Caroli Boucheroni De Priocca, Vernazza, et Valperga Calusio

발행: 1838년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

XXIX milites amissi nihil post quatuor annos USquam tutum, mulla vi nostris licet obnitentibus. Qui tunc fuerit apud nos et in pleraque Italia rerum status haud ignoras, vir amplissime. Exaruerat Veteris ubertatis sos, haerebant animi surgentem illi spectabant libertatis spem, acriter hi principatus iura tuebantur;

quorsum haec Ssent evasura omnes timebamus. Luctuosissima profecto suerunt illa tempora, quibus intimas domus timor et suspicio invasit, quum antiquissimae familiaritates irrepentibus odiis

sunt dissolutae, eaeque simultates ubique inter cives exarsere, quae tot pOStea ingruentibus casibus, tot communibus necessitatibuS, nunquam sunt depositae. Sed quid haec attinet referre Mihi satius erat ad eventum properare, X quo

incredibilis mutatio in Italia acta est,

132쪽

Gallorum, dico, in Subalpinos adventuria. Cum enim quinqueviri, quibus Galliae res fuerat permissa, paciscantibus Borussiae et Hispaniarum regibus, Imagna spe sacerent de reliquo bello quod sibi cum Germanis et Sardiniae rege supererat, si harum regionum Potirentur, Napoleon Bonaparti Italiam

Provinciam mandant, cuius ingentes iam tum supra fortunam spiritus, pares tanto

inceptui videbantur. Hic igitur primovere Nicaeam prosectus, milites avaritia Superiorum ducum attritos, omnibus rebus instruit, et in spem victoriae accendit dissimulato postea consilio, Genuensibus frumentum imperat, quasi per eorum sines impressionem iacturus. Repe exploratores cognita, Beaulleus, CO-piarum Caesaris imperator, omnes Apennini aditus, cunctamque maritimam oram

133쪽

XXXI intentus observat, quum ecce hostis, qui ad montem Noctulum cruento Marte obstiterat, repente ad Septemtriones Conversus, Millesimi sauces et Cosseriam castellum magna vi expugnat, crebris

deinde certaminibus disiectis pulsisque ante se foederatis, ubique improvisus, ubique insistens, per infimas Alpes haud procul a Taurinis, in planitiem irrumpit. In tam praecipiti rerum converSione, cum paene iam hostilis exercitus ad urbem adesse videretur, saevae illae ad Clarascum induciae actae sunt, quas Lutetiana pax secuta est. Per eas inducia et pacem, munitissimae arces hosti traditae fuerunt, commeatu a rege

suppeditati, iterque Gallis in Italiam

patefactum.

Haec mihi sustus tirant explicanda, ut planum sieret quae tunc esset nostrarum

134쪽

XXXII

rerum conditio. Atque ex dictis iam quisque facile intelligit, nullum sere respectum regi reliquum suisse, si deturbatis Germanis, Italia tota in Gallorum potestatem veniret. Haec neminem allebant, et praeSertim RIOCCAM, qui arcanam quandam temporum vim mirabatur in iis omnibus, quae tune agerentur. Recursabant praeterea illius animo tot nefaria a factiosis Romae perpetrata, Bas- sevillii caedes, clamores plebis concitatae, terrores pontificis de se male ominantis. Noverat talorum ingenium, diuturno otio bellis dessuetum, nec dubitabat in opimum hostium praedam cessuros, si

infestis armis peterentur. Nonne Venetorum, nonne GenuenSium in tam incerto

discrimine desiderata suerat prudentia, qui dum Sardiniae rex ad Italiae ostium,

communem Salutem Strenue armis te-

135쪽

XXXIII geret, desides ipsi lentique suum tanquam alienum periculum spectarent ΤΙta se habebant temporum adiuncta, quum regis literae ad Riocch asseruntur, in Hautevilii locum eum suisse sussectum, qui externas regni rationes curaret. lenae honorificae significationis erant hae iterae ec Ob spectatam eius fidem atque prudentiam in romana legatione , hoc ei muneris mandatum: magnam regis regnique spem in eo esse positam hominem a vi et partibus

alienum, tam commotas res postulare; daret operam enitereturque, ut quam celerrimo adventu desiderio regis satisfaceretis. Hoc nuntio accepto, etsi laetus

ab initio fuerat fidem suam regi probavisse, rei tamen periculum viresque suas Secum reputans, restitare ille primo, postremo conceptis verbis Onus deprecari.

136쪽

XXXIV e Non ingenium sibi adesse, non animum tantae moli sustinendae haud acrius illo momentum a patrum memoria regno datum suisse nemini studio se erga regem concedere, virtute et industria a compluribus vinci v. Gratum hoc modestiae documentum regi suit, qui tamen significata plenius voluntate, iussuque

addito, ne amplius cunctaretur, Certamen diremit ille vero, ne Orator publici commodi esset, licet invitus, Taurinum repetere maturavit. Longe iucundissimus eiusdem adventus universae civitati fuit Putabant enim, si per aliquem res Subalpina stare potuisset, per eum maxilne staturam. Quod si illi pulchrum erat ita a suis civibus celebrari, praestantius porro sui maiorem etiam exspectatione videri Hoc as-Secutus est perpetua contentione, uou

137쪽

XXXV se, sed regnum intuens , nec ullum diem vitalem ducens, nisi eidem prodesset. Quo autem magis res in lubrico erat, eo maiore ope connixo veluti poplite, nitebatur. Etenim si domesticos luctus

aliasque calamitates minus constanter

serre privati aliquando possunt, negabat

id transserendum esse ad rem publicam, quam remisse et molliter tractare, virtus ossiciumque prohibet. Omnem idcirco curam praeter publicam abiecit, ratus turpe esSe viro, a quo tot civium salus penderet, si in imposito sibi munere aliquid laboris remitteret. Illud unice

spectare, illud mente versare parcissimus somni et voluptatum, Oeturna,

antelucana industria vigilare, plura per se, quam per alios sacere, nunquam SeOStentans, breviloquus, ut gravissimis districtum negotiis decet, ea vero in

138쪽

XXXVI scribendo velocitate, quae diligentiae aut perspicuitati nusquam ossiceret. Iam tempus illud attingo, vir amplissime, quod tibi commune cum ΡΗΙΟCC suit, cum paullo post illius adventum dissicilis tibi ad Galliae quinqueviros legatio demandata fuerit a Victorio III, qui sub pacem cum Gallis initam , aegritudinibus et morbo consectus, in viridi adhuc senio cum vita regnum amisit. Inter negotia tibi in illa legatione

procuranda, illud gravissimum erat, ut foederis conditiones statueres cum quinqueviris ineundi, et vehementer a Gallorum duce expetiti, quo foedere Carolus Emmanuel Ι , Victorii f., nulla tum erga alios reges religione obstrictus, superioris pacis acerbitatem levatum iri sperabat. Nemo tunc erat, qui aliter regno consuli posse putaret , cum Germani procul

139쪽

XXXVII essent, et tota Insubria cum Venetis in Gallorum potestatem venisset. Hi scilicet post Clarasci inducias hostem pertinaciter insecuti, lania selicitate usi fuerant, ut Mantua expugnata , et totius Insubriae compotes a Ticino flumine ad Venetos, per Noricarum et Iuliarum Alpium angustias in Germaniam perrumpere iam viderentur. Et quoniam tot proSpere gestis, in immensum creverant animi, iam alia atque alia movere, et in Helvetios invadere decreverant, ex quo, Subalpina regione arctius a Gallorum copiis Obsessa, omnis omnino ad alias gentes aditus praecludebatur. Huc accedebat,

quod popularibus rebus publicis in Insubria et apud Ligures constitutis, nova quotidie pericula regi constabantur ab

earum moderatoribus, quibus nihil erat antiquius, quam ut regium nomen abo

140쪽

XXXVIIIlerent. Quid ego memorem tot machinationes quotidie adhibitas, rumores in vulgus sparsos, itiones reditionesque coniuratorum ad praecipuas Galliae Cisalpinae urbes, ubi eiusmodi negotia ex composito et palam gerebantur Vnum igitur supererat, ut rex, cuius vires ob spectatam militum fidem, maximi O- menti in iis rerum adiunctis videbantur, Sua magis tempora opperiens, utilitatis obtentu Galliae quinqueviros in sui societatem alliceret. In hoc tum omneS, qui bene eidem cuperent, consentiebant', hoc praeterea quinqueviri a rege petebant agebantque cum Riocca, primo per ussielgum, mox per Clarkium, Fel triensium ducem. Summa foederis ineundi haec erat, ut Sardiniae rex ad millia hominum auxilia suppeditaret, Galli vero Subalpinas arces nostris per-

SEARCH

MENU NAVIGATION