M. Antonij Mureti ... Variarum lectionum libri 4. Et Obseruationum iuris lib. singularis. Nusquam unquam antehac editi

발행: 1600년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ci M. ANTONI et M v RETIEpithetorum in poetica usus. Mater Leonum Vica. Horatiusisi raturi

Moia ornamenta, omnemq; quasi

mundum Latinae poeseos a Graecis acceptum esse, nemo jam nescit, nisi qui ea quoq; , quae nota sunt omnibus, nescit. Cum autem ut coelum stellis, ita poesis concinnis praecipue & suo loco positis epithetis illuminetur ; multa, quibus Horatius utitur, unde petita essent, alias indicavi. Nunc unum etiam indicabo in Ode

ad Aristium Fuscum; ubi de lupo, qui sibi

in silva Sabina occurrerat, ita canita uale portentum neque militarisiaunia in latis alit Uuletis,AKec Iuba tellus generat, Leonum 'Arida nutrix. Quod enim Mauritaniam nutricem Leona vocat, Homericum est: qui poeta tape vocat Idam μητεροι θηρων id est, matrem Leonu. enim nomen, quanquam aliaru quoque ferarum commune est, proprie tamen de Leone dici, notat Galenus. Ut mirum nosvcum Ida tam multos Leones habeat,cureis

82쪽

eis potissimum ad cursum Phrygia mater uistatur. Sic idem poeta Thracen vocat - ριδεων id est, pecudum matrem. Sic alias docui a Tibullo noctem matre Uerum dici, quae ab Euripide derum nutrix diceretur. Sic Olympiam Pindarus, matrem certamianum, in quibus victores aureis coronis donarentur; Sic Syracusas equorum bellicorum nutrices vocavit. Neque pigebit appingere, locum illum ex ode prima libri quarti, - i ta Berecynthia Delectabere tibia Mistis carminibvi, nonfinesi uia. imitatum esse ex tertia Ode Olympiorum, unde haec sunt:

Atque id genus symphoniae, quo hodie

quoque sepe utimur σο αλμα Graeco VO-cabulo nuncupatur. Vereor ne dicar nimis dissimilia copulare: sed tamen quando de epithetis c Graeco fonte ductis agere coeperam, dicam quod nunc in mentem venit epithetum quo summus Latinorum poe-sarum assicit undam inferorum, cum eam

irremet

83쪽

c ANTONII MURETI irremeabilem vocavit,ipsem quoque a Grγcis fluxisse. Sic enim & Theocritus.

& hanc unam vocem Catullus versu integro expressit, Nuc, unde negant redire quemquam.

aritia, ct ambitio rerumpub p . sies. Ny Der ea re Acin Catilinari, castigatus.

SApienter sallustius malorum omniv.

quibus resp. Romana conflictata est, duos quasi fontes fuisse scribit, ambitionem, & avaritiam. Sunt enim duae illae civitatum praecipuae pestes: cum cives inter se committant, tollantq; concordiam. qua civitatum salus continetur. Idem auteante illum dixerat gravissimus scriptor Thucydides his verbis ora, α νῆε --ν ἡ ον ἡ πλεονεξί-ῆφοοπψαν. Aristoteles quoque in Politicis, maximas & perniciosissimas contentiones ex honoris, aut pecuniae studio, ait existere, Διακholo' inquit,

culus a Graecis, Theognidis an bolonis, qui, eandem

84쪽

VAR. LECT. LIB. XVII. cyeandem sententiam complectitur, qua ibi utitur Sallustius, cum ait avaritiam Omnia venalia habere. Est autem hic,

Sapiens autem ille Hebraeus ait avari etiam animam ipsam esse venale. inquit,

bula tollam, libet considerare locum ex iula scelerata ac pestifera oratione, qua Catilina suos ad conjurandum cohortatur; in quo latere mendi aliquid sentio. Verba iulius haec sunt Nam postquam re f. in paucorum potentium jus atque ditionem concessit semper illis reges, tetrarcha vectigales esse: populi nationei stipendia pendere : ceteri omnes si renui, boni, nobiles atque ignobiles vulguι fuimus. Non probo illud nobiles a que ignobiles. Ornare enim suos volebat, non deprimere. & hoc ipsum illos urebat, quod homines novi & ignobiles ad gubernacula civitatis admoti essent: cum ipsi qui maxima ex parte nobiles erant, jacerent. Proponam scripturam vetusti libri, quem habeo, quam plane veram esse existimo. Nam postquam re f. in paucorum potentia Gm, jus, dominationems concessi emper illis E regen

85쪽

ANTONII MURETI

reges, tetrarcha vectigales esse: populi, nationesinpendia pende e : ceteri omnes strenui, boni, factiosi, gnobiles, vulgus fuimus. Facti os olim dictos esse, impigros de optos ad res gerendas quos Graeci G-ς vo

cant, notum est. Itaque opponuntur inem

, ribus. Plautus. Linguafactiosi, inertes opera. . Gnobiles autem pro nobilibus antiquo more dixit Sallustius. Sitanari re dicebant, pro narrare : sic gnatos, gnavos gnaros, gnotos,&similia. Sic in x D. tabulis : Ante meridiam causa noscito.

Plenus auferendi casuis e Cicero adjunxit, contra atque se IcDrio placuit.

QViddam valde minutum, ac pusu

lum notavit Victorius, capite xv II. Libri xxv r. variarum lectionum: Ciceronem semper, cum potest, conjungere nomen Plenus cum patrio generandique casu: haec enim ipsius verba sunt, nunquam autem cum sexto, nisi necessitate quadam coactum : cum tamen hac altera constructione, & Varro, & Caesar utantur. Profert

86쪽

Proseri autem locum unum ex Accusatione, ubi Cicero ab illa sua consuetudine r cessit, ita scribens. Verres ornamentis norum, ais onidorum habeat plenam domum. Sed eum excusat, quod insuavis futura erat oratio, si dixisset ornamentorum, proptet duas contiguas voces eodem modo desin entes. Ego aliam causam adsero, quod si dixiss t ornamentorum, videri poterat dicere, tribus generibus rerum plenam esse verris domum, ornamentis, sanis, & Oppidis. Nais si nihil aliud obstabat Ciceroni,

quam quod ait Victorius, ne illam consuetudinem suam retineret, poterat pro plenam dicere refertam. Sed non solent politi.& eruditi scriptores ea nomina quorum unum ex alio pendet, uno & eodem casu genere ac numero ponere: quod ea res ambiguam, obscuram, insuavem orationem facit. Itaque ornamenta Dnorum recte dixeris : sua cum illud dicet e velles, magnam fuisse multudinem eorum illorum, qui fano

rum ornamen ra expectarent, dixeris, magnam fuisse multitudinem spectatorum ornamentorum sanorum : nescire te loqui etiam pueri dicent. Atque hoc est, quod rhetores monent, casibus, generibus, αE a nuru

87쪽

6s M. ANTONII MURETI numeris , distingui debere orationem. Quod ut magis intelligatur, removeamus alteram ex illis duabus vocibus: ut sit ornamentorum fanorum plenam domum; atque inepta erit oratio. Non igitur quod tres

voces eodem modo terminarentur, eo ita

loqui Cicero noluit: sed propter eam, qua modo exposui, causam. ea enim sublata ;conjnnctio non trium modo, sed & pluriaum similiter desinentium vocum, viiij nihil habitura est. Cicero in Miloniana Scurorum,gladiorum enorum,ssarorum, pilorum s etiam multitudo deprehendi posse indicabatur. Vides, quam ita similiter desianentia non fugiat 'Addit homo eruditi stamus, sed certe interdum minus accuratus, quam par erat, invenisse se etiam alterum

locum in Ciceronis scriptis, in quo ille a consuetudine sua discesserit, neque se tantae consilij mutationis causam adferre pocse; nisi aliquis putet id natum ab animi perturbatione magna, qua tunc premebatur.

Esse enim in tertio libro Epistolarum ad Atticum, quas scripsit, cum patria expulsus foret: Illic igitur ita scripsisse. Ex tuis littoris plenus sium expectatione de Pompeio ,quii nam de nobis velit, aut ostendat. Quid non inan,

88쪽

la animis hominum efficit doloris acerbitas' Ita perturbatus erat Cicero, quod patriae, quod uxoris, quod liberorum aspectu careret; ut, cum consilium cepisset nominis plenus nunquam nisi urgente necessitate, cum sexto casu conjungendi, in tanta re imprudens consilium mutaverit, & non

expectationis, sed expectatione plenum esse se scripserit. Sed tamen hoc patrono effugiet 'uoquo modo inconstantiae notam. At hoc quomodo excusabimus, quod scriptum est in oratione pro Sextio ξ otiosa viata,conferta taplena voluptatibus. Quod hoc ex libro tertio de Flitibus3EO beatior qui quo sis corporis aut externis bonis plenior. Quid alia ejusdem generis multa Z Cogit tionem hanc suscipiat alius.Nam mihi quidem nihil occurrit, quo tantam consilij mutationem excusare posse videar.

Ciceronis pro Rabirio Postumo oratio, ex veteribus libris duobus, locis aliquot emendata.

acurram,animi causa,orationem Cieronis pro C. Rabirio Curiano Po-

89쪽

M. ANTONII M v RETIstumo, in qua multa notaveram abhinc annos prope viginti, ex duobus veteribus lia, bris; quorum unum mihi commodato dederat Alexander Glorierius, tunc auditor meus, nunclvir clarissimus, quique sibi, universa civirate plaudente, ad altiores dignitatis gradus viam virtute quotidie munit ; alterum donaverat homo eruditus, idemque antiquae probitatis ac fidei Hercules Clofanus. Sed cum eorum pigraque po- sea etiam Lambinus notaverit, inspiciam eodem tempore notas ipsius & quae ab eo animadversa erunt praetermittens, si quid

aut ipsius diligentiam fugerit, aut aliter in illis, quos dixi, libris scriptum fuerit, adnotabo. Statim igitur in ipso principio ita vulgo legitur, Si quis estjudices, qui C. Rabirium quod 'oortunafundataspraesertim, atque optime constitutas opes potestati regia δενιdivis commiserit, reprehendendum putes. At in eorum librorum utroque. Quod sera fortunas, fundatas aesertim atque optia me constitutaιpotestati regia, & cetera. Neque mihi dubium est, quin haec scriptura verior sit. Certe enim, opes fortuna sua Latine dici non puto. Quod autem curtius

fuisse dicitur huius Rabirij pater, recte in

90쪽

veteribus libris legitur Curius: quod cum a

Lurn bino quoque ita emendatum sit, praeterini sissem, nisi eum, incogitantia qua-oam in eundem errorem denuo provolut cim viderem. Nam qui recte aliquot locis Curium larisisset, immemor sui, in eXtremo, ubi rectisIime legitur, Tane es furis IIu , mutat, neque precario, sed plane dire- stis verbis imperat, ut legatur furiij. Vix illud notandum puto, quod in illo, cuamvis patrem suum nunquam viderat ab utroque libro abest vox Sed certe multo melius in Glorieriano Multas partes habuit publicorum, quam ut vulgo publicanorum. In eodem etiam corrupte ouius reditum . consuticum datum : unde conjicio legendum , Cossuli commendatum. In libro a tem Clofani illud praeclare : Sunt lites' Lmatae A Gabinio. ne raedes dati: nec ex eius

bonis quanta summa litium fuit, servari potest. quae plane incorrupta est illius loci scruptura. Illud quoque in utroque recte legituri quod in omnibus divulgatis depravatum est. Si est hoc novum in lege Iulia,sicuti multa suns verit cripta quam in antiquis legibus, ta Ian tius, inducatur sane t etiam consuetudo huius generis judiciorum nova.

SEARCH

MENU NAVIGATION