장음표시 사용
281쪽
CLXXIXlentione augentur, levitate minuuntur,
iisque disciplinarum principatus desertur, qui multum, non multa viderint, diuque ab aliis quaesita assiduo conatu invenerint. Quid igitur de Calusio existimandum, qui poesin, qui philologiam,
qui mathesin, res adeo inter se dissitas ac paene dissociabiles, perinde tractaret ZDolendum id sane, cum illud Calusii acumen aliquid maius suisset praestiturum, si in paucioribus constitisset. Quae non tam ab invidis et obtrectatoribus, quo perpaucos habuit, quam ab eius studiosis persaepe memini audire. Nec ipse Calusius abnuebat, qui
iudicia, uti opinor, amicorum Verit US, id crebro usurparet, multivolum se ingenium sistere nequire. Nec vero in eum cadere poterat inconstantiae aut
ambitiosae levitatis suspicio. Quis enim
282쪽
minus scenae et populo dedita quis veritatis sui amantior Sed vir a laboro invictus, quem nulla studiorum dissicultas retardaret, huc atque illuc praepotenti quadam voluptate trahebatur. An vero, cum tanta sit ingeniorum uti vultuum dissimilitudo, eundem omnibus modum statuemus At non ita natura, quae in infinita rerum copia nunquam sui imitatrix, non minorem in ingendis animis, quam in stirpibus, varietatem sectatur. Quod illustrium virorum historia passim ostendit. Vt autem, vetustioribus omissis, ad Italos latim deveniam, quam multiplex sui ille Cel- Iinius, in omni arte, quae ad plasticen et scalpturam pertinet, repentinus et summus t Quam itidem diversus Leo- nardus ille Vincius, qui musicus, geometra, et rerum naturalium explicator
283쪽
CLXXXIacutus, picturae sun lamenta primus exposuit, ac diviniora quam ceteri, coloribus expressit An Cardanum memOrem, an Sarpium, de cuius recondita doctrina incredibilia quaedam seruntur ZΑnira castorum, qui antiquis poetis par, in omnibus sui temporis disciplinis excelluit Quod si de magnis philosophiae
restitutoribus loquimur, omnes, quod necesse suit, reperiemus in multis regnavisse universum cognitionum orbem lustravit Verulam ius, ac postmodum Cartesius, Leibnitius, Kantus, Henricus
Lambertus, a quo novum organUm scientiarum iterum habuimus. Idem,
sed multo latius, secerat Aristoteles, qui aliquid etiam de poesi delibavit, et cuius principiis tot artes adhuc reguntur; idem serine Theophrastus eius discipulus. . Ac nescio, an aliquis doctus vir
284쪽
CLXXXII idemque summus exstiterit, quin e suis
in aliena interdum migraret, quod quidem non tam satietati, quae agrangium olim in mediis laboribus cepit,
quam ipsi veritatum inter se necessitudini tribuendum puto. Quis enim earum confinia perspicue distinxerit, aut quae ars tam undique circumsepta et solitaria est, quae alteri non adhaereat 3 Vnde necessitas plura in uno studio complectendi humanis ingeniis impositu. Quot et quanta in medico requirit Cornelius Celsus , in oratore Quintilianus in architecto Vitruvius, quem et optice vult esse peritum, et philosophos diligenter audire, et historias noSSe, astrologiam denique coelique rationes cognitas haberes Et quisquam Calusio Succenseat, Si puram, si innocuam, si mediocribus et inertibus negatam volu-
285쪽
CLXXXIIII lalem, tam vario disciplinarum cultu sibi compararet Quod si minorem sortasse apud posteros sumam obtinuit, non minus idcirco de civitate et literis meritus est, sive aliquid commentaretur, sive domi otiosus se adeuntibus daret, sive demum discipulos, quos in amicorum numero habuit, diligenter
Quae extrema pars Calusi vitae suit. Cum enim verso regionis flatu, Triumviri procurandae rei Subalpinae, ab eo contendissent, ut gloriam, quam intra domesticos parietes aluerat , siali castiteras docendo cum suis civibus vellet communicare, ipse iam SeXagenario maior, excusatione aetatis uti noluit, sed delatum sibi munus, ut libentissime accepit, praeclare obivit. Ne vero quidpiam institutioni deesset, omnes Orientis
286쪽
CLXXXIV linguas, ab hebraica et duabus aramaeis ad arabicam et rabbinicam tradere decrevit, grammaticis in scholae usum Schullensiana elegantia et commoda brevitate conscriptis. Has porro in auditorum memoriam peropportune et sua quadam ratione si revocabat, ut tardiores sponte et sine ullo conatu id meminisse sibi viderentur. Qua in re eum plane divinum fuisse arbitror, cum liberaliter monendo, pariterque respondendo, verecunda ingenia excitaret, non Obrueret Orientalibus literis, non ita post graecas adiunxit, quarum VenU- Statem me primum, eo docente, laetor persensisse. Quae tua, Calusi, tam excellens natura fuit, ut tam penitus in
animos descendere. Ipse equidem post
Septemdecim annos de te scribens, tui desiderio commoveor veheinenler, et
287쪽
CLXXXV remenso tam longi temporis spatio,
tecum una esse, te audire, ac flavescentem illam canitiem et oculorum lumen mihi adhuc videor intueri, quod nulla Senecta potuit exstinguere. Vt dubitantia deras ut currenti stimulos addebas lSaepe viae sessus animo despondebam; tu vero anhelum pectus humanissimis verbis permulcebas. Et sera, at importuna mors te a nobis avulsit At quem postea tui parem aut similem his interris invenit Atque hic operae pretium seret , Cur-Sum, quem in docendo tenuit, prolixius eXponere, Cum talis ille esset, ut nemo aptior insormandis mentibus videretur. Animalam bibliothecam graeco vocabulo Calusium appellabat aclaudius, credo, ut non modo ructum, quem ex infinita lectione retulerat, sed promtam et
288쪽
CLXXXVI nccuratam viri doctrinam uno verbo
exprimeret. Et huiusmodi erat Calusii vis, ut quae alii ex commentariis depromunt, ipse insculpta in animo haberet. Itaque nullum serme librum legerat, quin locus et sententia disserenti statim Succurreret. Id in proposita aliqua disia si cultate licebat animadverteres, id in subitis dictionibus , si de re inopinata
et nova sermo incidisset. Nec vero tumultuaria ea memoria erat, sed alia ex aliis, suo neX nec nimi properanter
ex eius ore prodibant. Maiorem etiam admirationem faciebat, quum tanquamdiu meditatus, docentis more acuminalis primoribus digitis, argumentum incerta Species partiebatur. Sed idem illo vir, qui tam celeres ingenii motus haberet , et nulla in re multus esse vellet quam caule, quam considerale antiquo-
289쪽
CLXXXVII rum scripta versabat Nec id solum quum Mosis et rophetarum libros declararet, ubi religione adductus omnes literarum apices notabat, et modo Buxtorsanam in chaldaicis interpunctionem, modo Houbigantium aliosve in hebraicis arguebat , sed etiam quum graeco legeret. Quem quidem audienti mihi , saepe variarum lectionum e tri Victorii et Antonii Muret in mentem veniebat;
tantus erat observationum delectust
Quod si locus paullo esset obscurior, vocem et dictionem , si seri poterat cum aliis eiusdem scriptoris conserebat, ut luto aut Xenophon, quod tutius putabat, se ipsi interpretarentur. Multo subtilior erat, si alicubi editoris castigationes ossenderet. Tunc enim non
secus atque in nobili aliquo signo, aut tabula, prioris manus vestigia quaerebat,
290쪽
CLXXXVIII si genuinam lectionem posset invenire; nam de plerisque Homeri aliorumque graecorum poetarum emendatoribus, idem serme, quod Aristoteles inter veteres, OisSonadus inter recentiores sentiebat. Quocirca de praesentium criticorum licentia plus semel querebatur.
Fuerunt, inquiebat, enodotus Ephesius, Aristophanes Bysantius et Aristarchus, critices auctore et principes, qui tota Asia dispersa, et properantia librariorum corrupta Graecorum volumina, in numerum redigerent ac sedulo emendarent. Qui viri et quanti l Fuerunt renascentibus literis, homines graeci vel graece scientissimi, qui diu iacentes literarum reliquias a situ et squalore vindicarent. In his usurus, in his Theodorus ara, Guarinus Veronensis, et duo illi nostrales, Georgius Merula