Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

1. VOSΤQUΑΜ separate tractavimus de substantia corporea et de substantia spirituali, et utriusque essentiam, proprietates, facultates et operationes praecipua pro viribus prosequuti sumus, consentaneum est, ut consideremus nunc naturam ex spirituali et materiali substantia compositam, qualis est humana, et eiusdem proprietates, saevitates atque operationes, simili sere ordine ae in praecedentibus tractatibus, exploremus. Communis methodus, qua ex consideratione operationum, quibus humana vita exercetur, ad naturam animae investigandam proceditur, bona est, et saltem ex parte necessaria exigit tamen valde accuratam humanarum operationum analysin antequam quidquam de principio, ex quo procedunt, clare, solide ac distincte concludi possit. Haec autem operationum profundior inquisitio in dicta methodo non levem patitur dissicultatem, tum quod in ea nondum satia nota natura ipsius animae supponatur, tum quod operatione illae non sint animae ut sic, sed ut coniunctae cum corpore in unitatem naturae: quae rea in causa est, ut quoddam hallucinationis periculum eirea

aliqua in serie inquisitionis incurratur. Μihi vero saeilius atque

etiam pulcrius visum est inversa sere methodo rem ab initio aggredi, antequam methodo communi uterer et ex substantiae spiritualis a materialis natura iam separate cognita naturam ac

proprietates compositi derivare quo saeto non dissicile erit de

monstrare contra materialistas, esse revera hominem ex subastantia spirituali et materiali compositum, et plura alia dissiciliora, in quibus non omnes concordant, nova luce illustrare.

132쪽

Tractatio hae tribus absolvetur capitibus atque agetur in primo de composito ex spiritu et materia generatim ex ipsius spiritus ac materiae notionibus in seeundo de homine, qualem in rerum natura videmus, ac praesertim de anima in tertio de ortu evolutione, et interitu hominis, ubi etiam non pauca de idearum origine attingentur.

DE COMPOSITO EX SPIRITU ET MATERIA GENERATIM.2. Ad naturam compositi, de quo agimus, probe cognoscendam, expedit substantiam tum spiritualem, tum materialem, iam non in se et absolute, sicut supra secimus, sed relative considerare, atque inquirere an et quomodo altera alteri sive proportionetur, sive proportionari indigeat, ut unica ex illis natura efforescere possit. Cuius inquisitionis utilitas evidens est; ai- quidem cognitis eius ope conditionibus utrinque requisitis ad possibilitatem compositionis partium in unitatem naturae, ipsas quoque partes magis determinate cognoscemus, et cum maiore perspicuitate naturam ac proprietates ompositi, a priori, tamquam effectum ex causa deducemus. Quare caput hoc in tres articulos

partiemur, agentes in primo de conditionibus praerequisitis ad possibilitatem compositi ex spiritu et materia, in secundo de constitutione intrinseca talis compositi, in tertio de eius facultatibus.

ARTICULUS PRIMUS.

De eonditionibus possibilitatis compositi eae spiritu et materia. 3. Quaeritur ergo primo, an quaevia materia optauit eoniungi eum spiritu in unitatem naturae. Respondeo negative. Nam quum unitas naturae compositae exigat unum principium adsequatum operationum et passionum ex coniunctione componentium resultans, tunc tantum potest ex duabus unica natura fieri, quando distinet principia operationum et passionum utriusque possunt ad unicum adsequatum princi-

133쪽

CAP. I. DE HOMINE. 11spium reduci. Atqui nequeunt principia operationum et a sionum, quae sunt in spiritu et in materia, reduci ad unicum, nisi sub quibusdam conditionibus, saltem ex parte materiae. Ergo non omnia materia, sed ea tantum, quae est in debitis onditionibus, seu in debita dispositione, apta est coniungi eum spiritu in unitatem naturas. Maior ea de se evidens, et minor sacile probatur. Nam principia operationum et passionum spiritualium ac materialium sunt prorsus disparata, seu diversae rationis quod vel inde manifestum est, quod propria Operatio spiritus, immanens, dum propria operatio materiae est transiens. Evidens autem est, quod disparata nullam habent de se proportionem ad conveniendum in unitatem naturae. Indiget ergo sis utrumque, sive alterutrum disponi specialiter ad hanc

unitatem componendam. Non est autem conveniens, immo nec

possibile, ut spiritus proportionetur materiae, ut ex praecedenti tractatu facile constat, et infra adhuc explicabitur ergo ad hoc

ut spiritus et materia in unam naturam conveniaut necesse est,

ut materia, quae est inferioris ordinis, aptetur ac proportionetur

principio spirituali, quod est nobilius.

4. Quaeritur ecundo, per quid dispo tur materia ad Onstituendam cum piritu unam naturam. Respondeo, quod ad constituendam ex disparatis unam per se naturam, seu unum per se principium adsequatum actionum et passionum, non solum necesse est ita disponi unum ex illis, ut

alteri simpliciter conveniat quod etiam per accidens contingere potest sed omnino et ex intentione naturae unum ex illis ita disponi, ut de se postulet esse alteri coniunctum id est talem acquirere aptitudinem, propter quam naturaliter debeatur illi uni cum altero, sine qua unione tota inutilis et otiosa, atque ideo absurda, sutura ait eius naturalis dispositio et aptitudo. Si enim dispositio non sit talis, quae coniunctionem cum alio

postulet, coniunctio dabit compositum per accidens, non per se, nec a natura intentum. Ut autem materia considerari possit tamquam exigens coniungi cum spiritu, cuius operatio essentialiter est vitalis, oportet ita eam constitui, ut fiat in potentia

134쪽

proxima ad partieipandum eum ipso spiritu in operationibus vitae; hae enim potentialitas vitae, ut est actuabilis per actum spiritualem diei aptitudinem ad unionem cum spiritu, ut vero non alia ratione est actuabilia nisi per spiritum et consequenter vana et inutilis, nisi fiat dicta unio dicit naturalem eiusdem

unionis ac vitae exigentiam : ex quo fit, ut accedente spiritu ad materiam, compleatur talia exigentia, et scopus a natura in disponenda materia intentus obtineatur. ateriam sic comparatam philosophi post Aristotelem passim vocant corpus phyricum, oryanicum, in potentia vitam habens. Dicitur physicum re oppositionem ad corpus pure geometricum, seu ad quantitatem volu minis potentia vitam habens ad indicandam tum dispositionem ad vitam, tum naturalem exigentiam actus vitalis cur Vero dicatur etiam manicum, apparebit ex aequentibus. 5. Quaeritur tertio, qualem dispositionem in particulari habere debeat materia, ut constituatur in potentia vitam habens. Respondeo, quod quum vita spirituum consistat essentialiter in intelligendo et Olendo, quumque operationes omnes intellectivae ac volitivae in tantum possint exerceri, in quantum iacultates, per quas exercentur, constituuntur eodem unico principio activo dupliciter terminato, nempe tum ad cognitionem sui esse, tum ad amorem sui necessarium, consequens est quod corpus non possit esse in potentia ad vivendum unica communi vita naturali cum spiritu et ad complendas operationes vitales, quarum radix est in eodem spiritu, nisi tale sit, ut postulet actuari aspiritu tum ut dicente actum intellectivum, tum ut dicente actum volitivum. Quapropter non erit corpus in naturali potentia vitam habens, nisi exhibeat se spiritui ut terminum subduplici ratione terminativum, sub quarum una terminet actum spiritualem ut cognoscitivum, sub altera vero terminet eumdem

ut affectivum.

Atque hoc breviter est declarandum. Dixi exercitium vitae in spirituali substantia ideo esse possibile, quia in illa idem actus substantialis habet duas terminationes, quarum una complet illum primo in esse intellectivi, alia vero complet illum ultimo

135쪽

in esse volitivi. Hoc autem resultat ex dietis in praecedente tractaturin 15), et aperte patet, quum per duas illas distinctas

terminationes habeatur ratio suffciens immanentiae operationum, quibus vita spiritualis exercetur. Quum enim vita ait eorum, quae seipsa movent, operatio vitalis intra ipsum agens terminari postulat, et consequenter exerceri per actus immanentea. dactum autem immanentem producendum, non solum requiritur

facultas physica et proxima agendi, sed etiam potentia passiva, ad quam terminetur, seu in qua recipiatur aetus. Sed facultas physie et proxima agendi iam involvit in suo conceptu et includit in suo esse adsequato unam potentiam passivam, illam videlicet, qua completur in esse talis facultatis, et ad quam non potest terminari eius actus accidentalis, quum nulla res moveat seipsam secundum idem Sequitur ergo, actum facultatis huius completae et proxime paratae ad agendum debere recipi in quadam alia potentia passiva, distinet ab ea, qua completur in esse saevitatis proxime activae. Quare ad hoc ut substantia aut natura aliqua habeat aetus immanentes, adeoque vitales, duae potentiae passivae in ea requiruntur hae autem in substantia spirituali sunt potentia receptiva specierum, quae est passivitas intellectus, et potentia receptiva affectuum, quae est passivitas voluntatis. Hae duae potentiae passivae sunt evidenter distinctae,

ut etiam in praecedente tractatu ostensum est; siquidem passivitas affectuum non actuatur nisi per actum facultatis cognoscitius iam completae in suo esse per terminationem ad passivitatem intellectivam contra passivitas intellectiva, seu receptiva specierum, actuatur ab ipso obiecto intelligibili primo imprimente speciem in ipsa.

His positis, apparet, corpus non ore dispositum ad constituendam simul cum spiritu unam naturam viventem, nisi sit ita comparatum, ut possit modo suo fieri particeps operationum immanentium, in quibus exercitium vitae consistit. Debet ergo talem acquirere constitutionem, ex qua duae potentiae passivae resultent, quarum altera subiiciatur actu spirituali ut intellectivo, altera illi ut volitivo. Habebit autem primam, si sit eius-

136쪽

122 DE HOMINE. CAP. I.

modi, ut per illud natura composita fiat apta ad reeipiendas apecies ensibilium, extendendo sic ad sensibilia et materialia passivitatem intellectua, quae de ae non est Meptiva ia speetierum intelligibilium. Habebit vero Mundam, si sit ei modi, ut per illud natura eomposita fiat apta ad recipiendam motionem affectivam a re per apeciem sensibilem praeaente, extendendo alaad sensibilia et materialia passivitatem affectivam voluntatis, quae de se non reciperet motionem nisi ab obiecto per intelligibilem speciem apprehenso. Ex quibus iam iacile deducitur, proprietate ac sacultate compositi ex substantia spirituali et materiali ore ad imitationem earum, quibus ipse spiritus

ornatur.

6. Hoe autem magis in particulari explieari potest pereumrendo praecipuas operationes vitae, quarum natura illa omposita debet esse principiunt adsequatum. Et primo, quoad simplicem apprehensionem, ea fit in puro

spiritu per hoc, quod species intelligibilia imprimatur ab intelligibili in intelleetu passivo, et exprimatur per intellectum

agentem, seu intuentem Corpus ergo, quod naturaliter ordinetur ad exercendam unam vitam cum illo spiritu, non erit aptum ad eo urrendum ad hanc operationem vitalem apprehendendi, nisi possit ab obiectis materialibus recipere impre aione ipsorum obiectorum repraesentativas, easque retinere ad

imitationem intellectus passivi, qui retinet species intelligibiles et

obiicere saevitati spirituali tamquam terminos, ad quos eius actus apprehendendi terminetur; sic enim actus virtutis spiritualis terminabitur ad aliquid ut praesen in passivitate corporis et actus vitalis apprehendendi non complebitur in solo spiritu, sed in toto composito. Secundo onsideremus actus iudicandi, discurrendi, et generatim eogitandi. Iudicare est, instituta comparatione, duarum idearum relationem cognoscere discurrere est ex duobus iudiciis tertium eruere Corpus ergo, quod destinatur ad habendam partem in operationibus vitalibus, debet posse potentia remota quae per vitam fit proxima recipere ab iisdem obieetia materialibus

137쪽

cAP. I. DE HOMINE. 123 impressiones diversarum rationum, quarum una non importet necessario aliam, ut per hoc idem obiectum fiat praesens sub diversis respectibus, quorum unus possit considerari separate ab aliis; sic enim paratur materia congruens supradictis operationibus, prout exerceri debent per actum compositi. Hinc corpus, de quo agitur, debet habere aliquas potentia passivas diveram rationis, quarum aliqua assiciatur a eorporibus v. gr. ut coloratis, aliqua ab iisdem ut gravibus vel levibus, aliqua ab iisdem ut resistentibus aut edentibus, aut alia proprietates habentibus. Quapropter in corpore in potentia vitam habente necessario existere debent partes specialem organismum habentes, pro specialibus rationibus, quarum debent esse repraesentativae, ut suo modo concurrant ad operationes vitales spiritus illud vivificantis. Hinc iure corpus destinatum ad ita dicitur resa cum licet non propter hoc solum, sed etiam propter vitam vegetativam requirat organa, ut patebit suo loco. Tertio, quoad actum naturalem appetendi, in puro spiritu excitatur appetitus per receptionem motus primi in passivitate voluntatis impressi ab obiecto per speciem cognito, quod habeat rationem boni cui motui voluntas, ut activa est, semper adhaeret spontanee levi quadam et indeliberata adhaesione antequam libere consentiat, vel dissentiat, ut inha explicabitur. Corpus ergo,

quando ad societatem vitae cum spiritu vocatur, debet posse recipere, statim ac vivificatur, impressionem aliquam ab obiecto ut apprehenso sensibiliter sub ratione convenientis conveniunt autem composito, ut habenti corpus, omnia quae corporis organismum perficiunt et aptum reddunt ad operandum, disconveniunt vero quae organismo quomodoeumque nocent): quam impressionem naturaliter aequi debet motus aliquis primus, seu iustinctivus appetitionis, quum quaelibet res a bono suo naturaliter

moveatur . Qius dicimus in ordine ad compositum ex materia et spiritu efformandimi, magnum lumen asseres possunt quaestionibus agitatis circa bruta, quae componuntur ex materia et principio quodam vitali non spirituali. Immo nim et bruta conveniunt univoce in genere animalis et con-

138쪽

l24 DE HOMINE. CAP. I. Quarto, quoad ipsam eonsultationem, qua voluntas in substantia spirituali determinat materiam suae electionis, nee se est

rem, de qua eonsultatio fit, posse sub diversia respectibus bonitatis eum ipso subiecto eligentis eomparari. Ergo eorpus aptum ad vitam quod non debet impedire sed adiuvare liberam eonsultationem erit eiusmodi, ut non uno modo, sed pluribus, possit in potentia remota nam proximam accipiet per actum vitae recipere ab uno eodemque obiecto impressione diversae rationis in passivitate affectiva, propter quas ubi tum vivens possit deinde secundum aliquid appetere et velle, secundum vero aliquid aliud recusare et non velle idem reale obiectum secus

enim non habebitur libertas illud eligendi vel non eligendi . Hinc fit, ut corpus in potentia ad vitam debeat circa passivitatem

appetitus eadem circiter ratione dispositum esse ac circa passivitatem cognoscitivam quare corpus animabile ratione utriusque indiget esse multipliciter organicum. Quinto, quum spiritus habeat vim illuminativam, seu communicativam dearum, iudiciorum et arietuum, sub libero dominio voluntati constitutam, corpus, quod in eiusdem vitae mmmunitatem assumitur, convenientissime habebit organa quaedam, quorum liberum exercitium serviat communicationi affectionum quae sunt in subiecto quale est in homine organum locutionis. In brutis vero, in quibus nequit libertas proprie dicta admitti, sicut neque ideae communicabiles, tale organum esset inconveniens, ut patet et sincit illis habere modum communicandi in confuso sua affectiones ad bonum naturae persequenter plura habent similia Quum autem do brutis specialem tractatum non scribam, pauca de iis, occasione accepta ab homine, subiectis adnotationibus attingam In rutis, quae, utpoto vivontia, habent actus immanentes, licet careant libertate proprio dicta vidsmus tamen fiori consultationem quamdam naturalem ut quando animal haesita circa furtum camis, praesento coquo actio enim illa sub uno aspectu convonit cum appetitu cinstinctium sub alio vero disconvenit. Unde do corporibus brutorum, quoad haec et similia, idem sero dicendum est a quod do corpore humano posse ridelicet recipere impressiones diversae rationis ab eodem obiecto sive ut cognoscibili, sive ut appetibili.

139쪽

tinentes, ut rugitus, latratus, hinnitus, mugitus et similia. Quia vero ille, cui fit communicatio, debet esse in potentia ad recipiendum quod illi proponitur, organo locutionis in uno respondebit receptivitas locutionis in alio : quae receptivitas in homine et inplerisque bestiis est in organo auditus Sed haec hactenus. Ex his, quin plura accumulentur, perspicuum est, corpus tunc esse in potentia ad vitam, et exigens animari, quando habet organismum sussicienter praeparatum ad participandum in illis operationibus immanentibus sine quibus nequit exerceri vita

compositi. Hunc autem organismum tunc esse a cienter praeparatum, quando ita potest recipere impressiones rerum materialium, ut ad eas terminari possit actus immanens apprehendendi, et actus appetitionis naturalis. 7. Quaeritur quarto, utrum ad constituendum corpus in potentia ad vitam requiratur aliquis actus substantialia. Respondeo, corpus in potentia ad vitam debere esse omnibus modis actuatum, excepto ipso actu vitae, quo adhuc privatur, quum sit in potentia ad vitam. Habet ergo quoad omnes et singulas partes, quibus constat, et actum substantialem et virtutem activam, et multo actus accidentales, omnes scilicet dispositiones organicas, quibus constituitur in potentia ad vitam. Evidens est ergo deesse illi unicum actum, qui est actus vivi

ficans.

Quia tamen corpus, ut in potentia vitam habens, dicit ordinem ad ipsum vivere, et sub hoc respectu nondum est in actu sibi naturaliter debito de quo unice sermo est, quando agitur de compositione naturae viventisin ideo simpliciter dicendum est, quod corpus in potentia vitam habens non habet actum sibi connaturalem. Sed hoc totum dicitur tantum secundum quod mens nostra distinguit quod natura prius est ab eo quod natura est posterius nullum enim est reale instans temporis, in quo corpus in potentia ad vitam existat sine vita. Quum enim

natura, seu naturae Auctor, sapienter peretur, et unumquodque administret iuxta naturalem eius exigentiam, non citius corpus, et plenam potentiam vivendi, quam vitam, sed quo instanti

140쪽

126 DE OMINE. CAP. I. capax est actus vitae, eodem actuatur De qua re aliquid addetur in m.

8. Quaeritur quinto, an quivis epiritus de se sit aptus contuingi eum mimia bene disposita in unitatem naturae. Respondeo negative, saltem si agatur de naturali aptitudine. Νam aptitudo ad coniunctionem cum aliquo in unitatem naturae non diei solum possibilitatem, sed etiam exigentiam eoniunctionis, ut supra habitum est n. 43, quum debeat multare

compositum per se unum, et non per accidens. Iam vero non

potest diei, quod quilibet spiritus exigat coniungi cum corpore; quum substantia spiritualis sit de se completa in ratione substantiae, et nullo inferiore indigeat ad suas spirituales operationes. Nequit ergo diei, quod quilibet spiritus sit aptus coniungi in unitatem naturae cum corpore in potentia vitam habente ac propterea spiritus, de quo agitur, indiget speciali ordinatione ad

corpus.

9. Quaeritur sexto, in quo consistat naturalis aptitudo spiritus ad eorpus in potentia vitam habens. Respondeo, consistere in hoc, quod ille spiritus ad hune finem creetur, et creetur ipsi corpori unitum. Et hoc patebit considerando quod spiritus separate praemistens corpori, et sine ullo impedimento exercena vitam suam spiritualem, non appetit naturaliter corpus, quo non indiget quum nulla natura appetat bonum alterius naturae, sed quaelibet bonum proprium: immo, quia persectior censenda est operatio puri spiritus, quam operatio spiritus in corpore insusi, omnino dicendum est, quod fieret illi spiritui violentia, si quando insunderetur corpori naturalis vitae potentiam habenti cogeretur enim a statu nobiliore ad ignobiliorem descendere, et vel naturali persectione suae operationis privaretur, quod est inconveniens, vel, si non privaretur, haberet operationem suam, quae non esset compositi; et sic non constitueret cum corpore unicum adaequatum principium operationum. Quapropter spiritus praeexistens corpori in potentia vitam habenti non est naturaliter aptus ad actuandam in eo vitam. Sequitur, eum debere creari in eo instanti, in quo corpus

SEARCH

MENU NAVIGATION