M. Antonij Mureti ... Variarum lectionum libri 4. Et Obseruationum iuris lib. singularis. Nusquam unquam antehac editi

발행: 1600년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

a M. ANTONII MURETI

Quae autem subjiciam, &in vulgatis libris,& in veteribus corrupta sunt. Virorumque

scripturam proponam: tum, quid mihi videatur, aperiam. Lambinus igitur ita edudit. Illo, inquit capite, quod erat in Postmmum, quod in Gabinium Iudex esses, nihil Gabinio datum, eum in eum lites aestimarentur. Quibus ex verbis non meliorem sententiam extruderit quisquam quam ex febricitantium somniis. Libri veteres hoc modo, Illo, inquit, capite, quod in posterum.

Puto verba illa. Q UOD IN POSTERUM,

esse principium eius capitis ex lege Iulia, quo accusator Postumum teneri dicebat:& propterea grandiusculis, ut fit, litteris scribi oportere. Sequitur in eisdem libris. Quom in Gabiniumjudex esses, nihil Rabiano datum nihilque ei lites aestimarentur. Puto legendum. suom in Gabinium judex esses, nihilde Rabirio auditum : nihil quom ei lites aestimarentur. Et spero, assensuros mihi eos, qui totum locum attente considerarint. Omitto quaedam pusilla : cuius generis hoc est, quod in eis ita legas. Neque solum hoc genus pecunia capienda turpe, sed etiam nefarium esse arbitrabantur: ac tamen de cetera. At non illud omittendum,

92쪽

VAR. LAC T. LIB. xv II. ' 73 quod in eorum uno legitur. Guare aut ju- . inci mihi non esse liceat, aut legem Senatoria am non timere. Prorsus enim absurdum videtur, quod in vulgatis omnibus legitur, Aut legem lege Senatoria non timere. Est &hoc ita perscriptum in veteribus. Non patiatur mea mei ia des. unde deleo litteram T. ut sit, 2 con patitur mea me iam fides. Equidem, ut verum fatear, muscas mihi captare videor, cum haec tam minuta conse--. Ehor. Sed tamen cum semel coeperim, persequar usque ad extremum..quanquam enim genus hoc scriptionis, S scribenti molestum est, &, ut opinor, legenti: scio tamen in purgandis veterum scriptis operam bene & utiliter collocari. Alias igitur oblectationis aliquid dabimus. Nunc vincat utilitas. Haud ita multo post, in uno ex eis libris ita legitur. suid vociferabere ΘDecem millia talentum Gabinis 'esse permissi, mi videlicet puer blandus reperiendus fuit, qui hominem, ut tu vis, avarissimum exoraret, HS bis mi dies, ta quadringenties

ne magnopere contemneret. Hoc ego, ne

quid dissimilem, verius & sincerius puto. ut & hoc, quod sequitur. Et 'quidem in cu- sodia fuit etiam regia: ta vita ei ablata paene

93쪽

ν ' M. ANTONII MURE Ttest. Et statim, sua necessitas coegit perferre pertulit. Aliqu)mto autem inferius. Nec vero id homini tum qui aquam, sied tempori adsignandum putavit. Et paulo post. Nam es ventum est Alexandream iudices, haec una ratio ; & quae sequuntur. Sunt & aliae quaedam in ijs, quae sequuntur, Varietates, sed non magni momenti. Cetera prorsus eum Lambini editione consentiunt. Lycurgi orationas Acin emenda

VT Euripides interesse ait, non tantum quid dicatur, sed etiam a quo dicatur : quod a persena dicentis

multum ijs, quae dicuntur vel accedit auctoritatis, vel decedit: ita non tan tum quid dicatur, refert, verum etiam quo modo dicatur. Eadem enim sententia alio, atque alio verborum genere elata, modo jacet ac languet, modo attollitur, & audientium mentes ad miratione perfundit. Declarant id vel maxime poetae, qui cum interdum vulgares, & e medio petitas sententias proserant quia tamen eas & numeris vinciunt,

figuris illuminant, seque ab usitata loque

94쪽

vAR. LEe T. LIB. XVII. 7s 'quen di consuetudi ne abducunt; quia grandius &sublimius dicunt, grandiora eriam, di sublimiora dicere existimantur. Non aliter in vestitu ac cultu corporis accidere videmus, ut principibus, ac magistratibus ex eo dignitatis aliquid accedere videatur. Neque non quod dixi poetis evenire, idem etiam oratoribus evenit, ut si quis eorum verba immutet, quamvis eandem sententiam retineat, multum tamen eis & dignitatis, & vehementiae detrahat. Vt contigit acri sime & pleno spirituum oratori Lycumgo, qui cum in pulcherrima oratione adversus Leocratem multa de virorum fortium, qui mortem pro patria oppetierant, laude dicturus esset, ne nimis a re proposita digredi videretur, ita sibi viam ad eam dusputationem praemunijt, ut diceret, duabus de causis libenter audiendam esse virorum fortium commendationem. Nam 3 ex contentione, inquit, magis intelligitur

eorum, qui ab illis degenerant, ignavia : de justum est, laudem, quae sola viris sortibus praemium periculorum est, eis non denegari, qui animas ipsi suas in publicis certaminibus civitatis,pro salute communi,profuderunt. Verba autem, quibus hanc sem

95쪽

76 M. ANTONII MURETI tentiam complectitur, haec sunt. α

abest vox Ghais, quae tamen & sonum dc granditatem addit orationi. At hoc leve esti praeut quod sequitur. Hε - Ακαιον, γν

usque in hunc diem editi sunt omnibus, ita

πολιως quomodo sententiam quidem eandem manere, sed de pulchritudine ac vehementia orationis plurimum detr hi, nemo non videt.

Antiphonia Rhamnusj oratio

correcta.

ANxiquissimi rhetoris Antiphontis

Rhamnusij, quo Thucydides magistro usus dicitur, quiq; ob insignem

suaviloquentiam Nestor vocitatus est,ior tiunculae aliquot extant lectu jucundae, ut in quibus primos rudis adhuc, & inchoatae eloquentiae conatus licet agnoscere. In omni

96쪽

VAR. LECT. LIB. x VII. 7

omni autem re jucundissimum est principia ipsa, & progressus videre. Nam & qui

herbarum, ac stirpium naturas curiose i quirunt, satis se studio suo fecisse non putant, nisi eas & ex terrae gremio primulum crumpentes &pubescentes, ac succreste tes, & florentes denique ac vigentes, postremo etiam arescentes ac decidentes co-

templati fuerint. Quod si quis tam perspicacibus oculis uteretur, ut ipsus naturae

numquidq; procudentis, & ad justam magnitudinem paulatim perducentis artificuum spectare posset, ac tum quomodo qui

que mutaretur, tum quantum quoq; momento accresceret, intueri, nemo reperiaretur, qui non illius spectaculi suavitati vel inemori vellet. Sed ut ad Antiphontem, cuius causa hic sermo institutus est, redeam, in perparva oratione, qua homo adolescens, qui senem incertatione pugno interfecisse arguebatur, crimen illud a se r pellens inducitur, duae maculae haeserunt, quas tollere haud ab re suerit. Primum emgo ubi legitur : ἀή ο-aργων ρεήτε ἀδεκώς

Paulo

97쪽

a M. ANTONII MvRETI Paulo autem infra evin locum, hoc quoq;

quuntur. Illa autem omnia, ὐ si is m, μα

ex hoc quidem loco delenda sitiati quae cum paulo superius recte ac loco suo posita es sent , ut tam exiguo intervallo denuo hielegantur, literariorum stupor effecit. Hare non adnotarem ; nisi eos quoque libros, qui merito omnium emendatissimi habentur, eodem ac ceteros modo depravatos viderem.

Peregrinatio sit ne utilis quaesitum o liceat ne laudare aliud, μliud sequi.

CAP. VIII.

PEregrinatio ad tempus, homini praeri

sertim adolesceriti, neque injucunda, neque inutilis est. nam & novitas, ac variςtas mirificam oblectationem habet rct qui mores multarum gentium novi

magnum sibi ad prudentiam instrumentum comparavit. . Sed piarique juvenum hodie,

98쪽

TAR. L E C T. LIB. xv II. 79

hodie, qui longinqua itinera suscipiunt, multasq; regiones perlustrant, id sibi fereianum studio habenti ut quo quaeque urbs loco sita sit, cuius generis aedificia habeat,

quae in quaque sit mercium, ceterarumque rerum ad explendas cupiditates accommodatarum copia, cum domum redierint, narrare aequalibus possint: quibus legibus, atque institutis temperata sit, quibus magistratibus utatur, quomodo ea quae ad se conservandam utilia fiant, persequatur, declinetq; contraria; horum omnium ne cogitationem quidem suscipiunt ullam. Et ramen nihil prodest, multa loca vidisse, nisi harum rerum notitiam adjunxeris. Praeci req; de Vlysse Homerus.

fis es, inquit, multorum hominum vidit. ingenia natur. g cognovit. Quae re ipsa distincta sitiat, ea distinxit etiam verbis. Negligentius Horatius. sui mores hominum multorum vidit ta

Urbes etiam a praetereunte videri possunt: mores cognosci, nisi adhibita cura & st dio, non possunt. Solon, Pythagoras, Plato, alijq; olim magni ac praestantes viri, eo

consilio

99쪽

so M. ANTONII MURETI consilio peregrinati sunt, ut quam maxumam sibi talium rerum supellectilem compararent. Quanquam enim ut in aliena domo, sic in aliena rep. negant curiosum esse oportere; haec tamen, quam dico, curiosi

tas, & privatimsimper, & publice utilis suis Aliam quandam rationem secutus est Plato, qui huius generis peregrinationes, neque, nisi magistratus permissu, neq;, nisi a quinquagesimo usque ad sexagesim uni aetatis annum suscipi voluit: quod probarem &ipse, si qua usquam civitas, qualem ipse describit, reperiretur. Nam quod ille

verebatur, ne alienigenarum hominum multitudine in provinciam aliquam confluente ibiq; sedes figente, & adolescentiabus, quorum improvida aetas ad libidinemptaerumque quam ad virtutem,pronior est, extra patrios fines vagantibus, externa potius vitia importarentur, quam domestica tollerentur: hunc metum ipsius non V . num fuisse, satis declarant eae gentes, quae, cum multa saecula floruissent, nunc in exitium situm versae, peregrinis potius moribus laborant, quam suis. Sed, ut me ad propositum reseram, cum & utilis & jucunda sit bene instituta peregrinatio: tranquillamitamen

100쪽

tamen & quietam vitam amantibus, domi vivere jucundissim uin est. . dixisse ait testudinem Aesopus. Quid

senex ille, an corporis oculis captus, nescio, mentis certe oculo Lynceus 3

Vbique enim ut vafer quidem dc improbus, sed politus & urbanus scriptor ait Lu-

in illa aurea aetate, si qua poetis fides, nemo' peregrinabatur, Nullas mortalespratersiua littora norania Equidem assicior intimis sensibus ; cum illud Claudiani poemation lego, quo Senex ille Veronensis describitur, qui nunquamc patrijs finibus excesserat: de quo vere &eleganter idem poeta: Erret V extremos alter scrutetur Iberos, Plus habet hic vita: plus habet ille via. praeclareque Horatius: Roma laudetur Chios, re Samos, Rhodos absens.

Sed, ut aliud ex alio; quid est, quod longinquas sive urbes, sive insidas, laudari jubet, adire vetat ξ Certe enim hoc dicit. Lauda- o peregrinationes ; sed ipse te domi contuneto. An aliud laudare jubemur, aliud se-

SEARCH

MENU NAVIGATION