Caroli Boucheroni De Priocca, Vernazza, et Valperga Calusio

발행: 1838년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Salutiensi, summo iudiciorum praesidi, cui nihil a penitiore iuris scientia et cetera doctrina defuit ad laudem praestantissimae insuper lenissimaeque naturae viro, quae veluti expressa quaedam virtutis imago, in summa oris dignitate elucebat Totum se in illius semiliaritatem tradiderat RIoccΑ, sanctissimumque senem ita sibi devinxerat, ut omnia ipsius causa vellet, auctorque fuerit regi eundem legatum Romam mittendi. Duae Praecipuae erant causae honestissimae

legationis petendae, et valetudo multis Iaboribus debilitata, et cupido invisendae urbis celeberrimae. Cum autem iuris pontificii scientia valeret plurimum, idoneus maxime videbatur, cui id muneris mandaretur. Quare haud dissiculter consecta res est, et expleto vix dum tertio et tricesimo aetatis anno, ut pri-

122쪽

XXmum Mauritianis equitibus torqitatis suit adscriptus, Romam contendit. Regnabat tunc Romae ius VI Bra- schius Caesenas, qui postea per Summam iniuriam regno spoliatus, insigni relicto posteris documento, quid virtus in prO- vecto senio et dura captivitate posset, Valentiae ad Rhodanum supremum diem obiit constantissime. Multa pontisci cum

Leone X erant communia munificentia prorSUS romana, virorum illustrium requentia, et rediviva leviorum artium elegantia Magnam iam sui exspectationem secerat Antonius Canova, Graecus ipse polius, quam Graecorum imitator, et picturam diuturno veterno languidam, iam pridem excitaverat Mengsius, pristinae pulchritudinis vindex. Hic sormarum delectu, et laeta nec nimis florida usus colorum Suavitate, nescio quam

123쪽

XXI subtristem imperitorum rationem eliciter emendaverat , per quos Vrbinas incalumniam inciderat. Viam Mengsio muniverat inlielmannus editis in romanas

reliquias operibus , et Volpatus admoto

caelo. Inde illa nuper schola, et studium et ardor summorum artificum se mutuo aemulantium. Nec vero minor ad literas splendor manaverat. Nam dum aliis in terris mathesis et corporum Scientia quotidie in maius provehebantur, ad omnem ibi venustatem ultro serebantur

ingenia Quid ego memorem unichium, Zamagnam, doctos et plane Virgilianos poetaS, Benedictum Staium, cui nihil fuit in recondita artesii et Newtoni philosophia latino carmine indictum, Morcellium, aut Ennium Viscontium, qui pulchri sensu et quadam divinatione in interpretandis Graecorum monumentiS,

124쪽

XXII quotquot ante Sessuerant, superare visus

est Huc accedebant ingentialii Lmo. limina, Pomptinus ager diu post Traiani tempora, exhaustis iterum paludibus, et purgata aeris gravitate, cultoribus redditus, nova aedificia magno sumptu excitata, vetera restituta quibus omnibus Romae decus sic augebatur, ut nemo paullo esset excultior, quin eam sibi invisendam putaret. Ad hanc igitur urbem antiqua et recenti fama adeo nobilitatam, advolantem se primum, oculisque perlustrantem loca toties lecta et

audita, non parum se commotum suisSe, ad amicos scribebat ΡRiocch. At Romam ingressus, pulcherrimum fructum e vestigio cepit existimationis sibi virtute Partae. Nam quae de ipso erat in hominum mentibus opinio , pontifex eum benignissime excepit ubi vero qualis esset

125쪽

XXIII plane intellexit, verissima illa natura tantopere tenebatur, ut de nemine libentius audiret. Atque id plus semel

testatus est, familiares cum eo conserens sermones mirificae comitatis, quos vero

sibi insinuare studuisset, praecipuo apud Se loco esse ostendens Magno inde honore assiciebatur Riocc1, regi in dies acceptior, qui suum de legato iudicium a sollertissimo principe probari gaudebat, et nescio quas suspiciones in mente pontificum haerentes, per eum dilui posse sperabat. Mirum, quantum Spectata haec ii voluntas ad colligendam apud omnes ordines gratiam eidem prosuerit. Quare brevi amplissimarum domuum iniit familiaritates, illius cognitione a principibus viris et primariis seminis vehementer expetita ob rationem plane suam, verecunde liberam et lepore ur-

126쪽

XXIVbanitatis adspersam. Cum ea Congruebat totius vitae cultus, nec inelegans,

nec lautitiis dissiliens, qualem in Attico veteres audarunt. Cum igitur magnificentia Romanorum modum excederet,

et regum praesertim ad pontificem Iegati, equis, hedis, conviviis, et servOrum multo magnoque comitatu, inter se tanquam de principatu contenderent lautus ipse cum modestia, dignitati muneris satisfecit, et acres dicacissimae civitatis morsus sapienter effugit. Ad id saciebat summa viri moderatio, et in agendo navitas, cum nihil magis caveret, quam ne sibi male tempus periret Multus enim erat in persequendis rerum eventibus. accurate ad regem scribebat; complures insuper illi erant audiendi deducendique os icii causa, nec pauci nostratibus sublevandi clientela nominis

127쪽

Subalpini Si quid diei superesset, nobiliores artificum ossicinas obibat. Comes plerumque aderat Nicolaus Agara, Hispaniarum regis legatus, ingeniosus et

intelligens veterum signorum et aliarum huiusmodi rerum existimator, in quo pleraque doctorum studia Romae nitebantur. Communes literae necessitudinem conciliaverant, eiusque ope nostrispersaepe bonarum artium alumnis opportune subvenit. Quo circa nonnullos laudare posse , qui omnibus fortunae adiumentis destituti, ex tenuissima spe in hominum postea famam profluxerunt.

Hos Riocc domi habere solebat, et quum liceret sibi esse otioso, de studiis Percontari, operam, Pecuniam Commodans liberaliter, ne ingenium, ut sit, incultu et solitudine torpesceret. Sed iam ea res in Europa agitaban-

128쪽

XXVItur, quae romanam illam quietem perturbarent. Iam motus et seditiones in Gallia, miserrima omnia , quibus intersuimus, ominabantur. Quis tum aliquid

usquam tutum speraviSSet percrebrescente in dies opinione omnibus rerum publicarum institutis adversa, serrumque sibi poscente, quo per unera, Per Caedes, viam sibi quocumque patefaceret 8 Fremitus nempe hic erat ortunae cuncta iam pro arbitrio versantis. Sive enim ad id devenerit hominum vecordia,

Sive res omnes mulationum in se contineant materiam , nihil non ad interitum, uti ad ortum impellente natura, certe Galliae regnum a florentissimo statu eo est adductum, ut unde sibi salutem arcesseret, haud satis haberet Lenes primo

rumores orti, quaedam philosophorum placita in scholis agitata, ab incautis ad

129쪽

XXVII multitudinem traducta dum interea sactiosi homines callide iisdem abutentes ad libidinem explendam , atroces in regum maiestatem cooriuntur. Superbiam hi nobilitati, honores, imperia, Sacerdotia exprobrare, communem servitutem queri, senescentis regni vices dolere, quod cruento veluti Aesonis labro esset

ad vitam revocandum libertina ipsi audacia praediti, omnia quaestui habentes, et aliorum divitiis, uti ex hostibus praedae, palam inhiantes. Quid tam verendum suit a quo temperaverint 3 quid iam foedum quod non admiserint Tunc belli civilis amma nobilissimae urbes

absumtae, tunc maiorum sepulcra inexpiabili scelere violata, multi mortales turmatim carnificibus obiecti, pars suminibus demersi aut igne hausti ita nimirum serentibus Gallorum satis, ut,

130쪽

XXVIII interfecto rege omnium mitissimo, in alterna vulnera, tanquam ad tristes inserias, se mutuo converterent. Nec in Gallia se continuit novandi libido, sed longe lateque initae suerunt societates arcti SSimae, corruptaeque hominum sententiae, quo impunius liceret. Hinc illa malorum labes apud alias gentes manavit, hinc dissensionum semina prolata, o bella bellis sata, surore metu, ambitione undique arma subministrantibus. Quod vero ad nos spectat, bellum iam ad Alpes eruperat anno superioris seculi LXXXXII , et parum secunda initia infeliciores eventus fuerant consecuti Nicaea

urbs ad Varum, et Allobroges primo impetu a Gallis capti pleraque OX consilia, partim casu, partim proditionibus intercepta per crebras velitationes in asperrimis montium iugis mulli

SEARCH

MENU NAVIGATION