Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

CAP. I. DE HOMINE. 137

regente, et seipsum ismaibilem visibiliter in auis emeaturis mam stante; nam etiam anima invisibilis et imaginem ae similitudinem Dei in se praeserens, per corpus, cui dat aliquod esse seipsam manifestat sensibiliter, et illud animat, intime movet et regit, exercens in suo corpore suum dominium ad imitationem dominii quo Deus ipse mundo universo dominatur de qua re non pauca addi possent, si tractatus hic proxime ad asceticam esset ordinatus. Adnotabimus tantum, ereatura esse manifestativa attributorum Dei existentis in iis per essentiam, per praesentiam et per potentiam, ut theologi loquuntur; quod non impedit, quominus ipsae creaturae habeant proprium actum essendi substantialem, extra substantiam Dei. Similiter corpus animatum est manifestativum attributorum animae existentis in eo per essentiam seu substantiam suam, per praesentiam et per potentiam quod non debet impedire, quominus corpus ipsum habeat suum proprium actum essendi substantialem extra substantiam animae. Videtur enim per analogiam quamdam inferri, quod qui contrarium tenent, id est qui ponunt actum essendi, quo orpus est substantia esse ipsum esse animae, facile etiam adduci possent ad

suspicandum cum pantheistis, actum essendi, quo Omnes cre turae sunt substantiae esse ipsum actum Dei; neque enim minus intime pervadit Deus esse creaturarum, quam anima esse corporis

ad quod terminatur, sed infinite magis. Quare etiam ad declinandum magis magisque hunc pantheismi scopulum utilior est sententia a nobis hic supra, et alibi exposita, tribuens corpori viventis actum substantialem distinctum ab actu vivificante.

ARTICULUS TERTIUS.

De facultatibus eompositi naturalis eae spiritu et materia. 19. Quaeritur hic primo, quaenam sint poteritiae seu Multates naturales compositi ex piritu et materia. Respondeo, praesupponendum esse, quod radix omnium iacultatum ac proprietatum huius compositi est in attributis tum spiritus, tum corporis ab eo animati. In spiritu habemus 1 in-

152쪽

138 DE HOMINE. CAP. I.

tellectum agentem 2 intellectum patientem, 8 amorem sui necessarium, quo anima in se ipsa subatantialiter completur, et constituit passivitatem affectivam, qua posita actus intellectima primus fit completus in eam actus volitivi primi, ut dictum eat agendo de substantia spirituali n. 38). In corpore vero omni in potentia vitam habente habemus' actum corporis existentia cum auo organismo 2 passivitatem respondentem intellectui passivo, 3 passivitatem respondentem passivitati affectivae per quae tria ostendimus corpus eonstitui in potentia ad vitam. Quapropter in composito, de quo tigimus, praeter intellectum agentem et patientem et amorem sui intellectualem, qui constituit pamivitatem assectuum spiritualium, alia tria similia ponenda sunt, nempe sensus gens, sensus patiens, et amor sui aeusibilis, quieonstituit passivitatem affectuum sensibilium .

. . homas non ponit sensum agentem cuius ratio videri potest p. 1. q. 70. a. 3), ubi sibi proponit hanc obloctionem Meta se habes sensus ad sensibilia, ita se Mibet intinere ad Messi Bria sed quia sensua se npotentia ad sensibilia, non ponitur enm agens, sed sensu patiena tantum; ergo, quum intine tuam te sit in potentia ad intini bilia, vi eur, quod non debeas poni intericius assem, ed p ribilia tantum. Cui sic respondet Adprimm direndum, quod sensibilia inveniuntur actu extra animam e ideo non oportuit ponere semum ventem. Et sic patet quod inpari nutris a omnes potenti ae sunt aetisse inparte autem seruitis omnespassinoe et inparte ostro intel otio est aliquid aetivum et aliquid passivum Tota haec responsio, sicut et tota theoriam Thomae circa actus cognoscitivos fundatur in quodam principio, quod Formo in materia eristentes non sunt λι- ω actu. Hinc, quia nihil reducitur de potentia in actum nisi per aliquod o actu et sic sensus fit in actu per sensibile in actu), concluditi Thomas

quod oportet ponere aliquam virtutem eaeparte intellectus, quin faciat intinia bilia in actu per abstractionem specierum a conditionibu materialibus et hine est necessitas ponendi intinerium agentem. Sed dicendum est, salva reverentiam. homae debita, quod intellectus agens non ideo solum ponendus est, quia necesse est abstrahere species aeonditionibus materialibus, sed ideo etiam, et praecipue, quia Rctua non ponitur sine agente, nec intuitus sine intuento et similiter non ponitur sentire sine sentients. Sentire autem non est sola passio, sicut etiam im testigore, licet dicatur quod intiniger est quoddam poeti sed sicut intolliagor est attingere actu intuitiVo obiectum, a quo intellectus passiosi titur, ita sentire est attingere actu sensitivo obiectum, a quo Mnsus patiens movotur; et ideo necesse est ponere vim activam qua sensus actu sentiat:

153쪽

Nam posita insomatione orporis per animam eoniungitur principium intellectivum quod est virtualiter eminenter aenaitivum eum instrumento organico sensibilitatis et sic anima, quae in signo priori ad informationem non habebat vim sensitivam nisi radicalem et remotam, fit habens formalem, proximam et completam sensibilitatem. Hinc habebimus 1' principium

sensitivum activum, seu aenaum agentem : ' potentiam sensiti-Vam passivam, seu sensum patientem 3 amorem sui sensibilem resultantem ex conspiratione utriusque in unum sentiens. Et

haec tria in ordine sensibili exacte respondent aliis tribus quae eonveniunt substantiae spirituali in suo ordine intelligibili atque his tribus positis, compositum habet adaequatam vim sensitivam primo actuatam sensu substantiali, ut ita dicam, sui proprii subiecti, qua constituitur actu vivens vita sensitiva, et cum reali et proxima potentia ad exercendas operatione immanente eiusdem vitae. Si sensus hic proprii subiecti est ille, quem aliqui

recentiores vocant ensum fundamentalem, admittendus eat evidenter sensus sundamentalis sed auctores illi hoc nomine aliquid minus clare definitum intelligere videntur. 20. Sensus vena nihil aliud est nisi actus informativus, seu

ipsa anima, in quantum per terminationem ad corpus dat primum esse potentiae proxime receptivae specierum sensibilium:

atque hanc iuro vocamus sensum agentem Generatim vero omni potentiae

passivae naturali respondet aliqua potentia activa illi apte proportionata, et eiusdem ordinis atque nominis, per quam ad actum reduci possit, ut S. Thomas ipse fatetur et probat contra gent. lib. E c. 2M quum autem sentire sit actus immanens et vitalis, non suffcit quod potentia passiva sensus actuetur ab obiecto, sed, posita impressione ab obiecto facta, requiritur, ut obiectum ipsum, prout per impressionem fit praesens, attingatur actu ipsius subiecti sentientis Est igitur in sentient sensus agens. Quod auram attinet ad illud principium Formo in maiieri Mistentes non stunt intelligubtiles aesti, facile ostendi posset, quod si ita esset, numquam ficto initium intelligendi. Nam intellectus non incipit operari, nisi mo- voatur ab obiacto aesti intelligibili sed moveri non posset ab obiecto actu intolligibili nisi prius oporaretur circa illud, ut redderet illud actu intollia gibile removendo conditiones materiales, ut supponitur in dicto principio. Ergo non incipit operari circa illud, nisi prius inceperit: quod est contradictorium.

154쪽

14 DE HOMINE. CAP. I. dieit autem quamdam extensionem intellectus agentis, et tenet in ordine sensibili eumdem locum ac intellectus agens in ordine

intelligibili.

Sensus patiens nihil aliud est nisi ipsa potentia proxime receptiva specierum sensibilium, quae terminat aensum agentem illumque eomplet in ratione cognoscitivi sensibilium diei autem quamdam extensionem intellectus patientis, et tenet in ordine sensibili eumdem locum ac intellectus passivus in ordine intelligibili Sensus patiens residet in organis diversarum rationum ut vivificatis, et est multiplex passivitas, ut supra n. 6 dictum est et sic distinguitur secundum organa ipsa diversa in plures

sensus.

Amor sensibilis, quo primo totum compositum erga seipsum incitur, est resultatio necessaria conspirationi inter sensum agentem et patientem, quum unus altero compleri postulet et unus alteri coinexistere. Quare praedicta conspiratio est sund mentum relationis transcendentalis inter sensum agentem et patientem, et terminus huius conspirationis, seu primus amor sensibilis resultans, habet se per modum sermalis relationis transcendentalis eiusdem. Hinc appetitus sensitivus, vel instinctivus, qui est extensio quaedam voluntatis et tenet in ordine sensitivo eumdem locum, quem tenet voluntas spiritualis inordine intellectivo definiri autem potest aetus antimalia completus

adaequale immo primo erae per amorem nee sarium sensibilem rati

Facultates compositi, de quo agimus, debent esse aliae co-yn citiuae, aliae appetitisae, aliae M tisae. De singulis aliquid

dicamus.

21. Quaeritur ergo secundo, cuiusmodi facultas cognoscitis sit in composito ex spiritu et materia. Responde quod in puro spiritu inveniuntur tria ad vim cognoscitivam spectantia nempe

1'. Vis preceptiva seu primo apprehensiva intelligibilium per speetes intelligibiles in intellectu passivo receptas.

2'. otentia retentis specierum intelligibilium, seu subiectum memoriae spiritualis.

155쪽

CAP. I. DE HOMINE. 1413'. Via Uitativa, vel secundo apprehensiva intelligibiliuna, quae se extendit ad omnem operationem intellectualem circa obiecta, quorum species iam existit in intellectu. Similiter in subiecto sentiente, ut sic, et praescindendo ab hoe quod anima eius sit intellectiva haberi debent tria his respondentia nempe 1'. Via a retimam per phantasmata in passivitate sensus directe impressa ab obiectis.

2'. otentia retentis specierum sensibilium, seu phantasmatum prim apprehensorum. 3'. Vis rametativa phantasmatum, seu phantasia, quae se extendit ad omnes operationes, quibus obiecta semel cognita per species sensibiles, secundo apprehendi possunt. Haec autem tria facillime ostenduntur. Nam 1' quum principium sensitivum activum, seu sensus agens, sit perceptisus sensibilium secundum species ab obiectis ipsis sensibilibus impressas in sensu patiente seu in organis ut vivificatis ab anima), evidenter vis ea percipiendi, seu potentia terminandi aetum accidentalem

ad illa erit facultas apprehensiva. R eminus passivus sensibilitatis, seu sensus patiens, dicit regionem quamdam receptivam quarumcumque specierum sensibilium, seu phantasmatum unde, quum eius potentiae sit retinere, cuius est recipere nam impressio semel recepta in potentia pure passiva de se remanet in eadem potentia, quum haec nequeat magere ad eam delendam, et non, nisi per accidens, seu per causam accidentalem, deleri potest), potentia retentiva phantasmatum erit in sensu ipso patiente, immo erit ipse sensus patiens ut semel actuatus actione obiectorum sensibilium. 3'. Tandem nexus intimus sensus agentis cum sua passivitate phantasmatum receptiva et retentiva, praebet potestatem connectendi unum phantasma cum alio phantasmate, et unum quasi in contactu quodam cum alio apprehendendi, quando unum non est alteri valde dissimile Nam, quum omnia phantasmata sint in illa unica regione eorum propria, quae dicitur sensu patiens, et haec regio sit tota patens sensui agenti, ut per eam vagari ac spatiari possit, evidens est, actum naturalem ipsius

156쪽

IM DE HOMINE. CAP. I.

posse terminari ad diatinet phantasmata, quorum unum contineat aliquid alterius per quod facile in alterius considerationem ducitur. A sortiori ergo poterit inter alterutrum quodammodo

sistere, et quae utrique communia sunt considerare, et sic apprehendere sensitive ipsam similitudinem eorumdem. In hoc autem consistit phantasmatum associatio seu phantasia. 22. Et hae quidem evidenter fierent etiam in eo composito, cuius anima esset solum sensitiva' . Sed in composito, de quo nos loquimur, idem principium, quod est sensitivum est etiam, et per prius intellectivum quare et vis apprehensiva, et potentia retentiva, et vis phantasmatum associativa elevabuntur in hoc composito ad rationem essendi nobiliorem. Huius rei ratio est, quia omne obiectum sub una ratione sensibile, sub alia est intelligibile et consequenter, si acultas apprehensiva spiritualis existat terminata non solum termino suo proprio substantiali receptivo specierum intelligibilium, qui est intellectus patiens, sed etiam termino alio naturali receptivo phantasmatum et con-

minc accipi potos aliquod lumen circa constitutiva animae bestiarum. Quum enim in brutis inveniatur et apprehensio et reminiscentia, et appetitus boni sibi convenientis, nocosse est ponere in anima bruti principium actisum sentiendi, terminum passivum, in quo recipiuntur et retinentur phantasmata, et conspirationem utriusquo in unum, ex qua multet illo amor sensibilis sui proprii osse sensibiliter cogniti, in quo fundatur omnis ulterior appetitus. Hoc ipsum eruitur ex eo quod Vita sensitiva non minus quam intolloctiva requirat operations inmanentes hae autem exigunt illam duplicomo sivitatem, alteram pro cognitione sensibili, alteram pro sensibilium appetitione. Verum quidem est, quod anima puro sensitiva est ons de se incompletum saltem in rations principii operativi si completur naturaliter per organa corporea, ad quae terminatur. Sed hoc non tollit, quod ipsa debeat habore de se ipsa illam duplicem passivitatem: quia, quum obloctum cognitum per phantasma moVeat appetitum naturalem, necesse est, ut et phantasma recipiatur in cognoscente utiquo in passivitate eius cognoscitiva et ponatur aliqua passivitas affectiva, quae non directo ab Uscio ut existit in se, sed ab obiecto ut per phantasma iam apprehenso moveatur. Sunt ergo in bruto duae illae passivitates omnino distinctis, quae videnter, quum compleant actum a quo anima dicitur sensitiva, per prius pertinent ad ipsam animam bruti, nec competunt corpori etiam ut vivificato, nisi in quantum ab ipsa anima proxime fluunt in corpus quum etiam in brutis ad ma accipi d eat ratio ossondi.

157쪽

cAP. I. DE HOMINE. Matituente sensum patientem actio obieeti sensibilis imprimentis in sensu speciem sensibilem aut excitabit sensum agentem, cuius actum terminabit. Sed, quia anima est unus actus, et consequenter sensu agena non distinguitur ab intellectu agente secundum realitatem actu ipsius materialiter considerati, sed tantum secundum diversam formalitatem inductam ex respectu ad diversum terminum a quo completur in esse, ideo non potest

haberi actus sentiendi proficiscens ab anima intellectiva, quin simul habeatur aliqualis actus intelligendi ita videlicet, ut dum

vis perceptiva animae, ut completa per organismum in esse sensitivae, terminatur ad obiectum secundum impressionem receptam in passivitate sensus per manum, eadem vis perceptiva animae,

ut simpliciter completa per intellectum passivum in esse intellectivae, terminetur ad obiectum secundum impressionem receptam in passivitate spirituali intellectiva. Quae res omnino fieri debet, quum nequeat esse obiectum praesena sensui ut sensibile, quin simul sit praesens intellectui ut ens, ut causa sensationis ipsius, aut ut aliquid eiusmodi intelligibile. Ne iuvat

dicere quod obiectum sensibile non est intelligibile in aetu, sed tantum in potentia, et quod post perceptionem sensibilem debet per intellectum agentem fieri intelligibile in actu hoc enim est

quidem verum, sed in ordine ad ideas abstractas et universales acquirendas, non in ordine ad ideas concretas et singulares. Nam singulare concretum primo apprehendi debet secundum quod movet; si vero moveret solum sensum, et non intellectum, intellectus agens, removendo conditione materiales sensu perceptas, removeret totum quod perceptum est, et nihil superesset,

quod actum intellectus puri terminaret. Si quid ergo remanet post abstractionem a conditionibus materialibus, quod ab intellaei considerari possit, de eo procul dubio habita est species, etiam intelligibilis, ab obiecto sed quia haec species advenit

cum specie sensibili, ideo actus quo attingitur obiectum eiusmodi per primam apprehensionem non est simpliciter intellectivus, nec simpliciter sensitivus, sed utrumque simul ob duplirem terminationem, licet a parte agentia sit unicus actus.

158쪽

Similiter non iuvat obiicere, quod obiectum intellectus proprium

ea uniuersale nam insularitae non impedit interuetum, sed materia, ut alibi notavimus eum S.Ihoma et sic singulare est etiam obiectum intellectus. Dicitur vero obiectum eius proprium eam universale, non quia sit solum eius obiectum, sed quia eat obiectum solius intellectus, non autem sensua. Quod autem materia impediat aliquo modo intellectum, concedendum est; et ratio est quia materia non eat ens, et non est intelligia

bilis, ut dictum est in tractatu de primis principiis et sic nequit intellectus intelligere conditionem pure materialem, quam sensus materialis percipere potest sed hoc non tollit quod intellectus possit directe apprehendere entitates intelligibiles sub conditionibus materialibus, ut patet sormae enim in materia existentes habent rationem entitatis intelligibilis, licet, prout in

materia sunt, nequeant sine phantasmate apprehendi. Ex quibus patet, in composito ex anima intellectiva et corpore organico supradictas facultates elevari ad persectiorem gradum ob persectionem Armae, quae omnes rationes pure sensibiles transcendit. 23. Consequenter in composito, de quo agimus, in ordine ad facultates eos festiva sensibilium hae tria admitti debent: 1'. Quod vis apprehensiva sensibilium completur in esse intellectivae sensibilium per vim intellectualem perceptivam

intelligibilium in sensibilibus latentium.

2' Quod potentia retentis phantasmatum, quae offert materiam actui memoriae sensibilis, quaeque est quodammodo regio meritoris eiusdem, ut terminativa eiusdem actus, qui terminatur

etiam ad potentiam retentivam specierum intelligibilium, fit auxiliativa memoriae intellectualis, saltem pro actibus, quibus attingitur obiectum sensibile. 3'. Quod vis associativa phantasmatum completur in esse vis associativae idearum sensibilium per vim cogitativam attingentem intelligibilia latentia in phantasmatibus, quae associantur. Similiter, in eodem composito, in ordine ad facultates eos is festinas intelligibilium, haec tria admittenda erunt:

1'. Quod vis primo perceptiva intelligibilium in sensibilibus

159쪽

latentium, pendebit in suo exercitio ab impressione sensibili et aphantasmate. 2'. Quod potentia retentiva specierum intelligibilium, quae offert materiam actui memoriae intellectuais, quaeque est quodammodo regio eiusdem, ut terminativa actus, qui terminatur etiam ad potentiam retentivam phantasmatum, fit auxiliativa memoriae sensibilis, saltem pro actibus, quibus attingitur intelligibile in sensibili latens. 3'. Quod vis cogitativa cuiuscumque intelligibilis excitabit vim

associativam phantasmatum, et actus cogitandi intelligibilia in sensibilibus latentia pendebit etiam a vi associativa phantasmatum. Haec partim sunt evidentia, partim inserius declarabuntur. Circa expressiones vero hic adhibitas, illud notari potest, quod, quum memoria sit potentia terminandi actum intuitionis ad res prius apprehensas, passivitas illa tum intellectiva, tum sensitiva, quae per retentionem specierum atque phantasmatum reddit intellectu agenti possibilem et facilem eorum revocationem, non potuit appellari memoria, sed quasi eius passivitas hoc enim significavimus nomine regionis, in qua memoria invenit materiam, circa quam exercetur. Adde quod esse potentiam retentivam diei tantum aptitudinem ad species retinendas, non autem actualem eorum retentionem. Ad memoriam autem requiritur actualis specierum retentio. Notetur praeterea, quod intelligibilia non ideo dieuntur latere in sensibilibus, quasi unum appareat, aliud lateat, sed quia intelligibile, quod se offert aspiciendum in obiecto sensibili, praesentat se quasi involutum eonditionibus materialibus, a quibus per operationem intellectus separari potest, ut diximus num praec. Tandem notetur, quodvis cogitativa continet plura, nempe vim abstractivam, comparativam idearum seu iudicativam, comparativam iudiciorum, seu ratiocinativam et simili modo in vi phantasmatum associativa sa tem prout subiicitur tutellectui comprehenditur vis phantasmatum resolutiva, comparativa, compositiva, et eorumdem ordinativa, atque aestimativa, quae in brutis sicut et in insantibus tenet locum vis iudicativae.

160쪽

1M DE HOMINE. CAP. I.

24. Quaeritur tertio, cui modi faculias appetitis sit in omposito eae piritu et materia. Respondeo, quod in puro spiritu inveniuntur tria ad vim appetitivam spectantia, nempe: 10. Vis primo Atestiua, seu expressiva affectus spiritualis, quae primo complacet sibi spontanee et naturaliter de bono rationali per speciem cognito. 2'. otentia eo ervatis affectuum spiritualium, quae est ipsa passivitas affectiva substantiae spiritualis Affectus servati in hac passivitate tamquam in subiecto, habent rationem habitus disponentis ad prosecutionem boni spiritualis. M. Vis solitiva re aea, seu vis libere electiva, quae et electionem

praeparat et affectibus primo expressis cum advertentia consentit vel non consentit. Circa primum horum trium notandum est, vim primo expressivam affectus spiritualia eas determinationem essentialem intellectus agentis et patientis ad conspirandum in unum actum accidentalem cognoscitivum quum enim ex hac conspiratione ad habendum cognitum in cognoscente debeat multare accidentalis affectus proportionatus convenientiae quam habet cognitum cum cognoscente, ipsa illa determinatio est potentia expressiva affectus accidentalis directi et spontanei. Non tamen est expressiva ad modum causae stricte essicientis, quum causa movens affectum sit ipsum obiectum, nec ad modum causae stricte sormalis, seu aetus primi dantis esse suo termino habenti rationem materiae, sed ad modum causae potius instrumentalia motae ab obiecto et ad eius effectum concurrente, seu per modum

actus secundi incompleti indigentis auo ultimo complemento, ut laede resultat ex iis quae vidimus in praecedente tractatu n. 38, 39): nam unumquodque agit prout est in actu, et patitur prout est in potentia; et sic in explicandis facultatibus ad actus accidentales destinatis accipienda est norma ab ima intrinseca a

stantis constitutione, considerando actus accidentales naturales, ut quasdam imitationes actus substantialis, a quo procedunt. Circa secundum notetur, quod affectus comparantur motibus et

SEARCH

MENU NAVIGATION