Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

CAP. II. DE HOMINE. 167

nequit esse ubi sola est materia quum haec careat actu immanente. Ergo est in homine aliquid praeter materiam. 41. Idem adhuc sortius concludetur, considerando esse in homine conscientiam suarum affectionum sensibilium. Nam nulla materia potest habere conscientiam de impressionibus in sua passivitate receptis et ratio est, quia conscientia exigit tuitum sui ipsius materia autem, etiamsi intueretur aliquid quod ex dictis est stultum fingere), intueretur aerea se iuxta

indolem virtutis suae. Unde omnino absurdum est ponere Onscientiam in pura materia.

Dices. Etiamsi materia quaelibet agat extra se, tamen in composito ex multis partibus materialibus possibilis est actio immanens; quia actio partis in partem est actio recepta in ipso su tecto composito, videlicet in eius organis. Respondeo, hoc ad summum sincere ad exercendam vegetationem, quae est in materia, ut alibi diximus non autem ad habendam conscientiam. Nam conscientia non est aliqua passio simpliciter, sicut motus receptus in partibus materiae, sed est actus cognoscitivus sui, seu terminatus ad agentem iam vero nulla pars materiae terminat suum actum ad seipsam, sed semper alia materia agit et alia patitur. Quaero autem, cur materialistae, qui hoc obiiciunt, non tribuant conscientiam horologis, in quo una pars movet aliam, sed tantum animali Hoc enim ipso satis ostendunt vel suum argumentum nihil valere, vel se non audere deducere consequentias absurdas, quae ex eo fluerent, si valeret. Ergo aperte patet quod ad vitam sensitivam requiritur aliquid praeter materiam et eius modificationes . M. Quod si ex vita sensitiva convincitur esse aliquid in homine praeter puram materiam, multo magis ex vita intellectiva idem concludi potest. Nam praeterquam quod argumenta superius facta transferri possunt ex integro a sensu ad intellectum,aecedit quod vita intellectiva exercetur circa obiecta transcendentia omnem materiam, ut sunt ens, causa, substantia, Virtus,

Ergo animae brutorum non sunt materiales, quamvis indigeant inla mare materiam, ut possint habere actum naturalem.

182쪽

168 DE AOMINE ICAP. II. potentia, et omne rationes rerum universales. Quum autem materia non attingat nisi materiam singularem, aequitur, hominem qui has rationes attingit habere aliquid praeter materiam. Vide S.I m. contra gent. lib. h. c. 50. Atque hic notabo obiter, multa alia solere afferri ab auctoribus ad probandum materiam non ogae cogitare, quae tamen non multam vim habent; quia vel supponunt materiam essentialiter constare ex partibus, vel accipiunt inertiam materiae pro absoluta agendi ineapacitate. Sic, quando argumentantur dicendo Compositum et extensum cogitare nequit sed materia est composita et eaetema era cogitare nequit, non suspicantur de salsitate minoris

propositionis. Et similiter, quum dicunt Prines tim evitans

est activum sed materia non est activa, quum it inera; προ -- uria non est principium cogitationis, non considerant, activitatem et inertiam posse et debere simul esse in substantia materiali, et unum non esse negationem alterius. Quare per haec argumenta atque alia eiusmodi non probatur incaciter repugnantia cogitationis in pura materia sed omnino recurrendum est ad immanentium actus cogitativi, ex qua sola recte deducitur requiri in principio cogitationis activitatem alterius speciei ab activitate materiae. Boschovita Τheor. phil. at p. 1. n. 156 defendens se ab accusatione, quod, ponendo elementa materiae simplicia, destrueret unum ex argumentis, quibus probabant philosophi simplicitatem animae, sic ait Sunt qui adhibent hoc amyumemtum ad Meludendam capacitatem cogitandi a materia, desumptum a compositione partium: Si materia cogitaret, in se eius partes debereia singulas cogitationis partes habeme adeoque nulla para obiectum perciperet, quum nulla habeto eam perceptionis partem, quam habet altera. Id argumentum in mea theoria amittitur; at id ipsum, meo quidem iudicio, vim nullam habet. Nam posset aliquis respondere, cogitationem totam indivisibilem eristere in tota massa materiae, Me certa partium divositione ait praedita, uti anima rationalis per tam multos philosophos, ut ut indinisibilis, in toto co=pore, vel saltem in pari corporis aliqua disisibili existit, et ad eiusmodi prasentiam praestandam certa indisse dispositione partium

183쪽

. . . . Unde perte comtat, eo in merit amiam, nihil omnino

amitti, quod iure dolendum sit. Et hoc quidem iure asserit, quia

ad retorquendum argumentum sussiceret dicere: si anima esset in corpore extenso, singulae corporis partes deberent singulas animae partes habere adeoque nulla pars vitam acciperet. Quum autem haec argumentatio sit sallax, sequitur non minus allacem esse quando anima substituitur comitatis. Notandum tamen est, materialistas non posse uti exemplo animae a Machorie adducto: et sic praecedens argumentum, etsi non satis validum, maiorem vim ex praeiudicio adversariorum acquiret. 43. Quaeritur secundo, utrum id quod ea in homine praeter materiam, ait aliqua suibataritia. Respondeo assirmative. Nam sistendo pro nunc in sola vita sensitiva, evidens est, principium Vitae sensitivae non posse esse nisi substantiam secus enim esset accidens, et quidem accidens materiale. Atqui evidenter accidens materiale nequit esse principium vitae sensitivae. Ergo Minor constat ex supradictis; quia accidens materiale nequit habere virtutem, quam ne remote quidem habet substantia materialis. aior vero cito probatur; quia in ordine physico non datur medium inter substantiam et

accidens.

Atque hie posset aliquis dicere, principium vitae in tantum

debere diei substantiam vel accidens, in quantum esset ens. Atqui non est necesse principium vitae esse ens; nam principium vitae est sorma viventis sed sorma non est ens, sed id quo usest ergo. Ad quod respondendum est, quod principium vitae est quidem Arma naturalis viventis sensitivi, sed non formastriete substantialis et licet forma substantialis non sit ensordinis physici, sorma tamen naturalis est tale ens. Et ratio responsionis est, quia principium vitale non informat corpus nisi physicum, organicum, et in potentia vitam habens. Non ergo corpus accipit primum esse simpliciter ab actu vitali, sed antequam insormetur, iam habet et primum esse, et esse compositum, et esse organicum, et esse aptum ad vitam id est habet tum

184쪽

170 DE OMINE. CAP. II. esse substantiale, tum multiplex esse accidentiae. Ergo prin-eipium vitae non est actus dana primum eas corpori; et con- aequenter non est eius sorma stricte substantialia, nee simul cum eo ore constituit unum ens substantiale, sed est eius Arma naturalis tantum, et simul cum corpore constituit unam naturam viventis. Consequitur, corpus esse ena ante informationem: hoc autem importat, sormam insormantem illud aut esse accidens aut substantiam; nam si principium vitale non est actus substantialis corporis, corpus non est terminus substantialis illius actus. Ergo principium vitale vel est accidens corporis, vel primo terminat avum actum entitativum in seipso per intrinsecam terminationem, et consequenter ante omnem terminationem ad corpus concipitur habere rationem entia in se substantialiter sistentis. Quia vero repugnat constituere principium vitale, etiam sensitivum tantum in accidente corporeo, necesae est dicere, hoc principium esse substantiam independenter a

corpore.

Addam hic aliam rationem valde claram et ineacem. Quod dat corpori vivere debet esse in se vivum quum nihil agat nisi in quantum est in actu. Atqui anima dat corpori vivere ergo anima habet in se vitam. Sed vivere est solius substantiae ergo anima est substantia patet autem quod de se, et independentera corpore.

44. Obiistes 1'. Principium sensitivum completur in saesensitivi per organa corporea ergo non habet esse, nisi ut terminatur ad corpus Ergo non est substantia ratione sui. Respondeo diat ant completur in esse naturali o. ant..in esse substantiali, antis et diat eo . non habet esse naturale nisi ut terminatur ad corpus e cons. non habet esse substantiale nisi ut terminatur ad corpus n. O . Ratio autem responsionis patebit ex omnibus, quae replicabimus contra novas instantias hic solum

addam, distinetionem datam fundari etiam in modo loquendi S. Thomae, qui docet p. l. q. 75. a. 2 Me aliquiis aeripi duplieiter,

uno modo pro quocumque viainente, alio modo pro sulsistente completo in natura alicuiua periri.

185쪽

CAP. II. DE HOMINE. 171 Instalis. Omnis substantia est ens de se completum sed principium sensitivum non est ena de se completum siue corpore; nam nequit producere suos actus Ergo. Respondeo dist. Mai. completum substantialiter et in ordine ad esse e M. completum naturaliter et in ordine ad ageren M.,

et contradisi. min. n. Om.

yebis. Quod nequit esse, nisi in alio, non est substantia. Atqui principium sensitivum nequit esse nisi in alio, id est in

corpore ergo.

Respondeo dist. Mai. quod nequit esse absolute nisi in alio e M. quod nequit esse naturaliter, seu ut natura completa, nisi in alium M. et contrad. min. n. --.Subpumea Atqui si nequit esse naturaliter nisi in alio, nequit absolute esse nisi in alio. Secus esset principium sensitivum et non esset Esset, quia ponitur: non esset, quia eareret naturali

suo esse.

Respondeo n. 8M8. ad probationem dies aut eam et non esset secundum idem . M., secundum diversa e. M. et n. Om. Esset enim principium sensitivum habens esse completum in ratione substantiae, seu absolute, et incompletum in ratione causae naturalis, seu in ordine ad operationem. Diras. Est de ratione substantiae habere vim causativam. Ergo quod est completum in ratione substantiae, eat completum etiam in ratione causae. Respondeo diu ant est de ratione substantiae naturaliter completae c. M. est de ratione substantis ut sic aulae habere vim causativam saltem lucompletam . M., semper completam

Replieabis. Substantia et natura eius non distinguuntur nisi distinctione rationis, quae eamdem rem considerat duplici modo; in se autem et a parte rei sunt unum et idem. Ergo quod est completum in ratione substantiae est completum in ratione

naturae.

Respondeo dist. ant substantia completa in ratione naturae et natura eius non distinguuntur nisi ratione . M., substantia

186쪽

172 DE HOMINE. CAP. II. eompleta in ratione substantiae, et non in ratione naturae, non distinguitur a natura nisi distinctione rationis n. M.; et simili modo distis endo cona nem comequentiam. In quo argumento notandum est, latere etiam salaum suppositum, quia ratio substantiae est eas in se, et ratio naturae est esse principium adaequarum pastionum et actionum quum ergo dicitur quod gub. stantia et natura tua non distinguuntur, iam supponitur quod illud quod est in se ait adaequatum principium operationum. Hoc autem non eat verum, ut clare patet in substantia spirituali, quae non est natura sensitiva, nec principium sentiendi adsequatum, nisi inlamet corpus et tamen habet substantialiteresse. Est ergo completa ut substantia, ae incompleta ut principium sentiendi. 45. Obsietes 2'. Quod indiget eompleri in esse naturae est indeterminata natura atqui repugnat substantia, quae sit indeterminata natura. Ergo quod indiget compleri in esse naturae non est substantia. Maior patet, quia quaelibet natura determinatur per id, quo completur in esse naturae Minor quoque constat, quia ubi est substantia, ibi est actus substantialis:

aetus autem substantialis est radix determinatarum operationum, et sic est natura determinata. Respondeo diat M. est indeterminata natura, id est non est proxime et materialiter determinata ob desectum instrumenti naturalis, quo complenda est e M. non est remote et specifice determinata ex parte sui actuam. M.; et dist. min. repugnat s stantia, quae sit natura indeterminata ex parte sui actua c. min., quae sit natura indeterminata ex desectu naturalis instrumentin. min. et mm. Ad probationem responderi potest eum eadem distinctione; nam sicuti natura potentialis, quae indiget actuari, determinatur specifice per suam sormam, ita e converso quaelibet natura actualis, quae indiget compleri, determinatur tantum materialiter et instrumentaliter ab eo, a quo completur. Actus vero substantialis est quidem natura determinata specifice ex parte sui, sed potest esse incompleta natura ex parte termini,

seu instrumenti, sibi naturaliter debiti.

187쪽

CAP. II. DE HOMINE. 173Dices. Ergo etiam animae brutorum sunt substantiae. Ergo possunt existere extra corpus Sed hoc nemo admittet. Respondeo concedendo primam sequelam. Quod attinet ad secundam, dico, animas brutorum naturaliter non posse existere extra corpus, sed alsolute loquendo oas extra corpus conservari; in quo casu haberent rationem substantis extra statum naturae debitum existentis. Hoc vero sateor non fieri, quia Deus sapienter administrat mundum, et sic non conservat frustra creaturas frustra autem servaretur anima belluae extra corpus, quia omni actu naturali careret. De qua re nonnulla notavimus

in tractatu de primis principiis n. 62), quem consule .

Nulla orat necessita probandi, animam humanam esse substantiam ex eius vi sensitiva, quum multo evidentius id ipsum probetur ex eius vi intinoctiva. Sed quum probatio ex vi sensitiva deducta animas quoque brutorum ostendat esse substantia' volui hanc rem obiter attingere ad naturam animae bellulam magis explorandam. S. Thomas p. 1. q. 76. a. 3 tenet, anamam bellum non esse substantiam: et eius ratio est, quia unumquodque similiter habet eas et operation . Sed animae brutorum per se non operantur. Ergo per se non habent esse. Hoc argumentumost optimum, si agatur de eme naturali, seu de esse, quo constituitur principium adaequatum et proximum operationis. Sed si agatur de principio incompleto et remoto, non probat nisi hoc, quod nutu Mer tias principium nequeat a se sol stare sine suo complemento, quum naturaliter substantia ordinetur ad operandum atque ideo anima bruti, persunt corpore debet cessare osse, ne laustra sit. Deindo notandum est, quod substantia in Aepostulat esse in se, non per es quum illud per se conneso complementum ultimum substantiae, et possit tolli a substantia, quin cesset esse substantia, saltem si agatur de complamento naturali. Sic anima humana non per se sentit, sed ut complota per corpus in eas naturae sentisntlas et tamen, pereunte corpore, manet anima cum vi sensitiva remota ac radicali et similiter minore anima bruti, si posset aliquid existore sino causa finali. Quid vero, si anima bruti, pereunte corpore, posset servare specios sensibiles, et per illas vagarii Nolo hanc hypothosim discutore, a qua alienus sum sed noto, neminem hucusque, quod ego sciam, prο- tulisse aliquid quo ostendatur eius absurditas. Sod hoc obiter. Anima bruti non os substantia materialis, quia maioria nequitias principitini sontisndi, ut supra vidimus nec spiritualis, quia spiritus est natura in socompleta et operativa, independenter a quavia materia sed ost substantia insorio spirituali, si nobilior materiali, carens omni compositione partium, non occupans locum ratione sui, sed existens in loco tantum virtualitors analogico, sicut spiritus independens a materia in suo emo substan-

188쪽

46. Si vero attendamus ad operationes vitae rationalis, quae fiunt in homine, multo magis convincemur, principisui eius vitale esse substantiam. Primo enim inter operationes vitae rationalis prima ac landamentalis est actus perceptivus rationum intelligibilium, quae sunt in rebus, quo posito fit possibile iudicare de earum relationibus, discurrere, seu volvere unam veritatem ex alia, etc.

Atqui actus percipiendi intelligibilia postulat principium, quod

sit substantia. Ergo aior cuique constat; minor autem

sacile probatur Nam principium pereeptivum intelligibilium

necessario habet potentiam passivam, quae actuetur ab intelligibili, et vim activam, quae terminetur ad intelligibile ut receptum in potentia passiva. Atqui principium eiusmodi est substantia. Ergo maior huius argumenti constat; nam sine vi terminativa actus ad intelligibile nulla habetur vis intellectiva, ut ex ipsis terminis apparet; et sic non solum nulla erit perceptio, sed ne principium quidem intellectivum et similiter, si ad perceptionem obiecti non oporteret recipere aliquam determinationem ab obiecto, nulla esset ratio, cur aliquod intelligibile intelligatur et aliquod non sola enim differentiae ratio est, quod

in uno casu obiectum sit praesens in intellectu, in alio non sicut sola ratio cur ex multis visibilibus unum videatur, et aliud non, est quod unum saeta sui impressionem in oculo et aliud non. Et aliunde scimus, omnes in hoc axiomate concordare, quod eo- mirum debet eas in eos arente. minor vero sic declaratur rquod in se recipit suum actum accidentalem est substantia : sed principium, cuius virtus est terminabilis ad aliquid receptum in sua potentia passiva, recipit in se suum actum accidentalem. Ergo Huius syllogismi maior est evidenter vera: tum quia accidens non habet actionem causativam tum quia nou est retiali absoluto considorato, sed dependens a materia in sua operatio , et sic indigins a materia compleri in esse naturae sentitisse. Ea ergo anima brutorum simplex eius tamen simplicitas dissor a simplicitato elementorum materialium, quum non sit in specie materiae non autem dissor a simplicitato substantiae spiritualis, licet huic insorior sit specifieo in ratione actus substantialis, ut Midon est.

189쪽

CAP. II. DE HOMINE. 175ceptivum actionis, quum nullum accidetis sit subiectum passionis :tum quia esse causativum simul et receptivum est esse actum et potentiam ab eo actuatam. Quod autem est eiusmodi est substantia accidens enim nullam habet potentiam suam propriam in qua se ipsum actuet quia, si eam haberet, eo ipso esae substantia, quia esset in se. Ergo esse causativum et receptivum sui actu accidentalia est esse substantiam. Haec ultima ratio sic breviter exponi potest. Omne agens

agit in quantum est in actu ergo quod producit actum sibi immanentem, illud actu sibi immanet. Sed sibi immanere est

esse in se, seu esse substantiam. Ergo quod in se reeipit auum actum accidentalem est substantia. Hoc argumentum fieri poterat etiam supra, quando loquebamur de principio sensitivo :sed quia operatio sensitiva indiget motu corporeo minus evidenter processisset demonstratio, et reliquisset materialistis recalcitrandi locum contra vero, quum operatio circa intelligibilia non praemigat nisi illum motum quo intelligibile movet potentiam receptivam specierum intelligibilium, qui motus non est receptibilis in corpore quia intelligibile non movet per

aliquam virtutem locomotivam, quae sola est proportionata ut recipiatur in potentia materiali), evidens est, hunc motum non recipi in passivitate materiae, sed in ipsa anima et sic argumentum citius praecludit tergiversandi facultatem. Secundo, principium quod habet conscientiam de suo esse, eat

substantia. Sed principium vitae, quod est in homine, habet

conscientiam de suo mae. Ergo est substantia. inor est evidens; nam prius est scire ae esse, quam scire se hoc vel illud cogitare: hoc autem secundum scimus ergo et primum .maior facile probatur. Nam conscientia de suo esse non habet pro

obiecto aliquid extra subiectum, sed illud ipsum, quo subiectum est quoad se ac proinde subiectum nullam indiget recipere aecidentalem impressionem ab extrinseco, ut sibi conscius sit de suo esse. Ergo principium, quod habet conseientiam de suo esse est actus habens in se ipso et ratione sui suum terminum. Sed actus in se ipso et ratione sui terminatus est actus ub-

190쪽

stantialis. Ergo principium habens conseientiam sui est substantia. Ultima minor patet ex eo quod omnis actus accidentalis recipitur a dentaliter in ente, et aliunde illi advenit quod autem ens semper habet in se ipso et ratione sui, illud numquam accidentaliter in eo recipitur, quum nequeat ei aliunde

advenire. Tertio, animam humanam et esse incorpoream et esse substantiam si ostendit'. homas ex eius intellectivitate p. I. q. 75. a. 2): Necesse est dicere, id q-d est pria um intemetualis

operationis, quod dicimus animam hominis esse quoddam principium ineorporeum et subsistens. Manifestum est enim, quod lu-o per intellectum cognoscere potest naturam omnium corporum. Quod

autem potest eos seere aliqua, oportet ut nihil eorum habeat in sua natura, quia illud quod inesset ei naturaliter, impediret cognitionem aliorum e sicut videmus quod lingua infirmi, quae infecta est choleris et minae humore, non potest percipere aliquid dulce, sed omnia videntur ei amara. Si igitur pran pium interuet is haberet

in se naturam alicui io voris, nonponet omnia corpora cogno8cere.

Imposatibile est igitis quod pri pium interuetuale sit mrpus et similiter impossibile est quod intelligat per organum corporeum;

quia natura determinata illius oryani corpore prohiberet cuniationem omnium Orporum: aicut si aliquis determinatus olor sit non solum in pupilla, sed etiam in vase vitreo liquor in usus eiusdem Bris videtur. Ipsum igitur intellectuale pris num quod dicitur mens, vel intellectus, habet operationem per se, cui non ommunicat corpus. Nihil autem potest per se operari nisi quod per se sub sistit; non enim est operari nisi entis in aetu unde eo modo aliquid Operatur, quo est propter quod non dirimus quod calor colle- facit, sed calidum. Relinquitur igitur, animam humanam, quae diritur intellectus, vel mens esse aliquid ineorporeum et misistem. 47. Sunt et alia argumenta quibus plerique probant, animam

esse substantiam sed, ut verum satear, non ut ea, ut proponuntur, esse adeo invicta, ut ab incredulis eludi nequeant. Afferam unum aut alterum ex Valentia disp. I. q. I. puncto l)exempli causa, et ut superius dicta magis declarentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION