Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

CAP. II. DE HOMINE. 177 Primum est hoc: Omne illud, eaeritis substantia aliqua intrinsece constituitur, est substantia, et non aecidens. Sed eae anima humana quaedam substantia constituitur, puta homo. Eryo anima humana est substantia et non accidens. Valentia putat minorem suiayllogismi esse de fide, eo quod de fide ait animam et corpus

constituere unum hominem. Sed primo negari potest maior universaliter accepta, quia materia et forma substantialis con- Etituunt substantiam, et tamen nec materia est substantia, nec sorma est substantia. Secundo potest negari minor, quia con-atituere unum hominem non est constituere unam substantiam, aed unam naturam. Verum quidem est, hanc naturam constitui ex duabus substantiis; sed si hoc iure possumus dicere postquam probavimus animam esse substantiam, non possumus id supponere in ipso argumento, quo animam esse substantiam probare volumus Quare puto hanc probationem non esse essicacem. Secundum est hoc: - naturaliter ea praestantissimum in homine, non est accidens, sed substantia. Anima est eiusmodi.

Eryo anima non est accideris, sed substantia. In hoe syllogismo maior est evidens, inquit Auctor sed quid, si incredulus dicat, id quod est praestantissimum in ente esse formam substantialem, et sormam hanc non esse substantiam 8 Scio, hanc instantiam esse utilem, eamque superius resutavi n. 43): sed Valentia,

aliique omnes, qui tenent animam esse formam dantem primum esse corpori, et qui ponunt hominem esse unam substantiam, cogentur ateri, animam non esse nisi partem constitutivam substantiae, id est formam, non vero substantiam. Quare secunda haec probatio in sententia illorum auctorum non videtur sussiciens.

Tertium est hoc: Nudum acciden est primum principium operationum vitalium. Sed omnia inima, atque adeo anima hominis est tale principium. Ery nuda anima est accidens, atque adeo neque anima hominis Maior probatur; quia omne accidensam in virtute substantiae, euius est accidens, ut calor in virtute stilataintra ignis, et ais de aliis. uiua ratio est, quia sicut acri dena pendet a substantia in esse, ita etiam in operari atque ita

VOL. II. N

192쪽

178 DE HOMINE. CAP. II. nutam aeridens eat omnino primum principium operationis Minor autem pate ex ommuni notione voeabuli. Hoc argumentum

esset optimum, si insisteretur in hoc, quod operationes animae sunt vitales, seu immanentes; et simile esset illi quod supra attulimus. Sed quia tantum insistitur in hoc quod omne accidens agit in virtute substantiae, et sic non est primum principium operationis, incredulus replicare posset, quod forma substantialis eat id quo veris agit; et consequenter primum principium

operationis non est accidens, nec substantia, sed forma quaedam, quae simul cum corpore, et dependenter ab eo constituit substantiam. Hanc autem adversariorum evasionem argumentatio auctoris non antevertit. Quartum est hoc : Omm rei aecidena vel est proprium, e com mune. Nulla anima est accidens proprium, vel commune. Ergo nulla anima est accidens, atque adeo neque anima hominis. Maior probatione non indiget minor probatur. Nam si dieas animam

esse acciden commune, tune eadem res manens eadem secundum

8ubstantiam, posset eae non visa seri visa, et contra quod est

manifeste contra Omnem eaeperieritiam quana cumque enim regiasinit vivere et esse animata, oeperimur, rutationem ei a seri secundum substantiam, quum nequeat amplis Mercere praecipuas suas operationes. Si autem dieas animam esse accidens proprium, multo minus posset tunc erae primum principium operationum

vitalium, quum peculiariter dependeret a substantia illa, cuius esset proprium accidem. Itaque iam non tale accidens proprium esset anima, sed illa potius substantia prior. Contra hoc argumentum iterum replicabit incredulus, ex eo quod anima non ait accidens, non sequi eam debere esse substantiam, sed tantum esse sormam aliquam dantem primum esse substantiae, sicut multi tenuerunt ac tenent de anima belliana. Ex his apparet, non laustra excogitari novas rationes ad probandum animam esse substantiam. ut autem, rationes pra cedentibus numeris deductas esse innium essicacissimas, in tantum ut illarum auxilio etiam probationes debiliores nune allatae acquirere possint vim sussieientem ad adversarios con-

193쪽

vincendos quare non inutiliter argumenta Valentis hoc loco

exposita sunt.

48. Quaeritur tertio, utrum ima humana sit substantia simplea ac spiritualia. Respondeo inmative et resultat ex dictis. Nam non concipimus aliam substantiam, nisi materialem vel immaterialem. Quum autem id quod est in homine praeter materiam non sit substantia materialis, aequitur esse substantiam immaterialem. Omnis autem substantia immaterialis est physice simplex, seu carens partibus, quum partes dieant materiam. Immaterialis autem substantia vel est cognomitiva intelligibilium et universalium, et talis ut possit sine ulla dependentia a materia exercere suas operationes, vel est cognoscitiva sensibilium tantum, ac talis ut non possit exercere suas operationes nisi dependenter amateria. Si primum, substantia dicitur spiritualis si secundum, dicitur simplieiter immaterialis. Atqui anima hominis cognoscit intelligibile et universale, et potest exercere suam operationem intelligendi independenter a materia. Ergo anima humana est spiritualis. Quod anima humana cognoscat intelligibile et universale, non est probandum, sed assumitur ut notum cuique et si quia hoc negaret, cum eo impossibile esset disputare, quia qui satetur se non intelligere universalia eo ipso negat se intelligere argumentationem. Quod autem anima de quia cognoscere potest universale, habeat operationem independentem a materia, iam supra probavimus n. 46 ex S. Thoma, et hic confirmatur. Nam operatio intellectiva universalium, quum recipiatur in intelligente qui est substantia distincta a materia, ut iam scimus), non potest habere dependentiam a materia nisi vel ut ab obiecto, vel ut ab instrumento. Atqui neutrum. Nam primo, quum nulla materia sit universalis, operatio universalium intellectiva nequit pendere a materia ut proprio obiecto. Secundo instrumentum materiale in tantum requiritur ad operandum, inquantum attingenda est materia, in qua sola instrumentum materiale exerceri potest nullo autem modo requiritur ad op N 2

194쪽

180 DE HOMINE. CAP. II. randum circa immaterialia et universalia, ad quae attingenda nullam habet proportionem, ne instrumentalem quidem, quum instrumentum materiale sit determinatum ad unum, et universale, proiit attingitur intelligendo, sit et maneat indeterminatum. Sicut ergo serra, quia est destinata ad secandum est instrumentum non attingens insecabilia, ita et instrumentum materiale, quia est ad materialia, non attingit universalia. Ergo substantia intellectiva non indiget materia tamquam instrumento ad attingenda universalia et consequenter est substantia spiritualis. Necesse tamen est adnotare, ad occurrendum dissicultatibus, quae proponi possunt, animam humanam considerari posse vel prout est in se substantialiter et ratione sui, vel prout est etiam

naturaliter coniuncta cum corpore quum autem esse, Vel non, substantiam spiritualem non competat animae ratione coniunctionis cum corpore, sed ratione sui, omnia, quae diximus de eius operatione intellectiva, accipienda sunt de anima secundum se considerata et praescindendo a statu naturali in quo est, quando est in corpore. Videbimus enim inserius, animam in hoc statu debere uti corpore tamquam instrumento operationis suae etiam intellectivae sed hoc non ideo quia operatio intellectiva indigeat instrumento corporeo, sed ideo quia peratio intellectiva inimae coniunctae cum corpore non est simpliciter intellectiva, sed etiam sensitiva latendum autem est ad operationem, quae simul sit intellectiva et sensitiva, requiri etiam organum corporeum. Ex hoc tamen sequitur solum, quod anima humana nequit sine instrumento materiali simul intelligere et sentire cum quo stat, quod operatio intellectiva ut sic perficiatur absque ulla dependentia ab organo Orporeo. 49. Obitare 1'. ateria De iubente, potest cogitare ergo anima potest esse materialis. Prob. ant. ateria non est de

se vegetativa, et tamen Deus dat illi vim vegetandi. Ergo si Deus vult, licet materia non sit de se cogitativa poterit fieri cogitans, immo et libere volens. Ita sere Loerius.

Respondeo n. ami. ad Probationem D. M. nes cons et pari-

195쪽

CAP. II. DE ΗΟΜΙΝΕ. 181 talem. Nam vita vegetativa pendet a compositione et distributione partium habentium de se vim locomotivam et passivitatem motus localis, quibus proportionantur ad vitam vegetativam; vita vero cogitativa nequit esse vis compositi ex talibus partibus: 2 in vita vegetativa nulla pars vegetabilis seipsam movet, sed omnia pars ab alia movetur, et sic non habetur actus vitalis immanens agenti, sed tantum actus vitalis transiens ab una parte viventis ad aliam contra in vita cogitativa ipsum agens recipit in se actionem suam 3 vita vegetativa exercetur per motus locales, cum quibus materia habet proportionem vita vero cogitativa non exercetur per motus locales, et consequenter non

est aliquid eorum ad quae materia est in potentia 4 vita veg tativa potest optime conciliari eum inertia materiae contra vitaeogitativa cum inertia omnino pugnat. Addi posset, quod plurimi ex philosophis etiam pro vita vegetativa exigunt animam, quae non sit idem quod materia vegetabilis; unde iuxta illos negari posset, quod Deus de ipsi materiae vegetationem, quum

iuxta eosdem vegetatio esset materiae non ut sic, sed ut informatae per animam. Sed nos non utimur hac responsione, quia non . constat vegetabilia habere animam. Instabis. Ex eo quod non intelligimus quomodo materia cogitare possit, non sequitur rem esse impossibilem; nam Deus potest infinite plus quam possimus intelligere. Praeterea non cognoscimus essentiam materiae ergo non possumus dicere quid illi repugnet. Praeterea non intelligimus quomodo materia trahat materiam, nec tamen negamus attractionem ergo a pari. Praeterea omne finitum est persectibile; sed materiam fieri cogitantem est materiam perfici ergo. Et minor patet; nam cogitatio est quid persectius materia.

Respondeo n. ant. ad probationem e. ant. n. O .; et ratio est,

quia non solum non intelligimus quomodo materia cogitare possit, sed etiam positive intelligimus cogitationem pugnare cum

materia. Ad alterum n. ant. Cognoscimus enim essentiam substantiae

materialis, ut clare apparet ex tractatibus de primis principiis

196쪽

182 DE OMINE. CAP. II. rerum naturalium, et de substantia corporea. Scimus igitur, materiam esse essentialiter principium loeomotivum ad extra,

iners ad intra quod sussicit ad tollendam omnem possibilitatem

cogitationis in materia. Ad tertium tr. ant. n. eona et paritatem. Nam etsi nullo modo intelligeremus quo pacto materia trahat, nullam tamen videmus repugnantiam in hoc quod materia trahat, quum materiae competat esse vim locomotivam sed repugnantiam c gitationis cum materia optime novimus. Ad quartum e. mi. n. min. ad probationem dist. eogitatio est quid persectius absolute loquendo cone. est persectio ommunicabilis materiae nego; nam nequit eommunicari materiae quod repugnat eius essentiae. Diem. In elemento materis insunt proprietates simplices, ut gravitas, amnitas, vis motrix etc. Ergo in eo esse potest et viseogitandi. Respondeo dist. ant insunt proprietates simplices in ordine ad motum localem imprimendum aut recipiendum cono ant. inordine ad actus immanentes n. ant et cons. Ratio ex supradictis patet. 50. Obiicies '. Operationes vitales hominis, etiam intellectuales, indigent organo corporeo ergo principium vitale in homine est dependens a materia ergo non est spirituale. Antecedens vero constat; quia operatio intellectualis fatigat corpus, et attenuat vi ea corporales. Atqui hoc non fieret, si mens intelligeret sine orono corporeo. Ergo. Respondeo dist. anf. indigent organo corpore tamquam principio perficiente operationes intellectivas n. ant. tamquam sensibilem materiam ministrante, in qua latet intelligibile, ant. Similiter dist. eo . est dependens a materia quoad praesentationem sensibilem obiectorum, quae intelligibiliter apprehendit

c. cong., quoad suam Virtutem operativam n eo . Ad probationem dist. Mai. operatio intellectualis satigat corpus ideo quia

est intellectualis i. Mai. ideo quia eam comitatur operatio sensibilis c. Mai. et contrad. min. n. Om.

197쪽

CAP. II. DE HOMINE. 183 Dicere, actionem organicam et actionem intellectualem simul esse, non est dicere, quod acti intellectualis ex toto vel ex parte sit actio organica. Primum verum est in homine, secundum est

salsum. Dum enim anima perficit operationem sibi propriam secundum quod est principium suae vitae intellectualis, eodem quidem tempore perficit operationem sibi propriam ut est principium vitae sensitivae in composito habetur ergo actio spiritualissimul cum sensibili sed evidens eat ex supra explicatis, actum intelligendi et aetum sentiendi in hoc essentialiter differre, quod primus procedat a principio vitali prout hoc habet vitam in se, et terminetur ad obiectum ut est in passivitate intellectus, dum secundus procedit a principio vitali prout influit actu vitam in corpus, et terminatur ad obiectum ut est in passivitate organica corporis viventis. Quapropter actus intellectivus non est actus aensitivus, etiamsi procedat ab eodem principio vitali, quia diversa ratione procedit et diverso termino terminatur. Si ergo hi actus, etiam quando eodem tempore fiunt, manent distincti, nihil lucrantur materialiatae ex coexistentia motus corporei cum operatione intellectiva; et ex eo quod in tali operatione organa saligentur, non nisi sophistice concludunt organa habere partem in actu intellectivo. Corpus requiritur ad actionem interuetus, ait S. Thomas p. I. q. 75. a. 2), iis sicut oryanum quo talis

actio MNeatur, sed ratione obiecti pharetram emim comparatur

ad intellaetum stetit olor ad visum. Sicut ergo color nec est principium nec comprincipium virtutis visivae, et virtus visiva non completur intrinsece per colorem ita phantasma sensibile nec est principium nec comprincipium virtutis intellectivae, et virtus intellectiva non completur intrinsece per phantasma. Itaque corporalis operatio habet se ad operationem intellectivam tamquam conditio requisita ad hoc ut obiectum fiat praesens intellectui conditis, inquam, requisita non ex natura substantis animae quae si esset solitaria, hac conditione non teneretur sed ex statu animae actu informantis corpus, ut infra dicemus. Si autem indigere corpore, concludit S. Thomas, umremovet intellectum esse subsistentem alioquin animal non esset

198쪽

aliquid subsistens, quum indigeat aeterioribus sensibilibus ad sentiendum.

Instabis. Si operatio intellectiva est tota ab aninia, salso dieitur timis intelligere dicendum enim esset potius animam intelligere. Atqui dicuntur homines intelligere. Ergo operatio

intellectiva est non solius animae, sed totius compositi. Respondeo . M. et eius rationem. Nam etiamsi anima sit quae intelligit, illa tamen anima non est solitaria, sed est substantialiter terminata ad corpus ut autem sic terminata constituit hominem ergo recte dicitur homo intelligere, licet per

solam animam intelligat. Si vero anima separaretur a corpore, tunc utique intellectio diceretur operatio animae. Si quis tamen intellectivam operationem hominis vellet vocare operationem Rnimae, non esset cur reprehenderetur; potest enim diei, ait S.

Thomas loc. it. quod anima intelligit, sim oculus videt: sed magis pro ris dieitur quod homo intelligit per anim-ι, sicut magis proprie dicitur quod homo videt per oculum; quia operationes

sunt suppositorum. Haec est praecipua ratio cur dicatur, potius homo, quam anima, cogitare : addi quoque potest ut ratio secundaria, quod anima in praesenti statu unionis cum corpore non attingit intelligibile nisi coniunctum cum aliquo phantasmate: intelligere autem, ut coniunctum cum phantasmate non est solius animae, sed hominis. 51. Quaeritur quarto, utrum anima humana sit substantia completa. Respondeo, animam humanam esse de se et ratione sui completam substantiam spiritualem esse tamen ulterius complebilem in ratione naturae sensitivae per terminationem sui ad corpus organicum in potentia vitam habens. Utrumque declaratur. Et quoad primum, quod per se subsistit, et per se potest agere, est completum in ratione substantiae cuiusdam naturalis, et absolute loquendo non postulat aliquod complementum, quum sit adsequatum principium suarum operationum. Quare, quum anima humana in se considerata habeat in se ipsa et exercere

possit vitam suam intellectualem independenter ab omni alio

199쪽

CAP. II. DE HOMINE. 185

complemento, habet rationem substantis ac naturae spiritualis in se completae. Quod ad secundum attinet, nulla potest esse quaestio, quum ab esse valeat illatio ad posse. Sed de saeto anima completur in esse naturae sensitivae per terminationem ad corpus. Ergo est sic complebilis. Immo, si anima accipiatur reduplieative, non solum dici debet ulterius complebilis, sed ulterius complenda nisi enim ordinaretur ad communicandam

vitam corpori, non posset vocari anima, quum animare sit communicare vitam.

52. Obitae 1'. Illud, per cuius separationem ab alio fit

naturalis rei corruptio, non est substantia Ompleta, sed incompleta, ut pars. Sed tale quid est anima hominis, sicut et alterius cuiusvis viventia. Ergo anima non est substantia completa. inor patet experientia; nam, quum homo moritur, ideo corrumpitur, quia amittit animam, quae est principium vitae. Responde primo My. Mai. quia corruptio naturalia non est corruptio substantialis et ideo nequit insere quod pars naturae, quae corrumpitur, sit substantia incompleta. Respondeo secundo dist. Mai. non est substantia completa complemento substantiali et naturali absoluto n. Mai. non est substantia completa complemento naturali relativo e. Mai. me. min. et dist. O . sicut in maiore Ratio est, quia nihil habet rationem substantiae, nisi in se subsistat complete et absolute; ergo anima humana, quae est substantia habet in seipsa qui quid requiritur ad eam complendam in esse substantiali absoluto.

Esse autem animae humanae sic absolute consideratum est esse naturae cuiusdam spiritualis et ideo animam esse completam substantiam est idem ac animam esse completam naturam spiritualem, seu completum per se principium operationum spiritualium. Sed si anima consideretur non secundum quod est in se absolute, sed secundum quod ordinatur ad animandum corpus, id est relative, tunc evidenter indiget compleri per terminationem ad corpus, sicut quaelibet sorma ad suam materiam. Si autem

ex anima et corpore fieret una substantia, omnino dicendum esset, animam non esse nisi partem substautiae: sed quia ex

200쪽

186 DE HOMINE. scΛP. II. anima et corpore non fit una substantia, sed una natura substantialis ex duabus substantiis realiter distinctis, ideo dicendum

eat animam esse partem unius naturae humanae, non partem

unius substantiam et esse aliquid incompletum in ratione naturae humanae, non in ratione substantiae . Inatabis. Ipsa substantia animae est sorma corporis sed forma ea ens de se incompletum ergo et substantia animae. Praeterea, animam esse substantiam completam fuit error Origenis resutatus a SS. Patribus, qui etiam reddendo rationem cur Deus animam hominis corpori opulaverit, asserunt, hoc ideo esse, quia anima est incompleta substantia. Respondeo eone Mai. diat. min. sorma est ens incompletum, si sumatur reduplicative, et tunc non est totum compositum, sed eius pars c. min. sorma est ena incompletum in se ipsa absolutembd si sit forma inhaerens e e. min. si sit forma subsistens est. min. et cona. Et ratio ex praedictis patet. Ad alterum dist. ant fuit error Origenis dicere animam esse substantiam ita completam, ut naturaliter exstiterit ante corpus quod informat, in statu separationis, sicut angeli cone ant. fuit error Origenis dicere animam esse substantiam ita completam,

ut licet naturaliter non incipiat esse nisi in corpore quod informat, habeat tamen in seipsa quidquid per se requiritur ad constituendum adsequatum principium operationis spiritualis

Quod attinet ad SS. atres eorum locutiones probant dumtaxat, animam humanam non existere, nec cogitare, ne Vivere

primo nisi in corpore, et ideo eam esse incompletam in hoc sensu, quod nullam operationem naturaliter et de sacto exercere potest antequam uniatur corpori. Vel secundo dicendum est, eoaanimam vocare substantiam ineompletam, quia nomen substantiae ab ipsis, ut etiam a Scholasticis post ipsos, saepe usurpabatur

Animae brutorum recto dici possunt substantiae naturaliter incompletae, quum ex supradictis et sint substantiae, et tamen nequeant exercere aliquem actum naturalem nisi actu terminentur in corpus organicum. Ssd haec ratio ostendit, do anima humana esse aliter loquondum.

SEARCH

MENU NAVIGATION