장음표시 사용
141쪽
XXXIXmitterent, addita sponsione a quinqueviris de tutandis regiis sinibus, amplis candisque, ut eventus Se darent.
Atque utinam, quemadmodum res per te et ΡRIoccΑ sui consecta, sic etiam meliorem deinde exitum habuisset. Sed necessitas quaedam urgebat, et ingruentia mala facilius persensisse quam depulisses. Itaque pax inter Gallos et Caesarem ad Campum Formium inita, qua Italiae quies confirmari in posterum credebatur , aliarum calamitatum initiuinsuit. Mirum dictu est quam licenter impotens ille quinquevirum animus, externo bellorum timore solutus , ad incredibilia et nova omne studium quotidie conseruet. Non ius apud illos, aut OnSuetudo gentium valere, sed domi in obnoxios scelesti , varii metum metu Propulsantes, ac reciprocatione partium
142쪽
XL incerti; foris , in socios et amicos superbio iniqui. Hinc illi omnia apud sinitimos miscere, pacem verbis scriptisque ostentare, vulnera interea, et dolos parare. Nulla tum gens suit, quae ab illorum legatis aliquid praecavendum sibi non intelligeret, cum factiosos atque ancipitis famae homines adhibere, ambire, non dubitarent, quo in ipsorum inceptis, si cetera parum procederent, ultimum telum ad turbandas res suppeteret. Sol tertiam hoc, quod mireris, appellabant, hisque artibus se populorum libertati
servire aiebant. Ita nil minus opinantem Turcarum imperatorem sunt adorti, transmisso in Africam veterano Xercitu,
qui in Italia militaverat, et posthabitis Tolentinianis pactionibus, pontificem ipsum deformi pudendoque triumpho, vinctum in Galliam abduxerunt, dum
143쪽
XLI Neapolitanum regnum cuniculis primum, deinde vi palam aggrediebantur. Erant qui putarent tam immania imperia haud diu esse mansura. Aiebant edi admodum atque inauditi exempli sere, si, quos non sua virtus, sed aliena ignavia ad summam potentiam evexiSSet, invitis populis, invito exercitu, adhuc
essent duraturi. Imbecillam eorum vim contra tot conatus suturam nihil consilio, sed omnia temere, et per vastitatem fieri ubi alia deessent, Suometipsos ingenio casuros. Neminem a prosunda eorum avaritia iam tutum esse;
neminem meliora sperare Mercaturam intercepto mari quiescere, aeraria expilari, liberos ante ora patrum ad dissitabella crudeliter rapi. roinde ad Occidentem positas Galliae regiones, inexstinctis odiis ardere ceteras autem in
144쪽
XLII speciem pacatas, tot mutationum pertaeSas, et antiquae religionis desiderio accensaS, aptiorem Gallorum moribus
rei publicae formam expetere. Quid si hostes rebellarent, collatisque signis, Susceptam praeteritis cladibus maculam delere conarentur Et iam de Bastadii
conventu male narrari, qui conventus ad ultimas convellendas bellorum reliquias fuerat indictus iam ad arma ruere Germanos, et extremo agmine USSOS, domitores Asiae, qui terrore nominis Orientem non solum, sed etiam Europam, nuperrima Sarmatica victoria, impleverant.
Apparebat ex horum sermonibus Sardiniae regem a tot periculis et molestiis secilius evasurum, si bellum consestim erumperet Verum aliter res cecidit. Etenim ut Galliae moderatores aliquid
145쪽
XLIII contra se in Europa geri senserunt, nil cunctandum rati, legatis in Italiam, aliisque talium rerum artificibus mandant , ut
intentius regem observent, neVe CaSUS,
quos fortuna obiiciat eundem evertendi omittant. Clam modo id iaciant, imprudentemque per sallacias invadant ita tutius bello, si paretur, obviam iri Magna tunc hominum colluvies ex omni Italia apud sinitimos confluxerat, qui
maiestatis convicti, atque adeo extorres et in ancipitia coniecti, unam spem in novis rebus haberent. De his iam que Stus erat RIOCc , quum facta in agrum Novariensem irruptione, populum ad seditionem concitassent. Haud aegre tum Composita res suerat, sed Galli homines postremis his mandatis acceptis, sactiOsos iam ultro instinctos, hortantur impelluntque, ut in regis siue populabundi
146쪽
XLIV excurrant. Quia vero superioribus pactionibus cautum fuerat, ne ad duo millia passuum ab iis arcibus, tu quibus Gallorum praesidium esset, regii milites armati accederent, ibi eorum manipulos locant, ut sugatis receptus daretur, insequentibus deesset. Erat praeterea
Carosium regium oppidum in Ligurum regione positum, quo non liceret regi impedimenta, invitis Genuensibus, mittere; in illud igitur oppidum magnam
coniuratorum manum inducunt, perantes nimirum haud desuturam calumniandi regis materiam, si infestam sibi coitionem armis ulcisci conaretur. Multa per se et alios agebat RIOCcA, ut huiusmodi consilia praeverteret; Patebat quippe, qui brevi rerum exitus futurus esset, si globis armatorum quovis impune vagandi potestas fieret, et inter-
147쪽
XLVnis coniurationis popularibus iungi. Et turbae quidem paullo ante Asiae ompeiae, aliisque in locis erant exortae, ingravescente frumenti caritate, editumque admodum indignum suerat specta- Culum, quum in certamine adoriam amnem inito, Galli milites perduellibus adfuissent, agmina primo passim be-quitantes, mox ordinibus mixti, nostros in sugam vertentes. De tot molitionibus, tot fraudibus, querimoniae quotidie ad Gallorum legatos asserebantur purgare illi se se, tergiversari, calumnias etiam excusationibus miscere; PRIocc1 deinde vehementius instanti petentique, ut quod unicuique permitteretur res Uas repetere, certamque pestem depellere, id etiam regi liceret, Gallici nominis socio et amico, per ambage ita respondent, ut quaecumque fierent, trahi postea
148쪽
XLVI in deterius possent. Res diu est agitata, et quando undique doli nectebantur, quod unum relinquebatur, placuit, ut
regis dignitati satisfieret, oppidumque
vi et iure belli peteretur. Fremebant ultionem milites itaque Carosium primo incursu capiunt, perduelles lagant
caeduntque. Tum Ligures una cum Gallis foedus a nostris violatum, illatumqtie a rege bellum conclamant. In eo nempe toli erant quinqueviri, ut Taurinensem arcem, quae ultimum restabat regi munimentum, eriperent.
Hinc illae tragoediae, et metus callide simulati, ne quid contra rempublicam aggrederetur. Copiam igitur esse aiunt regi amicitiae in posterum iungendae sirmandaeque , si modo velit Gallicum praesidium in arcem admittere. Atque id praetereundo primum, et quasi aliud
149쪽
XLVII agendo iaciunt, aperte postea, et Conceptis verbis pervicacius in dies petunt, additis minis, ni seret. Quae intolerabilior, quae iniquior conditio ab irato instanteque victore potuisset imperarii Quid periculosius regi, quam in sua Veluti castra hostem inducere, a quo discursus et vastatio urbis, ubi ipse cum regio cultu in medio suorum VerSaretur, esset aliquando metuenda 3 Sed eo reserat adducta, ut sanguis dandus iam esset, aut hauriendus, et incerta alea adeunda principi ortasse gloriosa civibus certe exitialis, quum dissensio animorum Sset, quum itinera intercluderentur, quum Galli requentissimi undique confluerent. Ergo, quod de sortissimis viris saepe accepimus udignationem et virtutem in optimo rege repressit communis patriae caritas , et
150쪽
XLVIII inspectantibus aliarum gentium legatis quibuscum communicata ea necessitudosuerat, deductis nostris, Galli in arcem
Quantam inde calumniam sustinere debuerit PRIoccΑ, qui auctor eius Consilii serebatur, haud sacile dictu est. Non enim desuerunt obtrectatores, et adeo iniqui, ut quod ipsi censuissent , inverecunde eidem obiicerent, et ita praeposteri, ut priora omitterent, postrema haec, et consectaria, quae abnui nequiverant, uti principia malorum, tantummodo incusarent. Et quia mobilia sunt vulgi studia, acile illis erat RIoccAE sumam laedendo crescere, Seque imperitis ostentare, quibus maledicta pro libertate sunt. Quibus rebus haud multum commovebaturTRIOcca, im mirabatur, si quis praeter modum metueret