Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

CAP. II. DE HOMINE. 217biliter continua per totam superficiem quae dicitur evigata. De sensu duri et mollis, liquid vel pulverulenti, et similibus, nihil addendum quum facillime explicentur et ideo de tactu

satis sit. De ollactu vero, et de gustu praesertim, dissicile est loqui, quia odores et sapores nondum subierunt eam analysim, quam soni et colores videtur tamen dicendum, quod sicut diversos colore videmus propter diversum numerum vibrationum lucis, et magis vel minus vividos pro maiore vel minore intensitate et amplitudine vibrationum, ita diversos odores percipimus propter diversum numerum vibrationum quas provocant in naribus particulae odoriserae, eosque magis vel minus intensos pro intensitate atque amplitudine vibrationum. Utrum autem odorea simplices reduci omini ad septem, vel ad tres, sicut colores, penitus incertum eat Artassis enim sequuntur aliam legem omnino diversam, . gr. legem sonorum, a quibus accipimus etiam aliquod epitheton pro odore, quum de eo dicimus quod est,. r. acutus vel gravis. Item de saporibus penitus ignoratur per quid distinguantur et licet possit quis redueere sapores primitivos secundum analogiam colorum in spectro, vel secundum aliquam aliam, totum ut gratis inclum accipietur. Sed hoc unum videtur constare, etiam circa gustum, quod

diversae species saporum oriuntur ex diverso numero vibrationum, quas diversi cibi excitant in organis gustus, et quod intensitas maior vel minor alicuius saporis pendet ab amplitudine earumdem vibrationum. Itaque sensus extemi, licet ex parte principii non distinguantur, distinguuntur ex parte organorum, quae ob diversam constitutionem apta sunt ad recipiendos motus diversarum

specierum . dem biectum V. r. rosa, potest plures sensus movere v. gr. Visum, odoratum, tactum et gustum sed non. Haec onmia, ut patet, brutis conVeniunt non minus quam hominibus: immo quidam sensus in quibusdam brutis etiam persectiores sunt, quam in hominibus, in quibus ratio abundanter supplet ulteriorem sensus vi

tutem.

232쪽

218 DE HOMINE. CAP. II. per idem, ut patet et ala sensatione ex rosa Visa odorata est.

erunt diversae species quum species ac latur ab obiecto non materiali sed formali. 64. Nune aliquid breviter addendum de certitudine, quam producit perceptio sensibilis. Quum autem organa sensuum nequeant pati impressionem nisi ab aliquo agente, et agens vel ait ipsa anima, vel sint orpora extra posita, si posait probari in

casu particulari, quod agens non eat anima, statim aequetur, impressionem sactam in organis habere pro causa corpus extra positum. Atqui in plurimis casibus, immo ommuniter, constat, quod tale agens non est anima. Ergo communiter constat de existentia corporum Minor patet, quia anima libere movet

corporis organa et cum conscientia de suo actu et sic quotiescumque homo scit se non Voluisse movere organa, est animam

non esse illud agens, quod produxit in eis impressionem. Omitto

alia rationes, brevitatis ausa. Si vero constat de existentia corporum, constat etiam de qualitatibus, quae in iis apprehemduntur. Quum enim organismus nequeat moveri ab alio compore nisi secundum determinationes virium, quae in alio e pore existunt, fieri nequit ut duo corpora diversa moveant eodem modo sensum, caeteris paribus nec fieri potest ut duo aequalia diverse moveant in iisdem adiunctia ergo quot sunt distincta ac diversa quae agunt in sensus, tot sunt distinctae ac diversae impressiones exacte respondentes distinctioni ac diversitati agemtium quum autem anima, ut terminata ad suum corpus, advertat actum suum vitalem terminative modificari secundum has diversas rationes, eo ipso diversas sensationes experitur, quarum specificae aut accidentalea differentias specifieis autaeeidentalibus differentiis obiectorum exacte respondentes in-eiunt ut anima cum veritate percipiat eadem obiecta, non quidem secundum totum id quod sunt, sed secundum quod in sensus actu agunt. Unde si anima illa est rationalis, non

poterit perespere sensibile, quin simul intellectualiter attingat rationem entis et causae et similia, ut alibi diximus, prout in particulari sensibili existunt.

233쪽

CAP. II. DE HOMINE. 219 Notandum est autem, quod sicut existunt instrumenta diversae virtutis intra eamdem speciem v gr. telescopia, microse iis,

tubae, cytharae etc., ita nihil impedit, quominus in diversis hominibus sint organa sensoria diversae virtutis, sive in videndo, sive in audiendo, sive in aliis adeo ut impressio, quae recipitur in oculo eui, non necemario eadem ait a quae recipitur in oculo Paulli, et idem dicas de alii sensibus. Quare absolute loquendo possunt duo homines idem obiectum diverso modo apprehendere, sicut duo astronomi qui lunam apiciant cum diversia telescopiis, diverso modo eam apprehendent. Sed hoc non creat errorem nam iudicium de rebus sensibilibus sertur a nobis modo relativo, id est unum ad aliud comparando et quia qui videt hoc v. gr. sub maiore volumine, etiam alia videbit sub maiore Volumine, comparatio adhuc recte procedet. Si autem ob infirmitatem aliquam organum vitietur, tunc utique comparatio ducet in salsum, quia medium comparationis non perseverat in statu debito; sed hoc est per accidens. Generatim Vero error, qui tribuitur sensibus, tribuendus est temeritati potius et imprudentiae iudicantia sensus enim ossicio suo sunguntur fidelissime, quum sint potentiae passivae sed homo qui

recepta impressione iudicat turrim remotam esse rotundam, vel remum in aqua esse hactum, vel laminam auream eam mathematice continuam progreditur in iudicando ultra id quod debet, quum tribuat rebus aliquid, quod non positive percipit per

sensum ut iisdem conveniens. Caeterum qui prudenter iudicat, quum sciat, unum sensum imperfectam obiecti cognitionem ministrare, adhibet etiam alio sensu quos potest, antequam iudicet et si alii sensus non sunt applicabiles, adhibet eumdem in diversis adiunctis, v. gr. aspiciendo magis prope et sic ex erroribus hominum imprudentium nihil sequitur contra plenam sensuum veracitatem.

Esset hi agendum de sensu intemo de vigilia, de somno, de

somniis, de amentia, quae omnia a parte sensitiva dependent: sed quia non possumus omnia pineis complecti, consule alios auctore v. gr. Liberatore Psychologiae e. i. art. 2.

234쪽

220 DE HOMINE. CAP. II.

ARTICULUS TERTIUs.

De viribus appetitivis, qua rent in homine. 65. Prima saeuitas hominis inter appetitivas eat potentia impliciter et primo asseetina, tum in ordine ad bona sensibilia, tum in ordine ad intelligibilia et respondet primae facultati cognoscitivae, seu potentiae primo et simpliciter apprehensivae. Facultas primo affectiva sensibilis dicit ordinem ad obiectum

cognitum, secundum motum ab eo impressum in passivitate affectiva sensus, seu sensualitate iacultas vero primo affectiva intellectualis dicit ordinem ad obiectum cognitum, secundum motum ab eo impressum in passivitate affectiva rationali Quum autem obiectum primo apprehensum sensibiliter, sub aliqua ratione apprehendatur ab homine etiam intellective, ut supra n. 59 ostensum est, et passivitas affectiva sensus non sit nisi quaedam extensio passivitatis affectivae rationalis per terminationem substantiae intellectivae ad corpus organicum, ut superius habitum est; ideo obiectum, quod movet primo passivitatem affectivam sensibilem secundum quod est sensibiliter cognitum, movet etiam primo passivitatem affectivam rationalem secundum quod est cognitum intellective. Consequens est, ut quotiescumque potentia primo volitiva sensibilis movetur secundum suam passivitatem sensitivam ab obiecto ut sensibili, etiam potentia primo volitiva intellectualis moveatur secundum suam passivitatem rationalem ab obiecto ut intelligibili. ctus vero primus complacentiae, quo vis volitiva ensibilis terminatur ad obiectum ut movens eius passivitatem sensitivam, non fiat sine aliquo actu primo complacentiae, quo vis volitiva rationalis terminetur ad idem obiectum ut movens eius passivitatem rationalem. Non tamen est necesse, ut in utraque habeatur complacentia, quia quod congruit eum appetitu rationali potest non congruere cum appetitu sensitivo, et vice versa. Addendum, quod ipsa complacentia non modo rationalis, sed etiam sensualis, seu naturalis ac primus actus consentiendi motui

235쪽

eAP. II. DE ΗΟΜΙΝΕ. 221 affectivo sensibili, propter rationem boni qua movet, fit obiectum internum et immediatum cognitionis reflexae et novae complacentiae, qua voluntas complacet sibi naturaliter de suo actu unde pro uno obiecto cognito quod movet affectum habentur duo actus primi voluntatis, unus quo primo adhaeret biecto, alius

quo primo adhaeret sibi ipsi ut tali obiecto coniunctae qui ultimus actus est reflexus, ut patet, adhuc indeliberatus, et constituens accidentalem modificationem conscientiae practicae.

Per hoc apparet, quomodo possit primo excitari ab obiecto quolibet sensibili vis volitiva non solum sensibilis, sed etiam

rationalis, ad actum primum complacentiae. Contra vero non potest intelligi quomodo obiectum pure rationale possit primo excitare voluntatem. Ratio enim, propter quam obiectum sensibile cognitum excitat etiam voluntatem rationalem, est quia cognoscitur etiam secundum quod est intelligibile: at obieetum pure intelligibile nullo modo cognoscitur cognitione sensibili et sic eius cognitio non excitaret inferiorem voluntatem, sed superiorem tantum Quum autem naturalis actus complacentiae debeat naturaliter terminari ad passivitatem assectivam inseriorem et superiorem, concludendum est, obiectum proprium actus primi complacentiae non esse obiectum pure rationale, sed sensibile et rationale. raeterea obiectum pure intelligibile non potest diligi ab homine per actum primum complacentiae; nam unumquodque agit prout est in actu vis autem primo complacitiva est actu terminata duplici passivitate, secundum sensum nempe et intellectum ergo et actus primus complacentiae qui non est liber naturaliter terminari debet ad utramque passivitatem; et ideo obiectum eius debet esse cognitum sensibiliter, ut moveat affectum sensibilem, et cognitum intellective, ut moveat affectum rationalem. raeterea bonum naturale hominis,

in statu praesenti, non est bonum pure intelligibile, sed intelligibile simul et sensibile natura enim humana persectibilis est

secundum corpus et secundum animam. Ergo motus primus

naturalis eomplacentiae causari debet ab obieci sensibili simul et tutelligibili. iraeterea motus primus affectus consequitur natu-

236쪽

222 DE HOMINE. eLP. t. raliter primam apprehensionem atqui prima apprehensio in homine est obieeti sensibilis et intelligibilis ergo tale etiam est obiectum primi motus affectus. Praeterea constat universali et perpetua experientia, quam repugnet naturae inflecti ad bona spiritualia, quando nihil connotant de bono sensibili, et quam durum sit luctari pro consecutione virtutum, quibus sensus refraenantur hoc autem ostendit, naturam sibi relictam ut

accidit in actibus primis moveri ad appetendum ab obiecto non pure intelligibili. His rationibus addi possunt aliae similes

66. Secunda iacultas hominis inter appetitiva est vis volitiva iubera, seu liberum arbitrium habetque pro obiecto tum bona sensibilia, tum intelligibilia iam cognita, et motu primo affectivo complacita unde vis haec dici potest vis secundo eo tacendi, aerespondet secundae facultati cognoscitivae, seu vi secundo apprehensi e.

Ad explieandam operationem volendi, notandum est vim omnem volitivam serri naturaliter in bonum sui subiecti, ut constat ex iis quae diximus de actu constitutivo voluntatis in suo primo esse vide tractatum praecedentem n 38; et unicuique ex conseientiae testimonio liquet. Ut ergo aliquid sit proxime volibile, debet non solum generaliter apprehendi ut aliquod bonum naturae, sed etiam ut aliquod bonum subiecti ut hie et nunc dispositi. Illud autem apprehenditur ut bonum naturae, quod quis experitur cum natura congruere, eo quod in diversis adiunctis semper imprimat in passivitate affectiva motum primum ad simplicem complacentiam naturalem et illud apprehenditur tamquam bonum subiecti ut hic et nunc dispositi, quod quis

experit u congruere hic et nune cum statu affectivo accidentali sui subiecti, eo quod imprimat in passivitate affectiva motum primum complacentis naturalis coneordantem cum aliis motibus quos subiectum experitur. Apprehendere autem obiectum siebonum est apprehendere illud ut comparatum ad seipsum et ad suas affectiones hoc autem est practice iudicare, et proxime parare materiam eius volitivi.

237쪽

Praeparatio autem haec fieri potest tripliciter: 1 simpliciter

intuendo rationem boni, quam habet obiectum, ex eo quod causa hic et nunc motum primum complacentiae 2 inquirendo et inspiciendo diversas rationes boni in eodem obiecto implicitas per quod quasi resolvitur motus unus omplacentiae in plures, sere sicut resultans virium in sua componentea 3 comparando inter se et cum ubiecto ut hie et nunc ariet aliqua distincta bona secundum quasdam rationes appetibilitatis.

Primus modus utitur simplici attentione et reflexione attentione ad obiectum, et reflexione ad motum primum complacentiae ab eo excitatum. Actua volandi cadens in obiectum hoc primo dumtaxat modo praesentatum dicitur simplex eo erigua voluntatis: et in homine non caret temeritate, saltem quando nulla necessitaseogit ad agendum sine mora. Ratio est, quia non adhibendo

examen, neque consultationem, non utitur mediis suis naturalibus ad recte et tuto volendum.

Secundus modus utitur disquisitione et analysi tum relate ad obiectum, tum relate ad affectiones subiecti. Relate ad obiectum; in quo distinguuntur rationes boni quas habet, ob virtutem exedandi diversimode actus primo complacentiae relate ad assectiones subiecti, in quibus diatinguuntur diversi gradu eongruentiae cum diversis motibus primis ab obiecto impressis secundum diversas rationes sub quibus cogitatur. Ex hae duplici disquisitione et analysi resultat cognitio graduum appetibilitatis, quam habet hic et nunc obiectum, id est appretiatio meriti quod habet obiectum comparatum ad vim appetitivam. Actus volendi cadens in obieetum hoc modo distincte repraesentatum dicitur plena

solitis vel plenis congemu8.

Tertius modus utitur disquisitione et analysi non solum unius obieeti, sed eius contrarii cuiuscumque, et praeterea comparat inter se rationes boni per tale examen sibi cognitas in obiecto et in eius contrario, ac ponderat quid hic et nune habeat maiorem rationem appetibilitatis. Tota haec operatio voeatur eo tiliatio et saepe comprehendit plura iudicia, et ratiocinia, et mutuam

238쪽

224 DE HOMINE. CAP. II. consequentiarum comparationem, per UIae omnia pervenitur tandem ad ultimam aliquam conclusionem, seu ad iudicium acticum,

quod est proxima electionis praeparatio. cina volendi cadens in obiectum hoc modo discussum dicitur laetio vel solitio deliberata .

Facto uno ex his modis, iudicio praetico proponente quid hic et nunc sit bonum subiecto oritur statim motu affectivus, non solum qualis oritur ex apprehensione simplici cuiusquam boni speculative considerati, sed tanto intensior, quanto obiectum magis iudicatur congruere cum praeaenti statu subiecti habet enim augmentum intensitatis ex intensitatibus omnium affectuum cum e conspirautium Sequitur autem hoc iudicium et hunc motum complacentia quaedam partim libera, in quantum voluntas libere direxit operationes, per quas ventum est ad iudicium

praeticum, partim naturalis, in quantum omnis motu congruens cum passivitate affectiva constituit vim activam spontaneam voluntatis actu proportionato actuatam.

67. Sed bene advertendum est, per haec omnia nondum haberi nisi materiale solitionis libera quod hic superest declarandum, ad praeveniendas difficultates, quae circa libertatem fieri possunt. Si admitteretur sententia Bellarmini, qui ponit voluntatem determinari a iudicio praetico, vix salvaretur suffcienter libertas,

oras isti modi praeparandi actum volitivum comeniunt non solum homini, sed otiam brutis animalibus, intra limites facultatis cognoscitivae, qua pollent. Etsi enim bruta nequeant secundum tertium modum proprio iudicare et deducem sormaliter consequentias habent tamen pe- rationes analogas inferioris ordinis, ut supra Vidimus. Facto autem ipso comprobatur haec brutorum cum homine aliqualis similitudo in praeparando actu volitivo saepe enim animal, antequm agat, apparet haesitare, quid faciendum sit nondum satis videns, praesertim instante hinc et inde periculo utrum fugiat per viam, an per agrum, et quae sit melior salutis ratio utrum debeat aggredi hostem quod sit momentum oppo tunum ad aggrediendum quis locus magis tutus ad latendum et alia horum similia. Post tales autem haesitationes, ut per associatione phantasmatum iudicii ac ratiocinii locum tensntosydeprehendit quid practice molius sit, statim resultat motus affectio praevalens, et determinansactum appetitivum, et post hunc applicatio vis motivae ad urgendam

executionem.

239쪽

dicendo, complacentiam illam, quae necessario sequitur iudicium practicum quaeque ex Bellarmino vocanda esset libera volitio)esse liberam in causa, quia libere suit praeparata Seda' etiamsi sic salvaretur libertas, sententia illa conscientiae testimonio re- sellitur; quia experimur saepissime, nos facto iudicio practico

non ideo in eo conquiescere, sed habere potestatem sive renovandi consultationem, sive aliam consultationem iaciendi, sive simpliciter suspendendi omnem liberam adhaesionem obiecto; unde necesse est dicere, actum volitivum formaliter liberum, ad quem ultimo terminatur electio, non esse simpliciter illam complacentiam naturaliter consequentem motum impressum a iudicio practico. 2'. ccedit ratio ad hominem. am si actus voluntatis liber determinaretur a iudicio practico, etiam actus quo

voluntas dirigit operationem deducentem ad iudicium practicum deberet determinari ab alio iudicio practico, et sic semper per

seriem ascendentem ab uno actu posteriore ad priorem voluntas

videlicet esset libera in actu posteriore, quia fuit libera in priore, et fuisset libera in priore, quia in alio adhuc priore sui libera :et sic ego essem liber hodie, quia heri liber sui, et heri quia

priore mense, etc. Hoc autem ea dicere, voluntatem esse liberam qui unquam suos actus determinet a seipsa et hoc est aperte

contradictorium. Conceditur ergo, voluntatem libere dirigere operationes praeparantes iudicium practicum sed hoe ideo solum concedendum est, quia actus liberi voluntatis non determinantura iudicio praetico et sic Bellarminus, qui hoc secundum negat, non potest congruenter docere iudicium practicum esse liberum in causa. q. Ratio autem intrinseca, cur iudicium praeticum relinquat voluntatem cum potentia ad Oppositum petenda est tum a limitatione boni, quod per tale iudicium proponitur voluntati, tum ex eo quod bonum illud finitum non apprehendatur esse necessarium ad elicitatem subiecti, etiam ut proponitur per iudicium practicum. Et primo quidem, quum tendentia voluntatis ad bonum sit proportionata potentiae cognoscitivae, a qua fit praesentatio boni, in homine, cuius virtus cognoscitis est boni universalis et infiniti, etiam voluntas sertur ad bonum uni-

VOL. II. Q

240쪽

versale et infinitum possidendum. in omne bonum finitum, quantumvis hic et uno appetibile ob rationem boni iudieio

praetico propositam, habet tamen in sua finitudine rationem euiusdam mali, in quantum homo, etiam post iudicium practicum, eognoscit, ae illud possidendo non habiturum quo satietur eius appetitus. Potest ergo illud respuere, non quidem sub ea ratione sub qua proponitur per iudicium practicum, sed indirecte attendendo ad rationem insuffcientiae, quam sine ulla novaeonsideratione percipit in obiecto sic praesentato. Ex alia vero parte iudieium practicum non proponit obiectum ut hic et nune necessario volendum, sed ut volibile; quare, etiam vi ipsius iudieii praetiei debet voluntas manere eum potestate ad oppositum. Si ergo, dum experitur motum naturalem complacentiae ortum ex iudicio praetico, sinit homo talem motum durare, nee eum attendendo ad finitudinem boni propositi quae motum eou. trarium gignere apta est extinguat, sed maneat cum reflexione, ae advertentia, in ea complacentia et multo magis si positive replicet actum adhaesionis), actus ille complacentiae fiet volun . tarius, non solum negative, eo modo quo tribuitur actus illi, qui non impedit, quum possit impedire, sed etiam positive quia activitas voluntatis iam positive terminatur ad motum auae pas-aivitatis per actum directum complacentiae, cui si post advertentiam contrarium non oppis'it, sed in eo manet acienter, iam est volens actu positive. Si vero dum experitur motum illum suum naturalem complacentiae, praebet attentionem finitudini et impe sectionibus boni a quo movetur, et per hoc contrarina aentitur motus, quo extinguatur motus complaeentiae prioris, tolletur eo ipso materia proximae actus volitivi prioris, et voluntas manebit in sua activa indetermitiatione a parata ad novam consultationem, qua aliam materiam liberi eo ensus determinet. 4'Hoc ipsum confirmatur ex eo quod consentiant omnes philomphiae theologi morales, complacentiam de re mala non eam imputabilem ad eulpam nisi habita sit eram advertentia : quod eat idem ae satin hane complaeentiam, ut simpliciter eonaequitur ex

iudicio aliquo praetico, nondum habere id quod requiritur ad

SEARCH

MENU NAVIGATION