Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

CAP. I. DE HOMINE. 157 34. Quod autem haec potentia specularis sit intellectus passivus, ut sic, salsum esse deprehenditur ex pluribus. am, quum intellectus passivus, ut sic, non habeat aliquam virtutem activam, nequit voluntas imperare intellectui passivo aliquam actionem et consequenter vis, quae iacit impressionem in intellectu illuminati est aliquid distinctum a passivitate intellectiva, estque, saltem ex parte, vis ipsius intelligibilis ut actu praesentis in intellectu illuminantis. Deinde notandum est, quod in illuminatione non Ostenditur obiectum ut in se est, sed ostenditur

ut cognitum illuminanti et consequenter intelligibile non agit directe in intellectum illuminati, sed reflexe tantum quia propter illuminantis actionem datur intelligi illuminato, obiectum, circa quod illuminatur, esse in mente illuminantis. Ex his autem eruitur, vim specularem non esse in intellectu passivo ut sic, sed in intellectu adsequat sumpto quia reflexio luminis non potest fieri, nisi in quantum intellectus agens illud lumen obiecti videt actu, seu pronuntiat verbum internum, et hunc eumdem actum alterius intellectui obiicit apprehendendum. Sic enim alterius intellectus impressionem recipiet non ab obiecto ut est in se, sed ab obiecto ut est actu cognitum illuminanti, et cognoscet se cognoscere rem alteri cognitam et ab altero a se actu provenientem non enim recipit illuminationem ab altero quin illum quoque esse videat. Quaestio autem de conversionepotentiae specularis resolvenda est dicendo, quod non fit aliqua conversio intellectus passivi ad extra, quum non pertineat ad eum reflectere lucem ad extra, immo debeat, ut complens vim intellectivam esse conversus perpetuo secundum directionem ad intra Quum autem virtus reflectendi lucem intellectualem sit propria intellectus adsequat sumpti et actu lucem illam habentis, ad intellectum adsequat sumptum et actu percipientem aliquid pertinet convertere seu dirigere lucem, qua actu illustratur, ad intellectum illuminati et sic intellectus adsequat sumptus, et quidem actu percipiens est potentia specularis conversiva luminis

ad extra.

35. Quomodo autem de sacto ex voluntatis imperio fiat haec

172쪽

158 DE HOMINE. CAP. I.

conversio, probabiliter explicari potest, dicendo quod unus spiritus eo ipso quod suum esse substantiale alteri praebet aspiciendum, obiicit alteri suum actum intellectivum alicuius rei, dummodo maneat in actu intuendi rem illam, dum noscit se aspici ab alio, et actum suum voluntate dirigat in alium. Et sic quaestio, quae fit de modo manifestandi suas modificationes, reducitur ad hanc: Quomodo spiritus praebeat suum esse substantiale aspiciendum alteri. Hic vero, ut in re valde arcana iuvemur aliqua similitudine, possumus dicere, quod spiritus suam substantiam alteri videndam praebet eodem sere modo, quo unus homo seipsum alteri manifestat, constituendo se in illo ubi versus quod oculi alterius intuentur sensibilia enim sunt

analoga intelligibilibus Quum vero tibi intellectuale sit ille terminus intelligibilitatis, ad quem terminatur intuitus per

speciem, seu ipsa species intelligibilis ut repraesentativa obiecti, videtur probabile, quod spiritus se constituat in eo ubi intellectuali in quo est alter spiritus, si constituat se actu cogitantem eam rem intelligibilem, quam actu cogitat ille alter spiritus, vel saltem aliquid cum ea re connexum. Haec enim sive identitas, sive propinquitas obiectorum, de quibus uterque actu cogitat, saetet propinquitatem in ubi spirituali utriusque, et unum alteri praesentem constituet. Non dissicile autem erit uni spiritui invenire obiectum, de quo alius spiritus specialiter actu cogitat: necessario uim cogitat de seipso, et habet in seipso suum ubi substantiale, absolutum, intrinsecum ut dicetur in tractatu de accidentibu cap. I.). Si ergo unus spiritus cogitet de alio, fiet ipse per ubi accidentale et relativum in eo hi in quo alius est

substantialiter et absolute. Nihil aliud igitur videtur requiri ad hoc ut spiritus det se libere videndum alteri spiritui, nisi ut

de illo actu cogitet, aut saltem de re ab eo cogitata quod quum fiet ex voluntate deliberata, dicetur voluntas convertere virtutem specularem intellectualem ad extra tunc enim subiectum ostendit et seipsum, et, si vult, suas actuales modificationes, ut

aliquod intelligibile alteri praesens. otest autem et ine deliberatione, ae casu ortuito, aliquis spiritus alteri obviam

173쪽

CAP. I. DE OMINE. 159

fieri, si fortuito uterque de eadem re aut simili cogitet tunc enim oecurrent sibi in ubi accidentali et tamquam in eadem linea motus communis. in angeli beati, qui Deum intuentur, in ipso Deo se mutuo vident, ut in eadem ubicatione intellectuali

existentes.

Vis igitur illuminativa, ut tandem concludam, videtur exerceri per voluntatem sequenti modo: 1'. Unus spiritus libere volens aliquid alteri manifestare, convertit cogitationem suam ad illum vel ad res ad ipsum pertinentes. Per hoc autem facit se alteri praesentem et visibilem in eodem ubi et movet illum per intelligibilitatem sui esse. 2'. Actuat simul attentionem ad determinatum obiectum, et voluntarie actum hunc suum ad alterum dirigit atque ita ad eum conversus movet illum per intelligibilitatem obieeti quod actu cogitat ostendit enim in seipso lucem illius obiecti, et quidem sub diversis rationibus, si actualis cogitatio de eo diversas ratione successive attingat. 3'. Spiritus, qui illuminatur, dum videt illuminantem sub hac luce, intelligit obiectum prout actu est in illuminante, et exactione, qua illuminatur, agnoscit lucem hanc obiecti ad se dirigi per voluntariam alterius conversionem. 36. In composito ex spiritu et materia via communicativa idearum, atque aliarum affectionum spiritualium et intelligibilium, fiet etiam vis communicativa affectionum sensibilium: sed pendebit, quoad exercitium, ab organi corporeis, saltem si manifestatio dirigatur ad aliud compositum ex anima et corpore; quia tale compoctum, ex supra dictis, non habet vim primo apprehensivam intelligibilium nisi ut in obieetis sensibilibus se ostendunt. Hinc corpus in potentia vitam habens debet conet muniter et per se ita esse dispositum, ut quaedam organa facile possint servire huic ministerio et complere vim illuminativam inesse naturali debent autem habere maximam mobilitatem ac

versatilitatem, et posse maximam varietatem motuum sensibilium causare, ut possint tam multas rerum rationes universaleae particulares, quae sensu atque intellectu capiuntur, aliis mani-

174쪽

160 DE HOMINE. CAP. I.

sestare cum ea distinctione et claritate, qua sulgent in mente, et siue nimio temporis dispendio. Atque organa huiusmodi possunt esse plura ad unum flectum conspirantia sed unum saltem communiter et per se est necessarium, ut spiritus in corpore existen non privetur naturali facultate suas ideas manifestandi. Dixi tamen communiter et per se quia per accidens et in casu particulari poterit compositum esse impersectum, et carere expedito organo idearum manifestativo hoc enim non requiritur absolute ad esse compositi quum respiciat operationem ad extra sed tantum ad convenienter esse. Immo, quia Vis manifestativa idearum nequit exerceri donec aequisitae sint ideae, et cognoscatur motivum impellens ad eas manifestandas, non est necesse Organa manifestativa esse persecta et expedita ad

agendum statim ab initio in corpore informabili, sed sufficit et conveniens est, ut post informationem gradatim evolvantur et perficiantur, ut tunc sint naturaliter expedita, quum uerit acquisita et materia sussiciens communicationis et cognitio motivi impellentis ad communicationem aciendam. Vis idearum manifestativa in homine est iacultas loquendi, cuius organum estos, seu lingua, dentes, palatum, labia guttur etc., et praeterea

oculi, manus etc., tamquam organa secundaria. Quia vero

manifestatio ordinatur ad aliquem, in quo recipi debet, consequens est ut in hoc sit organum receptivum motus producti a manifestante suas ideas. Est ergo in composito ex spiritu et materia etiam organum receptivum communicationis idearum: quod organum in homine est auria, et praeterea oculi, atque alii

sensus, sed secundario tantum . Bruta si in tuli carent loquola, quia habent perceptiones detorminatas ad unum, quas non consilio, sed naturali necessitate manis tare impolluntur: loquela autem ad diversos rerum respectus intellective cognitos manifestandos ordinatur sub imperio voluntati liberae. Sin bruta pleraque non carent auribus, sicuti nec infantes bruta quidem, quia apta sunt ad recipiendas impressiones sensibiles, insantes vero quia insuper dobent paullatim discere ex loquela aliorum valorem signorum, quibus res cognitae significantur.

175쪽

CAP. I. DE HOMINE. 161

Quia vero signa sensibilia non habent de se vim specularem, qua repraesentent ideas manifestantis nulla enim est de se proportio inter sensibile et intelligibile, et motus per tibi materiale et locale non habet aliquem necessarium nexum cum ubicatione metaphorica intellectus), ideo signa sensibilia non habent de se ut manifestent ideas, si materialiter accipiantur: sed requiritur ut hi motus externi prius adhibeantur ad manifestandas res externassensibiles, cum quibus habent proportionem aliquam, ut possint deinde per consuetudinem paullatim introductam, et ex conventione, assum tamquam signa ad significandas rationes intelligibiles earumdem rerum sensibilium, et transferri etiam ad intelligibilia separata ab omni ratione sensibili. Itaque in composito ex spiritu et materia: Ι'. Cogitatis, qua tinus spiritus de alio cogitans fit illi praesens in ubi intellectuali, mutatur in actum, quo una persona alteri praesentem se sistit in ubi locali, saltem secundum talem relationem propinquitatis, quae medium materiale communicationis V. gr. uerem aut lucem, non excedat Actus autem, quo unus spiritus videt alium mutatur in actum visionis corporalis, aut alium realiter vel ex conventione aequivalentem, quo persona, cui fit communicatio, attentionem praebere possit communicanti. 2'. Actuatio attentionis circa determinatum obiectum et directio huius actus per voluntatem, per quae spiritus ostendit se alteri ut luce obiecti illustratum, completur per actum quo organa externa applicantur ad ostendendam eamdem lucem

signis sensibilibus. 3'. Sicut spiritus videt intellectualiter obiectum cum ea luce et sub iis respectibus, cum qua et sub quibus ei praesentatur in aetu cognoscitivo alterius, ita una persona percipit sensibili medio obiectum cum ea luce et sub iis respectibus, cum qua et in quibus praesentatur in signis sensibilibus, tu quantum ilicet signa sensibilia habent proportionem ad illud manifestandum et per actionem ipsam loquentis agnoscit, communic tionem sibi ab eo fieri. 37. Addamus nune pauca de vi locomotiva, quae est vis

V L. II. M

176쪽

162 DE ΗΟΜΙΝΕ. CAP. I. executiva actus spiritualis transeuntis in subiectum materiale.

Vidimus in praecedente tractatu n. 52, 53 inesse spiritibus vim

motivam corporum, quae non distinguitur ex parte spirituum avi informativa corporum, sed tantum ex parte termini materialis. Si enim terminus materialis sit in potentia vitam habens, et ideo informabilis, substantia spiritualis quae ad eum naturaliter terminatur, terminabitur adaequat ut sorma ad materiam postulantem vivere, et propter hanc naturalem exigentiam vitae fiet unum per se naturaliter vivens. Si vero terminus materialis non sit in potentia vitam habens, et ideo non sit informabilis, substantia spiritualis non dicet aliquem ordinem naturalem ad illum, et, quum libere ad eum terminat seipsam, non terminabitur adsequat ut sorma dans vivere, sed inadsequat ut virtus dana motum, ad quem solum materia illa est in potentia; et sic non dicetur quod substantia spiritualis est sorma motus, sed quod virtus motiva spiritus actuat motum efficienter; quia actuatio motus non est adsequata et naturalis terminatio substantiae spiritualis, sicut informatio, sed terminatio accidentalis, et secundum aliquid tantum, per quam accipit nomen virtutis actuantis accidentaliter motum et propter hoc non fiet ex hac virtute et corpore

moto unum per se, sed unum per accidens Corpus vero insormatum, eo ipso quod ab anima recipit vitam, a fortiori recipit motum, ut patet sed motus, qui ad vitam non requiruntur, et qui libere imperantur a voluntate, sunt etiam in corpore insormato accidentales spontanei autem, quibus movetur organismus, sunt proprie naturales. Sic dum cibus satis digestus est et distributua per debita viscera, ut sit capax concurrendi active ad vitam sensitivata compositi, statim informatur ab anima, ut fiat pars compositi actu vivens sed operatio digestiva et subsequens informatio non pendent ab aliqua vi executiva quae pareat voluntati. Vis motiva corporum, prout est in composito ex spiritu et materia, est dependens quoad exercitium ab ipsis organi. corporeis, quibus uti debet ad quaevis corpora movenda. Et hoc consequitur partim ex eo quod vis motiva sit vis inso

177쪽

mativa ut applicata materiae incapaci recipiendi vitam, partim ex eo quod in composito illo exerceatur consequenter ad informationem quum enim per informationem tota animae substantia terminetur ad corpus quod informat, et quodammodo alligetur physice suo corpori, via motiva exercebitur consequenter ad alligationem illam; et sic non nisi cum dependentia ab organia et per organa movebit alia corpora. Generaliter ergo vis motiva, quae est in composito, libere applicatur vel ad movendum ipsum corpus insormatum, vel admovenda alia corpora corpori informato applicatur immediate pro organismi dispositione aliis corporibus applicatur mediante motu corporis informati.

DE ATUR E FACULTHIBUS HOMINIS. 38. Vidimus hucusque quomodo ex spiritu et materia Onflari possit unum per se compositum naturale, et quae facultates resultent ex utriusque substantiae in unam naturam conspiratione. Quae autem dicta sunt, universaliter conveniunt omnibus creaturis intellectivis simul et sensitivis, quae concipi possunt creabiles, licet ab homine in pluribus organis differrent ut si qui

essent habitatores planetarum, aut aliorum astrorum, cum diversa corporis constitutione. unc inverso ordine, ex eo quod

in homine inveniantur omnes facultates propriae compositi ex spiritu et materia, acile ostendere possumus hominem ex spiritu et materia esse compositum. Nam in quo insunt saeuitates propriae solius compositi ex spiritu et materia, in eo est compositio spiritus et materiae. Atqui in homine insunt facultate propriae solius com alti ex apiritu et materia. Ergo homo est compositus ex spiritu et materia. Huius syllogismi maior est evidens minor vero ostenditur numerando acultates, quae noscuntur inesse homini, et demonstrando quod tales facultate sint propriae solius compositi ex spiritu et materia.

178쪽

Atque hoc primo emetemus in hoc apite, in quo naturam hominis, tum in specie facultates cognoscitivam et appetitivam, tribus distinctis artieulis perserutabimur.

ARTICULUS PRIMUS.

De physiris constitutivis humarumnaturae. 39. Quaestio est contra materialistas praesertim, qui animam spiritualem non admittunt; nam quod attinet ad idealistas, qui negant corporum existentiam, ii non sunt hoc loco refutandi,

quum non solum corpus humanum, sed omnia corpora negent

existere resutari autem solent in logica vel in cosmologia. Quaeritur ergo primo, an ait aliquid in homine praeter matreiam et a retione mate P. Respondeo assirmative. Nam est evidenter in homine vita sensitiva, quae exercetur per actus cognoscitivos et appetitivos sensibilium atqui hi actus nequeunt esse in pura materia;

ergo ubi est vita sensitiva, ibi est aliquid praeter materiam. Et

minor probatur; nam 1 si actus cognoscitivus et appetitio est in pura materia, materia debet habere principium vitale et sic omnis materia viveret et sentiret et a seipsa se moveret, quod esteontra facta evidentia, et physicae repugnat: ' materia non

habet nisi passivitatem reeeptivam motus 1 alis, ut liquet ex dietis in tractatu de primis principiis et de substantia corporea. Atqui habere actum cognoscitivum vel appetitivum rei sensibilis

non est habere motum localem primum enim est agere, secundum est pati ergo non potest pura materia habere actum appetiiivum vel cognoscitivum. Quod ut melius pateat, considerandum est, actum cognosci-tivum sensibilium esse impossibilem, nisi et obiectum sensibile imprimat speciem aliquam sui in subiecto, et subiectum habeat vim intuitivam obiecti per speciem praesentis in passivitate ipsius subiecti. Iam vero in subiecto pure materiali, quantumvis organico, potest quidem fieri impressio proportionata actioni obiecti ut imago obiecti in oculo aperto cadaverisin, sed frustra

179쪽

CAP. II. DE HOMINE. 165

quaeritur vis intuitiva, quae posita tali impressione, procedat adactum apprehendendi. Nam in subiecto pure materiali im- Pressi recipitur per actuationem motus localis in partibus sive organicis, sive non et huius motus non alius effectus esse potest nisi mutatio relativa distantiae partium in spatio Totum autem hoc est pati. Ad intuendum vero requiritur Vis activa, quum intueri sit agere at vis activa intuitis nulla est in pura materia, immo pugnat cum notione materiae, quae est essentialiter iners. Nam vis intuitiva est vis productiva actionis immanentis, quum omnis cognitio faciat cognitum esse in cog scente atquivis productiva actionis immanentia pugnat cum inertia materiae; ergo et vis intuitiva. inor patet quia producere actum immanentem est modificare seipsum quod autem est iners nequit modificari nisi ab extra in hoc enim consistit inertia materiae, quod materia se habeat pure passive quoad recipiendum motum. Nec dicas, vim productivam actus immanentis sore pugnantem eum inertia materiae si actus immanens, quem produceret, esset actus sibi dandi motum localem, non vero si sit actus intestivus, quum inertia tribuatur materiae in ordine tantum ad motum localem. Nam contra est; si enim per aliquam vim materia Posset cognoscere, per eamdem a sortiori posset sibi dare motum localem. Etenim vis cognoscendi, quae est vitalis, eminenter continet vim motivam, quae est inferioris ordinia, ut constat ex eo quod omne animal movere se possit per locum, quamdiu est in eo vitalia operatio. Nec diei potest, cognitionem sensibilium esse puram passionem, qua recipitur species ab obiecto absurdum enim est ponere speciem sine vidente, sicut absurdum est ponere imaginem actu in speculo sine aliquo oculo actu aspiciente dicitur enim imago in ordine ad oculum, qui si nullus esset, numquam haberetur ratio imaginis. Et praeterea in cadavere maneto tentia receptiva impressionis materialis, nec ideo manet aliqua intuitionis possibilitas. Nec dici potest, quod cognitio sensibilium sit actus transiens, quo una pars organi sensitivi mota movet aliam; quia resultatio

180쪽

166 DE HOMINE. CAP. II.

huius motionis 1 est pura mutatio passiva relationum ubicativarum 2 nullo modo cognitionem aut intuitionem potest constituere, M locum habet etiam in cadavere et in omnibus aliis compositis materialibus non cognoscitivis.

Nec tandem dici potest, quod vis cognoscitiva sensibilium sit aliqua materiae modificatio. Nam 1 vis cognoscitiva est vis activa; sed vis activa entis est sorma eius substantialis et nulla modificatio est sorma substantialis ergo. 2'. Illud ad quod

praestandum non se extendit virtus sormae dantis esse materiae, multo minus praestari potest a forma accidentali, quae modificet quomodocumque materiam quum haec non subsistat nisi vi illius. ' Omnis et sola modificatio receptibilis in materia est motus localis motus autem est passio, et haec nullo modo continet vim activam. Unde omnibus modis necesse est concludere, ex hoc quod homo sit cognoscitivus sensibilium esse in homine aliquid praeter materiam et materis modificationes. 40. Idem a sortiori concludetur, si attendamus ad vim sensibilium appetitivam. Nam haec vis exerceri nequit, nisi obiectum apprehendatur, et apprehensio eius in apprehendente existens imprimat motum in affectu Appetitus enim movetur a bono cognito, ut scimus; unde haec fieri potest iacillima simul et solidissima argumentatio Subiectum appetitionis necessario habere debet duas passivitates diversae speciei unam, quae movetur ab obiecto antecedenter ad cognitionem obiecti, et est passivitas facultatis cognoscitivae aliam, quae movetur consequenter adeognitionem obiecti, et est passivitas sacultatis appetitivae. Atqui materia non habet duas passivitates diversae speciei, sed solam passivitatem motus localis. Ergo ubi est pura materia, ibi omnino impossibilis est motus excitans appetitum. Praeterea appetere non est tantum pati, sed etiam agere, et quidem actu diversae speciei ab actu cognoscitivo. Sicut ergo duplex passivitas, ita etiam duplicis speciei activitas requiritur in eo cui convenit appetere. Atqui in materia non est nisi unica activitas et quidem prorsus improportionata ad proprie appetendunt. Ergo Insuper aetus appetendi est actus immanens ergo

SEARCH

MENU NAVIGATION