Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

CAP. II. DE HOMINE. 2076I. Tertia iacultas hominis inter cognoscitiva est recordativatum sensibilium, tum intelligibilium : haec autem continet tria:

retentivam, revocativam, rem itimam. actus inadsequato percipiendi rem in natura existentem et realiter imprimentem speciem in passivitate cognoscentis, qui actus semper possibilis est, quando obiectum est proportionatum potentiae, quum semper possibile sit defigi attonitonom in oblocto composito secundum aliquid tantum eorum, quae in eo se manifestant. Sic canis agnoscit dominum sub diversis Vestibus, et licet videat sum semper vestitum, bono tamen in illo composito ex Vestibus et domino con idem solum dominum, cui gestit, nulla habita vestium rations. Et magis universaliter, quotiescumquis inimal habet plura obiecta in uno obiecto praesentia, nullo modo cogitur omnibus simul attendere, sed naturaliter potest figere attentionem in uno aliquo ex illis; et hoc est abstrahere a caeteris simpliciter. Secundum est, quod vis praecisiva est propria solius principii intollectivi. Nam praecisio dissilit unam rationem cognoscibilem ab aliis, quas positive excludit hoc autem est proponere sibi obiectum non quale est in rerum natura determinato, sed quale rosultat ex exclusione determinationum malivi sacta a cognosconte, id est sub sorma potentiali atque universali: quod est maximo proprium intellectus. Tertium est, quod operatio componendi et dividendi, etiam quando Versatur circa rationes obiectorum sensibiles, non potest fieri virtute principii pure sensitivi. Sic inu loquit proprio iudicare, iam με - σα -- Me grave, et similia Ratio est, quia ad hoc iudicandum requiritur idea proprie dicta praedicatum enim dicit formam universalem. Sed in bruti associatio phantasmatum tonsi locum iudicii; quia phantasmata, quorum unum in altero continetur, dant percipere obiectum cum sua qualitate et vis sic apprehendendi unam in altero dicitur Vis instimativa, seu matorialiter tantum iudicativa. ulto minus possibilis os virtuti puro cognoscitius sensibilium operatio dividendi, seu positive ogaudiconvenientiam duarum rationum sensibilium, etiam pure materialiter. Ratio ost, quia nihil potos determinam virtutem sensibilium cognosci-tivam ad talem actum. In composition enim habentur species sensibiles sicis obiicientes, ut ostendant inclusionem aliquam unius rei in altera; et sic haec inclusio, quae est aliquid positivum, movere potest sensum ad porceptionem sed ad divisionem oboret movero disconvenientia stoxclusio unius rei ab altera. At disconvenisntia duorum est non ena, et non ens non moVet Vim sensitivam. Et ita brutum poterit qui in optime discemere ignem ab aqua, et panem a saxo sed non cognoscet hoc per actum quo neget amum de altero, quasi sic iudicet hie ignita nones ista aqua sed por species distincta ignis et aquae simpliciter, quas nequit confundero, quum sint disssae. Quartum est, quod potest in bruti esse materialis quasdam imitatio

222쪽

208 DE OMINE. CAP. II. Vis retentiva est potentia passiva tum intellectus, tum sensus; in quo enim recipiuntur species, in eo servantur, nisi quid obstet, ut superius ratiocinati sumus. Quia vero potentia in qua species sensibiles recipiuntur est extensi potentiae spiritualis, quae per passivitatem organicam completur in esse sensitivae, maior vel minor vis retentiva specierum sensibilium pendet ex parte a maiore vel minore persectione organorum. Hinc fit, ut etiam

via retentiva specierum intelligibilium quae semper pendet aliquatenus a sensibilibus, ut supra ostendimus fiat pro maiore vel minore organorum persectione firmior vel infirmior. Vis revocativa pertinet ad vim cognoscendi prout est vis activa, et oritur ex naturali versatilitate principii cognoscitivi, in quo est invincibilis agendi necessitas ex quo fit, ut saepe in suis divagationibus redeat ad eas species, quarum obiecta iam prius attigit. Illae autem species, tum sensibiles, tum intelligibiles,

caeteris paribus, facilius revocari se patiuntur, quae vel clarius et distinctius impressae sunt, vel maiorem motum affectus excitarunt, vel maiorem habent nexum cum assectionibus aut obiectis praesentibus. In homine vis revocativa specierum sensibilium adiuvatur praesentia specierum intelligibilium, et vice versa, propter mutuum nexum, de quo superius locuti sumus. Vis recognitiva est facultas agnoscendi, quod res quae cogitatur iam alias cogitata fuit a cognoscente et huius facultatis actus est iudicium, saltem virtuale, ut patet unde vis recognitiva est

vis iudicativa. Fit autem recognitio dupliciter I per hoc

quod cognoscens percipiat, dum actu cognoscit, non fieri in sua

discursus, sicut est materialis quaedam imitatio iudicii. Bruta enim habent quamdam experimentalem cognitionem, qua adducuntur at raliter ad aestimandum V. gr. easdem causa produeere eosdem flectus, Vel eadem signa significare res similesu, quae aestimatio tenet in ipsis locum principii universalis. Si ergo brutum apprehendat ut praesentem eam causam, a qua iam expertum est aliquem flectum, naturaliter Oxpectabit similam effectum ut quando videt hominem accipientem saxum, aut agitanto baculum. Atque hinc apparet, mirum non esse quod animalia, praesertim persectiora, procedant ad actiones quasdam, quae videntur modum agondi humanum imitari. Quod vero non ideo suspicandum sit, bruta habere aliquam vim intellectualem, satis constat ali indo.

223쪽

CAP. II. DE OMINE. 209 passivitate aliquam novam specie receptionem ab extrinseco Vel aliam immutationem tunc enim saltem virtualiter iudicat, rem de qua cogitat iam suisse in mente 2 per hoc quod nova receptio speciei cognoscatur non afferre cognoscenti novum obiectum apprehendendum; tunc enim, etsi cognoscens percipiat se moveri

actu ab obiecto ut quum homo videt hominem sibi notum , percipit tamen simul speciem a tali obiecto impressam non afferre sibi novam materiam cognitionis, sed coincidere cum specie obiecti iam prius cogniti, quam habet praesentem. Ex his, quae satis aperta sunt, sequitur, in memoria esse aliquid, quod se habet ad modum materiae, id est obiectum in specie im-

P Ss retentum et revocatum, et aliquid, quod se habet admodum formae, id est recognitio, de qua supra. Quare memoria materialiter considerata constat vi retentiva et revocativa specierum, formaliter considerata est ipsa vis recognitiva, adaequale considerata tres has facultates complectitur. Ita memoria et vis apprehensiva atque cogitativa non distinguuntur in specie facultatis, sed tantum in connotatione diversa eorumdem obiectorum, quatenus videlicet vis apprehensiva et cogitativa obiectaeosnoscunt, vis autem recordativa eadem agnoscit.

Remeatio specierum fit attendendo, recognitio fit reflectendo, ut patet in utraque autem intervenit aliqua specierum associatio . 62. Hic plura addi possent quae ad vim cognoscitivam reseruntur: v. gr. de habitibus intellectualibus aequisitis, de origine idearum, de sensibus externis, et eorum aptitudine ad percipiendam veritatem, et similia. Sed ne tractatus nimis excrescat, omittam quaestiones de habitibus intellectivis, hoc

Est otiam in brutis vis retentiva et revocativa spontanea sensibilium. Vis autem recognitiva est in ipsis secundo modo, sed non primo. Nam praesentibus duobus phantasmatibus ei libus, potest brutum maiorialitor agnoscere actualem eorum similitudinem, iuxta ea quae prius dicta sunt. Contra, praesente uno phantasmate, quod iam prius habitum sit, non potest brutum instituere comparationem eius ad seipsum, nisi possit pedicipere prius et post hoc autem excedit Vim pure sensi am, quae est determinata ad hic et nunc. At sine tali comparatione impossibilis ost

recognitio secundum priorem modum. VOL. II. P

224쪽

210 DE HOMINE. DcAP. II.

unio advertendo, quod hi potissimum ad memoriam revocantur, et in passivitate intelleetus sunt ut in subiecto. Reeole quae dicta sunt in tractatu praecedentem. 83, 84. De origine idearum aliqua inserius attingentur . III. De sensibus autem, ne Omnino praetermittantur, addam quae philosopho sincere videntur, nimirum in quo consistant, quomodo distinguantur, et quomodo sint naturaliter Veraees. Sensus extemi dicuntur organa animata, quibus attinguntur sensibilia Quum autem sensibilia, seu materialia prout sunt obieeta sensuum, debeant agere in haec organa sensitiva, ut constat, et actio rei materialis in organa materialia sit actio loco- motiva, sequitur haec organa constitui instrumenta apta ad apprehendenda similia aut diversa obiecta, per hoc quod sint parata ad recipiendos quosdam motus locales similium aut diversaram rationum, ut cito declarabimus. Anima autem, quae per haec instrumenta sibi coniuncta apprehendit obiecta, quum non sit in cerebro tantum, sed in toto corpore informato, ut supra diximus, advertit motum in organis factum, et ex eo adducitur in notitiam obiecti. Atque hic occurrit magna quaestio, quam tamen brevissime expediam, videlicet de vi quae competit corpori insormato in ordine ad movendam animam. Dicunt enim meliores philosophi, animam quidem posse movere corpus, sed corpus nullo modo posse movere animam. Quod si verum sit de omni corpore, etiam insormato, videtur impossibilis fieri perceptio rerum sensibilium et ideo suspicari quis posset, quod saltem pro corpore insormato iaciend sit exceptis, quum tamen nemo adhuc e plicare potueritis uvam corporis informati actionem in animam. Ex praemissi autem c. I. aliquod lumen derivari potest circa hanc quaestionem. Et primo supponamus applicari ignem alicui parti corporis organici animati Actio ignis resolutiva tendit ad eorrumpendum manum illud, et ad auferendam ab eo potentiam

vitae quia vero anima nequit continuare vitam in organo co rupto, necessario, dum corrumpitur, experitur ingratam affectionem, utpote contrariam naturae, et dolet sensibiliter in

225쪽

quantum cogitur amittere possessionem, imperium, dominium, organi sibi naturaliter convenientis. Ex quo apparet, quod dolor hic sensibilis, seu sensatio doloris, causatur a motu violento organi, non per hoc quod materia organi agat in spiritum, sed per hoc quod corruptio organismi tollat conditionem necessariam naturalia insormationis; unde fit ut anima ad statum innaturalem se transire experiatur. Si secundo non ponamus ignem, sed aquam frigidam actio aquae non tendet ad destrue dum organismum, ne excitabit illam sensationem doloris aeuti, quam excitat ignis, sed immutabit tamen aliquo modo ipsum organismum, ut patet. Nequit autem immutari organismus,

quin anima, quae in singulis organismi partibus actuat vitam pro illarum dispositione, cognoscat immutationem dispositionis illarum partium; siquidem ex dispositione illarum pendet accidentale exercitium vitae in tali organo. Quia ergo actus vivendiaecidentaliter mutatur in tali organo, anima ei ipso facto, tale

organum suisse immutatum, et suisse causam mutationis ab ipsa anima distinctam. Quare sensatio oritur in anima, non quia corpus animatum moveat animae substantiam positive per actum suum materialem, sed quia eorpus animatum offert simpliciter aliam dispositionem, seu mutantur conditiones in termino ad quem terminantur actus vitales sensitivi mutato enim accidentaliter termino recipiente vitam, actus vitae sensitivae necessario accidentaliter mutatur, quum alio modo compleatur. Quod dietum est de actione ignis et aquae eommode transferri potest ad actiones aliorum gentium, ut lucis, aeris, cibi, potus etc. Et valet non solum ad explieandam sensationem prout est actu cognoscitivus, sed etiam prout est motus aspectivus. am, ut etiam hoc obiter attingam, quotiescumque mutatio organica est huiusmodi, ut perficiat dispositionem organorum in ordine ad exercendos actus vitae sensitivae secundum naturae destinationem, immutati illa causabit gaudium, voluptatem, quietem: In Ela contrario causabit dolorem saepe autem, quia immutatio non est magna, vix sentitur voluptas aut dolor. Unde generatim

226쪽

materia moveat spiritum, quod est impossibile; sed per hoc, quod mutatis accidentaliter conditionibus materialibus termini,

in quo vita actuatur, ipse actus vivificans alio et alio modo accidentaliter terminari debeat quum enim actus vivificans sit ipsa substantia animae, in qua est et intellectus et appetitus, nequitanima non percipere diversitatem accidentalem terminationis, et non bene aut male assici, prout vel iuvat exercitium vitae, vel eidem nocet. Notandum autem, quod anima non cognoscit quaenam sit entitas, species et natura mutationis actae in organo a se vivificato, sed cognoscit simpliciter mutationem terminationis suae ad illud, quia noscit se in illo non habere eumdem agendi modum ac ante immutationem. Hinc non est mirum quod aliquis doleat de vulnere, affectione rheumatica ete , quin possit dicere in quo praecise consistit organi laesio vel alteratio. Notandum insuper, quod quum informatio non sit aliqua actio

libera, sed naturalis terminati substantis animae ad corpus, immutatio organica non relinquit animae iacultatem sentiendi vel non sentiendi pro arbitrio, sed omnino determinat aensationem non tamen positive agendo in animam, sed accidentaliter immutando terminum actus insormativi, qui actus est sensitivus ob ipsam suam terminationem ad talem terminunt. Et per haec videtur breviter et clare soluta magna illa quaestio, quomodo corpus concurrat ad actus animae in composito humano.Quaestio de commercio animi et corporis, licet sic resoluta quoad suum principium, habet tamen multas alias peculiares obscuritates in rebus particularibus, ut quum quaeritur quae organa quibus operationibus inserviant, quibus vehiculis transmittantur motus sive ad cerebrum, sive ad cor, etc. Sed haec omnia videntur magis ad medicos pertinere, quam ad philosophos rationales, qui sola rationes supremas rerum investigare solent opiniones autem medicorum et philosophorum circa hanc materiam passim apud auctorea invenies. 63. Igitur sensus externi sunt organa animata, quorum immutationes ab obiectis materialibus causatae actum vitalemaeeidentaliter modificant Distinguuntur autem invicem

227쪽

CAP. II. DE HOMINE. 2I3 secundum diversam aptitudinem, quam habent ipsa organa ad recipiendos sensibiles motus ab extrinseco impressos, et dicuntur visus, auditus, olfactu's tu8, tactu8. Organum visus sunt oculi, quorum aptitudo est ad recipiendos sensibile motus ab aethere luminoso organum auditu sunt aures, quarum aptitudo est ad recipiendos motus sensibiles ab aere organum olfactus sunt nares, quarum aptitudo est ad recipiendos motus sensibiles a particulis quibusdam volatilibus, quae dicuntur partes odorantes organum gustus sunt lingua, palatum, guda, quorum aptitudo est ad recipiendos motu sensibiles a corporibus ut ad nutritionem reseribilibus organum tactus est in toto corpore dissusus, saltem in eius superficie, et dicit aptitudinem ad recipiendos motus sensibiles a corporibus ut resistentibus praesertita caeterum ad tactum etiam refertur sensatio calidi et frigidi, et aliorum quorumdam, ut infra dicemus. Notandum est hic, omnes isto motus, qui recipiuntur in

organis sensuum, eas vibratorios, et eorum rationem esse dive

sam pro diversis organis. Auditus communiter exigit vibrationes aeris saltem duas et triginta in unico minuto secundo; et aivibrationes fiant adeo frequentes ut ad octo mille in minuto secundo pertingant, sonus fiet sere imperceptibilis. Tympanum igitur aurium est instrumentum sensibilitatis intra illos circiter limites tantum. Contra visus exigit vibrationes aetheris multo frequentiores, quam quae fiunt in aere pro acutissimis omnium sonorum. Vibrationes enim luminosae, ut ex physica eruitur, sunt in uno minuto secundo Mo, R000, R000 circiter proces e flavo, paullo plures pro violaceo, pauli pauciores pro rubro. Igitur retina oculorum, in qua recipiuntur huiusmodi vibrationes, est instrumentum sensibilitatis inter limites omnino diversos a limitibus intra quos tympanum aurium est instrumentum auditus Tactus non excutitur sensibiliter oscillationibus luminosis et sonoris, ut sie. Sed si manus ponatur prope chordam vibrantem, sentiet impressionem oscillationum eodem actu quo illam tangit attamen hoc proprie non est sentire vibrationes sonoras, sed sentire corpus ipsum, quod

228쪽

2l D HOMINE. CAP. II. vibrat, in quantum est resistens. Videtur autem requiri ad aensationem tactus vibratio frequentior quam in sono, sed minor quam in lumine Frequentior, quam in sono quis tactu non percipit oscillatione sonora aeris, et tamen percipit chordam vibrantem, ut diximus: quod signum est, chordam

dum vibrando repetite tangit digitum plus agere quam aerem, id est habere, praeter vibrationes longitudinales sonoras, filias iurationes moleculares easdem, quas habet quando est quieta)frequentiores; siquidem si vibratio sonora non est satis frequens ut per se sentiatur tactu, debet dici eam fieri sensibilem taetui per alias vibrationes frequentiores, quae locum habent in ipso limite amplitudinis oscillationis cuiusque sonorae, in quo limite

tangitur chorda Hinc in sono emper notatur aliquid tremulum, praesertim quando descendimus ad tonos graviores, et tremitus ille fit tanto minus sensibilis, quanto acutior fit tonus, quia frequentia maior et maior vibrationum, quibus onus redditur magis et magis acutus, accedit magis et magis ad continuitatem quamdam sensibilem, et non permittit pereeptionem distinctionis inter vibrationes rapidissime sibi succedentes. Η autem accidit in tactu; quum enim tangimus aliquid V. gr. .chartam, non percipimus aliquam seriem impressionum disti

clarum Secundum numerum Meessivo, sed unam veluti continuam impressionem, seu unam continuam actionem resistentem

manui, sine ulla interruptione et per hoc apparet actionem comporum, quae tactu sentitur, fieri per vibrationes requentiores quam vibrationes sonorum. Sed vibrationes tactum excitantes sunt minus frequentes siuam vibrationes lucis, ut videtur constare ex eo quod lucem tactu non sentiamus, sed tantum calorem, qui

ab ipsa luce procedit et vibrationibus paucioribus quam lux propagatur. Nam radii calorifici in spectro solari iacent extra

limites colorum prope rubrum quum autem numerus vibrationum a violaceo ad rubrum decrescat, radii calorifici longioribus quidem, sed paucioribus, seu minus frequentibus vibrationibus propagantur, et ideo minus requenter imprimunt se actui. Videtur ergo resultare, quod ideo tactu non attingimus lucem,

229쪽

CAP. II. DE HOMINE. 215

quia vibrationes lues habent nimis brevem motum, quam ut ineiant sensibiliter organum tactus Ignis autem, cuius calorem radiatum tactu sentimus, debet in se ipso habere motum vibratorium eiusdem specie atque illum, quem transmittit per aetherem at quia ignis non habetur sicut lux ex solo aethere agitato, sed ex agitatione substantiae combustibilis dieindum est, ipsum corpus, quod comburitur, in actu combustionis habere vibrationes moleculares similes illis, quas habet aether in transmissione Horici dixi similas, id est eiusdem rapiditatis; non tamen eiusdem, sed maioris intensitatis . Facile est nune his positis, de tactu magis generaliter loqui. Nam licet motus ille, qui habetur in combustione, destruat

substantiam, seu potius naturam, combustibilis, cuius partes dissolvuntur, et laedat manum tangentem, quod non experimur in tangendo marmore aut serro frigido attamen semper sensatio ealaris aut rigoris, quae habetur in tangendo, videtur excitari per motus eiusdem rationis seu velocitatis circiter, tamen minoris intensitatis, quam in exemplo ignis supra allato. Nam calor et frigus non procedunt ex pluribus vel paucioribus vibrationibus dato tempore saetis, sed ex earumdem intensitate, sicut accidit in sono et in colore, qui servato eodem numero vibrationum possunt intendi et remitti, manendo in eadem specie, ita ut multum vel parum seriant sensus, et vel delectent, vel noceant organis, in quibus reeipiuntur'. Nam radius calorificus, ut et luminosus, dum propintur, minuitur intensitate; quare ad quamdam distantiam datam sicut olor, ita et calor, minua intense percipitur, immo nec percipietur; et tamen radii sequuntur eamdem legem velocitatis vibrationum in toto cursu, variata tantum earum intensitate. Ergo non solum in igne, et prope ignem, ubi maximus est ardor, sed etiam ad distantiam, ubi alor fit minor et minor, vibratione ealorificae servant

Nil mirum; nam corpora, otiam xtra combustionem refleetmit et calori Ris radio lucidos diversorum colorum quod non possent sacere, nisi homologam illis vibrandi rationem respectius admitterent.' ut scphysica hoc deduci posse sed demonstrationi hic renuntio.

230쪽

216 DE HOMINE. CAP. II. eamdem rapiditatem successionis, et eodem numero perficiuntur.

Atqui frigus non est nisi gradus caloris inferior gradu, quem habet organum sensitivum. Ergo quandocumque laetus aliquid sentit ut calidum aut frigidum, sentit per vibrationes rapidiores quam sint vibrationes sonorae, et sere adeo frequentes ac vibrationes lucis. Hinc calefactio fit in manu per hoc, quod augeatur intensitas et amplitudo vibrationum in eius particulis organicis, frigefactio vero per hoc, quod diminuatur talis intensitas et amplitudo et in manu, sicut in aliis corporibus, si vibrationes vel sint intensiores et ampliores quam eorum textura patiatur, vel sint remissiores et brevioris amplitudinis quam natura exigit, eveniet alteratio, vel corruptio organi, aut naturae cuiuslibet. Quando vero non tangimus aliquid ut calidum vel ut frigidum, sed ut simpliciter resistens sive plus sive minus ut quum pestangit terram), dicendum est, sensationem tactus provenire adhuc ex iisdem vibrationibus, quae per frequentissimam repetitionem applicant corpori tangenti actiones sensibiliter continuas virium

repulsivarum, quibus corpora mutuam compenetrationem impediunt. Resistentia soli provocatur per pressionem pedis, contra quam solum reagit iuxta suam naturam plus vel minus, et per repetitionem actionum adeo frequentem, ut pro continua sensibiliter habeatur. Nisi enim assidue replicaretur impressio quain facit solum contra pedem, non continue duraret sensatio resistentiae, sed cessaret postquam semel in primo contactu habita est, et duraret sola impossibilitas procedendi intra solum, sed sine ullo sensu resistentiae. Et idem dicas de manu premente mensam, et aliis innumeris . De sensu uvidi et laevigati nulla est dissicultas: uvidum enim agnoscitur ex insequali et veluti discontinua resistentia quam corpus Opponit tangenti laevigatum ex resistentia sensi-

Recolondum est hic, quod contactus physicus non fit per appropi quationem V gr. manus ad mensam, usque dum aliquid manus sit praeciso Post aliquid mensae, sed tantum per appropinquationem usque illuc, ubi vires repulsi a mole lares manus et mensae lint satis Vicinae, ut impodiant ultoriorem appropinquationem. Vide quae diximus de substantia corporea pluribus locis.

SEARCH

MENU NAVIGATION