Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

CAP. I. DE HOMINE. 47 dicuntur motus Licet autem motus videatur non posse servari

nisi aetualiter, tamen de arietibus dicitur quod possunt servari flabitualiter, in quantum servatur maior dispositio ad motum priua habidum, saltem nisi haec dispositio motibus aliis contrariis elidatur. Circa tertium vero notetur, vim volitivam a nobis hic sumi valde generaliter sieut supra secimus pro vi cogitativa et propterea aignificare non solum vim adhaerendi suo bono per volitionem illius, sed etiam vim dirigendi inquisitionem et onsultationem circa bonum, et iaciendi ut obieetum sub una potius quam sub

alia ratione moveat arietum.

Similiter in subieeto sentiente, ut sie, et praeacindendo ab hoe quod anima eius sit tutellectiva haberi debent tria his respondentia, nempe: 1'. Vis primo expresam affectu sensibilis, seu vis primo complaeendi sibi de bono sensibili eognito per phantasma. 2 . otentia eo ervati- affectuum sensibilium, quae est ipsa passivitas affectiva sentientis, in qua tamquam in subiecto a cipiuntur motus affectivi, qui ut sic suscepti et aereati habent rationem habitus disponentis ad prosecutiouem boni sensibilia,

a quo orti sunt.

3' Vis pro culina aensibilium, seu instinctiva, quae dicitur etiam voluntas ensibilia vel inferior, quae ut sic sequitur assoriationes phantasmatum et aestimativam tenentem loeum via praetim iudieativae, quae nequit me in sensu et appetit sensu bilia secundum affectum his et nune multantem ex affectuum sensibilium coordinatione nexu et quasi eompositione . 25. Consequenter, in omposito ex spiritu et materia in ordine ad facultatem a Miti m aena ilium admitti debent haec tria: In Quod vis primo expressiva affectus sensibilis eompletur in

'ria haec inviniuntur in brutis, ut constat, et iuvant ad capiendam

clariorem notitiam de orum anima, secundum ea quae diximus in a notatione praecedente. in patet etiam quam homo et rutum conveniant univore in genero animalis, quod esset impossibile, nisi univoco convenirent in virtuto sensitiva generatim spectata.

162쪽

IM DE HOMINE. CAP. I. esse appetitus rationalis sensibilium per vim primo elicitivam affectus spiritualis respondentis cognitioni intellectivae obieeti sensibilis et haec vis terminatur ad primos motus, qui sunt spontanei.

2'. Quod potentia conservativa affectuum sensibilium, quae continet dispositionem habitualem ad quosdam motus sensibiles, ut completiva eiusdem actus, qui completur etiam per poten tiam affectuum rationalium, fit auxiliativa appetitus rationalis, saltem pro actibus, quibus appetitur obiectum sensibile utrique

consorme.

3'. Quod vis volitiva boni sensibilis, seu voluntas inferior, de se spontanea completur in esse instrumenti facultatis liberae per vim volitivam rationalem prosequentem in obiecto sensibili bonum ratione cognitum, et sic flectentem atque regentem spontanestatem instinctus animalis. Vicissim, in eodem composito, in ordine ad iacultatem appetitisam rationalium admittenda erunt haec tria, nempe: 1'. Quod vis primo elicitiva affectuum rationalium, quando agitur de bono sensibili per rationes intelligibiles cognito, non est reducibilis ad actum, nisi comitante aliqua reductione adactum ipsius vis primo elicitius affectuum sensibilium affectus autem sensibilis et rationalis concordabunt, vel discordabunt, prout obiectum apprehendetur utrique potentiae convenire, vel

2'. Quod potentia conservativa affectuum rationalium, quae habet dispositionem habitualem ad quosdam motus rationales, ut completiva eiusdem actu qui completur etiam per potentiam affectuum sensibilium, fit auxiliatrix appetitus sensibilis, saltem pro actibus, quibus appetitur obiectum utrique consorme. 3'. Quod vis electiva boni rationalis se exhibentis in re sensibili, seu voluntas superior determinabit materiale sui actus liberi per iudicium practicum dependens a consideratione obiecti non solum ut convenientia cum potentia rationali, sed etiam cum sensitiva. Quare processus deliberationis, qua voluntas determinat suum actum erit in composito, de quo agimus, compli-

163쪽

CAP. I. DE HOMINE. 49 catlar, quam in puro spiritu: et, in quantum rationalis, facile turbabitur a sensibilibus affectionibus, praesertim si voluntas inserior, ut accidere potest, a superiore discordet in quo casu propter identitatem principii bonum utriusque partia prosequentis orietur lucta quaedam et oppositio operationum, titubatio, perplexitas, angustia, et dissicultas quiescendi in una parte cum neglectu alterius. 26. Quaeritur quarto, utrum conscientia, de qua nihil dictum est, pertineat ad vires cognoscitivas an ad inpetuis . Respondeo, conscientiam proprie pertinere ad partem cognoscitivam, sed ultimo compleri in parte appetitiva. Nam, quum obiectum conscientiae sint affectiones ut existentes in subiecto, ad vires cognoscitivas pertinet obiectum huiusmodi attingere, quando videlicet subiectum reflectit intuitum ad seipsum. Attingit autem conscientia per suum intuitum reflexum non solum assectiones quae sunt in passivitate cognoscitiva, sed etiam quae sunt in passivitate affectiva, in quantum simpliciter sunt in subiecto et totum hoc pertinet ad cognitionem reflexam. Sed quia unumquodque agit prout est in actu, et subiectum agens est actus cognoscitivus ultimo completus per passivitatem affectivam, ut supra declaratum est, ideoactus reflexus quo cognoscitur

existentia alicuius in subiecto, indiget compleri ultimo in passivitate affectiva id est conscientia, prout est actus cognoscitivus modificationis existentis in subiecto, dat locum affectui quo subiectum movetur ad approbandam vel reprobandam in se ipso illam modificationem sui, prout convenit subiecto vel disconvenit. Hinc conscientia licet habeat actum in parte cognoscitiva habet tamen resultationem ultimam in parte appetitiva. In composito autem, de quo agimus, conscientia extendit se ad modificationestum sensus tum intellectus, et completur ultimo in appetitu sive sensitivo sive rationali, ut iacile patebit considerant quae diximus

numeris praecedentibus . Quod stiam in brutis sit conscisntia, dubitari nequit; nam bruta

apprehendunt non solum obiecta extemst, a quibus moventur, sed etiamoxistentiam suarum affectionum manc tamen existentiam cognoscunt

164쪽

150 DE HOMINE. CAP. I. 27 Quaeritur quinto, quaeriam sint in composito e spiritu et materia potentiae e cutivae.

Respondeo, potentias executivas dici eas, quae serviunt voluntati sive superior sive inferiori, ad procurandum bonum quod vult. Unaquaeque autem lacultas huiusmodi vel datur ad aetus im-nianentes, vel ad transeuntes. Facultas executiva actuum immanentium debet habere in ipso subiecto aliquam potentiam

passivam, ad quam terminentur aetus eius; hoc autem non requiritur pro facultate executiva actus transeuntia Quum vero actus immanentes spirituales pro dentes ab imperio voluntatis sint vel cognoscitivi vel appetitivi, et voluntas non imperet nisi quod iam est cognitum ut bonum, actus intellectivus primo apprehendens obiectum in specie praesens non est imperabilis, nec similiter primus actus volitivus spontaneus; quare vis primo apprehensiva et primo volitiva non sunt potentiae executivae in sensu a nobis dicto. Remanet, ut illi soli actus intellectivi vel assectivi imperentur, qui consequuntur primam apprehensionem et primam complacentiam naturalem sed quum actum Olitivum liberum ipsa voluntas eliciat quando vult, immediate, ideo de solis actibus intellectivis imperatis quaerendum est. Facultates autem executivae actuum transeuntium sunt in puro spiritu vis illuminativa alterius spiritus, et vis motiva corporum eo modo acceptae, quo explicatae sunt in tractatu praecedentem. 45 et seqq. de quibus loquemur adhuc inserius. In composito vero ex spiritu et materia facultates istae accipiunt novum modum agendi, ut resultat ex iam dictis de virtute cognoscitiva, et magis adhuc explicabimus in aequentibus. 28. Quaeritur sexto, minam sint et quouisia applicentur vires

Respondeo. Solus actus intellectivus, qui ex imperio voluntatis consequi potest primam apprehensionem, est attentio, si agatur de obiectis apprehensis, et reserio, si agatur de ipso gubiecto apprehendentis Quare vis attendendi et via resectendi

sensibiliter tantum, ut patet et sic conscientia in ipsis non est nisi exporientia sensibilis intema.

165쪽

CAP. I. DE HOMINE. 151 sunt solae vires executius cognoscitivae, ex quarum exercitio fiunt

iudicia et ratiocinia et omnes operationes intellectivae. Vis autem attendendi videtur duobus contineri nempe vi intuitiva, et potentia passiva, quae per voluntatem converit quodammodo possit sic vel sic, et obiicere intellectu agenti hoc vel illud attentionis obiectum. Idem dicendum de vi reflectendi, eum hac differentia, quod quum reflexio seratur in modificationes ipsas subiecti, potentia passiva accipi debet non secundum quod alia obiecta intelligibilia praesentare potest intellectui agenti, sed secundum quod se ipsam exhibet ut sic vel sic assectam. Ad explicandum autem quomodo voluntas utatur vi attendendi et reflectendi, observandum est quod de pluribus obiectorum speciebus aliquae possunt magis directe obiici intellectu agenti, aliquae magis oblique sicut dum oculus legit in libro habet

totam paginam praesentem, et tamen tota eius attentio sertur ad unam lineam, vel ad unum vocabulum. Ex quo deducitur quod praesentia multorum non impedit attentionem ad unum, dummodo illud fiat magis directe praesens. Et oculus quidem, dum totam paginam habet praesentem, habet praesentiorem lineam, cui attendit, eo quod intuitus eius in illam seratur directe, in alias oblique quod obtineri potest sive movendo librum ante

oculum, sive convertendo oculum ad eam lineam intellectus autem receptivus specierum habet se ad modum paginae praesentis, in qua plures lineae exhibentur; quare si intuitus possit directe ferri in unam speciem, oblique in caeteras, sive ideo quia species ipsa magis directe se obiiciat, sive ideo quia intuitus convertitur ad illam habebitur attentio. Sed quia intelleetus ut agens non patitur converti, ideo superest dicendum converti intellectum passivum, seu species in eo servatas, ut magis directe obsietant se videndaS. Sie igitur tota possibilitas attentionis imperatae pendet a pὸaai-bilitate praesentandi magis directe unam speciem, quam alias et imperium voluntatis, quo imperatur attentio, habet adsequatam executionem in intellectu passivo, quum actus attendendi, prout procedit ab intuente, non cadat sub imperio voluntatis Et hoc

166쪽

cst quod ait S. Thonaas voluntatem uti speciebus prout vult qui modus dicendi est valde notabilis, quia brevissime exprimit sensum

in quo voluntas dicitur imperare attentionem et reflexionem. Superest quaerendum quomodo voluntas hanc speciem vel

illam, prout vult, intellectui agenti obiiciat. Et videtur esse in

ipsa rerum natura, ut quo anima magis movetur actu secundum affectum eius species sit actu praesentior virtuti intuitivae. amillud et praesens est dum actu movet affectum, et praesentiusquam alia, quae actu non movent affectum. Quando autem

voluntas imperat attentionem, non imperat nisi quia vult, id est quia actu moveri se sinit secundum affectum ab obiecto, ut cogitabili, seu quia cogitatio de tali obiecto habet actu rationem boni pro cogitante. Ergo dum voluntas imperat attentionem huic obiecto, species huius obiecti, ob connexionem quam habet

cum affectu quem excitavit, per actualem affectus existentiam in anima reducitur et revocatur actu ad praesentiam intellectus agentis aliae autem species obiectorum quae actu non movent secundum affectum, non actu revocantur, sed manent in passivitate intellectiva habitualiter tantum.

Hinc explicatur etiam attentio spontanea, quam voluntas non

imperat actu libero sed instinctivo, ut in cogitationibu involuntariis accidit in quo casu intuitus huius specie potius quam illius pendet ab affectu instinctivo. Eadem explicatio reflexioni applicari potest, quae non differt

ab attentione nisi secundum materiam unde concludimus, vim attendendi et reflectendi esse vim intuitivam ut terminabilem ad obiectum, vel ad ubiectum, secundum quod alterutrum actu magis allicit voluntatem cogitandi, et per hoc fit magis directe praesens intellectu agetiti. Corollarium L equitur, voluntatem non imperare directe et explieite attentionem neque reflexionem, sed dici imperare ideo tantum, quia propter affectum, quo moveri se sinit, est causa cur excitetur et fiat actu praesens intellectui species obiecti, a quo movetur per hoc enim virtus intuitiva intuebitur non tamquam ex imperio cui subiiciatur, sed ex intrinseca necessitate, quamdiu

167쪽

CAP. I. DE ΗΟΜΙΝΕ. 153 species obiecti tenebitur praesens. Quare voluntas in tantum imperat attentionem vel reflexionem, in quantum libere ponit a se ipsa conditionem, qua posita, necessario sequitur attentio vel

reflexio ponit autem hanc conditionem, dum se assici sinit ab obiecto ut cogitabili, id est dum amat illud cogitare. Caetervitinequit voluntas, ut alibi ostensum est, imperare intellectui activo, qui est actus quaelibet enim potentia secundum illud potest

recipere imperium, secundum quod potest moveri, id est secundum suam passivitatem tantum.

Corollarium II. Actio convertendi attentionem de uno obiecto ad aliud exigit simpliciter, ut voluntas intensius cupiat hoc cogitare, quam illud. Et hoc iterum reducit nos ad expressionem S. Thomae, quod voluntas utitur periebus prout vult, et reddit rationem cur res ita se habeat, quia ostendit ipsum velle hoe evitare esse de facto idem ac praesentationem huius obiecti

secundum speciem coram intellectu agente.

29. Quae diximus de iacultate attendendi et reflectendi, quam habet purus spiritus, paucis mutatis applicari possunt naturis pure sensitivis, substituendo videlicet sensum agentem et patientem intellectu agenti et patienti, appetitum sensitivum rationali, et obiectum sensibile intelligibili. Quare ne inutiliter repetatur praecedens discussio, adnotabimus hic tantum conclusionem, id est, quod in subiecto pure sensitivo vis attendendi et reflectendi est vis apprehensiva sensibilium ut terminabilis ad obiectum vel ad subiectum, secundum quod alterutrum actu magis allicit appetitum cognitionis sensibilis, seu secundum quod magis trahit ad velle cogitare per hoc enim ipsum phantasma magis directe fit praesens sensu agenti. 30. Consequenter in composito ex anima et corpore vis attendendi et reflectendi ad sensibilia et ad sensationes fit capax ulterioris persectionis in suo actu ex eo quod principium activum

habeat simul vim attendendi et reflectendi ad intelligibilitatem sensibilium. Nam intuitio intelligibilium quae latent in sensiabilibus auget firmitatem et extensionem attentionis, quum via intellectiva et regat subiectum in applicanda vi sensitiva, et faciat

168쪽

154 DE HOMINE. CAP. 1. ipsa sensibilia cum maiore distinctione percipi sic alio oculo considerat picturam homo, alio bos.

E converso via attendendi et reflectendi ad intelligibilia latentia in sensibilibus, in composito de quo loquimur, fit dependens quoad exercitium a vi attendendi et reflectendi ad sensibilia: cuius rei ratio patet ex dictis n. 21 de vi intellectiva, qualis est

in eodem composito. Atque eadem vis attendendi et reflectendi ad quaelibet rationalia semper exercebitur actu cum aliqua attentione aut reflexione ad aliqua sensibilia, ut ex ibidem dictis et ex ipsa natura compositi resultat. 3I. Quaeritur septimo, quaenam sint et quomodo a Mentur

vires Mecutivae actuum transeuntium.

Respondeo, quod quatuor distinguuntur in puro spiritu ad extra ordinata vis illuminativa, allicitiva, motiva per locum, insormativa ex quibus sola vis illuminativa et locomotiva sunt vires executivae Vis enim allicitiva, ex dictis in praecedente tractatu n. 48 49ὶ non est aliud nisi vis illuminativa ab ulteriore essectu, quem praeparat, denominata. De vi autem insormativa aliunde certum est eam non esse Vim mecutivam, quum

non subordinetur voluntati tamquam aliqua potentia libere exercenda, sed sit ipsa substantia animae, ut in actu primo inso mandi. Quare vis insormativa non est aliqua virtus, quae concipi debeat per conceptum praecisivum tamquam aliquid animae, sed concipienda est per complexionem omnium conceptuum, quibus substantia animae dat sundamentum, id est ut anima adaequale

sumpta, et secundum adsequatum suum esse actuatis corporis.

Solum enim ut adsequate terminata in esse intellectivo et volitivo est principium completae vitae spiritualis, et per hoc est apta communicare corpori organico in potentia vitam habenti ipsum

esse viventis, sine quo non constitueretur unum naturale vivens.

Apparet autem, quod si virtus insormativa non esset ipsa substantia animae adsequat sumpta, sed aliquid eius, v. gr. Virtus intellectiva ut sic, quum in solo actu intellectivo non ompleatur vita, sed tantum inchoetur, talis virtus non posset actuare vitam in corpore organico, nisi inchoative quod repugnat; quia actus

169쪽

CAP. I. DE HOMINE. 155 hic sic inchoatus esset pura praecisio metaphysica, quae in ordine physic inveniri non potest. Quare necesse est, ipsam animae substantiam adsequat sumptam et per se totam informare suum eorpus et consequenter nullam esse in anima virtutem informativam distinctam etiam metaphysice a substantia eius, quae habeat rationem vis executivae pendentis ab applicatione per voluntatem facienda. Manent ergo solum vis illuminativa et vis locomotiva. 32. His positis, iam scimus, quod vis illuminativa, seu motiva spirituum est vis executis actus spiritualis transeuntis ex spiritu in spiritum et quaerendum de ea manet, quibus constituatur et

quomodo voluntati subiiciatur. Et ad primum quod attinet, a salsa quadam hypothesi incipiam, ut per eius exclusionem ad veritatem facilior sit via. Videtur enim prima fronte, quod illuminatio, seu manifestatio alicuius intelligibilis fieri debeat per conversionem quamdam intellectus passivi, habentis in se speciem illius intelligibilis, ad illum cui communicatio facienda est: ex qua conversione videretur sequi, quod lux obiecti intelligibilis, qualis recepta est in intellectu per speciem, reflectatur in intellectum alterius, et sic fiat impressiva specie in alterius passivitate per hoc enim fieret illuminatio. Sic igitur

intellectus passivus unius spiritus, nempe illuminantis, compararetur speculo reflectenti lucem, qua illustratur, ad arbitrium illuminantis, qui posset hanc potentiam specularem convertere

prout vellet. Atque si hoc ita sit, duo requirentur in intellectu illuminantis ad vim illuminativam Ι vis reflexiva lucis spiritualis extra subiectum: ' convertibilitas ad quemlibet intellectum

pro arbitrio voluntatis. Ad haec, quum spiritus spiritui communicare seu manifestare possit non suas cogitationes tantum, sed etiam suos affectus, etiam liberos, quaeri posset, utrum etiam passivitas affectiva debeat considerari tamquam alia potentia specularis reflectens suos affectus extra subiectum, et convertibilis ad nutum voluntatis. Non enim videtur sufficere unica vis specularis ad reflectendas cogitationes et affectus liberos. In physica quidem lux et caloricum simul ab eodem speculo reflectuntur sed licet

170쪽

156 DE HOMINE. CAP. I. possimus comparare luci id quo manifestantur ideae, et calorico id quo communicantur affectus nam omnis amor est quidam ardor, et affectus sunt tamquam calor vitalis animae), non tamen necessario qui communicat suam cogitationem manifestat affectum ex ea in se libere provenientem; et ideo non videtur posse per unam potentiam specularem fieri tum dearum, tum affectuum communicationem. Dixi assectus liberos; nam motus primi, qui sponte sequuntur ex apprehensione prima obiecti, ex natura rei communicantur implicite per ipsam communicationem speciei reserentis tale obiectum, dummodo haec communicetur alteri adsequat prout est in communicante, et non secundum aliquid

tantum.

33. Haec tamen hypothesis non potest stare. Et quidem

nulla est necessitas secundae potentiae specularis 1 quia ut spiritus spiritui manifestet suos affectus, etiam liberos, incit ut reflectat in eum spiritualem lucem, qua ipse videt suum statum affectivum status enim affectivus est obiectum intime praesens imprimens speciem sui in passivitate intellectus: si ergo intellectus reflectat lucem ab hoc obiecto interno provenientem, poterit manifestare affectus suos. I' Quia potentia specularis

affectiva non potest dirigi ad aliquam passivitatem alterius ergo inutilis est ergo nulla est Non enim dirigetur ad passivitatem affectivam alterius, quia spiritus nou movetur in affectu nisi per cognitionem nec dirigetur ad passivitatem eius intellectivam, quia haec est receptiva lucis, nou affectus 3'. Quia si qua

esset potentia reflectens affectus, ea ordinaretur ad imprimendum, non ad mandestaudum affectum hic autem agimus de vi manifestativa tantum ergo haec nova vis specularia nullum haberet

scopum. Et praeterea ex dictis alibi nulla vis creata potest directe imprimere affectum alteri Quare vis illuminativa unica potentia speculari indiget.

Obiter notetur, quod e converso, quum potentia specularis affectiva, etiamsi qui eam supponeret, non habeat cui possit reflectere affectus, ut ex probatis apparet, oritur hinc noVum argumentum ad ostendendum, nullam Vim creatam posse imprimere directe motum voluntati alterius, ut alibi iam ostensum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION