Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

CAP. II. DE HOMINE. 187

pro natura substantiali propter quod dicebant hominem esse quamdam substantiam et consequenter poterant dicere etiam, quod anima, quae est hominis pars esset incompleta hominia substantia. Hoc autem ipsum nos etiam dicimus satemur enim, animam esse naturam substantialem hominis partialem et incompletam. Vel tertio dicendum est, eos dicere animam a stantiam incompletam, quia considerant animam reduplicative, ut ordinatam ad insormandum corpus ut enim ordinatur ad animandum, non est actu completa nisi per actualem terminationem ad orpus, sicut et nos supra diximus. Sed advertendum est, hoc nomen animae non esse simpliciter nomen a stantiae, sed onnotare etiam ossicium naturale ad quod destinatur et sic, licet possit diei incompleta sub hac formalitate

animandi, est tamen prius in se completa in ratione substantiae. Unde concludendum, animam separatam a corpore per mortem diei substantiam incompletam propter relationem ad factum naturale unionis eius cum corpore quo iacto cessante, dicimus

deesse animae aliquid quod prius naturaliter habebat. 53. Obsietes 2'. Si anima humana est substantialiter completa, terminatio eius ad corpus affert illi complementum aecidentale; et sic homo erit unum per accidens. Atqui hoc est salsum; ergo et illud. Et maior probatur; quia quod est substantialitereompletum nequit iterum compleri substantialiter; nam complementum substantiale est id quo ultimo substantia terminatur. Atqui ultimo terminari est excludere omnem ulteriorem terminationem eiusdem speciei. Ergo si anima est substantia completa, accidentaliter terminatur ad corpus. Et ex hoc aequitur, hominem esse unum per accidens. Et confirmatur; nam ex duobus entibus in actu completis nequit fieri unum per se. Atqui, si anima est actus substantialiter completus, quum etiam corpus habeat ex supradictis suum actum substantialem completum, homo componetur ex duobus entibus in actu completis; non erit ergo

unum per se, sed per accidens.

Respondeo dist. Mai. terminatio animae ad corpus afferet complementum accidentale, id est non essentiale, ne requisitum ad

202쪽

hoc ut anima sit substantia in se completa substantialiter eone. Mai. accidentale, id est non naturale, nec requisitum ad hoc ut substantia animae in se completa, et in se vivens, constituatur vivificans aliud, seu habeat Armalem rationem animae εν Mai.

et eius sequelam cone. min. et n. Om. Ad probationem cone. Mai. et min. et n. eo . quia argumentum probat solum, substantiam ultimo terminatam substantialiter non posse iterum substantialiter terminari probandum autem fuisset, substantiam ultimo terminatam in ratione entis substantialis non posse te minari ulterius in ratione principii naturalis, seu in ratione cuiusdam naturae habentis proprias operatione et passiones. Ad confirmationem dist. Mai. ex duobus in actu substantialiter

completis non potest fieri una per se substantia cone. Mai. non potest fieri una per se natura . Mai. diti. min. Omo Omponeretur ex duobus in actu completia inissae substantiae eo . min. ex duobus in actu eompletis in esse naturae humanae n. min.

Probavimus alibi, dari medium inter unum per se substantiale, et unum per accidens dari videlicet unum per se naturale, quod exsurgit non ex substantia et accidentali eius operatione, sed ex duabus vel pluribus substantiis vires suas naturaliter coordinantibus ad constituendum unum principium adsequatum operationum ac passionum, seu unam naturam. Hoc autem in

homine locum habet, qui non est una substantia, sed una natura ex duabus substantiis, licet aliquando dicatur una substantia, quia natura substantialis et substantia saepe consanduntur. Caeterum S. Thomas ipse, licet alicubi hominem vocet unam substantiam quod apud ipsum solet etiam significare unam essentiam explicite tamen dicit in titulo antem. 5 primae partis Considerandum est de homine, qui eae pirituali et eorporali substantia eo onitur et primo de natura ipsius hominis, secundo de eius produetione: ubi clare vides, ex duabus substantiis

componi unam naturam, non unam substantiam. Unde licet duae sint substantis et ideo non possit homo esse una per e*ubstantia, natura tamen una est, et sic potest homo esse una

203쪽

per e natura substantialis. Quando ergo dicitur, ex duobus completis non fieri unum per se substantiale, latet sequivocatio in vocabulo unum, quod si accipiatur pro una substantia, propositio erit concedenda si accipiatur pro uno composito naturali substantiali, propositio erit neganda, quum omne compositum sit ex duobus saltem, et nullum compositum physicum sit substantiale, nisi componentia sint substantiae, et compositi ipsa fiat non mediante aliquo accidente. Quod si ad hoc requiritur ulterius ut unum e componentibus sit completivum et aliud

complebile, non sequitur, alterum esse completivum, alterum complebile in ratione substantiae, sed tantum in ratione cuiusdamnaturae sunt enirn ordinata ad constituendam quamdam naturam, non quamdam substantiam. Unde S. Thomas p. I.

q. 75. a. 2 quum sibi obiecisset quod omne subsistens dicitur

hoc aliquid, anima autem non est hoc aliquid, sed compositum exanima et corpore ergo anima non est aliquid subsiatens, respondet Ad primum dicendum, quod Hoc ALIQUID potest aeripi dupliciter uno modo pro quocumque ubsistente, alio modo PRO

SUBSISTEΝTU COMPLETO I NATURA ALICUIUM EPECIEI Primo

modo exeludit inhaerentiam accidentis et formae materialia secundo modo eaecludit etiam imperfectionem partis. Unde manus posset diei hoc aliquid primo modo, sed non secundo modo. Si igitur anima uinam, quum sit pars speciei humanae, potest dies Me aliquid primo modo, quasi subsistem, sed non secundo modo sic enim compositum eae anima et corpore diritur hoc aliquid. Quae

omnia ostendunt, animam per coniunctionem eum corpore non

compleri in ratione subsistentis, quae est propria ratio substantiae, sed tantum in ratione naturae cuiusdam speciei. Superest elueidanda dissicultas orta ex ancipiti sensu quem habet vox accidentalis in propositione illa conditionata Si anima est substantia completa, eius terminatis ad corpua erit acridentalis. Notetur igitur, accidens ductus modis accipi posse uno modologice, Pro omni eo quod potest esse et abesse salva substantia seu essentia rei alio modo phyrice, pro eo quod existit in alio tamquam in subiecto. Quod terminatio animae ad corpus sit

204쪽

IM DE HOMiNE. CAP. II. primo modo accidentalis animae, omnino concedendum est; potest enim anima, salva sua substantia, existere siue orpore.

Sed quod talis terminatio sit accidentalis animae secundo modo est evidenter salsum, etiamsi anima sit de se ultimo completa in ratione substantiae. Evidens enim est quod talis terminatio non recipitur in anima nam anima non terminatur in se, sed ad corpus. Similiter talis terminatio non recipitur in corpore;

nam terminari animam ad corpus significat, actum vitalem communicari corpori actus autem vitalis est ipsa anima, quae non est accidens, sed completa substantia ergo terminatio animae ad corpus est eommunieatio actus substantialis animae quae mmmunicatio non fit per aliquam actionem accidentalem animae, quum anima non incipiat esse, et consequenter nec agere, nisi unita corpori. Quod si dicas, receptionem animae in corpore esse accidens corporis, etiam hoc salsum est, quia in corpore non recipitur receptio animae, sed anima ipsa unde talis receptio non est in corpore tamquam accidens in subiecto, seu non est

accidens physicum, sed ad summum est aliquid quod salva substantia corporis potest me vel abesse, seu accidens logicum. Dico ad summum, videlicet, si quis consideret corpus simpliciter ut substantiam materialem quia si consideretur ut organicum in potentia vitam habens, receptio animae habebit rationem actuationis non contingentis, sed necessario debitae iuxta naturalem exigentiam. Vide etiam quae diximus supra n. 13.54. Misies 3'. Si anima est de se substantia ultimo completa, eo ipso est persona. Atqui hoc est inconveniens. Ergo. Μῶο constat, quia personalitas est ultimum complementum substantis intellectualis. inor patet, quia non animam, sed hominem dicimus esse personam. Praeterea sequeretur, in resurrectione unionem animae et corporis ore hypostaticam seu personalem, quod etiam est salsum. Respondeo dist. Mai. quando est anima separata . Mai., quando actu est in corpore n. Mai. dist. min. est inconveniens quod anima sit persona dum est in corpore e min. quando est separatam min. inersona definitur rationalis naturae individua

205쪽

CAP. II. DE HOMINE. 191 substantia; quare natura omnia rationalis per hoc est persona,

per quod physice subsistit indivisa in se ab omnibus aliis divisa.

Si ergo anima existat extra corpus, competit illi necessario esse personam si vero existat in corpore, non existet divisa ab omnibus aliis, ut patet et sic anima non erit persona, sed homo erit persona Vix autem necesse est addere, alio modo habere rationem personae animam separatam, alio hominem; quum anima separata sit natura intellectiva tantum, homo vero natura intellectiva et sensitiva simul. Ad probationem maioris dist. ant personalitas est ultimum complementum, ut habet rationem ultimi, seu ut connotat negationem e. ant. ut dicit aliquid positivum n. ant. Si enim substantia intellectiva, quae habet suum intrinsecum complementum substantiale, existat separate illud complementum erit ultimum, quia status separationis excludit actualem communicationem cum alio et sic principium operationum spiritualium erit quaedam persona si vero eadem substantia habens suum intrinsecum complementum substantiale, existat coniuncta cum corpore, illud complementum non erit ultimum habebit enim aliud complementum naturale; et sic anima non poterit amplius denominari persona a priore complemento, quod licet maneat, tamen desinit esse ultimum; sed necessario denominabitur persona ex posteriore terminatione ad corpus, quae constituit eius complementum ultimum. Unde patet animam separatam esse personam ratione complementi substantialis, et hominem esse personam rat ne complementi naturalis, quo ultimo completur. Ad alterum nes ant. Nam ad unionem hypostaticam rem1ireretur, ut anima retineret actualem rationem personae etiam ut coniuncta corpori quod vidimus non posse fieri, quia coniunctio

illa tollit complemento substantiali animae rationem ultimi complementi, qua constituitur personalitas. Hinc nulla substantia, in qua ratio sermalis personalitatis sit aliquid negativum, potest uniri hypostatice cum alio, quum per ipsam unionem amittat suam personalitatem et illa sola substantia potest uniri hypostatice alteri naturae, in qua ratio personalitatis est positiva:

206쪽

quod in Divinis tantum personis locum habet; quia tunc ratio

ultimi a complemento auferri potest, manente persona. 55. Quaeritur quinto, utrum in homine ait una tantum anima, et hae intellectiva. Respondeo assirmative. Nam unus homo est unum animal; ergo unicam habet animam. Et sane animal non esset si liriter unuοι, inquit S. homas p. I. q. 76. a. 3), cuius essent animae plures nihil enim est simpliciter unum, nisi per formam unam, per quam res habet esse ab eodem enim habet res quod sit ens, et quod sit una. Quod si homo haberet plures animas, singulae animae essent singuli actus constituentes totidem naturas independentes, quae non possent reduci ad unitatem, quia nihil esset in homine, quo pluralitas harum sormarum colligaretur et contineretur in unum. Nec valet dicere, quod pluralitas sormarum colligabitur in unum per hoc quod singulae ad idem corpus

terminentur. Νam unitas, quae desumitur a termino, ea materialis, non formalis unitas autem materialis non sumes ad iaciendum unum per se quia terminus, quamvis esset unicus ratione intitatis esset tamen multiplex in ratione termini; nam distincte terminaret actum v. gr. vegetativum, sensitivum, intellectivum, si ponerentur hae tres animae Adde, quod corpus hominis non est de se quid unum, sed quid multiplex unde nullo modo potest dare unitatem homini, sed potius debet ab unica forma accipere unitatem. Non potest diei, ait S. Thomas

loc cit. quod uniantur plures animaee per corporis unitatem; quia magis anima continet corpus et facit ip8um unum, gigam e converas.

Secundo, si plures essent animae in homine, nulla cogitari posset ratio propter quam unius actio impediret actionem alterius; si enim actus substantialis unius potest terminari ad corpus, quin impediat actum substantialem alterius terminari ad idem corpus, multo minus potest actio accidentalis unius impedire actionem accidentalem alterius quia unumquodque agit prout est in actu essent autem in actu non se impediendo, sed cum summa concordia ergo non se impedirent in agendo.

Atqui tamen experimur, operationes vitae intellectualis impediri

207쪽

CAP. II. DE HOMINE. 193 ab operationibus vitae sensitivae, et vice versa. Ergo non Sunt in homine plures animae. Hanc rationem attingit S. homas is c. cit. Una operatio animae, quum fuerit intensa, impedit aliam: quod nulla modo contingeret, nisi principium actionum erae peressentiam unum.

Τertio, si anima rationalis in homine distingueretur ab anima sensitiva, posset utique Deus relinquere in corpore hominis animam sensitivam ablata rationali et sic posset ex homine fieri brutum sine ulla nova forma specifica. Hoc autem est absurdum quia praesupponit hominem componi ex bruto et intellectu, seu habere formam specificam bruti cum forma specifica hominis. Quod autem Deus posset separare animam rationalem, patet per hoc, quod, si per aliam animam homo est animal, et per aliam homo, contingit huic animali esse hominem, nec humanitas est de eius essentia, sed quid superadditum.

Quarto, ex morte hominia apparet, unicam tu eo egae animam; numquam enim manet in cadavere aut vita sensitiva sine intellectiva, aut intellectiva sine sensitiva. Si autem essent duae vel plures animae, non apparet cur discessio unius semper importaret discessionem alterius.

Quinto, unica anima intellectiva plene sussicit homini ad

omnes suas operationes ergo non sunt fingendae gratis aliae

animae. Antecedens probatur. Νam anima intellectiva virtute continet id quod sensitiva habet, et adhuc amplius. Iam vero, quando anima huiusmodi infunditur corpori, actus vitalis terminatur ad corpus in quo recipitur quum autem quidquid recipitur recipiatur seeundum modum recipientis, et corpus organicum sit receptivum vitae sensitivae seu animalis, anima intel-jectiva actuabit vitam animalem et sensitivam in corpore. Res est omnino plana, nec ulteriore indigens explicatione. Quod autem attinet ad vitam vegetativam, ea mihi videtur perfici per vires materiae, quin necesse sit ponere in anima aliquod principium vegetativum stricte sumptum, ut dixi in tractatu de primis principiis n. 63 et addi potest ratio emcax ad idem probandum. Nam vita triete sumpta, ideo quia exercetur per operationem

208쪽

stricte immanentem, indiget principio habente duas passivitate

quale est anima. Atqui vita vegetativa non exercetur per operationem stricte immanentem. Ergo non indiget principio habente

duas passivitates, seu anima. aior constat ex dictis supran. 5. inor vero probatur; quia vegetatio fit per accessum partium ad partes, seu per motus materiae et operationes hi- micas, quae legibus attractionum molecularium reguntur, et sunt necessario transeuntes. Hunc autem accessum partium ad partes sequitur informatio, per quam partes convenienter elaboratae

fiunt primo pars animalis sed ante hoc necesse est, ut iuxta leges physicas et chimicas, quas anima non potest ullo modo immutare, suspendere aut violare ut apparet in venenis, in vulneribus, in languoribus stomachi te.), debit introducantur in organismum quia anima non insormat corpus nisi organicum in potentia vitam habens. Atque hine eruitur alia ratio ad idem ostendendum. Nam anima non influit vitam nisi in corpus organicum in potentia vitam habens atqui partes alimentativae non sunt in potentia ad vitam, nisi quando actu sunt in organismum introductae, quod fit per operationem vegetativam, quae dicitur nutritio ergo anima non influit vitam in eas nisi post vegetativam operationem. Si autem aliqua operatio vegetativa fit ante influxum vitalem animae, dicendum est, animam simpliciter non esse principium vegetativum. Addi potest tertia ratio ex eo quod omnis operatio vitalia est persectio viventis: sic intelligere est persectio intelligentis, et sentire persectio sentientis. Sed vegetare non perficit animam. Ergo operatio vegetativa non est operatio vitalis animae Addam etiam quartam rationem excommuni modo loquendi licet enim dicamus quod anima sentit, non tamen dicimus quod anima nutrit corpus, sed quod cibus nutrit unde sequitur quod principium nutritionis sunt vires quae cibum digerunt, seu vires corporis viventis in quantum proportionantur actionibus himicis, quibus cibus digeri se sinit, Posset vero quis dicere, quod, etiamsi anima in nutritione non attingat partes alimentare ciborum, tamen propter vitam, quam actuat in eoi pore organico, dat ipsis organis, quibus nutritio

209쪽

CAP. II. DE OMINE. 95 perficitur, esse organa nutritionis; non enim essent apta, si anima recederet. Hoc verum est simplieiter, sed non sussicit ad statuendum, animam proprie esse principium proximum egetationis. Aliud enim est quod anima conservet organa nutritionis, aliud est quod operatio nutritiva sit ipsius animae potest enim primum haberi sine secundo, et, primo posito, habetur quod suffcit, etiamsi non ponatur secundum. Quare videtur omnino concludendum, principium vegetativum esse ipsum organismum viventis et vires materiales tum ipsius, tum alimentorum: animam autem influere in vegetationem non per actum alicuiusvis vegetativae, sed per actum quo dat corpori vitam animalem sensitivam, per applicationem alimenti, et per motus alios mechanicos, quos producere potest in ordine ad recipiendas a causis materialibus has vel illas modifieationes in organis quibusdam.

Sed quidquid sit de hac quaestione, etiam dato quod anima

esset principium vegetativum, et quod vegetatio esset operatio stricte vitalis, adhuc tamen non requireretur anima vegetativa

specialis in homine anima enim intellectiva, quae est principium vitale altioris ordinis, poterit prosecto actuare hunc inseriorem vitae gradum in corpore disposito. Poterit, inquam, in hypothesi quod vegetatio sit operatio stricte vitalis secus enim non sequitur conclusio. Sed redeantus ad thesim. Sexto tandem, si plures animae essent in homine, non idem principium perciperet sensibilia ut intelligibilia, nec testaretur conscientia existentiam assectionum sensibilium et intelligibilium in eodem subiecto. Atqui conscientia de iacto testatur unicuique quod idem est subiectiim affectionum sensibilium et intelligibilium. Ergo non sunt plures animae in homine, sed una tantum. Addi posset hic, quod origo cognitionum humanarum fieret inexplicabilis, si homo haberet duas animas sed

brevitatis causa novum hoc argumentum non evolvam'. 56. Quaeritur sexto, quomodo anima sit in corpore.

Quod otiam bruta non habeant nisi unam animam, eamque sensitisam,habori pressi tamquam demonstratum e praecedentibus.

210쪽

196 BE HOMINE. CAP. II. Respondeo, animam esse in corpore tamquam formam dantem

illi primum vivere quod non iterum explicabo, quum satis constet ex dictis supra. Deinde dico, animam esse totam in toto corpore insormato, et totam in qualibet parte corporis insormati quae res ideo videtur aliquibus valde dissicilis, quia

non cogitant, substantiam spiritualem non esse localiter in loco, sed virtualiter tantuma nam ubi sequitur materiam anima ergo spiritualis non habet ubi suum proprium unde eius praesentia substantialis in toto corpore non constituit eam extensam aedivisibilem, sed tantum terminatam ad extensum et divisibile. Quare dici potest et debet, quod anima est in ubi terminative tantum, id est ratione termini ad quem terminatur, qui habet

suam veram et propriam ubicationem, non autem ratione sui ut est substantia spiritualis Hinc fit, ut amputato membro eorporis, v. gr. brachio, nulla fiat diminutio animae, et crescentestatura corporis, nulla fiat augmentatio animae et similiterdum homo movetur localiter, non movetur anima, nisi secundum terminum a se informatum, et dum duo homines ad invicem accedunt, non accedunt proprie eorum animae, sed compora quia animae secundum se non sunt in loco, nec secundum locum distare possunt, sed sunt supra locum et supra omnem relationem localem.

Quare etiam superflua est, et salso laborat supposito quaestio illa, in qua quidam multum desudant, de aede animi, utrum nempe sit in cerebro an in corde, an alibi Anima enim non est ubicata in aliquo organo, aut in aliquo puncto eius indivisibili, sed existit absque ubicatione in omnibus organis per quae

vita exercetur. 57. Quaeritur septimo, utrum homo componatur eae corpore, et anima, et umione utriusque.

Respondeo negative quia unio corporis et animae non est quid tertium per modum partis, sed est ratio formalis compositionis naturae viventis, resultans ex terminatione animae ad corpus. Ipsa vero terminatio animae ad corpus non est aliquod accidens physicum animae vel corporis, ut iam ostensum est, sed

SEARCH

MENU NAVIGATION