponere tertius,cuius interes: iaboecolligitur a contrario sensu illim velli Ῥoluerint M. XXVII. CAIus lib. V I r. ad edictum prouinciale.

SI noxale iudicium agitur de servo,qui pignoris iure

tenetur,aut cuius ususfructus alterius est: admonendi sumus,si creditor vel ususructuarius praesens defensionem suscipere noluerit: proconsulem interueturum,

S pignoris

672쪽

De noxalibus actionibus. 27

δ pignoris persecutionem, vel usustructus actione n gaturum. o casu dici potest,ipso iure pignus libera

ri. nullum enim pignus est,cuius persecutio negatur. V- suffructus auten ,etiam si persecutio denegetur, ipso iure durat eb usque,donec non utendo constituto tempore pereat. Ex his,quae diximus de sexuo,qui alis ui pignoris iure obligatus es deque statu libero, & cuius v- suffructus alienus est: apparet eum,qui alienum feriri minium suum esse responderit: quamuis noxali iudicio teneatur, non tamen posse noxae deditione ipso iure liberari : quia nullum ad actores domini u transferre possunt,qui ipsi domini non sunt. Certe tamen, si ex ea caussa traditu ,postea dominus vindicet, nec litis aestimatio, nem offerat: poterit per exceptionem doli mali repelli. Smintam decivium fert conditionem usucapiendi O facit Obliminam promi vero domino. in cit uia praeseribendi etiam maia fidei p psori. est nota. Iu titulo ergo sententia vel adiudicarionis non requiritur bona fides ad praescribendum. b. d. ad

hoe allegatur quotidie.Bal. xx VIII. AFRICA Nus lib. v I .Quaestionum.

ET generaliter: si alieni serui nomine, qui tibi iusta

seruitute seruiret,noxali tecum egerim,tuque mihi eum noxae dedideris: siue me possidete dominus eu vindicet,exceptione doli mali nisi litis aestimationem osserat eum submoueri puto: siue ipse possideat,Publiciana C mihi dari, & aduersus excipientem SI DOMIN VsFIVs NON IIM, utilem mihi replicationem doli mali profuturam. Et secundum haec usu quoque me capturum,quamuis sciens alienum possideam. Alioquin si aliter constituatur: suturum , ut summa iniquitate bonae fidei possessor adficiatur di si cum ipso iure noxalis actio aduersus eum competit,necessitas ei imponatur, ut litis aestimationem offerat. Eademque dicenda sunt, etsi cum ab eo non defenderetur, tu siu praetoris eum duxerim:

quoniam isto quoque casu iustam caussam possidendi

Non solum autem qui in potestate non habet, recusare potest noxale iudicium: vervetiam habenti in

M ij potestatet

673쪽

Digestorum lib. I x. Tit. IIII.

potestate liberum est euitare iudicium,si indefensam ea personam relinquat. sed huic necesse est ius suum ad

chorem transferre, perinde ac si damnatus esset. Decretum interpositum contra unum,non .eiudicat absentibus habentibuου itu in re.Bar. xxx. I D E M lib. II I ad edictum Horis πιλι- . ni it.de damno infecto.

IN noxalibus actionibus eorum, qui bona fide absunt, ius non corrumpitur: sed reuersis defendendi ex bo no dc aequo potestas datur: siue domini sint, siue alio quin in ea re ius habeant: qualis est creditor & Dum

rius. xx XI. p A V L V s lib. V II. Plautium.

od ait praetor, cum familia furtum facit, ad eum

modum se actionem daturum,ut tantum actor c6- sequatur,quantum si liber secisset,consequi. retur: quaeritur, utrum ad pecuniae praestationem respiciat,an etiam ad nox et deditionem: ut puta si ex preciis noxae deditorum duplum colligatur . sequentes actiones inhibeantur i Sabinus &Cassius putant, precium quoque noxae deditorum imputari debere . quod & PS-ponius probat, & est verum. Nam & s seruus indefenius ductus sit, aestimatio eius imputanda est. Certe non tantum duplicationis, sed & condictionis rationem habendam, Iulianus putat. Sed & furti iaciendi tempus spectandum esse, an eiusdem familiae sint serui. nam si hi,qui plurium dominorum erant,unius esse postea cc perint: locum edicto non sore.

XXXII. CALLISTRATV s lib. ii. .dicti monitorii.

Is qui in aliena potestate est, si noxam commisisse di

catur,& non defendatur: ducitur.& si praesens est do minus,tradere eum,& de dolo malo promittereIebet. .

Noxali iudicio inuitus nemo cogitur alium dese dere: sed carere debere eo,quem non defendit, rius est. od si liber est,quamuis in potestate sit, indi stincte ipsi sui defensio danda est. xx x III a

674쪽

De noxalibus actionibus.

enim nemo filiumfamilias ex caussa delicti,in eum iudicium datur. x v. v L P I A N V s lib. X LM, Sathium. FT si codemnatus fuerit filius , iudicatum facere debet. tenet enim condemnatio. quinimo etiam illud dicendum est: patrem quoque post condemnationem lij,dumtaxat de peculio posse conueniri. Dominio onera realia no 'test recusare, licet res sit ab G auferri.Bal. x X X v I. I D E M lib. x X X V I i. ad edim . SI quis seruum pignoratum, deinde a debitore subreptum,emerit a debitore: eius nomine furti tenebi tur,dominio serui adquisito. nec oberit, quod Serviana poterit is homo auocari. Id eque & si a minore quis vigintiquinque annis emerit, vel in fraudem crevitorum sciens. hi enim,qua uis auferri eis dominium possit, i terim tamen conueniendi sunt. Exceptio superueniens post litis contestationem nihil operatur:s euin ante oriatur .facit de rei vhidi. l. spost acceptu die ut ibi.

SI alienus seruus furtum mihi fecerit, qui postea in meum dominium peruenit: exstinguitur furti actio, quae mihi competierat, nondum in iudicium deducta. Nec si postea alienavero eum, quem ante litem contestatam emeram,furti actio restaurabitur. qubd si post litem contestatam eum redemero: codemnandus erit vε-ditor. v L p I A N v s lib. x

xxx VIII. x XVII.

ad edictum. 4emadmodum si alij vendidisset. parui enim refert,cui vendiderit: aduersario,an alij. suaque cuti pa litis aestimationem subiturum,qui vendε- do noxae deditionem sibi ademit. Iulianus autem libro vicesimo cundo digestorum scribit: si seruum pro derelicto habeam, qui tibi furtu secerat,liberari me: quia statim meus esse desinit,ne eius nomine, qui sine domino sit,furti actio sit. Si seruus meus rem tuam subtraxe-

675쪽

Digestorum lib. I x. Tit. III I.

xit & vendiderit,iuque numos, quos ex precio habebat, ei excusseris: locus erit furti actioni ultro citroque . na& tu aduersus me furti ages noxali serui nomine,& ego aduersus te numorum nomine. Sed & si seruo creditoris mei soluerim nuinos,ut is eos domino suo det: aeque locus erit furti actioni,si is numos acceptos interceperit.

SI plurium seruus furtum fecerit, & omnes dolo secerint,quo minus eum in potestate haberent: subsequi debet prietor iuris ciuilis actiones,& iudicium Ηο norarium, quod ex hac caussa pollicetur in eum , quem actor elegerit. Neque enim amplius praestari actor debet, quam ut detraeta noxae deditione agere possit cum Eeo,cum quo noxali iudicio experiri potuisset, si seruus

exhiberetur.

Pro νe aliena debet quis satisdare iudicatumsolui, pro poma non expedit satis lare.Bal. Qui alienum seruum suum esse fatetur, quamuis no-Σali actione obligetur, nihilomin ' caussa cognita satis dare debet. qui autem pro suo seruo conuenitur, satis datione onerandus non est. non enim offert se defensioni alieni serui

Dolosus potest defendi a quolibetpossessore.BaLSi quis dicat dominum dolo fecisse,quis minus in potestato eius seruus esset: ille autem colendat, eum seruu Fab alio defendi cum satisdatione : doli mali exceptioni locus erit. Sed & si post iudicium acceptum cum domino, seruus apparuit,& quia non defendebatur, ductus est : exceptione doli mali posita , dominus absoluetur.

Sed mortuo seruo ante,qua na accipiatur iudicium, omnino hac actione non tenebitur dominus. x L. I D E M lib. X X I I.IDigestarum.

SI seruus legatus ante aditam haereditatem rem hqredis futuri subtraxerit: potest is cum legatario,qui logatum agnouerit,iarti agere. sed si idem seruus haereditariam rem subtraxerit,furti actio cessabit: quia huiu modi rerum furtum non fit.ad exhibendum autem actio

competit. x x r

676쪽

De noxalibus actioniblis. et s

vlin seruus communis alteri dominorum damnum iniuria dedit: idcirco legis Aquiliae actio non est, quia si extraneo damnum dedisset, cum altero in solidulege Aquilia agi posset: sicuti de cdni struus communis surtum fecit,cum altero domino furti agi no potest, sed communi diuidundo. XLI i. v LPIANV s lib. xxxv I r. adedi m. SI ad libertatem proclamauerit is, cuius nomine no-xale iudicium susceptu est: sustineri debet id iudicium,quoad de statu eius iudieetur. & siquidem seruus fuerit pronunciatus,noxale iudicium exercebitur. si liber: inutile videbitur. Si quis pro seruo mortuo, ius gnorans eum decessisse, noxale iudicium acceperit: ab-zoliti debet,quia desiit verum esse, propter eum dare portere. Hae actiones perpetuae sunt,locumque habet tamdiu quadiu serui dededi facultatem habemus. Nec tantium nobis, verumetiam successoribus nostris competunt. Item aduersus successores r sed non quasi iure successionis , sed iure dominij. Proinde & si seruus ad alium peruenisse proponatur: iure dominij noxali iudicio nouus dominus conuenietur. Ibi seruus debet defendi, i deliquit. Baldus. x LII I. POMPONIVs lib. VIII. Uru ολ . SErui,quorum noxa caput sequitur, ibi defendendi sunt, ubi deliquisse arguentur. itaque seruos dominus eodem loco exhibere debet, ubi vim intulisse dicuntur : & carere omnium dominio poterit, si eos non defendat.

dviarum liber decimus.

FINIUM REGUNDORUM. Titulus L

In hune tractatum vide Iulii Frotini libello mis sum AP

677쪽

Digestorum lib. X. Tit. I.

I N i v M regudorum actio in persona licet per vindicatione rei

ad edim m. Aec actio pertinet ad praedia rustica, quavis aedificia inte

ueniant. neq; enim multu interest,ta arbores quis in cofinio, an aedificiuponat. Iudici finiu regundoru permittitur, ut ubi non possit dirimere fines, adiudicatione controuersiam dirimat. Et si forte amouendae veteris obscuritatis gratia, per alia regionem fines iudex dirisere velit: potin hoc facere per adiudicationem & condemnationem. III. C A I V s lib. v I t. ad edictum prouinciale.

o casu opus est, ut ex alterutrius praedio alis adiudicandum sit: quo nomine is , cui adiudicatur,

certa pecunia condemnandus est. I Ii I. ν Α V L v s lib. xx II i. ad edi Tiam.

SEd & loci vilius controuersia in partes scindi assii dicationib' potest, prout cuiusque dominium in eo

loco iudex compererit. In iudicio finium regund Tum etiam eius ratio fit,quod interest.quid enim si quis aliqua utilitatem ex eo loco percepit, quam vicini esse apparebat : an inique condemnatio eo nomine fiet i Sed&s mensor ab alterutro solo conductus st: condenatio erit facienda eius, qui non conduxit,in parte mercedis. Post litem autem contestatam etiam fructus venient in hoc iudicio. nam & culpa dc dolus exinde praestantur. sed ante iudicium percepti non omnimodo in hoc iudicium venient. nam aut bona fide percepit,& lucrari eum oportet,si cos consumpsit: aut mala fide, & condi- ei oportet. Nota quδd ubicunque quis non paret iudici, potes deferri iur

ment; tu litem. ad quod.laestituercide rei vindicatione. Baldus

Sed & si quis iudici non pareat in succidenda arbore, vel aedificio in fine posito deponendo, parteve eius: condemnabitur. Si dicantur termini deiecti, vel exarati: iudex i qui do crimine cognoscit, etiam de finibus cognoscere potest. Si alter sundus du um, alter

678쪽

Finium regundorum. 277

ter trium sit : potest iudex vni parti adiudicare locum, de quo quaeritur, licet plures dominos habeat: quoniam magis fundot, quam personis adiudicari paries in- 1Hine

telliguntur. Hic autem com fit adiudicatio pluribus: v- F. leo nusquisque portionem in fundo habet, quam & pro in- arbiter diuiso habebat. Qui communem fundum inter se ha- Nolanisbent, non condemnantur . neque enim inter ipsos accipi Neapoiudicium videtur. Si commune fundum ego & tu ha- lita, in δε-bemus,& vicinum fundum ego solus: an finium regun- fui,' avidorum iudicium accipere possumus t Et scribit Pompo- dui', malinius , non posse: quia ego & socius meus ic hac actione tisse iudi aduersarij esse non possumus , sed unius loco habemur. e. . dicit Idem Pomponius ne utile quidem iudicium dandum di qisi illa, acit: cum possit, qui proprium habet, vel communem fines ita vel proprium fundum alienare ,& sic experiri. Non icimina- solum autem inter duos fundos, veru metiam inter tres, uit,viqi pluresve fundos accipi iudicium finium regundorum iu m dio potest: viputa singuli plurium fundorum confines sunt, relicti; e trium sorte vel quatuor. ra populo pluteuta potesὶ agere finium regundorum, si valet declara- Roma,

Finium regundorum actio,& in agris vectigalibuε,& νε quintilinter eos, qui usums tactum sabent, vel fructuarium &dominum proprietatis vicini fundi, dc inter eos, qui iu- ωiemus

re pignoris possident, competere potest. Hoc iudi- dάρ,'

cium locum habet in confinio praediorum rusticorum, debat. Cia' in urbanorum displicuit. Neque enim cosnes hic sunt, M. lib. i. sed magis vicini dicuntur: & ea communibus parieti- offitiori bus plerunque disterminantur. Et ideo & si in agris aedificia iuncta sunt,huic actioni locus non erit. Et in urbe hortorum latitudo efficere potest, ut etia finium regundorum agi possit. Si vero flumen vel via publica interuenit,confinium non intelligitur : δd ideo finium regundorum agi non potest. y- xv EM lib. xv. ad salinum. Via magis in confinio meo via publica vel flumense sit,quam ager vicini. SV i. IDEM lib. x x I i I. edictum.

Ed si riuus priuatus interuenit, finium regundorum

679쪽

Digestorum lib. X. Tit. I.

gi potest.

V i r. M o D E s T I N V s lib. X. πανδίκτει. DE modo etiam agrorum arbitri dantur: & is, qui maiorem locum in territorio habere dicitur, caeteris,qui locum minorem pomident, integrum locu adsignare compellitur: idque ita rescriptum est. Praeses debet iubere ut quis abstineat ab aieno stet contentus Ρο.ergo imponitIllentium. facit infra de lib.&Il. Aurelims

centum. Baldus. T I I i. V L P I A N v s lib. V r. de ossicio proconsudis.

SI irruptione fluminis fines agri confuderit inundatio, idque usurpandi quibusdam loca, in quibus ius

non habent,occasionem praestet: praeses prouinciae ali no eos abstinere,& domino suum restitui, terminosque εper mensorem declarari iubet. Ad officium de finib' cognoscentis pertinet,&mensores mittere,& per eos dirimere ipsam finium quaestionem,ut aequum est, & si ita res exigat oculis etiam suis subiectis locis. IX. I V L I A N v s lib. V III. Digestorum. IVdicium finium regundorum manet, quamuis socij communi diuidundo egerint, vel fundum alienavem

rint. T. IDEM lib. L r. Digestorum.

IVdicium communi diuidundo, familiae Erciscundae, finium regundorum tale est, ut in eo singulae personae duplex ius habeant:&agentis,&eius, qui cum agitur. XI. PAPINIANV s lib. II. Restonsorum. IN finalibus quaestionibns vetera monumera,& census authoritas ante litem inchoatam ordinati sequenda est: si modo non varietate successionum, & arbitrio porse rum fines,additis vel detractis agris,postea permutatos probetur. Termium restringit terminatum, G a forte liscatur in p.risione terminorum quod es nota. limesistendum, quando in eum vota resultatpraeiudirium. Baldus. XII. P Α V L V s lib. II i. Responserum.

F O terminos quatum ad dominij quaestionem per

tinet obseruari oportere fundorum, quos demonstrauit is, qui utriusque praedij dominus fuit, ait

680쪽

rum eoru venderet non enim terinini, qui singulos sundos separabant,obseruari debent: sed demonitratio adfinium,quae nouos fines inter fundos constituit. XIII. CAIVS lib. II r i. il L.d oderim tabula, HL

Titulus II. meminis

Possessor haereditatis potest agere contra cohaeredem diuisorior 6MA nonpossessor agi passibi obiici exceptio praepost ratio, iis,s I a defini-

negetur haeres. b.d. inest ista leongulatis. Baldus. bm,in qua C A I v s lib. vir. ad edictumprouinciale. Uucapio- Aec actio proficiscitur ex lege duodecim nem, intritabularum . namque cohaeredibus volenti- Pimspebus a communione discedere , necessarium des. xii. videbatur,aliquam actionem constitui, qua Tabu- esse intercos res haereditariae distribuerentur. volueri t.

ae quidem actio nihilominus ei quoque ipso iure copetit,qui suam partem non possidet. Sed si is, qui possidet. neget eum sibi cohaeredem esse: potest cum excludere per hanc eaeceptionem, II IN EA RE, DE J A AGr TvR, PRAE IVDICIUM H AE R E-DiτAτi NON pia T. QMd si possideatoapa . tem : licet negetur esse cohaeres , non nocet talis exceptio. o fit,ut co casu ipse iudex, apud que hoc iudiciu agitur,cognoscat, an cohaeres sit. nisi enim cohaeressit: neque adi udicari ei quidqua oportet, neque aduersarius ei condemnandus est. Pii. V L P i A N V s lib. X r x. ad edis vi.

Et Livilia: Erciscuda: actionem diuiditur haereditas:

SEARCH

MENU NAVIGATION