Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

CAP. III. DE HOMINE. 267enter termini, retinenda est. Quando ergo dieitur uniuersale directum, intelligendum est designari hoc nomine rationem quamdam obiectivam, q- licet nullam habeat universalitatem in obiecto, ut patet, nec in mente simpliciter abstrahente, est tamen illa ipsa ratio, quae fit sormaliter universalia in conceptu per praecisionem; et sic dici potest materia onceptu unmersalis, ipsa vero intuitio praecisiva erit eius omma, ipse tandem conceptus resultans erit universale re astum, quod eat formaliter in mente tantum, materialiter in ratione intelligibili abstracta, jundamentaliter in obiecto concreto. Universale directum dieitur etiam metaphysicum, et reflexum dicitur logicum et hae denomia nationes videntur meliores praecedentibus. Secundo, quod idea universalia non plus entitatis exhibet, quam idea singularis, sed minus. Quod quia plures intologi

non adverterunt, negaverunt posse fieri ideas universale ex singularibus per abstractionem praecisivamri et ideo nova systemata

excogitare coacti sunt, quibus vel ideas universale aliquas innatas, vel sormas subiectivas quaslibet a priori statuerent in mente hominis. t nimia levi credo, dissicultate territi sunt: et certe idea hominia determinati v M. Petri, complectitur et id quod cogito dum cogito humanitatem ut sic, et aliquid pra terea, nempe determinationes individuales, quibus fit talis' manitas. Similiter idea hominis plus entitatis exhibet, quam idea animalis ut iam dum enim cogit hominem, cogito animal, et aliquid praeterea et idem dicendum de reliquis Ratio autem est, quia, quum ideae fiant indeterminatae et universale per pra cisionem determinationum, idea universalis tanto minua entitatis comprehendere debet, quanto plus entitatis praescinditur ab obieeto. Ergo quo universalis est idea, eo minus entitati e hibet. Ex quo apparet quam immerito, et absque omni verisimilitudine dictum sit ab ontologis, conceptum entia universalissimi esse ooneeptum Dei. Hi nimirum non solum satia, sed etiam in-eredibilia Meent. Tertio, quod idea universalis exhibet obiectum in potentia ad tanto plures determinationes, quanto repraesentat illud magis in

282쪽

268 DE HOMINE. CAP. III.

univereali. Consequitur ex dictis. Et deo si obiectum in universali eogitatum comparetur ad determinationes quarum capax est, tanto extendit se potentialiter ad plures determinationes, quanto universalius concipitur. Quarto, quod philosophi vocabulo comprehensionis expresserunt totum id quod actu exhibet idea obiecti, et voeabulo aeteriaionis omnia ea ad quae extendi potest praedicatio saeta de obiecto illius ideae. Quidam vero eo quod extensio ideae universalis diceretur infinita, salso intulerunt, abstractionem praecisivam non sincere ad sormandas ideas universales quia praesciudere non est ampliare conceptum realitatis, sed magis restringere, ut etiam nos diximus Mai vocabulo extensionis decepti sunt, et aeceperunt pro aliqua realitate id quod in de universali est per modum purae potentialitatis. Extensio enim, quam tribuimus ideae universali, non eat aliud nisi eius potentialitas recipiendi determinationes tanto plures, quanto est universalio idea. Quare, sicut dicere comprehensionem est dicere id quod in ea actu exhibetur, ita dicere eaetensionem ideae est dicere eius potentialitatem ad id totum quod in ea actu non attingitur unde persectio ideae est absolute tanto minor, quanto maior est eius extensio et universalitas et in tantum ideas universales magni facimus, in quantum illae per minorem suam comprehensionem exhibent nobis rationes aliquas intelligibiles minus omplexas, quia separatas, quas idcirco magis nitide apprehendere possumus, et in quantum per maiorem suam potentialitatem comparari possunt atque componi cum multis aliis eas diversimode determinantibus; quod valde utile et necessarium est ad sormanda iudicia universalia et ratiocinationes. Ergo persectio maior, quam nos aliquando tribuimus deis universalibus non est absoluta et intrinseca ideis illis secundum rem quam repraesentant, sed est tota relatis ad nos; nec praedicatur de illis simpliciter, sed secundum quid, scilicet ob maiorem usum quem habent in operationibus quibus intellectus perficitur. Quint tandem, quod per praedicta videtur adsequate et clarissime solvi tota quaestio de Origine idearum, non minus quam de

283쪽

universalibus, in quibus multi sine ructu, lieet cum maximo labore et periculo insudavere, praesertim ontologi et idealistae transcendentales. Hoc autem, quod non intis prosero, studiosus lector commode verificare poterit in legendis aliorum libris: ego infinitas adversariorum hypotheses et circumvolutiones consulto non exponam, quia nec necessarium est, quum auctores

non desint, et, si incipiendum esset, non video quem limitem habitura esset disputatio. 107. Quaeritur decimoquinto, utrum possibilia ait idea entis prorsus indete inreti et generalissimi. Respondeo negative. am ostensum est, quod in genera- ligando, quanto facimus ideam magis universalem et indete minatam, tanto facimus illam minus comprehendere de ratione entia, et exhibere ens sub tanto maiore potentialitate. Si ergo perveniremus ad deam entis prorsus indeterminati, idea illa exhiberet nobis e- eae toto potentiale et sine ulla determinatione. tqui hoc est penitus impossibile; nam in quo nulla est determinatio, illius nulla potest esse species, siquidem species imprimitur ab obiecto in quantum est in actu, et repraesentat aliquid quod actu est in eo: at id quod est prorsus potentiale et indeterminatum nullo modo est in actu, et secundum nihil est repraesentabile ergo nulla species haberi potest, per quam intelligatur ens prorsus indeterminatum et ideo eius idea est impossibilis. Consequenter in generaligando perveniemus quidem ad ens in se, quod est substantia, et ad ena in alio, quod estaecidens; sed hic habebit finem generaligatio. Unde etiam a

philosophis en non ponitur tamquam genus. Nec iuvat obiicere, quod ens prorsus indeterminatum servat tamen rationem entis, et sub hac saltem ratione est actu cognostabile. Nam respondetur, hanc obiectionem continere salsum suppositum, quod mens videlicet iam pervenerit per successivas praecisiones ad ipsum ena ut neque in se neque in alio existens. Ad hoc autem nequit mens pervenire; quia excludere ab ente eas in ae est ponere quod sit in alio et

excludere quod sit in alio est ponere quod sit in se equit

284쪽

270 DE ΗΟΜΙΝΕ. CAP. III. ergo excludi unum, non retento altem, et consequenter nequit

cogitari ens ita indeterminat ut non sit neque substantia neque aecidens, sed quid aliud in potentia ad utrumlibet. Et propter eamdem rationem nequit excludi ab ente hoc quod est esse contingens, quin eo ipso ponatur quod sit necessarium, et vice versa: nec exeludi simplicitas, quin ponatur compositio est. Nec magis proficies, si dicas exclusionem illam non requiri, sed sincere simplicem abstractionem, per quam concipiamus en quod est in se aut in alio negligendo has differentias in se, in alio, quin positive excludantur. Respondetur enim, quod si non excludantur illae determinationes in se et in alio, en quod cogitatur non fiet magis universale. Nam non potest eas ensiudeterminatum ad exhibendam substantiam, vel accidens, nisi concipiatur ut nec actu substantia, nec actu accidens debet enim sub illa totali indeterminatione exhibere se ut in potentia ad utrumque. Quum autem hoc sit absolute impossibile, sequitur impossibilem esse ideam entis prorsus indeterminati, et generalissimi. Addi potest ratio intrinseca. Nam accidens et

substantia non sunt en univoce, sed aequivoce. Non ergo potest una ratio entis erui per praecisionem a ratione essendi in se, et a ratione essendi in alio et sic non potest haberi una idea entis praescindentis simul a substantia et accidente.

108. Quid ergo dicendum, inquies, de communi modo loquendi, quo tam multa asserimus de ente simpliciter et de

eius idea 7 Quid vero de iis philosophis, qui totam ideologiam

ex idea entis universalissimi deduxerunt Respondeo nullam esse ideam entis adeo universalem, ut praescindat a substantia et accidente et nos, quando dicimus en simpliciter, vel non dicere

aliquid omitum secundum quod quid est et sic non dicere obiectum alicuius ideae, sed tantum notitiae simplicis de eo quod est vel intelligere substantiam determinate, quum acciden non sit ena nisi secundum quid, nempe ut est aliquid in substantia

aut per substantiam In primo casu esse significat existere: aliquid autem existere, scimus per notitiam immediatam ex nobis ipsis, sed existentiam non possumus intelligere secundum quod

285쪽

CAP. III. DE HOMINE. 271 quid est, quia non possumus existentiam resolvere in plures rationes cognoscibiles et mutuo comparabiles et sic existens

definimus id quod est extra nihilum et Metra ausas ubi laustra quaeris aliquid positivum et scibile nisi ipsum ne quum nihilum et eausae sint extra id quod definitur. Sicut ergo scimus nos esse, et hoc est primum quod scimus, sed non intelligimus quid ait nostrum esse seu eristere propter impossibilitatem analygandi, ita de quibuslibet aliis possumus scire quod simi, quin intelligamus quid ait eorum esse. Et hoc est illud esse, quod solum convenit simul substantiae et accidenti. Ergo esse illud, quod signifieat existere, non est obiectum ideae per quam proprie inteuigatur, sed obiectum simplicis notitiae, qua sciatur et ideo

eius notitiae amplificatio ae extensio sequitur experientiam, ex qua sola novimus ammare quod aliquid sit, seu existat. Et stedicimus est lux est ignis, est urbs, etc. non propter essentiam lucis, ignis, etc. sed propter factum concretum, quo haec attinguntur propter quod etiam bruta, quae non habent ideam entis, habent tamen notitiam de existentia rerum quas percipiunt: quod clare ostendit, sine eriatentiam alicuius non esse intelligere. Aliud signum habemus ad idem confirmandum; nam notitia de existentia non fit universalis, sicut ideae, sed aliter idea enim humanitatis extendit se ad omnes homines existentes vel non existentes: sed notitia de existentia non potest extendi a nobis nisi ad ea quae scimus existere aliis enim non convenit: et quando dicimus existentiam indeterminate eius indeterminatio

non Oritur ex praecisione tantum, qua excludimus omnes rationes

essendi cogitabiles, sed etiam ex ignorantia multitudinis terminorum quibus existentia convenit quod non Meldit in ideis universalibus, quas scimus posse praedicari de infinitis terminis cogitabilibus. Ideologi vero, de quibus supra, aperte saliuntur, si putant aliquam ideam posse primo oriri ex supposititia dea entis universalissimi, et multo magis errant, si putant hoc ens generalissimum esse Deum. De duobus his primum patet, tum ex

supradictis, tum quia idea albedinis non deducit ad ideam ali-

286쪽

272 DE HOMINE. CAP. III. cuius albi, nec idea humanitatis ad deam hominis, sed contra: secundum constat ex eo quod idea maxime universalis repraesentat minimam entitatis rationem, idea vero Dei maximam, et ex eo quod Deus, ut a nobis intelligitur, non est en simpliciter, sed cum additis a se in se, per se, a quibus ratio entis seu existentis), prout nobis cognita, accipit determinationem infinitam, et fit apta ad exhibendum aliqualiter Deum, ut dicemus intractatu de Deo. 109. Hic explicanda superesset origo quarumdam dearum magis necessariarum sed quia ex supradictis habetur generalis solutio, non vacat iam ad particularia descendere caeterum iam

diximus de origine ideae spatii et temporis in tractatu de tribus continuis de idea infiniti loquemur in tractatu de infinito : de idea Dei, quam quidam iactant esse intuitum immediatum,

quam tamen habemus undique impersectam et deficientem infinite a suo obiecto, dicimus hic obiter eam deduci ex creaturarum persectionibus arcendo omne mutabile et persectibile. Inoisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quin facta sunt, intellecta, conspiciuntur, empitem quoque eius virtus et divinitas ad Rom. c. 1. v. 20) Utinam vero intuitum immediatum non secundum salsam ideologorum opinionem, sed secundum veritatem haberemus on solum enim beatificaremur, sed et nullam quae,stionem institueremus Me ipso intuitu solem enim quum videmus, non disputamus de tali visione, nec disputare possumus. addendum hic esset aliquid etiam de signis sensibilibus, per quae pueri discunt exprimere suas ideas, praesertim de facultate loquendi, quae magis directe ad hunc finem destinatur. Sed quia de omnibus specialiter loqui nimis longum est, monebo

tantum Voces articulatas quae obiectorum ostensionem ab aliis iactam comitantur, propter hanc associationem, paullatim in mente pueri fieri repraesentativas eorumdem obiectorum quum autem sint breves, facilesque habenti organa disposita ad loquendum, discuntur exercitio audiendi, et tendentia ad imitandum, et magnum subsidium asserunt ad rerum comparationes accelerandas ac perficiendas Hinc quando puer suffcientem non

287쪽

CAP. III. DE HOMINE. 273 solum deamam, sed et vocabulorum supellectilem acquisivit, qua possit ideas rerum concretarum, in quibus sere versatur proprioribus annis, prompte et convenienter exprimere et apte distinguere, statim est cum potestate proxime parata ad utendum

ratione. ARTICULUS TERTIUS. De humam naturae resolutione.

110. Supersunt quaedam dicenda de hominis interitu et

primo quaeritur, quaenam ait cauga mortis. Respondeo, mortem, seu cessationem vitae aut separationem animae a corpore, haberi propter hoc quod corpus cesse esse inconditionibus requisitis ad vitam sensitivam et ideo ad praeveniendam mortem adhibetur cibus materialis, medicamenta materialia, etc. quae corpus attingunt et modificant quod si adhibentur quandoque remedia moralia, ideo solum adhibentur, quia actio animae saepe in corpus refluit, et concurrere potest cum rebus materialibus ad eius immutationem. Contra nequitanima derelinquere corpus, donec hoc est aptum ad vitam. Ratio est, quia anima non insormat corpus per actum voluntarium, sed per actum naturalem non per actionem suam, sed per infusionem a Deo iactam : et sic neque scit quomodo vinculum suum eum corpore frangi possit, manente corpore debite ordinato, neque potest per ullam suam actionem se ab ipso solvere, donec est aptum ad vitam. 111. Quaeritur secundo, utrum moriente homine, anima eo ipso naturaliter pereat. Respondeo negative. Nam anima est substantia spiritualis, habens in se independenter a corpore quidquid requiritur ad operationes vitae spiritualis, ut supra ostensum est. Ergo independenter a corpore subsistere potest; et sic corruptio corporis non importat animae humanae destructionem. Hoc argumentum sic exponit S. Thomas p. I. q. 75. a. 6): Dupliciter aliquid corrumpitum uno modo per e, alio modo per aeridens Impossibile autem est, aliquid subsistens generari aut corrumpi per acridens,

VOL. II. P

288쪽

274 DE HOMINE. CAP. III. id es ali O generato vel eorrupto. Si enim ompetit alietii semermi et corrumpi, sicut et erae, quod per enerationem aequiritur, et per eorruptionem amisiit. Unde quod per ae habet esse, non potest yenerari vel corrumpi nisi per se: in vero non 8Maistunt, ut aeridentia et formae materiales, dicuntur feri et eorrumpi per generationem et corruptionem O Ogitorum Unde anima humana non posset corrumpi, nisi per se corrumperetur. Quod quidem omnino est impossibile, non solum de ipsa, sed de quolibet subsistenta, quod ea forma tantum Manifestum est enim, quod id quod secundum e eonvenit alicui eat inseparabile ab ipso. Esse autem perire convenit for , quae est actus. Unde materia aeeundum hoc aequirit esse in actu, quod acquirit formam raeeundum hoc autem accidit in ea eorruptio, quod separatur forma ab ea. Impossibile eat autem, quod forma separetur a seipsae unde impossibila ea quod forma subsiste a desinat esse. Secundam probationem affert S. Doctor ibid. ex eo quod non

invenitur Oorruptis uti non invenitum contrarietas generationes enim et eorruptiones eae eontrariis et in emtruria unt. . . . . In anima autem intellectiva non potest eas aliqua conirarietas recipit mim eundum modum sui esse. Ea reo, quae in ipsa recipiuntur suntatique eontrarietate; quia etiam rationes e regriorum in intellectu non sunt sontraris, ata est una scientis contrariorum Impossibilem ergo quod anima intellaetis suisorruptabilis. Λddit et tertiam ibid. dicens : Unumquodque natu liter suo

modo me desiderat desideris- autem in rebus cognoscenturus sequitur eosnitionem. - autem non om ei nisi eas sub his et nune sed interuetus apprehendit esse absolute et Meuiarum omne tamma; unde omne habem intellaerem naturaliter desideratene emper Natura autem desiderium non potest eas inane; omnia igitur intelleetualia substantia est inofrruptibilis. His addi potest quarta ratio ex fine, propter quem animaereatur. Si enim anima crearetur unice propter corpus, corrupto corpore deberet perire, sicut accidit in brutis. At anima humana non creatur unice propter orpus. Ergo non debet perire corrupto corpore. inor probatur Operationes intel-

289쪽

lectuales transcendunt materiam, et non habent pro fine unico eorpus ut vivificabile corpus enim sussicienter vivificatur per animam sensitivam, ut ex brutis manifestum est. Ergo quod anima aliqua sit intellectiva, non est aliquid ordinatum ad eorpus

simpliciter vivificandum, sed ad nobiliorem finem, id est ad ipsam

animam perficiendam. Sed operatione spirituale animam perficientes non impediuntur per corruptionem corporis ergo,

corrupto corpore, manet ratio cur anima existere perseveret.

Quinto, Deus ut sapiens et providus administrator omnino vult vitia poenis plectere, virtutem praemiis remunerari: quod pertinet ad eius sanctitatem et iustitiam. Sed praemia ac poenae in hac vita raro pro meritis tribuuntur, ut omnes videmus. Ergo superest post mortem alia vita, in qua boni bona recipiant et mali mala. Ergo manet anima, corrupto corpore. Item, si anima cum corpore perit, bona corporea et temporalia sunt vera et sola bona hominis quo posito virtutes plurimae fiunt contra rationem, et vitia, praesertim delectabilia, secundum rationem. Atqui ho evidenter repugnat enses ommuni. Ergo anima

non perit pereunte e pore.

112. Obiicies. Propria operatio animae est intelligere cumphantasmate nihil enim sine phantasmate intelligit anima.

Atqui phantasma non est sine corpore. Ergo anima in corpore nequit intelligere ergo nequit remanere destructo corpore. Respondeo dist. M. propria operatio animae secundum quod est orpori unita eone M. propria peratio animae in se consideratae nes M. anima enim separata habet alium modum intelligendi pure spiritualem, ut convenit puro spiritui. Caeterum, etiam in statu unioni cum corpore anima non dicitur intelligere eum phantasmate, quasi phantasma pertineat ad actum intellectivum ut intellectivum, sed tantum quia phantasma comitatur naturaliter operationem intellectivam quamdiu naturaliter corpus

consociatur animae et sicut corpus non est constitutivum substantiae quae dicitur anima, ita phantasma non est constitutivum intellectionis, quae eat de se persecta operatio. Nam dum quis videt oecio corporali, simul imprimitur species sensibilis per T 2

290쪽

276 DE HOMINE. CAP. III.

quam sensitive videt, et imprimitur species intelligibilis perquam intellective videt per primam attingit rationes materiales, lorem, etc. quarum haberi poteat phantasma per secundam attingit rationes intelligibiles entis, causae, etc. quarum nullum phantasma haberi potest. Quare dum anima apprehendit obiectum, terminat virtutem suam intuitivam in se unicam duplici terminatione una ad sensibilia per phantasma, alia ad intelligibilia, posito quidem phantasmate, sed non per phantasma. Unde apparet actum illum esse unum ex parte agentis formaliter spectati ut est agens, sed esse dupliciter terminatum, et ideo acquirere duplicem denominationem a duplici passivitate subiecti materialiter considerati. Idem ergo actus agentia denominatur sensatio a passivitate sensus, in qua est phantasma, et denominatur intellectio a passivitate spirituali, in qua non est phantasma, sed specie intelligibilis. Ergo intelligere cum phantasmate non est habere phantasma pro obiecto sormali actus

intellectivi, sed est intelligere per speciem intelligibilem, dum

habetur phantasma. Quare intelligere cum phantasmate est esse coniunctam intellectionem sensationi propter conditionem animae in corpore existentis, et phantasma non est de intrinseris actus intellectivi ei cessante unione animae cum corpore, cessabit concomitantia actus sensitivi cum intellectivo et sieut anima existet sine corpore, ita operabitur intelligendo sine ullophantasmate. Dires Mima carens corpore naturaliter de nulla re cogitare

potest. Non de praeteritis, quia memoria perditur cum corpore: non de praesentibus, quia prima apprehensio exigit motionem ab obiecto obiectum autem intelligibile quum sit universale non movet, quum movere sit actio entia determinati et singularis:

non de suturis, quia quod non est, non movet. Respondeo n. ant. Ad Prob. n. ant quoad omnes partes. Et primo cum corpore perditur ad summum memoria sensibilis, quia perditur organum materiale, sed non memoria intellectiva; et ideo manent in anima separata omnes cognitiones intellectuales.

Secundo, quoad obiecta praesentia, dicendum, intelligibile quod

SEARCH

MENU NAVIGATION